Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. IV.

De Physicis quibusdam obser Iionibus.

I. C Ub initium hujus anni D. de la Hire pluviam quae superiore anno O vertente deciderat , intra xi pollicum , & s linearum altitudinem stetilla comperit: adeo ut summa illius longe minor fuerit , quam annis, Isia & aliis superioribus. Tarden animadvertit , sontes ipsos non mintas ubertim manasse, quod sorte ancipitem, nec ad dijudicandum facilem afferre potest de sontium origine quaestionem , an non aliae quoque sub sint

eorum causae occultiores.

II. Mensibus Ianuatio & Februario experti sumus frigus acerrimum, quod utique ad nova circa glaciem experimenta facienda convertit animos. D. Homberg acetum congelatum exhibuit idque in tres divisum partes,infimo loco subsidit pars tartarea coloris subnigri; medium locum tenebat pars insi-I ida quae phlegma dicitur ; pars oleosia, de rubet coloris summum occupavit

Nive frigidiorem esse aera saepius observavit D. de la Hire, nam Therm metro intra nivem demerso & obducto, statim vini spiritus ascendere visus est ad 1 gradus cum semisse. Eo subducto ad priorem pene locum rediit, tametsi aer radiis solaribus nonnihil incaluillet. Quantum nivis moles minuatur , cum in aquam solvitur , identidem observavit , ac subinde reperit aquet altitudinem esse nivis partem quintam , & paulo minorem nempe D. Id quoque advertit, effusam in pavimento Observatorii aquam lapidibus Politis strato , rosarum quae in ornamentum Architecturae essingi bolent, speciem praebuisse. Sex enim rosae aequalibus foliis distine ae erant , atque in earum medio velut costa aut fibra crassior extabat, ex qua innumerabiles prodibant fibi illae in rectum productae, & sibi mutuo parallelae. Ubi major erat aquae copia , in ramos aptissimὰ contortos absque ullis foliis distincta glacies apparebat. Filius ejus varios liquores sic gelido aeri exposuit , ut vitro impositae ad unius lineae altitudinem a Tugerent. Ex iis acetum nullam induit figuram notatu dignam, neque urina nisi post admistionem aquae : tum enim longio res velut plumae duorum sere digitorum apparuerunt. A qua vini ardens in bullas pene instar nivis concrevit : huic parum aquae affudit, tumque velut grandinis grana ad 4 linearum altitudinem assii rgere vita sunt. Idem D. Homberg experiri voluit quantum salium congelationes, seu post

aliquam humoris exhalationem in crystallos concretiones varient penes e terni frigoris vim , aut acriorem , aut remissiorem. Duas hujusinodi concretiones protulit : prior exeunte Septembri facta fuerat, quae in tria flampellucidam in fundo vasis coluerat ; posterior sub initium Februarii facta , in ipse liquoris superficie rosas hexagonas exprimebat; haec priori erat ca didior , eaque temperato aere solvebatur in liquorem : prior autem cry-

392쪽

363 REGIAE SCIENTIARUM

A M u. stalitatio longioli spatio soluta est. Atque haec circa varios stigoris es 36ys. sectus. D. Boul educ spiritum vitrioli rectificatum,ut aiunt, ita congelatum invenit, ut vas ipsum fregerit: nec tamen spiritus sulphuris congelari potuit. Cum D. Homberg solutionem silicis praeparallet, hanc instar gelatinae in

gelu concretam invenit.

