장음표시 사용
201쪽
ANN. sicas accidere , quae in causa sunt cur eae maculae interdum sui eo piam δε-I5 3. ciant, interdum evanescant, ut in Jove ipso accidit. Quin etiam suspicari licet quandam Atmosphaeram primo satelliti circumfusam elle , quod ejus umbram in Jove aliquando intueri non potuerit, ubi dii cum Jovis pertransibat, tametsi satellitis viam ex Illius macula dignoscerct , quae eo ipso tempore c Iove exibat quo catelles. V I. Jovis fasciae post magnas mutationes ad pristinam formam redierunt, ac piaecipua illius macula ex qua D. Cassini revolutionem Jovis
circa suum axem intra ' horas & 16 minuta dc finierat , quaeque annis posteriorabus evanuerat, per plures menses anni t 67I. se videndam praebuit, eaque post cellum numerum revolutionum , quas ad calculum revocavit, periodum suam absolvit. Ul I. D. R mer sententiam suam de luminis mora multis rationibus confirmavit. His tamen non omnino allantiti visus est D. Cissint. Unde
problema illud pulcheriimum hinc inde est agitatum , nec tamen aliam iniri viam certiorem polle , qua tempus propagationis luminis habeatur , i
VIII. Die tertio & quarto Maii cum Luna esset prope supremam ex tribus stellis quae frontem Scorpionis delineant, D. Cassini observavit eam stellam duplicem elle, uti S primam Arietis , ct caput illius ex Geminis qui alterum antecedit, uti & alias quasdam ; una ex eis alterius est dupla de splendidior altera.
IX. Die 1o Julii D. Cassini planisphqrium exhibuit in quo stellae omnes visibiles in nostro elimate describuntur quaeque per globum coelestem
fieri solent operationes , longe comDendi toti methodo In eo perficiuntur.
Stellae quoque recens detectae huic planisphaerio sunt insculptae. Regi Chri tianissimo & Serenissimo Franciae Delphino postea id obtulit , qui jusIerunt ut sibi duo ex argento pararentur. Eo quoque anno institutiones Astr nomicas , seu compendium Astronomiae elucubravit, quo omnia quae in coelo sunt per telescopium deprehensa , continentur. X. D. Roemer ineunte Aprili machinam exhibuit a se inventam, in qua Saturnus cum annulo suo & ejus Satellitum configurationes cernuntur . eaque omnia per rotas dentatas, uno eodemque motu essiciuntur. Anno Q- periori aliam machinam consectam curaverat , in qua Iovis Satellites de eorum configurationes conspiciuntur. Quin & eo ipso tempore aliam delinea vit machinam admodum simplicem, quaeque instar perpctuarum Ephemeridum cile potest, ut quovis momento locus & motus cujusque plan tae inveniantur, nodi quoque, excent icitates, stationes & retrografationes. Praecipuum hujus machinae artificium in conica rotarum figura consistit, quaesticitur ut motus aequabilis & sui similis videri possit admodum inae alis,
XI. Cum illud in obsiet vationibus Astronomicis periitile judicaret D de la Hire , ut via expedita iis delineandis quae in coelo po tet scopium
conspicimus, reperiretur , quod is corporis habitus in quo intuemur pertubum opticum, rebus ipsis delineandis minime sit accommodatus ; Laepius enim is mutandus est, caput sursum deo iamve movendum, adeo ut
202쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lia. II. 37
m rerum object irum imagines facile obliterentur , ac magno temporis dise Geom. pendio rudes & imperfectae rerum imagines adumbrentur. Quare huic in- ct commodo mederi voluit ope speculi metallici & plani , quod inter om- Λtich. Ium.& vitrum oculare positum sic aptavit, ut angulum 41 graduum cum axe tubi essiceret. Sic enim erecto corpore & capite res o jectae in situ naturali apparent. & facilius delineantur. Quod si ambo oculi sie aperiantur . ut uno pictura ipsa lineis expressa , altero res objecta telescopio videatur , partes quaeque rei objectae vitri ocularis centro proximae in linea- rem descriptionem facile transmittentur, expressa illius imago habebitur , non consula & male delineata.
