Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

ACADEM LE HI S T O RI A. Lia. IV.

CAPUT IV.

De quibusdam aliis experimentis Chymicis.

I eaque non aspernanda. Oleum per deliquium, ut vocant Chymici, e scoriis reguli antimonii simplicis extractum , & phiala conclusum exhibuit. Id vero nihil este existimat praeter sulphur inflammabile antimonii , quod sales fixi tartari& nitri exsolverunt. Altera phiala tincturam antimonii e vitro antimonii extractam aceti communis ope inclusiam habebat. Priori oleo tabula abietina est illita , sed nullo colore tincta ; exsiccata tabula antimonii tinetiira itidem est perfusa, tum vero nigro admodum colore insecta apparuit. Priori oleo alteri tabulae inducto acetum supei fudit , quod gravem odorem amavit, & lignum flavo colore tinxit. Hujus discriminis hanc attulit rationem : sulphur ipsum antimonii communi sulphurinon dissimile praecipitatum ab aceto fuisse, & nativum colorem suum servasse cum gravi odore , qualis solet in praecipitationibus sulphuris nares ferire. Sed in priori experimento cum tinctura vitri antimonii fixum suum sulphur, quod non inflammatur , sulphuri inflammabili adjecerit, corpus inde prodiit a communi sulphure omnino diversum, omnis odoris expers,& coloris admodum nigri. Idem aliud insigne experimentum de mercurio quih stanno eductus fuit, protulit: procellas ipse in tabularia est relatus. II. Cum anno superiori Chymicus quidam peregrinus in arte sua peritus , aurum quoddam potabile venditaret, idque malignis sebribus , quartum temporis grassabantur ut remedium utile praedicaret, qua allud paretur arte D. HOmberg paucis exposuit. Pars una auri in ro. aut 3 o partibus spiti tos salis dissolvitur 1 solutioni tantundem olei cujusvis ellentialis titroris marini, aut alterius plantae aromaticς assunditur; succulso vase oleum flavo colore tinctum apparet ; hoc per in undibulum , aut inclinato vase aspiritu salis separatur; huic oleo quod auro diratur , triplum vini spiritus assunditur, qui Oxalidis, aut acetosae alterius plantae spiritu animatur : ac forte color ille rubeus non tam ab auro , quam a spiritu acido proficisci

videtur.

III. Mense Decembri e scripto legit artem salis cujusdam parandi ,

qui ferrum penetrat citra fusionem ullam. Jam ante aliquot annos coram exhibuerat stibium sic praeparatum, ut instar cerae sussile esset. & Diabile: id erat coloris atri. Cum huius materiae particulam pisi magnitudine tenui argenti laminae ad lenem ignem admotae imposuit Iet , hoc stibii fustulum liquatum est , ae lamellam sic pervasit , ut aqua solet chartam bibulam . nullo inducto foramine i utrimque tantummodo maculam nigram argento impressam reliquit. Quin etiam id totam argenti substantiam . qua penetraverat, colore atro infecit: nec minus ductile in ea parte fuit argentum quam in aliis locis,quae colorem nigrum non induerant.Jam ut ad propositum Veniamus

402쪽

3 3 R E G I AE SCIENTIARUM

ANN. Inter varia tentamina, quibus in veram Boracis compositionem inquire M 'I. bat, materiam Offindit qrtae in ferro idem pene praestat , quod praedicta stibii praeparatio in argento effecerat. Huius autem materiae praeparatio cum sit paulo prolixior, hanc omisi inus in priori editione, non indigna tamen

est quae publici juris fiat. Calei vivae pugni magnitudine distillati aceti quatuor libras assunde ; per

duos diei continuos simul in digestione maneant, identidem movendo; postis quam id totum resederit, liquorem clarum per inclinationem in vas aliud essunde. Tum partem unam sulphuris sume, duas nitri , tres salis communis, &decrepiti, ut loquuntur ; terantur haec , & accurate misceantur , crucibulo, seu catillo cum prae ignis caloris catillus erubuerit, paulatim per cochleare misturam impone , usi materia citra detonationem conceperit flammam, &intumuerit, virga ferrea movenda erit, ac tandiu ignis est continuandus, dum hoc totum quod catillo continetur, liquatum fuerit. Post quani sulphuris flamma deserit, fusam materiem in pelvim cupream effundes, ubi

statim induret cet.

