장음표시 사용
221쪽
De anno I 6 8 r. AB Historia animalium , & ab Elephantis imprimis dissectione du
De Anatomicis laboribus anno I 6 8 l. se pris.
I. TI Oc ineunte anno Elephas Versaliis dissectus suit a D. du Uern .L I Eo multi ex Academia se contulerunt; caput, oculi, odoratus &auditus organa diligenter inspecta, & a D. Petrauit descripta. Quae descriptio cum exteriorum, tum interiorum partium lecta fuit & discuila. Singularum partium figuras D. de la Hire delineavit , cum eae incisis sunt. In partium structura permulta annotavit D. du Uerner quae lucem assur tplerisque corporis humani partibus non satis perspectis. In pelle distincta esse quatuor corpora advertit. Primum erat culaneum corpus, densum admodum ex innumeris fibris mutus implexis compositum. Fibrae illae magna ex parte sunt tendineae, venis , arteriis & glandulis consperis. a. Corpus papillate, quod in ea cute manifesto apparebat: adeo ut papillae unius lineae longitudinem & semillem in basi paterent, atque omnes pene essent uniusmodi, ac sui similes. E3. Reticularis membrana ex thecis quae papillas involvunt ita erat com posita , ut unaquaeque ex aliis constaret. Postremo cuticula cum reticulari membrana arcte erat conjuncta. contra atque in homine. Proboscis die ue Februarii dissecta ex parvis musculis pene innumeris erat composita , dentes quoque exerti & falcati erant intus cavi ubi e maxilla erumpebant, tum carnea substantia impleti, quae non aliud quiddam erat praeter vasorum congeriem pericranio involutam. II. Verum hujus accurata descriptio brevi, ut speramus , in lucem prodibit. In antecessum tamen praeterea quae diximus . nonnulla hoc loco subjicere non erit alienum. Haec bellua anno 1668 a Rege Lusitaniae ad Regem Christianissimum missa fuerat. Tum vero quadrima tan im erat, adeo ut anno I 68r iam II annos expleverit : intra I 3 annorum spatium uno duntaxat pede excreverat. Haec 7 pedes cum semille alta, & ejusdem pene
222쪽
ACADEMIAE HISTORIA. Li3. II. Is
rentur, seu pedes ipsi , qui angustiores erant quam in homine habita corporis ratione : in quinque digitos intiis diducti erant, planta pedis firma& densa solidiori ungula munita. Caput ingens, oculi pro mole capitis angustiores i aures ad tres usque pedes porreche : proboscis quinque &lius pedibus longa , quam ad libitum contrahebat 3c producebat. Extremum illius poulo latius instar erateris, cujus ora foris extabat , & ex ea velut digitum proserebat , quo quidem perinde ut manu uti solent Elephantes. Noster enim funiculum nodo adstrictum digito suo solvcbat,
di minutiora contrectans corpora etiam graviora frangebat : ex illa appendice onera sursum tollere visus est.
III. In imo hujus vasis sunt duo foramina quibus ducunt & reddunt siri ritum , atque hujus attractionis vi potus proboscidis cava subit , qua subindὸ inflexa per os hunc demittit, non sine strepitu , ex impulsu aeris,
non ex sectione ipse profecto. Sic herbam eodem proboseidis extremo avellit , eamque glomeratam in oris intima propellit; nullum enim cibum ore ipso sumit nisi per proboscidem : unde & nares in proboscide sunt collocatae , ut ciborum naturam olfactu ipso exploret, ne quid noxium aut ingratum intus subeat. Itaque usus proboscidis & sunctio est multiplex : nam ducit aera per aperta illa duo foramina ; per eadem potum in oris cavitatem transimittit; in omnes partes se inflectit, variis quoque modis se se contrahit & producit,
idque per membranas tendineas & nervosas , per carnem musculosam nullis ovibus firmatam.
