Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

c R E G IAE SCIENTIARUM

A N M. Cabaeus, Cartesius, Honoratus Fabry, ut alios pene innumerabiles omittam. I 665. tum eos qui vivere desierunt, tum etiam complures qui adhuc vivunt, de Philosophiam naturalem plurimum auxerunt. IV. Quamobrem id omnium consensu fuit constitutum, ut omnes cum Geometrae , tum Physici bis in unaquaque hebdomada una convenitent et

sic tamen ut die M rcurii quae ad Mathesim , die Sabbati quae ad Phytacam spcch.int, tractarentur. Illud eodem quoque die statutum , ut quae in Academia gererentur, non vulgarentur, nisi hoc ipsum faciendum ea judia callet. Quod utique clim per se aequum est, tum in omni sodalitio & societate observandum. Cum autem vix illud onsequi liceat, ut nemo unus ex multis qui una congregantur, nova δc cognitione digna in coetu ipso proposita amicis & familiaribus impartiri non amet, saepe evenit ut quaedam feliciter inventa de longiori silentio tecta ab aliis evulgata fuerint ; sive eadem e cogitarim , quod non raro accidit hac potissimum aetate, cum omnes eruditi in pei ficiendis artibus & disciplinis tanto studio elaborent; sive in eodem ae-gumento feliciter versati ea sit mentis celeritate de ingenii solertia , ut leviter admoniti artificium omne alicujus machinae, aut quodvis aliud statim percipiant , dc melius interdum exequantur, quam ii ipsi qui eamdem primi e cogitarunt. Quod Galilaeo evenisse in praeclara Telescopii inventione fugit neminem. Cum enim in familiari colloquio a viro nobili accepisset Batavum. quemdam in Mathematicis rudem sic duo aptare vitra, ut res objectas Acmajores & distilustiores cerneret, ut erat perspicaci ingen o & in Dioptriea apprime versatus, quo id fieret modo, statim animo complexus, quod casu& temele ab alio inventum fuerat, ratione duce pene ad summam perduxit. Nam vitta sic expoliri jussit, idonea figura donari, ac tubo aptari , ut Iovis satellites, phases Veneris de innumerabiles in via lactea stellulas primus dea

prehenderit.

V. Non illud quidem permagni resert ad publicam utilitatem id nosse quis primus praeclari alicujus inventi Auctor fuerit, dummodo magna hine

in publicum manent commoda: aequum tamen videtur ut quantum fieri potest, iis ipsis honos habeatur , qui res novas & utiles primi excogitarunt. Nobile illud novis inventis & operibus scientias ornandi studium, quo nostri hujus saeculi servent ingenia, & laudabilis inter eruditos, imo de inter diversas nationes aemulatio, mirum quantum ad promovendas dist plinas confert, dummodo intra eum consistat modum, quem ratio & honestas praescribunt: c nescio an quicquam aliud eruditorum coetus magis commendet, & utiliores essiciat: hac enim sublata aemulatione Academiae magna ex parte langues.cunt, ac nihil fere utile proferunt. Sed ea quam diximus adhibenda est moderatio, quae si absit, coetus illi in vanas & molestas contentiones degenerant. Idque in publicis coetibus, ad quos omnibus sine discrimine patet aditus, sepe contingir : tum enim dissicillimum est omnem vitare confusionem. Nam disputationis aestu abrepti,

non tam veritatis, quam victoriae studio tenemur : ira per sepe, pudor, deformis pertinacia nos trans ersos agunt, ac tenebras ossiundunt animis, non eos veritatis luce complent.

VI. Postremo hi conventus consumendi otii causa cum voluptate qua Diqitigod by GOos le

32쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. I.

dam magis instituti videntur , quam ut aliquid generi humano utile reperiatur : non enim iidem eruditi eo conveniunt, sed alii atque alii , ut libitum est. Unde dissicile est ullum ibi argumentum accurate & diligenter pertractare. Hoc tamen commodi asserunt, ut multis subinde qui id sibi facile persuadent nihil utile, nihil homine dignum in rerum naturalium investigatione inesse , gustum quemdam , ut ita dicam, bonarum artium ingenerent. Quin & eam abstergunt rubiginem quae in scholis interdilm contrali tur,

ubi vehemens animorum contentio parit molestam contradicendi libidinem, cumque circa quaestionem vagas aut Voces baibaras occupantur, nunquam ad res ipsas & experimenta descendunt. Quanquam exercitationes illae fchoialasticae aut ad forum parant adolescentum ingenia, aut ad alias vitae sunctiones , in quibus vita civilis versatur , quae profundas Geona 'trarum spe. Culationes, aut nimis retrusam mysteriorum naturae cognitionem non postu