His peractis, quae brevi temporis spatio perficiuntur , sume illius aceti. de cujus praeparatione diximus , sex partes , & misturae praedictae partem unam ; parumper simul incalescant , ut facilior sit ditatutio , quae non

fit tretur ι tum fiat evaporatio ; deinde post refrigerationem tantumdem aceti iterum affunde , iterum evaporatio fiat usque ad pelliculam ; lia quor in cella Vinaria reponatur , ut crystalli concrescant , quae igni vehementiori sus ferrum penetrent non pertusum , ferme ut plumbum cupellam. Quae quidem operatio Chymica curiosa magis, quam utilis videri posset. nili as quid luminis Philosopniae naturali asserret. Quae enim hanc mistionem ingrediuntur partes sunt calx viva , acetum stillatilium, sal petrae , sal communis , & sulphur commune , quae seorsum spectatae nihil ejusmodi possunt enicere ; sulphur quidem ae censum penetrat ferrum , sed illud fundit ac penitus destruit: cum haec mistura nec fundat, nec destruat set cum , sed id

aeque ductile manet, atque erat antea.

Et quidem illud fieri potest ut pars sulphuris pinguis & inflammabilis una

cum parte sui acida, quae ferri est menstruum , ut vocant , seu dissolvens idoneum . penetret ferrum 8e eundem in ferro praester effictum, quem ignis flamma esticit in ejus superficie, dum vitream crustam efiicit, vulgo, machefer: sed in hac compositione , quod erat inflammabile S pingue , majori ex parte secretum fuit a sulphure. Quod vero acidum erat, & dissolvens serricum partibus nitri , salis communis , & calcis alcatietatis per milium, ferrum ipsum tam cito non potuit destruere , aut eosdem effi ctus , quos solet sulphur praestare. Et tamen non abhorret a vero, id quod superfuit pingue dinis in sulphure. ferrum penetrasse, & aditum salibus munuste, qui cum de aciditate sua multum amiserint , in ipso transitu tam repentino serrum destruere non potuerunt. Partes autem ferri violento igni admotae & valde

distentae misturae hujus ingressum admisere : sed refrigerati ferri partes statim Co Ichatae materiam illam in seiri superficiem extruserunt, neque In substantia

403쪽

ACADEMIAE HISTORIA. L . IV. 37s

interiore haesere; hine ferrum non minus malleo subigitur, quam antea, nec rubigine citius exeditur. I V. Idem aeris vulgaris conficiendi artem citra Unxum , aut calaminarem lapidem edocuit. Solet enim conflari aurichalcum ex 4 aut 3 partibus cupri rubri, de ex una parte et in xi, vel ex fusione cupri & lapidis calami naris, qui est velut Einxi vena. In quibusdam regionibus calaminari admiscetur eobalium , seu arsenici vena , quod facile cupro societur : sed opera ex ea mistione facta inaurari nequeunt, quod arsenicum sit admodum volatile, & levi calore ab aurichalco statim discedat : cum autena metalli inauratio citra calorem fieri non possit, incalescente aurichalco arsenteum specie fumi albi erumpens inter ipsum aurichalcum , & aurum se insinuat. idque obstat quominus unum alteri proxime adhaerescat. Quod autem fit aurichalcum Aquis- grani I immune est ab arsenico : verum livdrargyrus non facile huic adhaeret. Unde artifices coguntur an algama suum aquae forti immergere, antequam operi illud adhibeant : et in xo citius dilioluto mercurius cupro quidem una cum auro inhaeret. Quo quidem modo operas aulo rudiora inaurantur, sed in tenuibus & exquisitis operibus, cujusmodiunt horologia portatilia, id evenit ut aqua fortis exedat, dc dentes rotarum inaequales essiciat. Quare D. Homberg non ita pridem cuprum rubeum sic parandum d cuit, ut eo tutius uti liceat in iis operibus delicatulis inaurandis. Cupri rubri partem una cum tribus mercurii ex arte miscet ; hoe Amalgama pet duas horas eum aqua fluviatili ebullire sinit ; per distillationem educit mercurium, qui semel cohobatur : currum quod in retorta superest, fundit. idque aureum & pulchrum exhibet colorem, quod magis est ductile, quam aurichalcum vulgare. v. Cuprum quidem cum Einxo confusum colorem suum exuit : nam Unxurn pallidius est , de nativum cupri colorem diluit: sed mitati subit mercurium adeo volatilem eupro colorem magis dilutum largiri, de nativet Qq albedinis vestigium illi imprimere. Quod vix concipi potest , nisi