I v. In medio proboscidis duo sunt tubi membranosi de Leves , per
quos aer spirando ductus& aqua epota transmittuntur, ille in pulmonem, hic in oesophagum & ventriculum i ductus illi in extrema sui parte sunt latiores. Sic aer expiratione ipsa liquorem majore vi protrudit in oris cava, quod ex ampliori spatio in angustius commeet. Non enim constrictione successi va, ut in oesophago S in ipsis intestinis hic motus perficitur : cum fibrae carneae & circulares desint. Actiones quippe omnes proboscidis contractione & productione continentur . sed utraque diversis plane fit modis : fibret enim utriusque acti nis inictrices nactae sunt contrarios situs. Ex iis aliae musculos componunt, qui una sui parte extrema cum interioris ductos membrana, parte altera cum exteriori proboscidis involucro connexi perpendiculares dici possunt, quod ad angulos rectos iii in interiori , tum exteriori membranae insi
Alii vero musculi sunt quodammodo utrique membranae paralleli, iique
ab uno extremo proboscidis versius alterum incedunt. V. Perpendicularium numerus est prope infinitus , atque horum pars carnosia versus ductum interiorem , tendinea versus interiorem membranam
dirigitur. Contra accidit in musdulis parallelis , qui ita sunt inter se aptati& conserti circa cujusque parvi musculi ventrem . ut plures unum de eundem velut musculum instar lori praelongi a summa proboscidis parte ad imam descendentis octo aut decem .lineis lati esticere videantur. VI. Horum tendines membranae interioris ductus oblique inseruntur ,
223쪽
MN alii ab aliis sejungunt ut per membranam e tendinibus perpendicularium ii. musculorum conflatam : scd minores musculi, e quibus paralleli majores coalcicunt. suos habent tendines cum parte carnova cujusque perpendicularis niuiculi permistas & confusas quosammodo. Nam paralleli quique nivisculi, cum duo extrema habeant interiori ductu, uacmbranae, & ventrem cxteriori in ioboscidis membranae assixum , ii non recti. corvi Lmper manent. I x iis utcumque intelligitur qua ratione proboscis contrahatur Je producatur. Cum enim musculi perpendiculares vim tuam exerunt . tum exteriorem proboscidis membranam ad ipsam diustus membranam propius adducunt, sicque imminuta crassitie proboscidem in longum magis pioduci necelle est. VIII. Paralleli vero junctis agunt vitibus , atque id praestant , ut partes interioris ductos, quibus ii mulculi tendines suos habent a sexos . ad se se mutuo accedant unde & proboscidem contrahi necelle est. Atque ut hi musculi variis in locis motu; suos exerunt , diversi quoque motus fiunt de variis modis proboscis ita iram chitur. Et quidem ea distendi & contrahi potuisset per fibras circulares . &sphincteres quosdam : sed ea fibrarum sti stura ductus ipsos, qui paten tes & aperti essse debent , plus satis coarchallet : unde huic incommodo per
musculo, perpendiculares cavit supremus naturae opifex , iique uno & eodem rempore exteriorem proboscidis membranam intus adducunt, & ductuum
interiorum membranas diducular. Quae enim nec ellaria est proboscidis productioni contractio, ea solis musculorum carnibus interjectis pei ficitur : undedi ductus semper aperti de liberi manent. Haec de alia speculatione digna in descriptione Elephantis , quae Deo dante aliquando in lucem prodibit , copiose & dilucide explicantur. Ista nunc delibare volui, ut palam fieret quam accurata & laboliola fuerit huius
ingentis belluae incisio. VIII. Nihil necesse est de ejus prominulis dentibus eburneis dicere,
