Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

CAPUT V.

De Ξιbus Geographicis o Geomenicis.

I. TN hoc quoque praecipua Aeademiae cura eo anno & conseque L es incubuit, ut Linulae Gographicae emendatiores fierent, ac Meridianorum disserentς certie & dcter natς haberentur. Id omnibus persu sum erat ex tabul is satellitum sitis commode. eo quo jam diximus modo illas h..b ii posse'; quantum enim majusQue loci Meridian ab observatorii Regii Metidiano distit, ea ratione innotescit. II. Piimum igitur de Galliae Chatta instauranda agitatum fuit. D. Picard die 1. FLbruarii sententiam suam Domino Coliari scripto exposuit. Summa haec erat, eam quae hactenus regni describendi & tabulas conficiendi per provincias coepta suit, longiorem esse methodum, quam ut ad exitum perduci queat , nisi post multorum annorum volumina , nec tot frusta in unum corpus cogi facile, nisi in septum quoddam , aut in margin m regularem vulg un chaissis, tabuli; sint redactae. Hoc vero septum ante omnia sic disponi opα-tere . ut regnum per triangula inter se connexa dispertiat. I II. Hujus initium capi potest ab urbe Dunxerca & Perpinianum uiaque produci: sunt enim hae duae urbes fere in eodem Meridiano. Haec via jam tum inchoata , cum terrae dimensio suscepta suit. Quod si utriusque loci latitudo accurate sumatur, uti tactum est in vico Picardiae cujus nomen Saardon , de Malvesiae in agro Vastinensi , vulgo Malvo ne en Gasianais . veram terrae mensuram octies accuratiorem ea quae publicata est , habebimus : nam uniux gradus loco octo erunt explorati, qui simul juncti non

majorem inducerent errorem quam unus. Hoc transverso tramite absoluto,

alius per Galliae fines & circumsecta littora designari potest , qui cum priori

conjung tur.

v. In eo rei summae posita est, ut puncta quaedam seligantur insignia magnis, quant- fieri potest, triangulis essiciendis: seu puncta illa aut locaici ut bibus, seu in montibus, unde amplus pateat prospectus, constituantur,& anguli minores ro gradibus omnino vitentur. Quae particulatim essent facienda non exponit, quod D. Viviers, qui huic labori erat alsuetus, haec calleret optime. Hic eo ipso anno Chutas Geographicas multum promovit citra Ligeris & Sequanam. V. Interea temporis D. Cassini litteras misit ad Astronomos variis in retagionibus , & maxime in Italia const: tutos , ut Meridianorum disterentias per sitellitum eclipses captarent, & experirentur an forte tabulae cum observationabus suis , & iis quae Romae & Venetiis factae sunt , convenirent. Hoc ipsum com p rit, terras continentes inter Oceanum & mare Adriaticum interjectas in tabulis longe ampliores quam revera sint, describi. Atinque hinc patet quam necessarium sit etiam ad navigationis usum eas tabulas

emendare,

232쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lig. II. ho

VI. Cum autem longitudines locorum ad primum referantur Meridianum . νο- qui a Ptolemaeo 8c posti emis Franciae Regibus constitutus fuit in ea Insula no8v. quae inter Fortunatas ad Occidentem ultima est , eo mittendi viros industrios qui observationes necessarias iis in locis perficerent , consilium initum est. Huic operi viri eruditi selecti D. D. Varin & Deshayes , iique a D. Cassini rite admoniti , ut primi Meridiani distantiam a Contin nre observarent. Sed cum mare Piratis infestum esset, ad Viride promontorium missi sunt . Dominum du Glos ibi operiri iussi , atque inde ad Insulam S. Thomae sub linea aequinoctiali contenderent. UII. D. Cassini scriptum legit quo monita quaedam iis qui longinquas peregrinationes suscipiunt, tum regrndis horologiis Ac temporum momentis accurate captandis, tum lineae Meridianae delineandae , altitudini Solis& Fixarum meridianae indagandae , immersionibus & emersionibus satellitum rite observandis sigillat m continentur, nulla re praetermissa quae informandis Astronomis utilis esse possit. Scriptum illud una cum aliis rebus ad ABonomiam pertinentibus editum est. VIII. Tum temporis P. Fontenay Societatis Jesu 3e Matheseos Proselior in Collegio Ludovici Magni, de proscctione sua in Sinense regnum cogitans, qua ratione locorum longitudines observaret, cum D. Cassino contulit , qui & illi scripto tradi it quam existimaret optimam dc scribendi terrarum ordis methodum. Et quidem huic operi promovendo vix quisquam magis idoneus inveniri potuit, quique Orientis plagas designa et una cum aliis Societatis eodem propagandae Christianae Religionis studio incensis. IX. Eo ipso tempore D. D. Picard & de la Hire varias Galliae plagas lustrarunt , ut quae iis in locis fierent observationes collatae cum iis quae a D. Cassino Parisiis tum habebantur, locorum longitudines praeberent.. Mactovit urbem 18 horae minutis ad occidentem magis declinare quam Lutetiam ex immersione primi satellitis Iovis die 18. & 11. Octobris coli tacum iis quas eodem tempore D. Cassinus fecit, observationibus comperit D. de la Hire. Inter marinos aestus maximos, & rece us, seu maximas depressiones disterentia ad 7o usque pedes excurrit ; biduo post Novilunium & Plini luvium aestus sunt majores, iique in novilunio & plenilunio contingunt hora