amalgama cum cupro mistum quasdam sui partes in cupro implicitaε relinquat. Nam parte sui octava minuitur mercurius post iteratam distillati nem, quod quaedam mercurii corpuscula cum cupro sint conserta fle colli gata. Unde post multiplicem fusionem cuprum pristinae rubedini restituitur, postquam mercurius omnis exhalavat e tametsi currum sic inauratum nociaugetur pondere , sed potius minuitur , quod ipsa fusione de combustione quaedam ejus partes discedant. D. Morin cupium inargentatum exhibuit, idque non minus specie ipsa pulctrum , quam si argentum laret. Aliud quoque protulit metallum pulcherrimum partim e cupro, partam ex algento conflatum.

404쪽

38o R E G I AE SCIENTIARUM

De rebus ad Historiam t Animalium pertinentibus.

gestione alimentorum proposuit. Haec porro ejus animum subiit eo-gitatio , an forte qui alimentis continetur aer, caloris naturalis vi fic dilate in tur , ut qui majoribus inest poris , cujusmodi sunt sensibiles in pane meatus, facilem habeat exitum , ac meatus illos citra parietum disruptionem distendat: sed qui intra minimas panis , aut cibi cultasque moleculas est interclusus , distendi non potcst , quin vim suam exerat in partes cellularum , aut vesicularum , quae in farina v. gr. mola: attritum eludunt. Has itaque cellulas distum pit aer nisu suo , & in minutiores particulas frangit: quae tandem ita comminuuntur , ut tenuem Velut pultem cum liquore ipso, quo diluuntur , essiciant: cujus pars fluida chyli nomen obtinet. Contra opposuit D. Homberg , quod si aer rarescens sic alimenta, quibuς inest , dilIolvit , cur ignis aera intra carnium poros conclusum vehementius exagitans, carnes in chyli formam non redigit. Cui D. Uarignoti respondit coctionem carnium , seu elixatione , seu astatione fiat, in partium sensibilium separatione esIe positam : nam carnes excoquuntur , cum ignis particulae subeunt carnis cellulas , eeque ab aere dilatato subito rarescente dictum puntur soluta fibrarum textura. Cum item ignis corpuscula. quae eligno accenso prodeunt, multo sint crassiora , quam spiritus animales, quinativum essiciunt calorem, ea quidem non satis sunt subtilia , quae angustiores corporum meatus subeant, & in tenues adeo partes redigant, ut cum

aqua, cui carnes incoquuntur , genus quoddam pultis chylo non absimilisessiciant. Ac nescio an illud addi possit, carnes in vase rite occluso, cujusmodi est machina ossibus emotbendis a D. Papin excogitata, in consimilem chylo pultem, imo & olla in gelatinam brevi temporis spatio facessere: seu aeris, seu ignis particulae fortius exagitatae ossium moleculas disrumpant, a que ex iis gelatinam chylo non absimilem exprimant. Verum ista velut in transitu , nunc ad certiora veniamus, nempe ad ea, quq magis sunt sacti, ut ita loquar , quam juris. II. Inter ea quae praeter naturae ordinem eveniunt, illa imprimis explicatu

sunt ardua , quae extra locum generationis formantur.