De his quae ad Geometriam, Mechasicam ct Opticam spectant.
I Uae hoc anno circa Geometriam, Machinatricem & Perspectivam dacta sunt plurima , uno & eodem capite complectimur, quod ea majori ex parte typis mandata fuerint variis in operibus postea editis. Ac primum anno superiori exeunte, atque in hujus anni decursu D. Blondet Tractatum late fusum de quibusdam Geometricis proportionibus, quas Veteres dixere medietates, legit in Academia. D. M la Hire quamplurimas sectionum eoniearum affictiones demonstravit, & alia bene multa quae recens invenerat circa focos conicarum sectionum proposuit suis demonstrationibus munita. Elementorum quoque conicorum lectionem inchoavit. D. Hugens de inveniendis planis Apollonii locis , & de iis omnibus, ubi quaesiti puncti loeus est circuli circumferentia, demonstrationem in commentariis exscribendam dedit. Mense Maio D. Pleard demonstrationem suam et rca Libellam proposuit, quae postea cum aliis ad eandem rem pertinentibus edita fuit. II. Oecasione autem machinae a D. le Douceur excogitatae , cujus supra meminimus, quaedam problemata Mechanica fuerunt proposita, quorum solutio utilis esse potest , quaeque a D. Roemer variis Theorematis sunt illustrata. Horum titulus suu Resexiones quadam circa motum machina inciatata a pondere animalium ascendentium,ad examisendam questionem mech nicam in talium ascensus ad movenda pondera praeferendus si tractioni. III. Aliud scriptum in eandem rem elucubravit, cui hic titulus praefigunt , Explicatio ct usus regula universalis pro calenti compendioso maia
chinarum aquas in altum evehentium per motum equorum. Tum aliam
disseitationem de plano inclinato elaboravit, cui titulus est , Modus expliaeandi proprietates plani inelinari per motam circularem radii rigidi eircaeentrum um
penes fontium aut castellorum altitudinem & tubulorum latitudinem disserta rationem tunc temporis elaboravit D. Mariotte , quae postea publici iuris facta est, in qua calculum init aquae sursum satiemis. Pedem e irem aquae
203쪽
A N N. o librarum statuit; tum experientia id compertum docet, ex receptac I 628. lo aut fonte i a pedes alto & tubuli 3 linearum orificio , per quod aqua sursum essertur , pollicem seu Ia lineas aquae intra unum sere minutum , seu 3 aquae pintas emuere, quod fundamenti loco esse potest aliis aquae expensis dimetiendis.1. Cum aequa est altitudo fontis & inaequales tubuli, tum aqua pro ratione diametri tubulorum erumpit, sumptis diametrorum quadratis. Quod si altitudine data receptaculi aut fontis ra pedum , ex quo aqua defluit, stire velim quantum aquae tubulus s linearum intra unum horae minutum expendat, per regulam auream ita procedam. Si ', quadratum nempe trium linearum, suppeditent I pilatas Parisienses , quod as nempe quadratum s linearum daturum est tumque s 3 prodibunt, sicque tabula in eam rem pertexi facile potest. Nam pinta sita enim loquendum est , in dat e lineae, spintae & L duas lineas, i danis lineas : cum numerus muli dira excrevit, dividendus est per I , ut ris exigunt tubum y linearum. 3. Ubet altitudo in castellis aut receptaculis ix pedibus minor est , tum major altitudo plus aquae praebet in ratione subduplicata altitudinum adeo ut minor eam habeat rationem ad mediam proportionalem quae est mediae ad maximam. Sit ex. gr. minima supelficiei aquae altitudo 3 pedum. --dius numerus inter 3 & ia est Senarius. Quare ut 6 sunt ad 3, ita ιι piniatae erunt ad 7, adeo ut tantum aquae, nimirum semipollicis intra unum minutum exeat ex trium pedum altitudine. Unde & altera tabella conficietur in qua quantitas aquae juxta diversas altitudines per tubulum s linearum erumpentis cognoscetur.