sexta

Tum vero D. de la Vore , qui jam ab exordio Academi et selictus uerat, littorum Oceani chartam delineabat , S per triangula praecipua puneta designabat. Ex quibus D. Picard collegit S. Mactovii oppi dum , S. Michaelis fano 36 unius gradus versus Occidentem declinare :iuspensi in Barometro hydargyri artitudo minor fuit prope horologium Ecclesiae S. Michaelis lineis, quam in arenoso solo si . hexapedis de- 'pressiore. Caesaris Burgi aestus recurrit in novilunio te plenilunio hora ν. xo .disi rentia inter maximum aestum , & refluxum est 1s pedum ; cem minores sunt aestus, disserentia est tantummodo I I pedum. In plenilunio cum mare infractbservatoris oculum depressum esset , raiadius qui mare contingebat sue sec. inclinatus infra libellam appantini Disitiroo by GOrale

233쪽

1o8 REGIAE SCIENTIARUM

A N M. cum ex calculo juxta teriae mensuram inito maior uno minuto esse debui DI6Si. set, quod utique minutum refractioni tribuendum cst. Post sex horas cum mare altius ellet, radii visualis inclinatio suit tantiim 6. min. 3 o. sec. tumque m 1re ad in pedes ascenderat, adeo ut nulla esset refractio sensibilis. Idem fere coutigerat observationi fustae anno i 674 a D. Picard in Occitania ad Promontorium , vulgo te C.)ρ de Site.

Cidonii die 6 Decembris altitudo Poli inventa est 9 gr. Io. min. so veIsue iec . in Collegio Artium. Dumcetchae Poli altitudo inventa est a D. de la Hire si gr. I min. 14 sec. in majori Ecclesia : ex immersione primi satellitis die i8 Octobri,

differentia longitudinum ab Obserratorio reperta est 3 sec. versus Orientem, die as reperta est tantummodo 3 iec. Gileti die io Novembris Poli altitudo observata suit so gr. 1 a. min. 2see. idque saepius repetitum, longitudinum disserentia 2 min. ao sec. versus Occidentem. D. de la Hire Caletum inter te Angliae portum Dubridem v. Douures multo minorem distantiam quam tabulae designent , invenit ; basi trianguli in arenoso littore 1 scio nexa pedarum sumpta , ex qua positionem triusque loci invenit ; ita ut Dublidis ab apice propugnaculi Risban distet ai16o hexaped. . X. Varii Tractatus Geometrici lecti in Academia , complura quoque proposita sunt problemata. D. de la Hire praeter caeteros in noc argume to versatus , opus suum de sictionibus conicis & cylindricis a decem annis coeptum pene absolvit. Quae a Geometris hactenus magnis voluminibus sunt pertractata , nova & compendiola methodo sic contraxit, ut exquisitiora quaeque complexus novas sectionum conicarum assectiones quam plurimas demonstraverit. Formam totius operis & rationem pri mdm exposuit quae omnibus probata fuit , tum demonstrationes suas conis & variis eorum sectionibus ac figuris, ut facili his caperentur , in medium prolatis , simul oculis & animo subjecit. Nonnulla quoque problemata a se proposita & a D. Sauve ut nunc Prosessore Regio , 5c Academiae Socio, soluta subjecit. X I. Novam fabricandi naves rationem D. Renauit nunc inter Nauarchas nobilis, atque inter Honorarios Academicos anno I 699. recensitus proposuit. Illustitit Marchio de Seignelay id muneris dedit D. D. Blon-del de Mariolte , ut eam diligenter expenderent. Qua de re quid sibi viderentur ad Academiam retulerunt, eam nimirum fabricam usi optimam & facilem judicarunt ; hujus fundamentum in sectione conica positum esse , atque hunc non contemnendum Geometriae speculatricis extare, fructum. In eundem pene censum adscribi potest instrumentum quod D. Sauveur exhibuit, quo aquarum jactus facile mensurantur juxta altitudinis & castellorum rationem, nec non penes diametros tubulorum per quos aqua erumpit. E dem instrumento quantitatem aquae concha fontana contentae dimetiri licet, cum semi- diameter conchae innotescit, si munda sit , aut certe latus unum