Ianta

VII. Quocirca illud fateri bona fide cogimur, publicos eongressus sua ἁuidem utiptate non carere , sed eos nihil aut parum conferre polle ad ea quae Rex invictissimus sbi proposuit, ut par est , exequenda , nempe

ut promoveantur artes 3c scientiae naturales: adeo ut non mediocres inde

fructus in publicum deriventur. Non enim hoc loco agitur de ingenii sui aut eruditionis ostentatione , sed de iis inveniendis quae publicae utilitati se inunt. Quae ab aliis fuerunt inventa, justo & severo examini sunt subjicienda,

ut nova authoritate muniantur crebrae & accuratae observationes, experimenta demum facienda quae certa ratione fieri debent , non temere aut inconsulto.

Hoc enim non experiri, sed palpare est in tenebris atque in rebus parvi momenti tempus & operam consumere.

VIII. Ne illud quidem in fietamur publicos illos Et itorem congressus qui primdm apud illustrissimum Monmortium libellorum supplicum M

gistrum, tum apud D. Thevenot sunt celebrati, plurim lm momenti attulisse naturalibus disciplinis promovendis : eo conveniebant doctissimi quisue , & si quid recens inventum sitisset, diligenter & accurate expendi solebat. Complures viri qui postea & scriptis & praeclaris inventis illustres

fuere, & Galli Se exteri eo frequenter veniebant. Atque ut alios omittam , Steno tum adhuc juvenis , postea Episcopus ibi industriam & eruditionem suam in rebus anatomicis primum exhibuit; ac nescio an illorum coetuum occasione celeberrimae Academiae brevi post tempore in variis Europae regionibus non fuerint proseminatae. IX. Nam ut rem ipsam ab altiori repetamus exordio , jam ante quin qu sinta annos ingenio & doctrina praestantes viri, quique Mathesim & Physicam mprimis coluerunt, non una & certis diibus, scd cum libitum erat, apud P. Me sennum conveniebant, de inter alios conspicui erant Gallendus, Camresius, Hobbesius, Robervallius, Paschalis uterque parens & filius, Blondes lus&alii. Hos utique separatim rogabat Mei scianus ut pr positum atquod problema expenderent, aut experimenta quaedam certo fine aut consilio facerent. Et quidem eae disciplinae quae ex Geomc tria & Physica permistae quaeque ad vitae humanae cultum sunt utiliores, & majori voluptate animum complent , nunquam alias magis excultae videntur.

33쪽

8 REGIAE SCIENTIARUM

ANN. X. Ae merito dubitari potest an ulla alia aetas plures ingenio & eruta I 666. ditione praestantes extulerit viros , qui Physicam , Anatomen , Mathesim, vel puriorem , vel Physicae a m istam majore studio dc animi contentione coluerint , quam aetas illa magnis ingeniis ferax. Tum enim in Italia a

hue in vivis erat insignis ille Mathematicus & Philosophus Galilaeus Galilaei , qui brevi post tempore diem suum obiit ; tum ejus Successor florebat Torri cellus, ut taceam de Coallerio , Cabeo , Scheineto . & aliis hcne multis. In Gallia praeter eos quos appellavi florebant Cartesius, Gassem dus , Fermat Senator Tholosanus, Bachet, Deser es, & in Anglia praeter insignes Geometras, ut Paronem Neper qui Logarithmos primus invenit, eodem sere trmpore Guillelmus Harvaeus Regis Angliae Archiater . qui sanguinis ciscuitum primus omnium , vel excogitavit, vel firmis & inconcussis rationibus se demonstravit , ut qui consecuti sunt vix quicquam addiderint , tum eximium de animalium generatione libellum edidit in lucem. Tam praeclara inventa peritiores ubique fere excitarunt Medicos ut anatomen novis observationibus illustrarent. Brevi post tempore in Gallia D. Pecquet commune Chyli receptaculum & canalem Thoracicum felicitee qdctexit. In Dania Thomas Bartholinus vasa lymphatica , Uvarthonius Anglus quociam ductus salivales , quos Steno adhuc juvenis innumeris aliis postea deprehensis accur. tita exposuit. Omitto alia quamplurima , quae clariis Marcellus Malpighius qui nuper e vivis excessit , cum esset Summi Pontificis Innoc. XII. Archiater, in omento , corde liene, cerebro observavit quaeque universim medendi artem non mediocriter auxe

runt.