. Obstat quidem aer quominus aqua ad eandem cum fonte aut Castello altitudinem ascendat, δc eo magis, quo plus aeris pervadit aqua Haec vero regula huic imminutioni cognoscendae & ineundo calculo statui potest. Imminutio crescit in ratione duplicata altitudinum , hoc est, ut quadrata altitudinum. Ex. gr. sit aquae exilientis prior jactus 1 pedum, eaque delapsa puerit ex ue pedum & unius digiti altitudine: Si aquae iactus sit io pedum fontem suum altiorem digitis habitu ius est. Nam ut s ad io. sic 1 ad a. Quadratum vero x est . Res ita se habet, dummodo tubi sufficientem habeant latitudinem. V. Tabulam quoque dignoscendis iactuum disserentiis pertexuit : sed af-
frustus aquae ad tubulorum latera , & magna aeris resistentia hanc propo tionem nonnihil imminuunt, cum altitusanes sunt maiores. Quare ubi magna est altitudo jactus , tubulorum per quos erumpit aqua , amplitudo sit Io aut ii linearum, secus enim minor erit altitudo jactus quam par sit. Quae subjicit reliqua, de idonea tubulorum figura & latitudine, apud Auctorem legi possunt. Hςc paulo uberius a nobis sunt exposita In gratiam exterorum quibus lingua Gallica non satis est cognita. VI. Exeunte anno D. Hugens qua ratione naves dum impingunt , ab imminente ruina di distractione tutiores sint, proposuit. Navis enim in i tentem scopulum aut arenosum locum illis a i pe pet fringitur, quod ubi terram attigit, aut arenosum tumulum , fluctibus continenter agitetur . qui bus subinde attollitur, mox deprimitur, ac tandem trabs illa infima aut
204쪽
ACADEMIAE HISTORIA . LI3. II. I
stereobates v. ia ad ille cui tanquam spinae dorsi carina connexa est, tanta vi Me- illiditur, ut aquae subeunti aditum praebeat. Itaque hqc labes ex vasti illius chan corporis impetu qui repente sistitur , omnino prodit, adeo ut si impetus ille emolliri posset, utique ruina caVeretur. Illud porro hac ratione fieri polle existimabat vir clariss . si duae trabes ejustem fere cum illo inseriori principis mali pluteo latitudinis, & nonnihil inflexae subderentur, ita ut una versus proram , altera Versus .puppim posita tertiam principis trabis partem unaquaeque occuparet, parte sui extrema cum ea colligatae , tribus aut quatuor pedibus prae curvatura ab eadem semotet. Sic enim dispositae elateris vicem obeuntes in terram i in pactie vim ictus inflexae molli 4s exciperent, & quant dira satis esset ruinae ipsi impediendae: tum enim illisa navis majore sui parte ab aqua sustinetur : una cum filictinuet demersa non tanto impetu deprimitur ae si omni sustentaculo eis idestituta. Quod si vi ponderis elater eam vim patiatur qua principi trabiadmoveatur . ejus tamen beneficio vis ichias multum infringitur , nec trabes illae quasi assiitae navi, hujus velocitatem retardare pollunt, cum in aqua nullius sint ponderis. Illud quidem non inficiabatur fieri interdum posse ut trabes illae itibus aut quatuor pedibus ab ea quae est instar imi suggestus , aut basis remotae , Prius attingant terram aut arenosum tumulum , ac fieri possit ut navis quae alioqui non impegisset, prae illis assutis tignis illidatur. Vetum si illud ibi contingat, ubi navis alio deflecti possit, contactus ipse ut caveatur admonebit , si vitari nequeat illisus, parvi refert an trabes illae navis allisionem praevertant: in antiquis & pene exoletis nav:bus perieulum fieri potcst sine magno dispendio; quod si in iis procedat, secure in melioribus 5 robustioribus socuti piaesidio