sit cognitum, si fuerit quadratae aut alteri gurae regularis. R. Rassi Disiti Corale

234쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIE. Π. χρος D. Rass novum Aniliae genus, cujus structura facilis est, exhibuit, ad PMs

propositos usus hanc accommodatam adhiberi posse visum fuit : nam exta ca Ohauriet dae aquae e fossis, aut navibus utilis sutura est , dummodo ad nimiam Anat. altitudinem aqua non sit attollenda. Haec machina in Observatorio cum multis aliis asservatur. . ,-, , . ,--ἔγ-H, κῆν ἀμ κῆ γκύ, F,

De bis quae acta sunt anno I 682.

Q Uae ad Physicam spectant uno & eodem capite complectimur, quod de re Herbaria plura dicere nobis supervacaneum videatur : cum in opere in lucem prodituro quae circa stirpium descriptionem & analysim acta fuerint, fuse & dilucide tint exarata. Quare illud in universum monui lle satis fuerit hunc laborem interruptum nunquam fuisse , sed acriori studio

continuatum.

CAPUT PRIMUM.

De P siuis experimentis. I. T Neunte hoe anno aves quaedam versaliis allatae , Psittacus Arras dia

sectae sunt & descriptae. Rostri Psittaci structuram & motum ostendit D. du Verney , simul & musculos quibus ossiculi unici, quod auribus avium inest , varii motus perficiuntur. Animal quoque Versaliis allatum quod Damam Plinii vocant , uti& alterum ex India Orientali asportatum 7, pedes longum , di Iecta sunt: Laeertus squamosius dici potest. Magnam ese inter pellem Elephantis, &eam quae pedem Damae Plinii tegit similitudinem ostendit D. dii Verney rnegabat tamen D. Perrauit has papillas, aut grana esse tactus organa. Hare enim in pelle elephantis, non ubique , sed in iis tantum locis in quibus epiderma callosum est, occurrunt, ut in genu aut in planta pedis hominis saepe evenit: epiderma illud callosum semidigito, siccum , di tum di crassum variis pelliculis erat obductum , adeo ut ineptum plane illi videretur sensui tactus. Aliis aliter videbatur. II. Descriptionem magni lacerti ex Indiis allati & squamis armati legit D. Perrauit. Saepiae ovarium, de quoddam spongiς admodum subtilis genus, plantam denique vulgo d:ctam quercum maritimam cxhibuit D. de la Hire. In ovis ranarum partem nigram ostendὶt D. du Vcrney , in qua tanula iam est delineata.

235쪽

Ho R E G I AE SCIENTIARUM

A N N. Die i Iunii in hortum Regium convenere Academici qui Elephantis ste

I63 . leton nuper coagmentatum perpenderent.

III. Die 11 Julii D. Tcnirnhause nobilis Germanus inter Academicos est cooptatus. Die is ejusidem mensis D. Pothenot in eandem Societatem ascitus fuit. Jam anno 168o D. Sedileau quem eo ipso tempore quo haec scribi mus, anno Ἀ93 immaturo fato abreptum lugemus, inter Academicos ali ctus fuerat. IV. Illud experiri placuit, quantum fialis volatilis sit adhibendum , ut una cum spiritu salis tumultuetur. D. Bourdet in drachmam spiritus volatilis e carne bubula extracti in tres cum semisse drachmas aquae conj Cit : hujus aquae grana x eum is spiritus salis granis permista multdmefferbuerunt. Deinde salis volatilis vis magnopere infracta est : nam septuplum hujus aquae adjectum , tumque s spiritus salis grana cum 2 granis illius aquae confusa non mediocrem adhuc essetvescentiam procrearunt : idque fuit continuatum, donec unum granum spiritus salis eum χ granis hujus aquae permistum fremitum quemdam excitaret. Res eo procellit, ut franum salis volatilis 18 unciis aquae purae admistum sublimati solutionem acteo colore aliquantum insecerit.

omnia persequi necessie est. Nunc quae Ph7sicae sunt contemplationis sum

matim attingamus.