XI. Ex Anglis maximε qui prae caeteris in rebus anatomicis elaborarunt, quod primi omnium sanguinis circulationem reperissent, quidam certagcorporis partes accuratids examinandas susceperunt , ut Vuarthonius corporis glandulas, Glissonius jecur, V villis cerebrum & nervos, Lovver cor ipsum de illius motum , ae novis subinde inventis hanc scientiam sie Io

cupletarunt , ut Anatomia ex qua medendi scientia pene universi pendet. --jora tum ceperit incrementa , quam unquam antea r adeo inter eruditos

valet aemulatio, ut in provehendis artibus de disciplinis nulla res plus possit. XII. Sub finem dominationis Olivarii Cromnlii complures viri nobi las quibus de hae disciplinae cordis erant , quique magna ex parte Galliam

di Italiam peragraram, atque Eruditorum coetui apud D D. Mon mort &Theven in interfuerant, Oxonii una convenerunt, qui de rebus physicis

inter se conferrent, & varia facerent experimenta. Praeterquam enim e

rum disciplinarum quas in dies perpoliri cernebant , studio tenebantur , illud quoque vel maximum accedebat, quod legitimo suo Regi addicti minus tutum iis videretur domi suae quietos agere , quasi praesenti rerum statu minus contenti opportunum tempus tyranni jugum excutiendi expectarent.

Ea ratione minui posse periculosam Crom velis de se suspicionem, si his studii se dederent, quae tranquillitatem animi ac securitatem postulant. Id accepi an Boyle anno i 66'. cum Londini Ageremia XIII. Hoc genere exercitationis delectati in eo permanserunt, ac Societas eorum

34쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. I. ,

Eorum paulatim aucta est, dum sub Carolo II. magnae Britanniae Rege, que earum disciplinatum studium imprimis oblectabat, in unum corpus Londini coierunt. Tunc enim regia Societas Anglicana Regis ipsius autoritate fuit constituta, & suis privi Iegiis instructa. Jam, ut diximus, in Italia plures erant Academiae quae ad politiores litia teras , & ad ea quae sunt vitae civilis officia , magis spectabant , quam ad disciplinarum augmentum. Excipienda tamen illustris Academia Florentina quae serenissimi Magni Hetruriae ducis aut horitate fundata magnos e tulit viros, ut Galilaeum, Torri cellum , Borellum, Redi, Bellinum &e. Neque alibi fere quam in Scholis publicis Philosophicae & Mathematicae disciplinae docebantur. Qui in observationibus & experimentis faciendis studium suum & operam ponebant, sese invicem invisere contenti, aut per Epistolas quoddam inter se commercium inire, quae occurrebant difficultates, aut solvenda problemata sibi mutuo proponere , aut si quid observatione dignum foret, alios subinde admonere , quid sibi iis de rebus videretur, quid animo cogitassent, ultro aperiebant. Quod liquet ex Epistolis Gassendi, Cartesii, Robervallii, Mersenni, ex vita Petreschii. Hi utique inter praeci puos nostri hujus saeculi viros numerantur, qui in Gallia experimentalem Philosophiam promoverunt, uti & iisdem pene temporibus Franciscus Baco Angliae Cancellarius, qui formam instaurandae scientiae naturalis & certis ob .servationibus confirmandae primus delineavit, cumque, ut ipse, ait, pene solus esset totius regni negotiis districtus, is tamen omnes Philosophiae partes non mediocriter illustravito

XIV. Quod si Ludovicus magnus Regiam Scientiarum Academiam eo tantum instituisset modo, quo Cardinalis Richelius Academiam Francicam, aut Carolus II. Anglicam Societatem , ac privilegiis quibusdam eam ornare , impendiis faciendis certum destinare fundum contentus , magna si ne illi haderetur gratia. Sed is non modo hanc constituere voluit, aut nece farios experimentis & observationibus faciendis suppeditare sumptus , v xum etiam placuit illi suae liberalitatis ac benevolentiae testimoniis eos cuin mulare , quos huic Soc: etati certo judicio & delictu adiunxit, ut in eam cogitationes suas & curas omnes conferrent. Quodque mirandum magis est, bella quantumvis acerba nihil de regia munificentia detraxerunt, ne his quidem postremis annis cum tota pene Europa adversus Galliam conjurasse

CAPUT III ..