licebit. VII. D. Perrauit iisdem temporibus qua ratione rudentes religandis navigiis d stinati fieri possint non adeo crassi & majori compendio exposuit , ae lineari descriptione oculis ipsis subjecit typum hujus machinae parandum qui in Observatorio altervatur ; eaque forsitan magno usui esse posset. VIII. Nonnulla quoque hoc anno Catoptrices Theoremata fuerunt demonstrata ; illud imprimis a D. Picard fuit propositum quod rei objectae inter duo specula ad se mutuo inclinata positae multiplicatas imagines explicat. Uarias quoque reflexiones quae in duobus speculis planis ad angulos culos mutuo inclinatis vel etiam parallelis contingunt, exposuit D. Mariotte. Eodem anno D. Hugens dissertationem de refractionibus variis
in congressionibus legit , quam postea in tractatu de lumine publici juris
205쪽
A Facilioribus ordiamur : cujusmodi sunt res Plissicae , Ee Chy
CAPUT PRIMUM. De Chymicis o Physicis experimentis anno I 67'. factis.
& Chymicam mixtorum resolutionem brevi compendio complectemur. Et quidem complures plantas exhibuit & descripsit D. Marchant filius : nam pater superiori anno diem suum obierat. Vir erat in re lictbatia valde subactus, cuius opera per multos annos usius fuerat Serenissimus Princeps Gasto Borbonius Ludovici XIlI. felicis memoriae Frater Unicus, qui magno hujus pulcherrimae scientiae studio tenebatur. Illius jussu varias Europae regiones peragraVerat, ut e Oticas plantas indagaret , quas secum asportavit & coluit. II. Cum meitie Julio D. Petrauit fructum indicum Coeo dictum in tegrum & recentem exhibuisset, nux ipse scissa & a D. Robert peritissimo sculptore delinena , semilibra aquae limpidae & subdulcis in pulpa eontenta heliotropii succum rubeo colore tinxit: unciae huius aquae sunt exstilia latae, nonnihil acidi extractum , subdulce & quasi saccharo conditum in imo vasis subsidit. Tum pulpae analysis facta est . liqvor subacidus prodiit ;hic enim heliotropii succum excepta prima portione in rubeum colorem mutavit : quatuor drachmae cum semisse olei & sesquidrachma salis proin
III. Lumbrici terrae saepius aqua toti multum terrae in aqua ipsa reliquerunt , adeo ut ii librae ad 7 re dictae fuerint ; multum salis volatilis in liquoribus exstillatis, plurimum concreti, ad 4 drachmas cum semiisse, sex itidem olei uncias praebuerunt. Ac ne recrementa quidem animantium vina sunt indigna quae analysi Ch micae subjicerentur. Id univet sim statui potest,animalia quae carne vescuntur ea excernere quae multum olei & salis volatilis, partim acidi in se continent. Contra evenit in jumentis & pecoribus quae herbis aluntur,ut in equis& bobus : nam multum acidi , pariam sulphurei liquoris & salis volatilis
206쪽
ACADEMIAE HIs TORIA. Lia. II. ars sed acidi quoque liquoris inest plurimum. Fimus columbinus ex acido & P0s-
sulphureo permistus plurimum salis volatilis dedit, tres nimirum hujus salis G. drachmas δc duas olei uncias quinque librae praebuerunt. In fimo Gallinaceo major est utriusque salis volatilis & olei copia. 