III. Die 16 Martii D. de la Hire Epistolam legit Castellione ad Sequanam datam , in qua mentio habebatur magnae tempc statis , quae die Iomensis circa horam a Meridie septimam orta est. Procellae hujus capite inflammato , aer ignitus apparuit : unde ignis corpuscula , tanquam sciniatillae dccidebant, adeo ut vicum urbi vicinum mox conflagaturum crederent. Hae scintillae his erant consimiles, quae fabris ferrum candens in in- .cude tundent bus dissiliunt i in terram vibratae interdum volvebantur colore caerulgo , mox extinguendae : per laorae quadrantem in magno terrae tractu haec procella saeviit; in cauda nivis flocci, & densiores cadebant. Eodem die circa horam quintam cum semisse magna nivis copia cum typhone quodam delapsa est. Die 1 ejusdem mensis liquor subruber, viscidus, foetidus,. di quasi languineus variis in locis urbis decidit. Guttae majores eidem muro ex utraque parte vita sunt , adeo ut vi procellae aut turbinis eo perlatae

videantur.

. In machina pneumatica jam ante facta placuit iterare experimenta , ac nova subinde lunt proposita , cum de quibusdam experimentis in ea machina faciendis, circa ova ageretur, ex quibus liqueret an aer intra ova inclusus esset, qui ea disrumperet. D. Homberg albumen ovi a vitello, separari ait , idque manere incorruptum , exsiccatum vero fieri pelluci

dum a

Illud majori est miraculo quod Medicus Tornacensis scripsit ad D. D

dari de puella, quam a longo tempore citra cibum & potum vivere optinatur : adeo ut n e sumat , nec excernat quicquam, ut Ventriculus pene cum dorso cohaereat: & tamen reliquae paries corporis bene se habent. Verum de ficto ipso ante constare oportet, quam in causas inquirere. IV. Tuin vero quaedam est de elaterio aeris proposita quaestio, utrum id ἰtemporis lapsu debilitetur. D. Galloys eandem quaestionem anno I 669 agitatam suisse testatus est , tumque D. Robervat experimentum a se tentatumiait, cum adhuc juvenis essetia Sclopeium pneumaticum aere , ut moris est, vi adacto impleverat , cujus vim elasticam post 16 annos etque vegetam invenit, atque in ipso initio cum aer intrusus fuit. Anno tam exeunte D. de la Hire paucis demonstravit qua ratione plumbum vim & nisum majorem in aquam exerat, quam in ipsum aera , tametsi aqua de illius pondere multum detrahat. In vas aqua plenum usque ad operculum conjicitur plumbum , vasis operculo tubus oblongior ante fuit erruminatus : cum plumbum demergitur, aqua in tubum sublata fundum vasis eo magis premit, quo altius ascendit. Quae pressio ut percipi queat, pars vasis ima vesica suilla obducitur, lam Inamque admotam ea proportione repellit , iqua premitur aqua.

Filius D. de la Hire quoddam Aureliae genus exhibuit muro per tenuissimum

393쪽

ACADEMIAE HISTORIA. II 3. IV.

mum filum seri cum adhaerentis: filum illud per fauces eius ducebatur, idque commune est pene omnibus ejus generis aureliis: perpaucae siunt, quibus filum

caudam involvit. Mense Maio unum ex iis animalculis quae tantum edunt strepitum in senestris cancellatis ex capitis motu, coram exhibuit: haec vulgo grisons , vo

citantur.

D. Tournesori de insecto quodam sermonem secit pediculo non absimili, quod intra unius horae in culicem abit. Haec quidem merae sunt speculationis : alia sunt proposita, quae ad usum vitae spectant. U. Cum Aprili mense de quodam homine, qui in Subui bio S. Jacobi ex venenato canis rabidi morsu interierat, sermo haberetur , illud sol te ex usu fututum ait D. de la Hire , si remedium in America usitatum adversus venenatos ingentis serpentis morsus usitatum adhiberetur , accenso nimirum pulvere pyrio in ipso vulnere, parte circumjecta prids scarificata. Quod experiri licet in animalibus , quibus viperae infligunt vulnera. D. duClos alia quondam , nec multistra dissimili ratione morsus venenatos sanari aiebat, cum tubus e charta bibula formatus aqua vini ardente imbuta, de vulneri admota accenditur: tum enim virus omne ignis vi emari asserebat. VI. De atramenti Sinensis praeparatione tunc temporis actum fuit. Id