Ph scaram exercitationum prima delineationes proponuntur

I. Unc ad ea veniamus in quibus Academia potissimum se exereuit 1 & etiamnum se exercet: noc enim praecipuum est hujus Historiae argumenriim, idque maxime a nobis expcctari crediderim. Ac primum qui

35쪽

io REGI E SCIENTIARUM

A N N. paratim sic dicendum est, ut rerum potius quam remporum seriem perseca 6. quamur. Illud euoque admonendum, hoc nobis esse propositum , non ut integros de Anatomia , Arte Chymica , aut de aliis disciplinis libro; coi scribamux , sed tantum ut ea mandemus litteris quae ad Academiae Historiam pertinent, quos illa progressus fecerit, quς domum unoquoque anno fuerint desie nata . quae perfecta exponamus. Neque in eo laborandum nobix est ut omnes Commentarios aut Tabularia exhauriamus , quod longum e set , nec publici caporis et non enim his de rc bus magna volumina ferre aetas nostra potest. Sed priusquam omnes Acad miς labores sigillatim Ze exercitationes explicentur, quid illi propositum maxime fuerit, quamque tenuerit viam in unaquaque disciplina pei tractanda , ante intuendum nobis est. Atque ut a Physicis rebus ordiamur , vir cum viveret ingenio & omni genere eruditionis prςstans D. Perrauit, qua ratione duae illae Philosophiae

naturalis partes, quς eruditorum studia imprimis ad se convertunt, Anat rata & Bolanica tract indes sint, breviter exposuit. atque Anatomes pro movendae eam velut formam dclineavit. Anatomicas observationes duplicis esse generis prim sim admonuit et aliae enim ad organorum structuram de consormationem referuntur , aliae in usu organorum & eorum functionibuet exquirendis versantur : ex organorum fabrica usus per serpe & actiones, ac vi

cisi in ex usu & functionibus organa ipse deteguntur. II. Quocirca eo omnis Anatomica indagatio spectat, ut ex organis jam notis usus incogniti, & ex perspcctis lanctionibus instrumenta his aptata

innotescant. Multis in hanc rem prolatis exemplis tum organorum , quo rum usus adhuc sunt in occulto , ut lienis , pari creatis , glandularum , qDae atraebiliares, aut renes succenturiati dici solent, tum actionum , quae cum

snt maniscstae , ex organis nondum sitis bene perspectis oriuntur: cujus generis sorte est lactis generatio , & sanguinis ipsius consectio : tandem id concludit. hinc amplam exercitationibus Academicis materiem substerni, a que ea insistendum methodo , qua in rerum pene omnium investig.itione

utimur , sensun mirum, vel ratione , actae pius utrumque esse adhibendum. Quamvis enim corporis humani notitia ex accurata omnium partium separatione, & ex aspectu ipso pendeat, non soli tamen oculi judices sunt ea in re satis idonei, nisi rationis accedat judicium : secias vix de ui partium quae dctcchae fuerunt, quicquam certi decerni potest , ac frustra si pe nova indagantur organa , quae ratio ipsa minime necessaria judicat. It que rationem simul & sensum una conjungere optimum fuerit. Interdum coniccturis utendum , cum demonstrationes sentibiles desunt: conjecturas probabiles suppeditare solent ligaturae , liquorum iniectiones quibus vasa fiunt apertiora , aut humores coagulantur, & alia elusmodi de quibus idoneis locis di

III. Quae de Bolanica disseruit , ad haec duo capita revocantur, eas merci rationcs duplicis esse generis: nam vel sunt merae Bolanicae, vel Philosophicae : priores quidem ad plantarum historiam pertinent , quae multi

plici r.itione illustrati & locupletari potest, in suo loco dicendum erit ;Rd stirpium otius, causas & naturas exquirere diligentius , hoc Philos