vulgo Desensi, qui magis cornua , quam dentes censeri debent, seu eorum spectemus originem a dentium ortu longe diversiam , seu naturam ipsam eboris quod in igne emollitur ut cornua , non item dent . Plura de pellis structura sunt annotata , quae nunc elit cribere nihil opus est , uti nec ea quae ad musculorum , viscerum, ossium & aliarum partium consormationem spectant , quae in piaedicta descriptione uberius sunt exposita. IX. Exeunte hoc anno parvus Crocod.lus qui Versiliis mortuus fuerat, dissectus est. D. de la Hire partes ejus delineavit. In eius ventriculo qui avium carnoso stomacho non erat abiimilis , plures lapillos se invenisse D. da verney admonuit. Dentes inserioris maxillae superioris alveolos . subibant : Lingua plena erat glandulis. Nescio an visus unquam fuerit in Gallia Crocodilus in vivis. Nam hoc animal est omnis omnino frigoris impatiens , atque in fervidis tantum regionibus ut in AEgypto vivit: hic vero ex quo in Galliam fuit asportatus , nihil manducavit per duos integros menses ; Limacum cochicae, & a renulae in ejus ventriculo sunt repertae. Id quoque in lacertis visum, qui duos menses
224쪽
ACADEMIAE HISTORIA. L . II. I99
citra cibum exegere. Et quidem crocodilus quoddam est lacertorum genus, quod crescere totius vitae decursu au flores tellantur. X. Hic quidem vix quatuor pedes longus erat : totum corpus uno capite excepto squamis obductum pene rotundis in collo & crulibus ; in tergo & in summa caudae parte velut fasciae quae'am squamone erant, sulcis& caelaturis distinctae : adeo ut squamae non imbricatim ut in majoribus piscibus, sed quasi tesIellae juxta se positae viderentur, ac fasciae illae a dorsi vertebris hinc inde ad lumbos usque ita sunt porrectae , ut inter eas distincta sint intervalla squamis destituta. Atque in iis solis intervallis vulneri locus est. Nam squamae ipta sunt adeo firmae & durae . ut penὸ sint impenetrabiles, mediam inter os & cartilaginem nactae naturam ; non fragiles, ut ossa, sed flexibiles r unde in juncturis tantummodo fasciarum Crocodilus vulnerari potest nisi in capite, a ut sub ventre. Quin & dorsi & caudae squamae crista quadam muniuntur , ut galeς &cassides , & in eundem prope usum. Tenuiores sunt sub ventre , cauda . cruribus, collo & maxilla inferiore, nec crista munitae, sed uti quadrati lapides dispositet continuatas fascias ut in dorso non exhibent , neque eam ad resistendum vim habent. Caput pene totum sola pelle Vestitur : in extremo rostri apice foramen est rotundum molli carne oppletum G ibi duo sent parva foramina ubi nares : Sic duo alia supra oculorum orbitas posita foramina duplici quasi velo obducta , aures sunt , quae subducta pellis appendice sunt conspicuae. Altera pellis appendix instar palpebrae est mobilis, fibris carneis instructarduistiis brevis in tympani membranam desinit. Reliquae organi hujus partes eodem fere modo sunt dispositae, quo in avibus, nisi quod ea caviras , quae vestibuli loco est , multo est latior , & canales semicirculares sunt