3. Salis volatilis drachmae , tres olei unciae , salis fixi semi uncia. IU. Ex his de aliis plurimis operationibus, quae sint odorum , saporum decolorum sedes investigare conatus est D. du Clos Chymicorum principiis insistens. Ac primum quae ex plantis ignis vi 8c sub finem stillant olea , late volatili de sulphureo foeta ingratum odorem spirant. Hunc istorem spiritus nitri de salis tartari ope amittunt. Nam spiritus salis petrae dum vim suam exerit in nitrosos Ze sulphureos sales olei , terrestrem materiam instar picis solidae praecipitat, & quidquid in oleo inerat terrae id separat, ac Miatidum odorem sali volatili detrahit. Neque enim haec feriunt odoratum , ubi sulphure suo exuuntur. Quae olea sub initium leni calore eliciuntur . minus habent terrenae tacis , de nativum mixti ipsius odorem retinent: sed quae magna vi iῖnis extrahuntur, empyreuma , dc quasi quoddam ignis Vestigium contrahunt, quod ex terreno sulphure ab igne vehementi sursum sublato proficiscitur. Sapores quidem a salibus duci notum est : nam qui linguae humore non dissolvuntur sales , omnis sunt expertes saporis, ut videre est in quibusdam
nitrosis corporibus quorum fales cum terrenis partibus arcte cohaerent, ut in Cancrorum lapillis, coralliis , Ac margaritis quae cum acidis liquoribus tumultuantur & eflervescunt.
Sed in ea tamen erat opinione vir laudatus ut saporem dulcem , imo &amarum ex aliquo sulphure oriri existimarct. Idque experimentis quibusdam in aloe, colocyntide de opto factis confirmabat. V. Colocyntidis tincturae spiritum nitri astudit D. du Clos , ebullitione facta, fit tro eam trajecit; sialem tartari adiecit, ex quo , oc spiritu nitri sal petrae coaluit e Colocyntidis odorem de saporem spiritus nitri de sal tartari
Jam ante aliquot menses spiritum nitri pene omnem amaritudinem aloe. Opio, mirrhς adimere monucrat. Hic oleo talido gentianae aquis multum esset buit, qliod oleum illud sale volatili abundet, picea materia praeceps decidit. spiritu vini ea fuit ditatuta, solutionem pri cipitem egit aqua communis. Id ipsum in oleo ligni Saaphras de iuniperi iteratum. V I. Multa quoque hoc anno occasione data suerunt agitata quae sunt Physicae contemplationis , quaeque magna ex parte postea sunt typis mandata. Hujus generis ea suerunt quae D. Mariolte circa Irim, culus plice-
nomena nondum satis erant explicata , accuratius demonstravit. Idem tractatum de vcgetatione plantarum antea elaboratum dc alterum de aeris natura in lucem protulit ; scriptum quoque legit de vitreis lachrymis quod postea publici juris factum est. Illius sententia in Phrsica generali nostra p. i61
quartae editionis compendiose expressa est. Hoc idem argumentum variis experimentis dilucide de accurate illustratum in Actis Academiae anni 1692 pertractavit D. Homberg et quare in eo diutius haerere nihil necesse est.
207쪽
ANH. VII. Eandem ob rationem de Phosphori tum sicci, tum liquidi prae I 678. paratione, quam nobilis Germanus D. Schirnous, tum temporis Academiae communicavit. hoc loco nihil subjiciam : cum D. Homberg in praedictis actis veram liquidi phosphori parandi rationem aperuerit , & varia illius
phoenomena dilucide exposuerit. VIII. Nec minus stupenda sunt quae novi Microscopii ope tum temporis observari coeperunt, primum a D. Levven hoc in Batavia, tum etiam aliis in locis N in Academia ipse. Quae ineunte mense Maio ad D. Hugens scripsit e Buavia D. Levven hoc vix fidem impetrarent , nisi aliis postea observationibus fui flent comprobata. In lacte seu spermate Mothuae vulgo Molirue incred bilem insectorum multitudinem conspexit , adeo ut pars exigua , quantum est arenulae granum , innumerabilia pene contineret animalcula. In vasis deserentibus galli gallinacei non minorem insinorum quae anguillas reserebint. multitudinem )eprehendit. Tum Microscopium usu magis exped tum excogitavit D. Hugens.