36쪽

AC ADEMIAE HISTORIA. L B. I. ii

sit munus viditur , qui plantarum ortus & vegetationes rotest exprndere; Bota. si exempli gratia earum semina, antequam teriae mandentur, intentiori nica. animo Microscopii ope intueatur, tum iis saepi Is c terra erutis . quae iis ac cidant mutationes, in magnitudine , in figura partium , in succis, in coloribus animadvertat , quae in germine magnorum praecipue siminum paulatim fiant incrementa , quae caudicis , aut trunci , aut ramorum distinctio appareat. Atque ejus generis experimenta Variari, iter ri , expendi, trans,

ferri , applicari pollunt, ut judacium fiat qnoddam universale , aut propositio generalis & constans, ex qua rursus nova prodeant experimenta , qui bus saec naturalis Philosophiae pars non mediocriter augeri de illustrari potest. yae enim auctores magni nominis ciIm veteres, tilm recentiores deplantis scripsere, ex iis eonfirmari possunt, aut reiici. An succi v. gr. quarumdam plantarum, aut sales ipsi e cineribus extracti easdena proferre potasnt, an terrae e regionibus dissitis allatae iisdem plantis procreandas sint idoneae, an quaedam sponte nascantur e terra altius desolsa IV. Circa plantarum nutritionem illud ut observatione de accuratiore indagatione dignum proposuit , utrum id commune habeant cum animalium nutritione di augmento , ut pars quaedam si praecipua , quae alias re- gat de moderetur. qualis fotic est radix ipsa , quae prima succum e terrae sugens eum parat 3c coquit, atque in plantam uni .ersam distribuit. Cum

autem radix tam parvo temporis spatio succum , ut par est, digerere, Sc exco quere non Valeat: nam is continenter attrahitur & fluit, quae est viventium

omnium conditio ) hinc fit, ut repetitis vicibus illum praeparatum & suba tum Oporteat, quod alandis partibus nondum satis idoneus. ad radicem ipsam Circuitu quodam redeat, suo persectionem suam consequatur. Qui quidem Circuitus fibrarum ope essicitur : nam forte ita sunt aptatae , ut quaedam succi alimentitii ascensum , aliae descensum juvent, atque eo fere muneICfunguntur, quo valvulae in venis animalium sanguinis circulationi serviunt. Hoc quippe , iventium omnium natura postulat , quae ut continuum se stantiae itipendium resarciat, continua quoque praeparatione de coctione indiget : illa enim deperditae substantiae reparatio succum exigit rite praeparatum et hic vero statim perfici nequit, isque in perenni motu Versaturis Nam Videmus pialitas avulsas brevi exsiccati & tabescere. Quare id vide- ur necessarium ut ad eas partes quae huic muneri destinantur , idemtidem redeat quasi recoquendus. Utrum vel 5 res ita se habear, ut ex fibris plan- arum aliae ita sint aptatae, ut sueeus per eas ascendat, aliae facilem huic se descensum praebrant, hoc utique ex iis plant f quae crassiore succo , uvδ-cte donantur , conjici poterit. Vettim de his postea redibit sermo : nam interpeto aliqno tempore D. Mario ite qui paucis post mensibus in Academiam ascitus est, suas in eandem rem coniecturas Be observationes PI

posuit. V. Sub idem sere tempus D. M Clos qui mulium operae & temporiΘin Chymia excolenda impenderat, quid in eo genere laborum faciundum Ddicaret, patito fit si as exposuit. Illi d ante omnia accuratiori examini stib- sciendum existimaoat, quae sint genuina mi inorum corporum principia- Din

37쪽

ii REGI E fCIENTIARUM

A M u. plici id via tentati posse , aut partium ex quibus mixtum quodvis imp νεε s. nitur, separatione , aut ex ipsis observationibus quae circa ejus generationem , & praecipuas afictiones fieri possint. Negabat ille Chymicis adeo iactata principia , sialem , sulphur , & Mercurium eo nomine donari posse . eum in alia simpliciora resolvantur. Multa in eadem sententiam adjecit . quae non sunt hujus loci aut temporis. Horum enim principiorum numerum quisque ut libitum est, augere potest, aut minuere.

De Phisicis laboribus anno I 667. susceptis.