Maxilla inferior sola est mobilis, non item superior, ut vulg6 credi-rum est. Cirea medium in serioris utrimque erat glandula, quae foris parebat liquorem suavissimi odoris spargens. Hu us non meminere antiqui scriptores, eam recentior Auctor descripsit. XI. Haec de forma exteriori Crocodili satis suetit sti ictim delibasse. Longum nimis esset musculorum structuram, & partes interiores persequi. Ista enim diligenter sunt pertractam in hujus animalis descriptione. Ac praeter caetera singularis videtur esse musculorum abdominis structura. Duo sunt utrimque a terrestrium animalium musculis non tantum numero, sed si tu quoque & structura diversi : nam exterior costis est suppositus , interior sub iis iacet , & viscera ipsa proxime instar peritonet involvit. Exteriolis origo est multiplex : sed varia ejus capita in eundem coeunt musculi ventrem. Illius tendo uno sui extremo in olla innominata & in apophyses vellebrarum lumborum , altero sui extremo in tendin m amplum instar -mbranae tenuem desinit, qui tegit viscera. Sub dorsi pelle alii sunt museuli, quorum origines sunt in vertebris & costis , tendines vero in fascias ipsas squamatum sic visi sunt desinere , ut alii deorsum porrecti ascias sursum tranant; alii e contra. Usus in utrisque is videtur ut fascias alias aliis admoveant, aut diducant, cum opus suerit , idque praestant ut
225쪽
A N M. tuti sint ab externis ictibus: sed fascias distendunt, ut costae liberius attollan -
16Si. tur & deprimantur . . X II. Hoc naturae artificium in musculorum abdominis structura praetermittere nobis religio fuit. Jecur pene ut in avibus bifidum erat : duolobi , dexter & sinister velut isthmo quodam discreti. Ductus hepaticus in dextro lobo radices habens , in snistrum porrectus collo cystis felleae insercbatur. Cor & pulmones sere ut in tcstitudine ; vena cava duplex, truniacus unus & praecipuus e dextro jecoris lobo in dextram cordis auricu lam 1 alter isque minor e lobo sinistro prodiens in auriculam sinistram desinebat. Ventriculus fere ut in avibus quae granis Vescuntur , cujus angustior erat cavitas : adeo ut lilius exiguitatem , ac dentium tenuitatem acrius consideranti, illud plane intellectu arduum videatur , quomodo magnis animantibus vesci queat, ut auctores scribunt. Neque enim ii sunt dentes , qui dividere pollini & comminuere majora animalia, nec ventriculus capax est iis continendis , nisi sorte caesophagus admodum distentus instar ingentis sacci edulia excipiat & contineat. Αorta itidem ut cava , duplex. Aspera arteria priusquam in duos abeat ramos, paululum rcflcctitur , fere ut in grue aut in cygno: pulmonis nullum erat parenchyma , sed vesicularum tantdm congeries ut in testudine& in ranis : non enim sanguis omnis ut in terrenis animantibus pulmones trajicit.
Lingua per latiorem merebranam inferiori maxillae adhaercbat , eaque membrana variis pertusa foraminulis praecipuum est gustatus organum : in longum porrecta est lingua , sed angustior. Maxilla inferior cum temporum ossibus duplici articulatione sc nectitur,
ut sursum & deorsum tantummodo moveatur, non dextrorsum& sinistrotissum ut in aliis animantibus : cum enim dentes illius acuti sic disponantur, ut sibi non occurrant, sed in spatia gingi Varum dentibus vacua incurrant,
maxilla ad latera inflecti non debuit, sed sursum deorsumve, ut dentium apices sibi aptata foramina subirent. Quae ad Sceleton reliqua pertinent in descriptione ipsa dilucide & copiose exponuntur.
I. E plantis rarioribus quae D. Marchant cura ex dissitis regionibus sunt allatae, nec non de earum analys nihil necesse est fusius disserere . cum haec in stirpium volumine quod brevi in lucem proditurum speramus, diligentissimh sint explicata. D. Bocone librum de plantis rarioribus, cui insertae erant stirpes complures &exsccatae, miserat ad Reverend. P. de laChalete, qui eum ad Academiam misit.