Tractatum suum de coloribus D. Mariolte eo anno absolvit, qui in Academia perlectus typis mandatus suit. Hujus summarium in Physica veteri& nova , parte x , & 3 dedimus. De calore quoque nonnulla fuerunt ab eodem observata : Illud imprimis calorem ignis a speculo ustorio reflexum , in foco speculi vim suam ex rere , quae seni ipso percipitur : sed interpositu vitri inter speculum de focum calor non se prodit. V I. Die 13 Maii hora a media nocte secunda terrae fremitum Lutetiae t Viorem experti sumus, cujus vis maxima in quadam Lotharingiae urbe Romarici monte, vulgo Remiremoni. se exeruit, & diutissime duravit, uti fusius dictum est in vol. s. Tract. I. Philos. Vet. & novae. Sub idem tempus vir clari T. D. Lesbniis conficiendi phosphori formulam, quam attulimus tomo s. Philos. Vet. & novae p. 7o. ad D. Τchir- nause misit. VII. Quaedam tum temporis circa phosphorum experimenta facta sunt: Illud casu quodam evenit non omittendum. Cum D. Cassini granum phosphori sicci inter digitos sudario interposito premeret, statim ignem concepit, quem cum vellet pede extinguere, flammam quoque calceus concepit , eamque regula cuprea reprimere coactus est; sed & regula per duos menses in tenebris radiavit ex ea parte qua vim phosphori compresserat. Granum phos phori in prunas ardentes conjectum in magnam flammam erupit

236쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. II.

nom.

CAPUT II.

De Rebus i sthronomicis.

O Haee a D. Cassino die xi. Februarii anni I 682. hora 9. 2 . min. 33. see. & a D. de la Hire hora 9. 2I. min. 13. sec. in Regio observatorio ; eadem hora ri min. χs sec. a P. Fontenay in Collegio Claromontano primum visa est. Tempora obumbratae cujusque maculae, centri Lunae obscurati, t talis eclipsis emersionum inter se & cum observationibus D. R mer Halaiae factis , postquam Meridianorum I min. 46 sec. disserentiae ratio habita est,

mirum in modum consentiebant.

II. Hujus Eclipseos occasione D. Cassini dissertationem de Lunae desectione conscripsit , in qua praeter caetera , causas assert cur umbra telluristum radiis solaribus illustretur , & Luna ipsa quadam luce perfusa videatur , idque ex radiis solaribus in terrae atmosphaera refractis proficisci demonstrat : simul & de Lunae parallaxi in postrema hac Eclipsi inventa & de illius a terra distantia disserit , quam 17 semid. terrae esse

reperit.

III. Tum temporis D. du Glos in insulam S. Thomae sub Linea aequinoctiali profectus est. Quem D. Cassini scripto edocuit quae observationes essent eo in loco faciendae , quomodo pendula essent aptanda temporibus accuratE capiendis, eaque ex Solis altitudinibus emendari oporteret. Haec de alia ejus generis commonitorium illud continebat ; neque illud fuit pret termillam , ut quam accuratissime e penderetur utrum penduli longitudo 3s digitorum & 3 et linearum in Zona torrida eadem perstaret unius secundi vibrationi conficiendae apta , ut Lutstiae , Londini , Haniae & aliis in locis fuit observatum ; an paululum brevius esse oporteret, uti Cayennae , a D. Richer annotatum fuit. I V. Die hi Maii Ludovicus Magnus Observatorium invisere dignatus est , instrumenta Astronomica contemplatus , cui usui essent , quae eorum ope observationes fierent, ex D. D. Cassint, Picard & de la Hire audite voluit. Universae terrae chartam seu Planisphaerium , cujus diameter est 1 pedum , in tabulato turris Occidentalis Δ D. D. Sedileau & Charalle tum delineatum, opus dirigente D. Cassini, uti & icones Lunae D. Cassini opera quam accuratissime expressas, quaeque ad observationes eclipsum exactius faciendas sunt accommodata planetarum systemata, & eorum revolutiones ut ex Sole aut ex terra conspiciuntur , Icones denique pistium a D. de IaHire depictas, animalium figuras aeri incisas expendit. V. Solstitit aestivi obsietvationes suas tradiderunt D. D. Picard & de la Hire, varias ante & post solstitii diem meridianas Solis altitudines capta

tunt , ex quibus conclusum ab iis scit solstitium die ii Junii hora sexta contigisse.