Pulverem qui multis inest floribus , conspiciendum exhibuit D. Picard , Qui majoris heliotropii fiori adhaerescit , e globulis constat , hi radios ex se sundunt ; in tri solio accioso granula itidem globosa cernuntur in sui medio' quasi perforata. Qui in Papilionum alis inest pulvisculus , e granis constit radiosis tricuspidum forma. Extima paleae membranula radiis in modum cochleae dispositis distincta apparet. Interior calami scriptorii medulla instar reticuli cernitur. Qui floribus Ormini inest pulvis , pepones apte
IX. D. Hugeus nonnulla circa aeris condensationem proposuit, eumque supra fidem cogi polle demonstravit. Inter alia naturae opera minus vulgata D. Bocone e Sicilia misit ad D. Perrauit duo talci oeaci genera, quorum unum plumbo non est dissimile ;duplex quoque crystalli opacae genus; una lx superficies planas & triangulares , altera octo continet; Corallium itidem album & articulatum. Maxillas quoque illius piscis qui Carcaria vocitatur exhibuit D. Perrauit, quarum structura est omnino singularis. Haec in regii horti aula scelere animalium quς disse eantur in Academia conservandis sunt reposita. X. Nonnulla quoque ex ea Physices parte quae ad medendi artem est accommodata , ut te se obtulit occasio, interdum sunt proposita. Vix Clari T. cujus antea mentionem fecimus, D. Joly Divionensis, quaedain cum Academia communicavit, quae sunt ejusmodi ut experientia comprobari facile possint. Illud imprimis , strumas in Burgundiae & Campaniae finibus sanari solitas, cum illis quoddam glutinis genus applicatur quod constat expuriori farina lento igni cocta , cui acetum optimum assunditur. Duo manipuli farinae una cum aceti pinta ejus regionis quae nostra major est , permiscentur. Linteum novum nec dum lixivium expertum hoc glutine illitum parti affictis adhibendum. a. Folia lappae aut personatae v. Eardane in Sole exsiccata & in pulve- verem comminuta alexi pharmaci loco contra venena utiliter adhiberi testatus est. Dosis est unius drachmae pondus in vino.
3. Λqua mineralis per AEolipilam, seu potius aeolopilam erumpens eia Diuili do by Go
208쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Lia. II. 133
dem usui adhiberi potest, cui thermae solent, cum corpus pellandunt V. MDouche. Addebat fontem ignis salientem parari facile posse : si aqua ardente Aioli pila repleatur. XI. Ne illud quidem praetereundum putem , quod eo ipso die D. duClos ancillam quandam quae in Bibliothecae regiae aedibus manebat, & sputo
sanguinis laborabat, curatam a se testatus est, cum grano opii de mali punici seu granatorum. 0 p . D. Dodard tum opus suum aggressus est de regimine sanorum & aegro rum, cuius priorem partem legit in aliquot congressibus. Initium ducit ab iis magnis mutationibus quae ab initio mundi' conditi ad haec usque tempora contigerunt in ciborum usu. Pars altera ea complectitur quς ad usum QR adhiberi possinit, tum alimentorum, tum exercitationum corporis ha bita ratione. Quo autem hic labor fructuosior esset , multa circa insensibilem perspirationem experimenta iteravit, quae cum prioribus jam ab aliquotannis incoeptis consentiunt.