vero confici solet ex pinguiori fumo piceae, vulgo δε noir de fumee , cui parum fellis bovini, & icti ocollae admiscetur. Cdm etiam de liquore in Sinensi regno usitato, quo splendorem corporibus inducunt, vulgo du vero de laChine, sermo haberetur, D. Homberg ait oleo lavendulς id parari apud nos, eoque lactam dissolvi , idque fractae porcellanae aut Achati lapidi conglutinando utiliter adhiberi. VII. Paucis post diebus cdm depelle sermo misceretur, D. Tourne soti illud advertit hoc morbo grassante Anthraces eos invadere, qui exprimendo oleo navant operam. Atque hujus rei occasione D. Galloys id admonuit a celebri Anatomico Diemmerbroeli observatum eos qui Neomagi nigrum saponem vendebant . pesti grasIanti obnoxios fui ila , sed loca in quibus tabaci sumus naribus excipi solebat , raro, aut nunquam pelle infecta suille. VIII. Qua ratione aurum in liquore figido de insipido dissolvi queat, D. Homberg paucis aperuit. Illud porro non aliud quiddam est , quam aqua pluviatilis & pura. Auri quippe limatura prius in mortariolo vitreo , pilo

itidem vitreo vel ligneo trituratur ; liquor per fit trum trajicitur, isque in vaporem dimatur, dum color auri plenior appareat. Plus aliquantum operae in exaltando auri colore , eum depressior est , &dilutior , ponunt artifices. Horum industriam sie exposuit D. Homberg. Aurum purum cum mollius sit, id arte factis operibus minus est idoneum.

Quare illud argento aut cupro temperant, quo firmius sit 3c tenacius. Verum id accidit incommodi , ut ea metallorum temperatio auri colorem multum deprimat .Quare opus est arte ut auro sic permisto genuinus color restituatur. Qua autem methodo artifices soleant procedere, exposuit, eamque illu troit. Λa a

394쪽

37o R E GI AS SCIENTIARUM

ANN. IX. Quoddam atramenti genus exhibuit D. Homberg ex aerugine & οβ . ligno Indico , quod vulgo Campege appellatur e quin etiam ex li s duobus panni nigro colore tinguntur citra ullum ignem. In aqua aluminosa & feriavida prids lana ebulliat, ut omnis abscedat pinguedo , tum ligni praedicti in frustula concisi libra una S libris aquae fluviatilis & calidae per x horas vasi fictili imponatur, seini libra aeruginis leviter eoncisae duabus aceti libris a funditur, ita ut insulio Calida per 2 horas perstet ; inclinato vale acetum

essunditur in vas subjectum. Aqua ante praeparata ter aut quater pannum perfunde , sic tamen ut singulis vicibus eum rasiccari sinas , post ultimam ablutionem bene exsiccatum pannum aceto ς rugine impraegnato semel & ite rum perfundes, tumque nigro inficietur colore. X. Haec artificum industria nos alterius admonet , cujus processus longe est facilior : eo tendit, ut rerum vestigia , & estigies numismatum gyp io statim imprimantur, Jc impressa maneant. Hanc D. de la Hire Paucis exposuit,& coram exhibuit. Cerae Hispanicae candenti ferri ope sentim de citra ullam ebullitionem liquefactae figura quaelibet imprimitur : huic olei guttulis perfusae gypsum aqua dilutum , in tenuem pulverem antea comminutum , & per cribrum trajectum cerae supet ponitur , quod formam typisu cisti excipit. Alias quoque impressiones in cornu emollito duplicis ferri eandentis ope exhibuit D. Homberg : hae figurae in torculari seu praelo exprimuntur. Idem alias protulit soliis stanneis insculptas: solium numismati applicatur, frustuli lignei apice propius admoto , dc digiti ope piet se : sic enim figura numismatis, de characteres folio metallico impressa manent.