237쪽

m REGIAE SClENTIARUM

AN M. UI. Die 18 Augusti altera Lunae Eclipsis a D. D. Cassint , Pleard 3eis Si. de la Hire fuit observata , quae inccxpit mane hora 4. 26 min. cum occubuit , jam pars tertia diametri suae erat obscurata, Sol nonnisi post octo horae minuta apparuit. VII. Die 11. D. Cassini litteras accepit a D. Deshayes in Goraea insula prope Viride promontorium scriptas. Altitudo Poli illius Insulae excorde Leonis observata est i gr. 38 min. ex stclla Polari l . gr. 36 min. minor lo min. quam tabulae designent. Quae disserentia multo minor est ea quae in mari Mediterraneo reperta fuit, quod maris Interni naucleri mianus sint in capiendis altitudinibus exercitati. VIII. Exeunte hoc mense Cometa apparuit sub Vrsae constellatione , paucis post diebus publicae gratulationis festi ignes in Nativitate Sereni T. Burgundiae Ducis accensi fuerant. Id vero animadvertit D. Picard a Keplero memoriae mandatum Cometem anno I 6o7 die 26 Septembris Pragae visum esse, cum ignes quoque in publicae laetitiae argumentum in compitis luce inrent : observationes hujus cometae a se factas cum adiuncta dissertatione D. Cassinus Regi Christianissimo obtulit. I X. Paucis ante diebus, nempe is Novembris, qua ratione veneris parallaxis habeatur, ubi cum stella lixa in eodem parallelo occurric, rationem exposuit , cujus mentionem fecerat in tractatu edito de Cometa anni is 8o. Cum enim Venus futura ellet peti gaea die 3 Februarii , ad hanc observationem se accingere voluit. X. Eo ippo tempore observationes in Goraea insula a D. D. Varin . Deshayes de dii Glos magno studio factas acceperat , quae varias Solis altitudines ante& post meridiem , ac plerasque in ipsa meridie sumptas , Lunae quoque , ac quarumdam fixarum altitudines meridianas. immersiones &emersitones primi Atellitis continebant. Elusdem satellitis Eclipses collatae cum iis quae Lutetiae fuerant observatae , meridianorum differentiam Goraeam inter de Lutetiam praebuerunt unius horae II min. & sec. In magno globo D. Blaeu longitudinum differentia 3 unius gradus min. tantummodo aberrat ab ea quae fuit observata. Quin de latitudinem eandem prorsus cum observata designat I gr. 4o min. .Estus mari' s pedum altitudinem non

excedit.

Cum ad Antillas perveni lient, in insula vulgo la Garriisve dicta latitudinem i graduum ; disserentiam meridian. Observatorii Ze Insulae s

grad. 33. min. invenerunt. In Martinica reperta est 63 grad. l min. latitudo I 4.

Penduli longitudo brevior duabus lineis ibi inventa quam in his r gionibus. Quin etiam D. Deshayes Barometri altitudines noctu majores elle quam de die , aut 4 lineis comperit, idque constanti lege : ita ut Barometri Ad Thermon etri alternatim sint majores altitudines : nam in Thelmo metro spiritus vini altius attollitur de die, in Barometro hydrargyrus est depressior : quae inaequalitas in nostris regionibus non deprehenditur.

Circa aestus maris non major reperta est disserentia quam 1 pedum. Multae quoque magnetis variationes in hac parva insula suerunt obtervatae,

238쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lig. II. 2I3 ab uno gradu ad I . quod serri eo in loco latentibus venis tribuendum

videtur. nom.

CAPUT III.

De Observationibus in Provincia factis.

observationes Astronomicae, locorum insignium quae ad Oceanum sita sunt, tum latitudines. tum longitudines constituerant. Cum etiam D. Picat d anno a 674 se in Occitaniam contulisset, simul quaedam maris Mediterranei loca invisetat, & explorato eorum situ , id unum supererat , ut insignium magis Provinciae portuum ,& urbium positiones pei spictae ha

berentur.