DE Physicis experimentis dictuti ab iis quae sunt faciliora, quaeque latiust

patent, capiemus exordium,

CAΡ UT PRIMUM.

De quibusam experimentis qua ad Physicam generalem spectant.

A se , T Tsi Academia hoc sibi imprimis agendum proposuit, ut in rebus Phyn sicis quae ad corporis humani cognitionem, nistoriam plantarum & antis' malium, ac chymicas resolutiones pertinent, potissimum elaboraret, ea tamen quae Physicae generali lucem aliquam astare pollunt, censuit negligi non oportere. Nec illa tantum quae rara simi & insolita contemplari, sui muneris esse existimavit, sed ea maxime quae sunt ante oculos posita , ut calorem, frigus, motum ipsum & illius leges , gravitatem quoque corporum , & alia bene multa, quibus neglectis non sit majoribus locus. Experimenta complura facienda judicavit, non fructuosa solum , qualia mecha nici artifices potissimum quaerunt, sed etiam lucida , quae ad cautas rerum inveniendas plurimum conserunt. dummodo non fiant temere & casu, sed certo consilio & ordine digerantur. Tum enim experimenta ad commune quoddam principium recta nos ducunt, ex quo plures conclusiones eIuum

tur.

Exemplum in hanc rem satis idoneum hujus anni Is 67. hvems acrior suppeditavit, ut cauanta esset vis frigoris in aqua dilatanda innotesceret. Illud enim palam est , omnia pene corpora frigore contrahi, ut caloris vi dilatantur : sed aquam solam frigus distendit. Hinc glacies aquae innatat , quod pro mole sua sit leviore contra oleum frigore concretum fit gravius , &in liquidum oleum descendit. Vini spiritus in thermometro multum con trahitur e sed aqua congelata tubos & vasa quibus concluditur , confringit,

iam illa expanditur. Sinta autem sit aquae dilatatae vis, experiri voluit D Disiti sed by Goral

38쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. I. I 3

Hugeias die octava Januarii, anno 166 . cum ceviret hyems acerrἰma , tu Ph Abum ferreum Sciopeti in duas partes secari, atque unius extremum serru- ca. minari jussit e tubi aqua repleti alterum extremum cochleae ope vi adactae occlusit, ac ne aeri ullus pateret aditus, liquefactum plumbum superfudit ;ad fenestram sui cubiculi gelido acri tuSum noctu exposuit, qui circa horam septimam matutinam crepuit magno cum strepitu, ac fractus cst in ea larte quae minus firma erat & crassa. Rima quatuor in longitudinem pol

icum visa est, per quam glacies variis bullulis in sui medio distincta

erupit.

Experimentum in parte altera tubi iteravit, qui eodem sere modo dist plus est. Τanta nimirum est vis frigoris , quod aquae partes sic distondit, ut lento quidem , sed continuato & juncto omnium particulatum nisu soliudiora quaeque frangat corpora. Quae sit hujus dilatationis causa non est hujus loci curiosi ἰis investigare. Utrum aquae particulae, dum vis frigoris riget, fiant immobiles , nec

tam apte aliae aliis incumbant, quam ubi motu ingenito cientur; tum enim facilius flectuntur, ac pressioni aeris, aut aliarum aquae partium cedunt. An potius aer poris aquae conclusus in varias bullulas distenditur, quales in glacie per rimam Sciopeti exeunte visae sunt, quod a circumfuso ac re minus premantur, aliis excutiendum relinquimus: quamquam illud ipsum dijudicari potest experimentis quae D. Homberganno I 692. in sira machina pneumatica nobis coram exhibuit, de quibus suo loco dicemus. II. In his omnibus illud cavendum imprimis puto ne citius quam parsit ex variis experimentis axiomata quaedam generalia colligamus : nam im persectae inductiones saepe nos in errorem inducunt , dum ad ea quae excipi possvnt, non satis attendimus.