I I. Cum D. de Saint Hilaire Canonicus Bellovacensis, vir ingenio de eruditione clarus, die so. Julii aquam marinam sale exutam in Bibliothecam
226쪽
ACADEMIAE HISTORIA. LIB. II. I IRegiam allatam curasset, quam vir illustriss D. de Feu quieres qui tum in Apro Suecia Christianissit mi Regis legatus agebat, ad illustriss virum Carolum Col- nom. . britum M.trchionem de Croilh regni Administrum de Secretarium miserat: ea fuit diligenti examini sub c cta. Primum haec aqua exuta salsugine communis aquae iaporem prae se ferebat , aut potius inupida erat, nullo manifesto sapore ; nonnihil turbida videbatur , aqua fontan a quae e vico de Rungis
per aquae ductus Lutctiam defertur vix parte gravior, aqua marina --
levior re eerta est. Distillatis 8 unciis unum salis granum cum semiisse in imo vasis sublidit. Hujus aquae salem praecipitatione separatum scriptum fuerat ε. Suecia ad D. de Croilby. Qua ratione id factum iit, nobis ignotum est. III. Hujus rei occasione D. du Clos dissertationem conscripsit. . Aesubinde admonebat salem sua ac redine exui polle , aut quadam , ut loqui
amant Chymici, concentratione, ut in sale aceti evenit , ubi cum sale tartari arcte conjungitur, aut quadam in terram reductione, ut in renum, aut vesicae calculo , in conchis ostreorum de cancrOIum.
Odor quidam in hac aqua lixivialis supererat, qui caloris impressionem' in faucibus relinquebat , adeo ut salis alicu jus nitrosi additione salem marinum praecipitatum esse conjiceret. Cum enim maris salsugo ex dissoluto sale dimanat , hae e adimi vix potest nisi sal ipse terrestris fiat , ut in coraliatio , 5c in cancrorum lapillis cernimus : haec quippe dc alia hujus generis,
sunt sales concreti & terrestres facti. IV. D. Mariolte Tractatum suum de coloribus legit in variis congre sibus: hunc postea in publicum emisit. Hoc argumentum 1 nemine , ut nobis videtur, uberius pertractatum fuit Ze explicatum. Cum autem eruditorum manibus teratur , atque illius praecipua theoremata & observfitiones in tertia & quarta editione Philosophiae veteris & novae excerpta a nobis fuerint, nihil necelle est hoc loco plura de hoc opere attexere. V. Die 18. men is Maii D. Hubin industria sua clarus, machinam ni
et a D. Papin inventam ossibus emolliendis & carnibus elixandis exhi-uit, cui nonnulla adjecerat. Haec duplici cylindro constat uno stanneo , cui carnes aut olla fic parum aquae imponuntur; isque bene occlusus altero cupreo aliquanto ampliori continetur. Hic aqua impletur duplici cochlea ae- curate obturatus, relicto parvo foramine quo Vapores E majori cylindro , seu e balneo maris per illud foraminutum paulatim exhalet. Intra horam& tres quadrantes ossa fuerunt instar casei emollita, sed plane insipida rnam succus iis contentus in i ulciatum transierat, quod instar gelatinae con eletum est : ossa post aliquod tempus pristinam duritiem recuperarunt . sed
Riabilia erant. Non inutilem fore hanc machinam conservandis carnibus &iis emolliendis, nec non gelatinae conficiendae ex ossibus & cornu cervino tum ereditum fuit : nec video tamen illius usum frequentari.
Nonnulla quoque sunt proposita quae si succederent, alicujus forent utilitatis : cujul modi illud fuit a D. du Clos inter alia jactum, decoctionetti solii palustris, aut sinapi potu stoibutum lanari.
V. Cum de structura & usu organi auditus tractatum suum legeret D. du verney , ac de cera quae in prima auriculae cavitate occurrit , merino haberetur, eamque interdum tympano adhaerescere , & sensum obtusi
227쪽
AN N. rem reddere quidam assererent, iidem injectionibus eam dilui de abstergil. testati sunt. 1. Hanc cisse admodum balsamicam confirmavit D. Boret. Α dcbat Di Dodard in praeparatione Acinari spumam ab ea discuti, uti etiam fit in recenti sanguine e vena emisso. V I. De sonis quoque data occasione nonnulla obiter sunt annotata. Illud ex. gr. a D. Blondet observatum , aquae scypho vitreo contenis dum vitri margines digito premuntur , ebullientis parvos circellos conduplicari cum tonus ad octavam pervenit , quod motus sit duplo velocior. Adtibat D. Marioue in tuba militari extremam & latiorem partem tum tremere , cum sonus est gravior ; ut pars media fremit in diapente ; tremulus vero motus in octava superiores tub ἰ partes concutir.