XI. Illud minime tacendum est quod D. de la Hire , cum opus suum de mechanicis legeret, ac de fornicum structura sermonem haberet, in transitu

admonuit, arenarium, seu mortarium citids indurari, cum parum salis anam

niaci aquae admiscetur , postquam intritum est mortarium. XII. De magnete cum ageretur , difficultates aliquot adversus Carteia systema pro potuit D. Varignon, idque occasione epistolae , quae ad D. Hom-berg missa est , in qua fit mentio cujusdam proprietatis in acu magnetica recens inventae, quam Auctor permagni usus navigationi futuram existimat , sed de facto i plo constare omnino oportere visum est, antequam in novam illius affectionis causam inquiratur.

CAPUT II.

I. πν Arias plantarum descriptiones D. Dodari legit annis superio V ribus ; analyles earum itidem factet , de quibus nihil necesse est plura hoc loco dissetere. Plantas ipsas suppeditarunt D. D. Marchant de

Tourn ort. Id unum silentio pretiermitti non debet . quod D. Hom-

ig mense Junio circa partium , quibus olea plantatum constant di ei. Disitigod by Coos le

395쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Li8. Iv. 3IT

statem meuliari dissertatione exposuit : summa fere haec est. Plantas per PDη analysim in liquores aqueos , olea , sales , & caput mortuum resolvi: ara Isex quibus caput mortuum omni sale exutum , & ignis vi rite expurgatum . in plantis omnibus est fere uniusmodi: secus de aliis principiis sentiendum : nam in iis magna est saporum , odorum, de consistentiae dita ferentia , & aquei liquores, olea , sales multum inter se diversos procreant essectus. II. Haec velut generalis quaedam regula statui potest , plantarum grana nondum matura parum olei, majorem phlegmatis , aut aquei liquoris , a salis fixi praebere copiam , quam eadem grana ubi ad maturitatis statum peria venere. Quae enim vasa in granis crudis insunt, succo adhue aquosio , &admodum fluido , nec dum bene digesto turgent e sed particulae ejus talinae, terrestres & aqueae, progressu temporis accurati iis permisiae, crassio- tres fiunt. quod oleum paulatim non simul formetur. Neque enim haec velut pinguedo plantam subit jam facta : sed paulatim & temporis lapsu concretacit. Si quidem e granis per aliquot menses servatis plus olei extrahitur. Sie e seminibus de fructibus , ut e nucibus & olivis per tres aut quatuor menses in locis siccioribus asservatis maior olei copia elicitur , idque cratasius est, quam cum e fructibus recentibus exprimitur. a. In oleis distillatis ignis una conjungit eas corporis partes, quae nondum bene inter se devinctae erant, nec olei consistentiam adeptae: postquam enim oleum qua ta fieri potuit vi maxima ex preiIum fuit, ex se cibus adhuc multum per distillationem elicitur. Unde fructus de grana solent igni admoveri , prius

quam ex iis succus exprimatur : nam calor opportune adhibitus naturales actiones non parum PromoVet.

3. Ex iis observationibus id videtur colligi posse , oleum non aliud quiddam esse praeter aquosas, salinas, & terrenas particulas corporis dc inlatas ;idque confit matur ex olei crassi, & spissi , quod sub finem distillationis violentae e plantis extrahi solet. Cum D. Homberg olei illius stetidi libram eum calce in aere extincta .& ad ignem rite exsiccata ejusdem ponderis miscuisset , distillatione facta in retorta , ut moris est , igne per gradus aucto , de sub finem admodum vehementi, primum quinque pslegmatis, tum decem cum se mille o ei unciae prodierunt : cujus octo priores fluidae , rubeo colore splendidae, ac minus erant foetentes , quam postremae duae unciae cum semisse , quae sp illae erant, & admodum foetebant. Liquore aquoso seorsum posito, Io tinctaeo ei cum semilla una cum nous calcis libra iterum permisti; 3 phlegmatis, & olei uncias per retortam , ut ante praebuerunt. Postrema olei uncia nigra erat, de admodum sortida , sex priores liquidae , nec tam graviter olebant, atque in prima analysi : distillatione sexies repetita phlegma tandem instar aquae purae pellucidum di insipidum stillavit ; oleum ad unciam usque cum semi- drachma est imminutum colore succini : sicque per sex illas destillationes olei libra in is uncias cum semilla phlegmatis , de unam olei unciam re victa fuit. . Id quoque ab eo fuit animadversum, grana nondum matura liquore aquoso , di sale fixo abundare, cum in iis perparum sit olei : ubi mat