Itaque D. de la Hire jussi Invictissimi Regis eo proscctus est mense

Octobri, eodem instrumentorum apparatu instructus , quo Oceani littora Iustraverat. II. Ab extremis Provinciae finibus observationum suarum initium c pit , atque urbem Antipolim primum adiit antiquitatis monumentis , dc portu ipso nobilem. Plaeterquam ab ostio Vari , qui Provinciam a Nicaeno Comitatu disterminat, cujusve positio erat constituenda, non multum d: stat: adeo ut illius situs per triangula haberi posset, atque adeo ejus cum latit do, tum longitudo dc finiti. Antipolis latitudo inventa est die a Novembris 43 , 34 min. Io see. disserentia Meridian. Lutetiae & Antipolis is min. ii sec. unius horae : ita ut arx ipsa Orientem versus magis declinet quam Oblervatorium regium , idque ex immersione primi satellitis Iovis compertum fuit. III. Hinc Telonem, seu Tulonium prosectus , ex stcllae Polaris maxima & minima altitudine, latitudinem majoris Ecclesiae invenit 63, 6 min. o sec. Ex immersione primi satellitis longitudinem illius loci majorem esse, seu ad Orientem magis vergere, quam Observatorium Regium 3 grad. is min. 3i sec. Prope Tutonium excella quaedam , te praerupta est rupes , h.in Montem Clarum, te Mont-Clairet vocant: in ejus verticem conscendit die Decembris cum libella de Barometro , cacumen hujus montis supra maris superficiem elatum est auer hexapedas , hydrargyrus ad 26 digit. M 4. lin. ibi suspensus erat, post tres horas in maris littore ad 18 pollices& 1. lin. ascenait: ita ut differentia utriusque altitudinis fuerit unius digiti

Eodem in loco , nempe in montis cacumine ansuli inclinatio quem libella apparens subiecti maris efficiebat cum vero horizonte , inventa est 39, 26, adeo ut horizontem apparentem maris refractio exhibuerit majorem quam esset 3 , 6 ex diametro terrae constituta.

I v. Λquis Sextiis altitudo Poli inventa est prope portam quae Aveni

239쪽

1rι R E G I AE SCIENTIARUM

A N N. nem ducit, 3, 3i min. Lugduni prope Ecclesiam S. Pauli reperta est s. Ihga. η3, 3s Ex Observationibus a D. D Picard , & de la Hire circa utriusque m iis littora rite peractis, atque ex aliis quas in ipso Continenti P. c assinus, D. de la Hire, & alii Academici utrique adjutores dati anno ins quenti inierunt , charta Galliae multo emendatior quam ulla , quae hactenus vel a peritissimis Geographis edita fuerit , concinnati potest. Hujus specimen dedit D. de la Hire in collectione Observationum Astr nomicarum ante aliquot annos edita. Nam in una & eadem figura omnes, quae factae sunt in Galli; littoribus ad annum usque 3683 observationes continentur; simul videre est quantum discriminis intercedat inter chartis Galliae vel magis exquisitas , & hanc quae ex observatis accurate locis fuit delineata. U. Atque is est tot itinerum de laborum fructus uberrimus, ut ex Observationibus Astronomicis accuratissime peractis lux nova tum Geographiae , tum navigandi Arti accellerit. Jam anno 16 8 hujus operis per liciendi forma a D. Cassini designata fuerat ex tabulis satellitum Jovis. Eam methodum & rationem secuti sunt , qui jussis Regis varia ingressi sunt itinera cum in Galliam, tum in Africam & in Americam. Obse vationes in exteris & longe dissitis regionibus factie, cum iis quae in Observatorio habebantur, col latae sunt. Accuratam Galliae chartam delineatam utilem fore reliquis perficiendis iudicavit Academia. Ac tandem illud ex longa observationum serie conclusum postea fuit , locorum longitudines multo arctiores esse, iis quae in tabulis Geographicis notatae sunt. Cujus rei ea sorte est ratio quod iter facientes aut in terra . aut in mari, in computando itineris decursi spatio , vel ex ipsa aestimatione ex sulcis navis, vulgo , par te Sillage , non subducant e summa varias a recto tramite deviationes, neque ad currentium, aut ventorum discrimina satis intendant animum.