De iis quae acta sunt cum Ludovicus Magnus cademiam iaυisere
I demiam cohonestatam voluit. Una cum illo aderant Sereni T Franciae Delphinus. Frater Regis Unicus. Serenissi Dux nunc Princeps Concheus, de alii primariae nobilitatis Viri. Cum Rex Bibliothecam lustrallet. laboratorium, ut vocant, seu ossicinam Chymicis laboribus destinatam invisit, ubi quaedam hujus artis specimina D. Ductos exhibuit. Primum aquae marit ae coagulationem in momento eficit , oleo usus tartari eo quo supra dictum est modo. a. Sales quosdam acerrimos , cuiusmodi est sal tartari, in terram inspidam redactos ostendit, quod variis lotionibus efictum fuit. 3. Spiritus vini in aquam exsoluti , ae flammae illius distillationem , cujus alias meminimus, e ficit.
sus, primum illi opera jam edita , quaeque erant in ordinem digesta , ostendie D. Coliari, tum ea quae erant in lucem proditura. Animalium terrcstrium 1 D. Petrauit, pisciuin itidem icones a D. de la Hire delineatas, simul aliquot stirpium figuras attentius inspexit. Tum qua solet humanitate Academicos assiitus : nihil necellum est , inquit, vos spolite currentes incitare, quos video naVandae operae cupidos Se ad laborem ultro ferri. III. Tandem duas illas machinas quarum supra meminimus 1 D. Roemer excogitatas & ab industrio artifice elaboratas & perstetis intento animo Rex dispexit , quarum una Eclipses , altera theoriam Planetarum ,& eorum periodos exhibet. Ex priori tempora eclipseon Solis & Lunae, quae hactenus extiterunt aut stiturae sunt, dignosci possunt; utriusque structuram exposuit D. Cassini. Neque hoc loco alienum fuerit librorum, qui tum temporis in publicum enutis suerant catalogum subjicere. Primum occurrunt descriptiones an malium uno volumine comprehensae , cujus supra meminimus. Hic taboc
228쪽
ACADEMIAE HISTORIA. L . II. ros
totius est Academiae, sed D. Perrauit sermam illi & dispositionem tribuit. Astra
Illius propria erant tria tentaminum Phisicorum titulo inscripta volumina, nom. quae tamen lecta sunt in Academia. Hos excepit plantarum Prodromus a D. Dodard elaboratus, cum oplantarum descriptione. Quatuor deinde prostabant Phisicorum tentaminum VolumInaa D. Ma riolte elucubrata: primum de vegetatione stirpitura. 2. de natura aeris. 3. de calido & frigido. . de natura colorum, quae in variis congressibus lecta sunt & discutia, uti & Tractatus de collissione corpori m ; non item I.ogicae tenomina , sed de librandi arte & visus organo dissertationes editae in Academia ante fuerunt examinatae. Nonnulli quoque Libri Mathematici extabant jam excusi. I. D. Hugens de motu pendulorum & horologio oscillatorio. 1. D. Cassini de duobus satellitibus circa Saturnum ab eo detectis , quorum motus ad calculum revocavit. Item quidem Trachatus de Cometaqm hoe anno i I. visus est. 3. Planetarum orbitae figuris ex prellae. Item de Solis & Lunae maculis, D. Picard terrae mensera. Itineraria in Daniam &varias Galliae oras. D. de la Hire Elementa conica, Loci Geometrici, Sc aequationum constructio. D. Frenicie Tractatus de triangulis rectangulis per numeros expres-
D. Perrauit Vitruvii Architectiva in linguam Galli tam conversa cum
Multa praetereo opera Mechanica , Geometrica, Astronomica , quae postea fuerunt publicata, quorum idoneis locis mentionem secimus. Hujus generis sunt complura volumina Mathematica a D. Blondet edita.