396쪽

3 i REGIAE SCIENTIARUM

A N N. ruerunt, parum in iis est phlegmatis, & salis fixi, sed multum olei. Cum per iteratas destillationes certa olei quantitas in phlegma pene tota abeat , ita ut parum olei supersit, hinc confici potest in granis crudioribus phlegma

una cum sale , & aliqua terrestris materiae portione eam tractu temporis efficere olei copiam , quae in maturis granis conspicitur , ac mixtum ipsum arte resolvi polle in eadem principia , ex quibus coaluerat. Id vero est admodum probabile salem fixum & terram maiori ex parte a calce esse re tenta , partem salis aliquam in spiritus acidos abiisse , qui in calce fuerunt superstites: unde & calcis color candidus in cinereum mutatus est, eaque ter- . restres aliquot olei partes retinuir. s. Opinionem ille suam ex fructus Indici, quem cacaci vocant, analysi confirmavit. Partem illius pinguiorem & oleosam triplici modo ab aliis separavit.Primum dest illatione ex una libra tres olei uncias cum quadrante seu partem fere quintam protexit. 1. Fructum cacao more solito antea calefa ctum , & contusum proelo subjiciens ex una ejus libra duas uncias ex prensi et e sece postquam una cum aqua ebulliit, siemi uncia olei adhuc expressa fuit. Sed ex eadem sece cum aqua communi permista duas adhuc uncias eum semisse obtinuit : adeo ut summa fuerit quinque unciarum l. Postremo fructum carao calente lapide obterens, ut fieri solet, cum ex eo paratur succiis dictus Chocolat, ex ea velut subacta massa Is uncias sumens,

octo ebullientis aquς libris diluit : refrigerata nullam pinguedinis speciem in supelficie praebuit. Sed postquam materia aquae imposita ebulliit, & in astat pultis spissioris densata est , tum pinguedo supernatare visa , eaque paulatim collecta, donec nulla amplitis exitaret , nec materia cochleari am-Ilids tractari posset prae densitate, & tenacitate nimia , tum vero instat ebi pinguedo illa induruit, quae odorem cacao non exuit. Sex illius pinguedinis , & paulo amplius unciae prodierunt, e fece adhuc uncia extra ista est : adeo ut e Is unciis septem cum quadrante tum olei , tum pinguedinis educt c fuerint. III. Rationem hujus discriminis eam cise conjiciebat D. Homberg,

quod fructus ille cacao ex India asportatus , Vehementer exsiccatus, ac diu servatus, multiim de nativo illo humore amiserit, ex quo pars pinguedinis emanat : unde exsuccus retortae impositus parum olei simplici distillatione praebet in prima analysi : sed pinguedine per expressionem separata in

secunda operatione , tum fecibus aqua calida imbutis pinguis matella in secibus superstes , de plus satis exsiccata partem humoris deperditi recuperavit , ac tantum olei per distillationem exiit, quantum expressione prodierat. In tertio processu , postquam multum aquae cacao in subactam velut

massam redacto amosum est , postquam leni igne per ue aut 6 horas simul ebullierunt , pinguedinis particulae per id tempus humore satis imbutae una coaluerunt ; sicque olei hac ratione extractum fuit quintuplum ejus, quod in prima distillatione eductum fuerat. In his paulo longiores fuimus : sed nonnihil lucis plantarum analysi videntur inferre polle. Ex iis quoque id confirmatur , quod ante aliquot annos a D. Bourdet in circa olei in sua principia analysim tentatum suo loco exposuimus.