Die Martii is D. Mery coram exhibuit os maxillae superioris dentibus aliquot munitum , iisque duris. & persectis, adeo ut verisi i illimum sit eos

ante decem annos formatos fuisse extra uterum. Cum filia ejusdem mulieris, quae vix duos nata erat annos, obiisset, corpore ejus dissecto quasi ova s aut 6 linearum in eadem corporis parte reperta sunt, quae hydatidas tale existimabat in abscessiis sine pure tamen conversis.

III. De structura linguae pici . vulgo , un Piver, actum fuit, cuius artificium mechanicum non eodem modo exposuerunt D. Perrauit, & Al

405쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. IV. 38s

phonsus Borellus , ille in mechani ea animalium, hic in opere suo de motu My.

animalium. Id vero D. Mery recepit sole ut structuram musculorum, qui Droducunt, & retrahunt pici linguam, acriori animo expenderet, ubi primum Dujus avis copia facta fuisset: quod postea ab eo essectum est. Die is Novembris D. Mery observationes suas circa varios linguat pici motus legit E scripto , naturq artificium, structuram organorum, e quibus hi motus pendent , intento animo contemplatus id primum advertit hujus avis linguam non amplius quam tres aut quatuor lineas in longum patere. Nam truncus Sc rami ossis hyoidis ad linguam non pertinent, neque eorum

longitudo huic tribuenda est , ut viris pereruditis Alphonso Borelio , de D. Perrauit visum fuit , qui in hoc argumento versati sunt. Lingua C , pici ex ossiculo admodum brevi, & corniculo squamose eonis stat ; ea est figum pyramidalis, basis ejus cum extremo ossis hyoidis D. per

articulationem committitur.

I V. Os illud hyoidis stylum parvum reserens , duos pollices longum est, nec amplius, quam lineae semisse cras Ium ; parte sui extrema Se posteriore cum duobus ramulis osseis E, F, minus crassis, quam sit ossis ipsius corpus nectitur. Singuli rami duobus quasi filis osseis inaequalis longitudinis

constant, hqc una junguntur.

Antetius quidem filum uniuscujusque rami sesqui pollice tantummodo longum est 1 posterius, & Alphonis Borello omnino incognitum ad quiniaque aut sex digitos protenditur, cum tenui cartilagine id junctum est, inquam desinit : adeo ut hic ramulus osse hyoide , & lingua simul junctis triplo sit longior. Hi ramuli qui ad os hyoides pertinent, instar arcus sic inflectuntur, ut pars media colli latera occupet, Ac extrema eorum anteriora sub tostio inseriori delata in os hyoides desinant; extrema autem posteriora quae summam capitis partem decurrunt, nares a parte dextra subeant, citra tamen ullam cum iis articulationem , quod utique linguae productionem non parum ad 'ivat, uti mox dicetur. V. Os hyoides, de anterius ramulorum filamentum vaginula quadam conduntur: quae vagina ex illa formatur membrana, quae rostri inferioris partem interiorem vestit ; extremum hujus vaginae cum orificio corniculi squamosi linguae conjungitur, eaque producitur , cum lingua extra rostrum profertur , ut contrahitur lingua intra rostrum redeunte : squamosum illud corniculum, quod ossiculum linguae tegit,superne convcxum est, inferne complanatum N intus cavum : utrimque armatur sextuplici cuspide admodum

tenui, inflexili, & diaphana : extrema cuspidum paululum inflictuntur versus guttur. Idque non abhorret a verisimili corniculum his spiculis muni tum ipsum esse organum quo picus praedam suam ad se rapit , hoc qui dem facilius, quod illud organum viscosa quadam materia imbuatur , quae

in extremum rostri inserioris se exonerat per duos tubulos excretorios , qui

e duplici prodeunt glandula pyramidati in utroque latere interiori hujus

partis posita. Quo picus hoc uteretur organo , multis a natura est instructus musculis, quorum nonnulli ad ramulos ossis hyoidis spectant; iique linguam foras exerunt, alii ad Vaginam, quae os hyoides cum filamentis ramulorum inte-