Exemplo esse potest illud ipsum quod mox attulimus de frigore , quod

arstare & contrahere quaeque corpora vulgo creditur, quod tamen aquosa Cmnia distendit. Si e vulgo persuasium est corporibus majus pondus non aecedere, nisi sensibilis aucuius materia fiat accesso. Et tamen eodem fere tempore D. Eu Clos variis experimentis ostendit antimonium & alia mineralia calcinata augeri pondere, idque etiam cum radiis solaribus exposita multum emisere fumum. Libram unam reguli antimonii in marmore triti, atque in tenuissimum pulverem comminuti, vasi fictili fir plumbato impositam radiis solaribus exposuit, atque ope speculi ustorii hanc materiam incendit, adeo ut fumus densior & albicans plurimus erumperet. Pulvis antimonii velut in cineres redactus post horam integram decima pristini ponderis parte auctus est. Experimentum iliud iteratum fuit, quo pulvis tenuior erat, hoc citius incendcb tur,&gravior apparebat.Ubi in mortario tantum contritum fuit antimonium. in ea solum parte ignem concepit, in quam luminis solaris focus incidebat. Fors est ut accurata contritio partes combustibiles & incombustibiles simul permistas ad faciliorem separationem disponat. III. Eadem experimenta ad ignem ipsum facta in variis mineralibus quae pondere aucta sunt. Sic regulus antimonii cochleari ferreo impositus, octa-νa sui ponderis parte factus est gravior. Limaturae cupri Iubri uncias octo

B iij

39쪽

τι REGLE SCIENTIARUM

A M. limaturae serri quatuor , tantumdem au ipigmenti crucibulo seu Ofino fimi imposuit; duas rartati in pulverem redacti uncias superfudit, alio crucibulo. de inverso prius operuit, per octo horas in furnulo quem caementationis vocant , aucto per gradus igne, tartarum die crastina nigrum & calcinatum apparuit. Eo sublato haec mineralia quatuor unciis graviora reperta sunt: ad G ut auripigmentum quo ignis calore pondere minui solet , tartari ope fixum. evaserit; & per tres horae quadrantes igni admotum , quinta sere sibi ponderis

parte incrcvPriria Hoc ponderis augmentum novarum partium additione quas aer vel ignis suppeditat. fieri non abnuerim. Nam calor ignis novum aera ad se continenter tranit. Hinc r gulo antimonii dum radiis solaribus inst.immabatur, corpuscula

fibro Ia de cinerei coloris adhaerescere visa sunt, quae sulphurea osse hinc colligitur . quo i spiritus vini antimonio calcinato assii sus, post aliquam digestionem, rubram tincturam ex eo decerpat, cumque antimonium Iemaneat ejusdem prorsus ponderis , atque erat ante calcinationem.

Illud quoque t sh velisAnile mineralibus sulphureis maius pondus accedere, ubi in calcem redigunturia Sic stannum multo sulphure abundat : nam una cum salepetrae fulminae , idque calcinatum fit multo gravius quami antea. Eadem est plumbi ratio quod in folia tenuissima diductum inflammatur. Qui vasa fictilia & eandida conficiunt, iidem testantur , Ioo plumbi libras, so stanni una fusi post calcinationem in saltem libris gravioles fieri-Quin & lateres ipsi coctione fiunt graviores. Haec tamen acriore egent ex mine, num pondus his mineralibus .iccedat e vase ipso ferreo aut cupreo, quoiuadlecti sales ex dunt .. Nam D. Bouleduc nuper in Academia testatus est antimonium crudum in vase fictili eat ei tum pondere imminutum n. isse. Qua de re alius fortalle occurret dicendi locus.

IV. Eruditorum scripta quae publici juris fiunt, quaeque promovendae huic

scientiae serviunt, diligentius exponere, quaeque fiunt experimenta interdum

repetere , idque in rebus Chymicis non inutile fore judicatum fuit. Nullta enim ars est novis inventis se racior, dummodo a veris tractetur Philosophis, quemadmodum in Gallia, Italia, Anglia, B clgio , Germania. Dama jam a

multis annis fieri novimusia Cum paucis ante mensibus eruditus Medicus D. Givre , R in arte Chymica versatus librum vulgasset de aquis mineralibus quae Provini v. Provino reperiuntur, easque alumine & serrr vena impraegnatas putaret, dissertationem ea db re conscripsit Dia du Clos, in qua illud concedcbat Autori, non atramentum, seu vitriolum , non ferrum ipsum , sed venam ferri molli Iem, seu ens primum ferri , ut loquuntur Chymica, eam aciditatem aquis serrugineis impartiri: sed negabat prorsus ea in re, quemadmodum D. Giure existimabat, ullas esse aluminis partes : non enim alumen in iis aquis ul- Ium invenitur , neque id gustu aut ullo satis idoneo, argumento se prodita.