397쪽

ACADEMIAE HISTORIA. LIB. IV. 3 3

IV. Verum satis multa de analys, nunc perpauca de quibusdam aliis quae usui elle pollunt, subjiciam. Illud imprimis , quod mense Februario a D. de la Hire suit observatum in duabus malis aureis , quarum folia acerrimo hyemis frigore obriguerant, sed remittente frigore eadem folia demisia , de pene exsiccata se se erexere , pristino virore Iestituto . Rationem hanc attulit e stirpium folia prae humore extrario & conglaciato videri quasi siderata, quod eorum fibrae disrumpantur a cum autςm eo in loco bene clauso nullus esset pene humor extrarius, arbores ipsae cum foliis

incolumes steterunt.

V. Mense Novembri D. Charas filiam suam Simiae aeriori molsu

vulneratam petroselino seu Apio hortensi contuso , de vulneri admoto statim curatam fuisse testatus est. Cum autem de vulnerum curatione sermo incidiiset , D. Mery se multis experimentis edoctum esse ait , vulnera pleraque sanari , cum quatuor aquae partibus una aquae ardentis e vino elicitae admiscentur , ac linteum , ut moris est , seu penicillum hac aqua imbutum vulneri apponitur singulis diebus bis renovatum . Vulnus in cranio cum distillatione humoris in oculos deflui , intra quatriduum ea methodo

curavit.

D. Homberg inter alia artis insectoriae areana illud proposuit de colore illo florido & coccineo , quem carminum vocant inducendo. Reiscipe s drachmas cochenillae, semi inrachmam granorum illius plantae, quam Chan , vocant, i 8 grana corticis illius radicis vulgo Autour dictet , totidem aluminis rupei ; quinque aquae librae in vase stanneo , aut fictili de plumbato ebulliant , in quam primum grana chorani injicies , quae post tres

aut quatuor undas extrahuntur ; per linteum aquam trajicitur : eadem aqua in eodem vase iterum bulliat, in quam cochenillam injicies, quae tantumdem temporis maneat movendo indesinenter . tum vas ab igne statim remove : per linteum aquam trajice in vas vitreum , ubi per octo dies liquot permaneat, qua inclinato vase effiasa , qui in fundo vasis subsidit limus . ipsum est carmini pigmentum , quod in umbra paulatim exsiccatur charta obductum , ne pulvere inficiatur. Pulvis ille rubeus spatula lignea, aut eburnea collectus in loco sicco asservetur. Quae subalba videtur eo chenilla , ea est optima ubi grana sunt crassiora . grana chorani integra ,& subviridi colore tincta aliis praeponuntur ; quod Autour dicunt, candidum sit, idque melius est , quo candidius. Cavendum illud imprimis ut praescripto tempore bulliant pigmenta , eaque in subtilem pulverem pridsterantur, ac nitida sint lintea ; unicuique percolationi suum detur linteum putum de nitidum.

398쪽

REGIAE SCIENTIARUM

CAPUT III.

De SpiriIu arido.

I. IIae de stirpium analysi , de oleorum natura & origine dicta sunt, ad Chvmicos labores videri pollunt aliquo modo pertin re : nam latilis patet haec scientia, & in omnes pene partes Physicae sed quiad:t. Utcumque ea res sit, quae mox dicturi sumus , Chymia proprie d cha sibi vendicat ; atque eo genere censentur , quae D. Hombergcirca sphitus mixtorum corporum acidos fecit experimenta. De eorum natura di origine e scripto recitavit dissertationem , cujus hoc est velut summarium.