Quamobrem si eadem ratione , quae in Gallia fuit usurpata, aliarum quoiaque regionum longitudines, seu Meridianorum di flerentiae contrahantur , non multum a vero aberrabimus. VI. Hujus rei periculum L cit Academia in magno planisphaerio 'quod in turri observatorii occidentali fuit delineatum post absolutas observationes Danicas , Americanas , & eas quae in plagis Occidentalibus Franciae habitae sunt. Primum enim locorum in quibus factae fuerant observationes , situs sunt positi : reliqua e vulgaribus chartis ita sunt transata , ut longitudinum differentiae eadem ratione contraherentur , & ad varias Lunae eclipses exigerentur. Nec praetermissa est co rectio ab illustii Petreiato & celeberrimo Gassendo facta in tabulis hydrographicis maris Mediterranei. His enim ille habendus est honos ut primi chartas navigationis in mari Mediterraneo emendaverint , & dictantiam Massiliam inter & Alexandriam quingentis milliaribus minorem efficerint. VII. Geographiae tabulis in hunc modum correctis, regiones a nobis versus Orientem & Occidentem remotissimas 13 aut so gradibua a nox

240쪽

ACADEMIAS HISTORIA. LIa. II. iis

re, de totidem gradus longitudinis ex iis qui in tabulis notantur, subducere necesse omnino fuit , eosque addere oportuit iis regionibus quarum Meridiani iis opponuntur locis , ubi fa 2ς sunt prςdictae observationes. Quam rationem postea comprobarunt aliae in Gallia , in Africa , & in America habitae observationes, quibuscum charta Observatorii fere ubi

que consentit.

VIII. Addit D. Cassini in collectione Observationum sipius laudata D. Halley Anglum, insignem Astronomum, qui in insula S. Helenae Australes stellas diligenter oblervavit, ex iis quae a naucleris factie sunt te inter se collatae obtervationibus comperisse promontorium bonae Spei , aut 3 gradibus magis ad Occidentem vergere,quam chartae ipsiae demonstrent. Isque in planisphaerio terrestri observatorii illud promontorium in eo gradu longitudinis positum vidit, quem ipse definierat. Lunaris Eetipsis quae die χI Februarii anno 1681 Lutetiae, de apud Stamenses fuit observata , eam Meridianorum disserentiam praebuit , quae in plani pherio terrestri jam ante fuerat desisnata. IX. Quae huc usque in diversis terrarum orbis partibus jussi Regis Chtistianillimi factae lunt observationes , tabulis hydrographicis 3c Ge

graphicis earum regionum quae inter Antillas Ac Siamense regnum interjacent , emendationi servierunt. Atque in eam spem adducimur, fore ut universe Geographiae instauratio, opus humano generi perutile, & Regi Maximo gloriosum ea ratione Ac via perficiatur.

Et quidem D. de la Hire cum industrio sulptori D. le Fer quae opus erant orbis terrae descriptioni generali, seu Mappae mundi conficiendet scripto tradidisset , in praefatiuncula illud advertit , Lutetiae longitudi

nem a Ferri Insula, in qua primum Meridianum collocarunt , longe minorem esse , quam ab Omnibus Geographis suerit constituta. Cui autem eam tantummodo x o grad. & 3 o definierit , in seis tabuli, Astronomicis hanc assert rationem , quod longitudinum disserentia Lutetiam inter Zc promontorium viride ex Observationibus accuratis Acade miae is grad. 3o rite sit praefixa et quod autem reliquum est discriminis inter viride promontorium & ferri insulam , ex peritis Naucleris cum Gallis , tum Batavis qui illud ad summum unius gradus determinant , nos citra erroris periculum edoceri posse. Idque a vero procul abelle nequit ob locorum vicinitatem , de itineris facilitatem , cum a Borea in Austrum pene dirigatur : unde Sc P. Riccioli viride promontorium ma gis Orientale uno gradu dc quinque minutis quam Ferri Insulam coniti

tuit.

Illud quoque in eadem charta admonet D. de la Hire quod si Geo

graphi Nautarum melioris notae itineraria acriori animo expendere voluissent , qualis fuit Franciscus Schouten , qui primus fretum te Matre detexit . quique in Asiae insulas per Mare Occidentale penetravit , pariates Orientales ad eandem pene longitudinem collocassent , quam novae observationes , nempe as & amplius gradibus versus occasum propius a

movissent.

SEARCH

MENU NAVIGATION