De Rebus Actronomuis. . I. Irca solstitium hibernnm anni t o. insignis in coelo visus est Co- s meta , qui ad aequinoctium usque vernum anni u,8t. sub aspectiunvenit, quique a D. D. Cassini de Picard quam diligentissime isti observatum. D. Cassini missas ex tota pene Europa Astronomoruna observationes una cum tuis contulit , tradiatum ea de re emisit in publicii , in quo hunc Cometem cum iis qui ante centum annos visi sunt , conten dii ; apparentem motuum inaequalitatem ad certas leges & magni circuli circumferentiam revocavit , ac nova demum ratione Cometarum the riam exposuit. I. Ex eo quidem opere nonnulIa tum a nobis exeerpta in quinto volumine Philos vet. Sc novae Tractatu secundo inseruimus, quae breviori sty-
229쪽
A N N. lo nunc contrahemus. Ea quidem ad naturam, motum, & incredibilem I 6Si. Cometarum a terra distantiam pertinent. De natura eorum superius dierum cst. Neque id abhorret a vero Cometas inter opera ab initio mundi condita , uti & Planetas reserri oportere. Nec sorte eorum motus mintas
est aequabilis , quam Planetarum. Quod vir clariss . probat ex collatione hujus Cometes cum eo qui , Tychone anno I 177 fuit diligenter observatus. Nam hi duo ita inter se conveniunt , ut unus & idem pene vide tur. Unde non dubitavit D. Cassini die 18 Decembris sexto post die quam caudam hujus primum conspexerat, & postero die quo caput se videndum
praebuerat, scripto publico , quod Rcgi Christianissimo obtulit, id praenun
tiare, fore ut hic Cometa ab Astronomis toto hyemis tempore videretur, atque inter fixas eandem descripturus ellet viam , quam Cometa anni Iue
a Tychone observatus ins stere visus est , quasi idem prorsus qui post emensa remotissima spatia redux, & terrae propior rursus sui copiam faceret :quod eventu fuit comprobatum.
III. Ubi primum apparuit , eodem motu incedere visus est quo C meta anni 1177 die 8 Januarii ; nimirum gradus & 27 minuta singulis diebus uterque percurrebat. Cum utriusque Cometae Ephemerides 8e observationum tabuis consuluntur , vix inter eorum semitas & motuum
velocitatem ullum occurrit discrimen ; sub iisdem stellis ambo visi sunt incedere, iisdem in locis eclipticam secare, nempe in at Sagittarii, & aequatorem in gradu 3oo ab initio Arietis , nunquam Planet ς post exactum saeculum iisdem in locis Zodiacum S aequatorem tam praecise attingunt. IV. Cum primum hic Cometa visus est Londini & Madriti, die videlicetho Decembris, motus diurnus fuit serme duorum graduum : nondum quippe ad Perigaeum suum pervenerat, ubi motus ejus est celerrimus. Die 4. Januarii is motus suit grad. cum semisse. Accelerato ejus motu major Cometa, Ne cauda productior apparuit, quae die 27 Decembris 48 gradus in coelo occupabat, ad 62 usque gradus excrevit. A die Januarii sensim de motus &moles Cometae coeperunt decrescere : adeo ut die I 8 Martii motus diurnus vix suerit 1 o minut. Cauda sensim aucta est : cum motus increscebat , ubi motus est retardatus , cauda quoque est imminuta, eaque Soli non e directo erat opposita, sed in arcum nonnihil curvata. V. Circa diem 4. Januarii Cometa fuit terrae proximus : nam & major de velocior tum fuit. Raro id contingit ut Cometae videantur ante & post Perigaeum : nam radiis Solaribus plerumque opprimuntur statim a Perigaeo, vel antequam ad illud perveniant: ac sorte in iis ut in Planetis Perigaea non