406쪽

331 REGI E SCIENTIARUM

AN s. riorum includit, iique linguam intra rostrum retrahunt B , B : sunt de asys. nique sui musculi linguae proprii, qui eam sursum, deorsum, & utrimque

flectunt ad latera. V I. Unicuique ramulo ossis hyoidis unus tribuitur musculus , Α , Α.A , A , qui sea longitudine linguam, os hyoides cum suis ramis aequar. Hi duo musculi originem suam ducunt is parte anteriori laterali , & interiore rostri inferioris , iique versus posteriores partes progressi filamenta

ossis hyoidis posteriora involvunt, & summum caput decurrentes ad existrema filamentorum perveniunt , iisque inseruntur. Hinc duo prodeunt ligamenta elaterio praedita I, I, quae simul juncta tertium L , procreant, quo membranis narium neminivr. Haec ligamenta admodum sunt brevia, sed facile producuntur. Origo musculorum A , A , infra naturalem situm designatur, ut oculis subjiciatur. VII. Cum igitur musculorum contractio nullo nepotio vincat ligamen. torum resistentiam , id intellectu facile est , quomodo ii contracti seeum trahant extra nares ramulorum ossis hyoidis extremas & posteriores partes, easque ad locum suae originis adducant ; ac simul corpus ipsum ossis , fila ramulorum , ac linguam ipsim extra rostrum protrudant. Quod eadem facialitate prςstare non possent, quantumvis sint flexibilia filamenta , si mustuli

ramulo assixi forent, de articulatim connexi cum narium ossibus. Et si enim

quos describunt arcus , ii distendi in rectum queant, hi ramuli quantum Latis esset linguae foras ad quatuor usque pollices extra rostrum proserendae

nullatenus produci potuissent. Quod eo facilias praestant , quod libere Disjtigoo by Cooste

407쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lin. IV.

moveantur in his musculis quibus includuntur, tanquam in tubis, nec articulatione cum ossibus narium sint conjuneti. III. Linguat autem intra rostrum reducendae duo sunt a natura concessi musculi vaginae, qua os hyoides & anteriora ramulorum filamenta conduntur B, B. Cum enim eorum productionem Be Contractionem antagonistarum productioni, de contractioni aequales esse oporteat, ac lingua idem iter conficiat, dum regreditur, quod percurrerat foras eundo , quo illi commode in tam arcto spatio, quae inter latyngis partem infimam ,& extremum rostri interjacet, collocentur , id fuit a natura provisum , ut uterque musculus circa asperae arteriae partem supremam , unde ortum suum capit, circumvolvatur , una item , de altera revolutione, aut circuitu facto in partes contrarias. Tum illi in postiea laryngis parte decussatim interio rem vaginam vestiunt. cui connetiuntur. Cum autem vaginae ipsi extremum corni li squamosi linguae junctum sit . hinc evenit ut his musculis contractis, vagina in se ipsam redeat, de linguam in rostrum reducat , ac de mum posteriores ramulorum ossis hyoidis extremitates repellant in nares, cui usui quoque sunt tria ligamenta elastica , quorum fecimus mentioliem.