Die is Novembris D. Hugens Phosphorum liquidum a D. Leibesis
ad se flum exhibuit. D. Dodari fungos e quercus trunco erutos & in virgam diductos ostendit. XII. Ista quidem sunt Physicae eontemplationis, quo etiam multa spectant uae occasione data sunt proposita. Ex iis nonnulla lucem aliquam huic scientiae asserunt, alia non omnis utilitatis sunt expertia ,, illa Cancellarius Angliae Franciscus Baeo Lucrifera , haec Lucifera appellat. Posterioris generis illud fuit a D. Borello propositum liquoris semper fumum emittentis praeparatio. Ex duabus stanni sex sublimati partibus , & una hydrargyri eum parabat. Huic non dissimilis est saturni seu plumbi spiritus
XIII. Circa calorem quaedam sunt observata, illud imprimis a D. Petiarauit, plumbum misto xylino v. Basn mensae imposito liquatum affundi, nec subjectum xylinum comburi , quod plumbi fumi in lino coacti petfilorum intervalla dissipentur : sic cochleati argenteo tela obducto ardens pruna parte convexa imposita , sollibus perflata telam non comburit, quod
in puncto duntaxat cochleare tangat accensius carbo , ubi aere non subeunis te extinguitur.
XIV. Vir industrius D. Villette Lugdunensis, speculum metallicum exhibuit cujus diameter est trium pedum 5e pollicum. Die s Aprilis radiis solaribus expositum fuit in horto Bibliothecae Regiae ac multa facta sunt experimenta. I. Cupellae ex ossibus equinis conflatae frustulum intra lue s cunda suit calcinatum. a. Chalybis itidem segmentum intra idem temporis spatium inflammatum, innumeras scintillas vibrabat. Ferrum citissime fusum est, sed non scintillavit. Fors est ut sal volatilis qui Chalybis compositionem ingreditur hane sui minationem esticiat. Ita videbatur D. duClos r sed D. Petrauit hujus discriminis causam in vitrum quo abundat ferrum , non item chalybs, illud referebat. 3. c rystalli rupeae frustulum fundi non potuit . uti nec eorallium quod calcinatum fuit, non fusum, id colorem album induit & saporem lixivialem. D. Trocus in rebus Chymicis expertissimus frustulum vitri tinctura
209쪽
ANN. auri, ut aiebat, imbutum exposuit. Guttula ex eo instar rubini decidit. CryLI 579. talli quoque rupeae frustulum cum sale alicati, & Lunae tinctiira susum , in foco speculi collocavit, colore itidem caeruleo tinctum apInruit. Eo quidem colore iam imbutum erat, sed multo obscuriori. X V. Exeunte Augusto D. Joly Doctor Medicus misit ad me terram Ebalneis oppidi de Vicis e r.isim quae Crystallum mineralem forma & cap re ipso retetcbat. Sod ea sublimati solutionem rubeo colore tingebat, adeo ut sal ille inter sulphureos sit habendus, nec Crystalli mineralis viribus d netur , ut ipse conjiciebat. XVI. Tractatum suum de coloribus legit D. Mariolte . quem postea in pinblicum emisit. Decumanos quoque fructus qui in Garumna aut potius in
Dordona assurgiuat & in naves magno impetu impingunt, v. lo Massaret exposuit. Multa etiam circa Iridis colores una cum D. de la Hire observavit.
Ambo id experientia comprobarunt lumen quod phialam aqua frigida pisnam pervadit, colorem rubeum essicere ubi ad angulum o grad. & 2o. min. incidit: sed in aqua calida angulus est 44 graduum. D. Hugens tractatum suum de magnete in variis congressibus legit. Novam hic theoriam complectitur , atque ejus lapidis proprietates multas e plicat. Varia in eam rem experimenta exbibuit. Ulus est magnete optimo qui erat penes D. Carcavi. Debilioris magnetis polos contactu suo commuistavit ; atque ubi partem hujus mediam contigit, novos in eo Polos excitavit.
Regula gnea ad aequilibrium suspensa fortiori magneti admota acum pixidis
nauticae ad se convertebat, quod in regula cuprea aut argentea non evenit.