sunt adeo fixa , ut locum non mutent : nam Planetae ipsi modo citiaes, modo tardius ad easdem stellas revertuntur. VI. Nec mirum si Cometa idemtidem revertatur , nec videatur tamen rnam cauda est quiddam omnino illi adventitium. Interdum nulla est, cum Cometa cernitur : saepe non videtur , quod Soli sit vicinior & ejus radiis occultetur , aut remotior ac tenuiori luce perfusus. Sic Mercurius plures interdum revolutiones conficit, nec videtur tamen. De stella quae est in collo Ceti, id liquet, quae per I aut 3 menses singulis annis oculos fugit. Quod si ea stella caudam instar Cometae projiceret , eam tamen non aliter vide t
230쪽
ACADEMIAE HISTORIA Lia. II. 2os
remus quam videri solet. Nam a Sole & terra tam procul remota est , ut Asir orbis Solis aut telluris sit instar puncti, si cum ea distantia conferatur : unde nom. illius cauda & Soli & terrae semper esset opposita. VII. Id etiam liquet ex odservationibus Astronomorum inter se collatis, hunc Cometem Luna fuisse longe superiorem. Quod si enim ad terre systema pertineret, cum astra cujusque systematis , atque ut Recenti res loquuntur, cujuscumque vorticis, centro sunt propiora , celerids m ventur : Cometa ille etiam in Perigaeo constitutus multo tardi0s quam Luna incedens longiils h nobis distaret. Deinde hujus Cometae caput rotundum instar Saturni visum est , cum is tantdm gradibus a Sole distaret, magno sane indicio hune Cometem Sole multo esse altiorem. Sic enim Venus in parte summa suae orbitae globosia cernitur, quod Sole sit superior, & ex parte nobis conspicua illustretur : cum prope conjunctionem in parte suae orbitae inseriori falcata appareat. VIII. Circa ' Februarii caput prae exiguitate nudis oculis videri non potuit, sed cauda adhuc sub obtutum veniebat : tubo optico pedum caput Iove ipso majus apparebat ; telescopio autem longiori 1 o pedum videri non poterat , quod longiores tubi lumen ipsum debilitent , dum illud
spargunt.' I x. De cauda vix quidquam certi constitui potest , ac merito dubitatur , an sit effluvium quoddam 1 capite dimanans , an potius quaedam fit in ea aetheris parte spars a materia quae fractos in atmosphaera radios Solares ad nos usque regerat , fere ut prolixas interdum caudas in turbido aere radii Lunares essingulat. X. Dissertationem quoque de natura Cometarum tum temporis conscrip-st D. Hugens. In eodem argumento versatus est D. Picard qui & hunc Cometem sedulo observavit.
X I. Cum mense Junio ineunte Venus eundem cum Sole parallelum pertransiret , D. D. Cassini & Picard per integram hebdomadam separatim eam observarunt, si fortὲ ea ratione ejus parallaxim & distantiam is
terra invenirent. Utriusque observationes apte inter se convenerunt. Venus
eo in loco terrae vicinior erat duabus tertiis distantiae Solis a terra ; hinc adeo quant Im Sol a nobis removeatur satis accurat ε dignosci potuit. Hoc intervallum χxoco semidiam terrae , hoc est , 36oo ooci leucarum invenit D. Cassini, sere ut antea dimensus fuerat. XII. AEquinoctium utrumque Autumnale de Uernale, aestivale item
solstitium &eci ipsim Lunae quae die x Augusti contigit, observavit, collatis suis cum iis quas undique ab Astronomicis accepit observationibus. Satellitum quoque Jovis eclipses hujus , & insequentis anni futuras in tabulas redegit, quae inveniendis locorum longitudinibus magno usui fuerunt.