Postquam enim producta sunt ab iis musculis, qui linguam foras propel-Iunt, relaxatis his musculis statim illa contrahuntur, & in nares revehunt ramulos ossis hyoidis, quibus sunt illigata. In summa eranti parte quaedam est velut stria , Ouae una cum pelle eanaliculum e Scit, quo posterior pars ramulorum ossis hyoidis eum suis musculis concluditur : in quo quidem canali libere moventur partes illae. Hic vero canalis obstat quominus rami ossis hyoidis dextrorsum , aut sinistroisum ii seipsis deflectant, cum antrorsum propelluntur , & situm suum facile rec

perent , ubi retrorsum reducuntur.

I X. His intento animo consideratis, quae nimirum sit linguae ipsius, ossis hyoidis. & ramulorum , cum una sumuntur , longitudo , quae sit origo , & in tertio musculorum determinata , quorum ope lingua exeritur, &intus se recipit, iudicatu facile est Alphonsum Borellum nonnullo errore lapsum esse, cum iis musculis quatuor tantum pollices in longum tribuit. Nam lingua extra rostrum ad quatuor pollices erumpens eandem remeti tur viam ubi regreditur ; unde musculi, qui eam producunt, de reducunt, quatuor itidem pollices produci εe contrahi debent, iique adeo longiores digitis eos bine necesse est : non enim tota & integra sui longitudine eo

trahuntur.

Quamobrem ex quatuor primis musculis , quos Borellus linguae tribuir. ut motus suos perficiat, cum duo ab extremo rostri inferioris , taeteri ut

ipsi visum est ab anteriore parte cranti oriantur, ει quatuor illi ossis hyoidis medio inserantur, quod 8 digitos longum est, id planum fit c E ctum illum ab iis musculis priscisci nullatenus polle, si ut Bosello videtur, singuli ultra

quatuor pollices in longum non pateant. X. Neque hane induisset opinionem Borellus', si advertisset duos illos mustulos a rostro otiundos totum hyordes & ejus ramos percurrore. In hoc deceptus videtur, quod unumquemque ex his musculis in duos diviserit, ac sola agnoverit hiamenta anteiacira ramulorum ossis hyoidis , in

Animo

408쪽

38 REGIAE SCIENTIARUM

AN M. quorum extremis quatuor primorum musculorum , quos descripsit, inser- s. tiones collocat: sed tamen eorum, qui circa asperam arteriam revolvuntur. genuinum usiim agnovit. Horum quidem non meminit D. Perrauit, quorum actione lingua in rostium retrahitur. Desia de quatuor Borelli primos linguae musculos e larynge deducit, quorum duos mittit ad extrema & ponteriora ramulorum ossis hyordis, duos reliquos ad anteriores illorum extremitates, ut linguam exerant, & reducant ; quo quidem modo in Borelli timcommodum incurrit, eo quidem magis . quod nullus musculus e larynge prodeat, qui in ramulos ostis hyoidis desinat. Nullam quoque musculorum, quibus lingua huc illuc movetur , mentioncm faciunt, sed eorum tantumis modo , qui linguam soras exerunt, & intus retrahunt.

Hi vero linguae proprii musculi suam ducunt originem a parte anterio iramulorum ossis hyoidis: e singulis duo prodeunt , qui omnes in longum& tenuem desinunt tendinem : quatuor illi tendines corpus ossis hyoidis amplexi ad basim ossiculi linguae inseruntur. Q 'ando omnes hi mustuli co junctim agunt , linguam in recto situ positam littunt. Cum superiores musculi contrahuntur, simul linguam sursum movent, ut inferiores deorsum : sed ubi duo musculi ex eodem latere siti vires suas quasi ex consensu exerunt, alternatim illam in partem dextram , aut flana stram trahunt. Cum autem ex omnibus musculis, qui diversos linguae motus efficiunt, quatuor duntaxat postremi suas habeant insertiones , palam est musculos, qui eam producunt, aut reducunt , ad eam , si proprie loqui Volumus, non pertinere , sed ad vaginam , & ramulos ossis hyoidis, ubi hi musculi inseruntur : adeo ut motus linguae intra vel extra rostrum sint harum partium proprii, non linguae, cum in utroque motu lingua perstare

possit immobilis. Quo haec facilius intelligi possint. eam figuram subjecit D. Mety A A Λ Amulculus est, qui linguam extra rostrum profest. B B musculus qui linguam intra rostrum retrahit. C, Lingua, & dentes non bene delineati : nam introrsum flecti de

bent.