Vitrioli aciditas pungens longe diverse est ab aciditate quae in Spadanis N aliis aquis percipitur , qualem in vena serri quamdiu in terra delitescit. observavit Autor laudatus Eundem enim in his aquis siporem inelle ait , Tm in aquis Besorum, ubi serrum extinctum est , experimur ac diverin, schis. vari- coctiorus gradus animadvertit , cum alibi εινα, alita

40쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Ira. I. srsitae, interdum nigrae appareant. Hanc ferri venam cum per biduum soli Chra exposuisset, mollis instat argillae aqua dilutae permansit e sed exsiccata aed nuca. ignem ferrum redolebat; fula velut scoriam ferri exhibuit : cum ea serti vena mollior est, & aqua diluitur, tum speciem prae se fert amurcae aut scis olei. Ubi aeri diutius exponitur , durior evadit, & in grana concretacit, qui nullam vim aquis tribuunt. Quare primum illud ens serri aquis aciditatem praebere potest , neque necesse est ad vitriolum vel alumen confugere. Mineralia porro de serri venae imprimis aquis communica te pol Iunt vel spiritus quosdam volatiles, qui olfactu percipiuntur , aut succos coagulabiles, qui sapore dignosci possunt, & in crystalos varias formantur ; vel terrenas particulas , quae calcinatione de reductione ad flammam lampadisse produnt.

Ista quidem paulo fusus a nobis sunt exposita, quod ea non sint inutilia iis latelligendis quae postea de aquarum mineralium examine in Academia nota indiligenter facto postea dicturi sumus. U. Prodierat nuper in publicum nobilis Angeli D. Boyle de his disciplinis optimὸ meriti tractatus de formarum origine . in quo multa de sale quodam , quem vocat anomalum , edisserit. Hic utique ex aliis salibus componitur , sapore tam dulci, ut nullo is sale, vel acido , vel sulphureo immutetur, aut destruatur ; violarum sympo nec rubrum colorem , ut acidi sales, nec viridem confert, uti sales alKali, aut sulphurei e vis tamen illius in dissolvendo maxima est. Quis vero ille sit, Ac qua ratione praeparetur, aliis divinandum relinquit. Hoc utique aenigma solvendum luscepit D. du Clos, ipsissimum salem esse suspicatus , quom ex Quercetano refert Scroderus tomo a. Quercetani redivivi p. 693. salis nimirum communis crystallos dulces quae ope aceti ex melle facti praeparantur. Hujus salis mi- Tas virtutes in curandis morbis, imo si ei credimus, in auro dissolvendo extollit, atque iis dotibus quas D. Boyle suo sali anomalo tribuit , omnino praeditus videtur. Ex iis constat quae salsa admodum sant & acida, eum is nec salse sit nec acidus , nec acer. Hoc utrisque commune est , ut fumdi facilε possint, & in aere instar salis tartari resolvi: sublimati Mercurii so lutionem non praecipitant ε, in spiritu vini facile dissolvuntur, inter sales suuphureos & acidos medio sunt loco consti uti. Alios esse sales eosque dulces qui ex rebus acrioribus eliciuntur , in eadem dissertatione admonet D. du los. Ex aqua forti plumbo minerali affusa saldulcis extrahi solet, quo animalium carnes incorruptae conservamur.

Alia quoque experimenta a D. Borte proposita in eadem dissertatione e pendit quae longum es et referre, & ab instituto alienum , cum ad rem metallicam spectent. Quocirca ad faciliora experimenta pergamus.

Illud primdm occurrit quod D. du Clos in aqua insipida cxhibuit. Ea

quidem lento calore extillata fuit ex quadam mucilagine quam quidam si rem terrae, alii florem coeli appellant. Haec in terris incultis circa aequinoci iapost pluviam mane colligitur inter herbas & muscum ; interdiu cxsiccatur . ac supersiaint tantum membranulae quas ventus huc illuc disjicit. A qua leni

admodum calore in balneo ex ea mucilagine distillata , gustus judicio omninopst insipida a ea tamen sublimatum mercurium in aqua linarica exsolutum Diqitigod by GOos le

SEARCH

MENU NAVIGATION