Fors est ut in aere nonnihil terri inesset. Hic magnes armatus ferrum 18 librarum sursum tollit. Tractatus ille in Commentarios Academiae relatus est, atque id e re litteraria fuisset, ut vir Clarissi ultimam ei manum imponere M pumici juris eum facere dignatus esset : sed cum haec scribimus, eum morte sublatum accepimus. X v II. Cum de caementis sermo haberetur, D. Perrauit caementi duri. ni praeparationem docuit, ex vitri contusi, salis marini, ferri limaturae ae . t partibus una commistis & sermentatis. Succum ex allio insto glutinis uti aut testae Sinensi , seu Porcelaneae partes conjungere aiebat.
Testae fragmenta bene colligata & in lacte ebulliente diutius posita pristis
nam formam recuperaste expertum se aiebat D. Blondet. Idem addebat testas vulgares & plumbatas v. de ia Fayance aquae ebullienti per horae spatium impositas ignis vim postea serae r quod nuper a D. Tourne sortnunc Academiae socio mihi fuit confirmatum : tum enim rimulae admodum exiles apparent, per quas ignita corpuscula liberum habent exitum, neque adeo testam ipsam confringunt. Ista quidem licet fortassis leviora videantur, lucem tamen aliquam Phuosophiae naturali asserre possunt.
210쪽
De Rebus L natomicis. I. v X eunte hoc anno D. de la Hire piscium aliquot leone; a se deli C neatas qui Λ D. da Verney in Armorica fuerant di II eti, coram
exhibuit. Plaeter alia bene multa quae D. du Vcrney circa partium conformationem annotavit, in auditus organum praecipue animum intendit , quod hactenus pene fuerit incognitum : adeo ut plerique Anatomici in iis nullum csse existimaverint. Illud revera vix reperitur , quod exterius auris foramen adeo si angustum in plerisque piscibus, ut a cicutae caput vix admittat : hoc quidquid est foraminis, ad osscos circellos ducit qui intet se communicant , atque in eos nervus auditorius fere ut in avibus distri
II. Trachatus de Mechanica animalium a D. Perrauit elaboratus hoc anno lectus est in Academia, deinde in publicum emissus. Quorumdam etiam animalium quae Versaliis sunt asportata, dissectio facta est a D. du Uerney, ut Pantherae, & avis vulgo dictae la Paletle. Panthera in locis A ficς unde allata fuerat, ita nuncupatur: ut Tigris,& Leopardus variis maculis distincta est , ita ut dissicile sit has feras genere ipso disjungere. Nam forma exteriore, corporis habitu , imo & viscerum consormatione penc inter se conveniunt , & magnam cum fetibus pardis videntur habere cognationem. Panthera tamen , de qua nunc agimus, Tigre qui ante dissectus fuit. Ionge minor erat. Hic quatuor pedes a rostro ad caudae initium longus erat , cum Panthera duos tantum pedes in longitudinem haberet , illius auriculae multo erant breviores , ut in Leaena paulo ante incisa. Uno ver bo ex maculis toto corpore sparsis Leopardo Oppiani omnino consimilis visa est. Tametsi adeo variant Auctores in descriptionibus suis, ut nihil certi statui possit circa horum animalium disserentias : unde & ea quae vulgus tribuit nomina retinere satius fuerit. Illud praeter caetera in quatuor quae incisa sunt Tigrium vocabulo dona tis , observatum fuit, nausculos pectorales Valde amplos esse, atque ad medium usque abdominis porrigi, fere ut in avibus , dc eandem plane ob causam, quod nimirum anteriores pedes majore robore indigeant. Sic Epita ploon , ut in seiis omnibus quae saltu plurimo utuntur, amplum erat &hrmum. Reliqua in dι scriptionibus horum animalium intueri licebit. Ista enim strictim attingimus. Eodem anno avis quaedam Latine platea , vulgo Paterte ob rostri figuram in extremo latiorem dicta, incisa fuit & descripta. Tres aliae ejusdem ge netis fuerunt variis temporibus diIIectae , quarum historia suo loco ted