D, Os hyordes. E , Osseum fila meorum , seu ramulus anterior ossis hyoidis, F , osseum filamentum, seu ramulus posterior ossis hyoidis, quem duclineae albae dc signant. G , Unus e quatuor musculis linguae propriis, quem nigra linea in linguam desinens signat.

X I. De variis quoque morborum remediis , cum identidem, ut fit, sermo incurreret, D. Homberg hypocondriaco morbo hominem sanatum a se dixit. ealcis vivat beneficio in acre extinctae: duae illius partes cum una salis ammo niaci permiscentur , dosis ac granorum ; calx per deliquium soluta inter aperientia medicamina non postremum tenet locum. D. Boul educ hemorrhoidas sanari dixit hyosciami, de linariae ope, cum an guillae pinguedine ad ignem assatae, cujus remedii in seipso perieulum fecit. D. Tourne fori anginam ait curari per gargaritam cum muria olivarum

quam pinsolinam vocant in Provincia.

409쪽

AC ADEMIAE HISTORIA. LII1. IV. 38s

Agθo hoc anno D. Dotii t fpistolam ad se scriptam Uesentione a m Viro Clatissimo , in hac Provinciae praeside legit, de puero quodam I o Amymannis nato non procul a Monte-Jura, vulgo S. Clauis . qui sexto ςtatis mense solus incedebat : vix annum integrum assecutus quocumque vellet

I t ogrediebatur, nec fascias, quibus infantes involvuntur ferre poterat ue anno eptimo virili erat habitu , & balbatulus.

CAPUT VI.

De Rebus ita natomicis,

c quaestio initio hujus anni est agitata. Negabat ille in ovali foramine ullam valvulam , aut eam quae eo nomine censetur , ita esse collocatam , ut foramen ipsum possit occludere : cum aqua syphunculo in aor- tam , aut pulmonis venam iniecta per illud foramen in auriculam cordis dextram , atque inde in venam cavam libere transimittatur : quod semel &itetum in duplici foetu palam ostendit. Experimentum illud opposuit D. Varignon : cum extremo styli apice hanc Valvulam , quae post mortem complicari solet , tam exacte foramini admovisset, ut D. du Verneu tubulo venam pulmonarem perflaret , & D. Varignon filum ceratum & accensum ex parte altera versus dextram cordis auriculam manu teneret, nihil mota est flamma, & valaulam accurate foramini applicitam ambo vid xunt e sed e venae cavae partibus perflatus aer ultro per valvulam dehiscentem subiit. II. Negabat D. Mery membranam illam omni ex parte foramen obduxisse, quod praedicto confirmavit experimento. Nam aqua syphone inje ta in aottam , 5c per venam pulmonum Immisia in dextram cordis auriculam trajicitur. Hoe argumentum circa usum ovalis foraminis & Boralli ut vocant, canalis in laetu & in testudine paulo uberius est persecutus D. Merr in peculiaridissertatione. Ae primum quidem non assentitur communi illi & receptae Anatomicorum recentiorum sententiae . qua Valvulam in trunco venae pulmonum sic aptatam putant, ut majori sanguinis parti liberum praebeat aditum a vena cava ad pulmonum Venam, eiusque reditum in cavam prohibeat, cum ea valvula foramen Ovale obducat, eique impulsu sanguinis e vena pulmonum prodeuntis adhrrescat. III. Rem non ita se habere multis rationibus contendit. Ac primum quidem apud omnes in confesso est arteriarum tubos cum sanguinis per eos decurrentis mole certam habere rationem . adeo ut per ampli rem ea lem major sanguinis copia deseratur. In homine sanguis omnis a vena cava in dextrum cordis sinum effunditur, qui per arteriam pulmonum , tum pecvenas pulmonum in sinum sinistrum cordis commeat, ac demum per aO Iam in totum corpus dimanat : unde utriusque arteriae diametri in basi cot-

410쪽

38ς REGIAE SCIENTIARUM

ANN. dis aequaninr ; dummodo vas utrumque liquore aut aere impletum naturali δώys. sua quantitate donetur. Sed eaedem arteriae in scetu sunt plane inaequales, aelonge maior est arteriae pulmonum , quam aortae diameter e & tamen contrarIum plane ex communi recentiorum opinione deducitur. Quod si enim pars magna sanguinis venae cavae per ovale foramen in truncum venae pulmonum desertur, neque in dextrum cordis sinum refluit, sed una cum sanguine qui venis pulmonum continetur, in sinistrum cordis sinum effundi tat , & per aortam in totum corpus pellitur , id plane consequens est .

sanguinem , qui eadem velocitate per arteriam pulmonum & aottam fluit. longe ampliorem aortae tubum exigere , quam arteriae pulmonariae , de eo majorem esse oportere aortam, quo major est sanguinis quantitas per soramen ovale transeuntis nec dextrum cordis snum subeuntis. Nam ex ea portione sanguinis quq e dextro cordis ventriculo manat , detrahenda tantummodo erit pars ejus fere tertia , quae per canalem communicationis ab arteria pulmonum in aortae truncum in seriorem commear, neque pulmones

aut sinistrum cordis sinum pertransit. Id tamen ipsa refellit aut opsia : nam

pulmonaris arteriae truncus in foetu multo major est ac fere duplus aortaetrunci , quod sanguis omnis venae cavae in dextrum cordis sinum effusus per arteriam pulmonum transmittatur , atque ea sanguinis portione sublevstur a orta, quae per interjectuin canalem in truncum inferiorem ejusdem aortae trajicitur; necnon ea parte anguinis in venis pulmonum contenti, qui ab auricula cordis sinistra per ova' e foramen in ventriculum dextrum cordis reia

meat, neque in sinistrum cordis ventriculum delabitur. IV. Quod quidem ex vasorum structura sic demonstrat e pulmonum arteria in foetu tres in ramos pene aequales 'dividit ut et primus qui & cana- Iis communicationis dictus est , in a ortam descendentem desinit, reliqui duci in pulmones contendunt. Quamobrem sanguinis massa , quae e ventriculo cordis dextro egreditur, & arteriam pulmonum subit , in tres partes distribuitur, quarum una per canalem praedictum emuit in aortam descen dentem . reliquae duae per pulmones trajecta in sinistram cordis auriculam , & in a ortam contendunt; sed a ortae truncus , cum adhuc sit multo

minor , quam duo rami simul juncti arteriae pulmonaris , palam est totum sanguinem, qui pulmones pertransiit , aorta excipi non polle. Quod igitur superest ex auricula sinistra cordis per foramen ovale in ventriculum cordis dextrum remeet necesse est , nec subit sinistrum ventriculum , n que adeo sanguis venae cavae per foramen ovale venam pulmonum subit, uti vulgo creditum est : sed pars sanguinis e venis pulmonum hoc foramen penetrat, ut in dextrum cordis sinum contendat. Quemadmodum de testudine dictum fuit, in qua sanguis per venas pulmonum in sinistrum cordis sinum redux non aliam inire viam potest , ut ad dextrum ventriculum ap pellat.

V. Ex quibus illud colligit vir peritissimus ad foramen ovale sintds

nullam apponi valvulam, in quam sanguis per truncum venae pulmonum continenter fluens directe incurreret, eamque poti s occluderet quam ape

riret : nam recto itinere & quasi ad perpendiculum in valvulam impingens majore nisu foramini ovili eam applicaret, quam sanguis a vena c-

SEARCH

MENU NAVIGATION