II. Primum illud statuit, spiritus acidos in fossilibus & plantis non aliud quiddam esse praeter sales volatiles in liquoris aquei parte exsolutos:

neque adeo hos spiritus in peculiatem velut classem ab aliis mixti corporis principiis distinctam reduci oportere , uti a plerisoue Auctoribus factum est. Hanc sententiam ex eo confiimat, quod omnes hi spiritus una cum liquoia re aquoso per distillationem exeant, atque ubi ab eo se se expediunt, salium concretorum , aut crystallorum serma se prodant , quae prunis ardentibus. imposita in funum abeunt, nullis relictis secibus.1. Cum sales concreti permagni usos non habeantur . non multdm ope re positum fuit in iis penitus exsiccandis : nam hic pene unus eorum est miis , ut magna phlegmatis parte , quae una cum iis salibus ascendit , secreta, corporibus lettenis & metallicis diissolvendis adhibeantur. Nec raro aqua communi diluendi sunt hi spiritus acidi , ut certa quaedam exsolvanteorpora. Sic aqua fortis cum purior est, & acrior quam vulgaris esse solet, argentum nequit dissolvere 2 sed ex ea fit aqua regalis optima, quam ad certum usque gradum aqua communi diluere necesse est ut dissolvat & penetret argentum. Tum vero adhuc acrior est, quam ut cuprum , serrum, plumbum facile exsolvat, nisi duae aut tres communis aquae partes addantur, ut cuprum , aut ferrum, quinque aut sex partes, ut plumbum solvat: secus in calcem saec metalla redigit. 3. Hoc itidem in aqua regali, qua aurum solvitur, accidit: eam quippe diluere necesse est , ut stannum exsolvat: quatuor scilicet aut quinqua partes aquae addendae sunt, alioqui calcem tantum dabit.

. Quamobrem qui ab acidis spiritibus expectari solet essectus, dis Iolutio videlicet corporum , ex mixtura ejus quod proprie acidum est , & in salem concretum abire potest, cum certa & idonea phlegmatis portione, quod fluidos siles essicit, omnino proficiscitur. Atque ni sales longe diversos effectus, imo & quandoque iis ipsis, qui a salibus stirpium di animalium prodeunt , omnino oppositos procreant: nam sales pene omnes animalium MVTetabilium volatiles, iidem sunt urinosi , si ostreorum de cancrorum sales Outilas excepetis, qui nec acidi sunt, nec urino

399쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lis. IV. 37s

s. Spiritus acidi normisi multo labore solent concrescere , ae pristinam I suam fluiditatem cito recuperant ex aquosi alicujus liquoris vicinia. Hinc πιε .nonnulli hujus aetatis scriptores id suspicati sunt, siles illos nihil esse prae ter certam aquae modificationem , quae longa digestione , & multiplici . ut vocant, cohobatione, seu iterata distillatione cum terrestri , aut metatalico corpore exsoluto , hanc contraxit aciditatem : adeo ut hi seles insipidi ut antea , fieri possint. 6. Quaedam hanc in rem fecit experimenta D. Homberg , quibus haec opinio confirmari utcunque posset : duas aquae partes cum una salis communis miscuit. post cohobationes sexagies repetitas , aqua tandem facta est pene insipida , nec salia , nec acida. Cum postea aquam variis impo suillet vasculis bene sigillatis , eamque per triennium in digestione saepe interrupta reliquisset, pars aquae refrigeratae in crystallos abiit , quae ni tri fere saporem prae se ferebant. A qua nimirum saepius distillata per parum salis secum extulerat : ac digestio ipsa tantum mutationis attulit.

Hi ne justa est suspicio spiritus acidos longa digestione magnas mutationes subire poste. III. Alteram de selium natura dissertationem legit D. Charas , in qua

id primum advertit. salem esse vesut mixti corporis animam per omnes ejus Partes aquae interjectu fusam.

a. Tria distinguit salium genera r sunt enim volatiles, iique urinosi, sunt acidi min 1s volatiles ; sunt siti denique. Animalia urinosis abundant salibus 1 in his acidi tales sunt minus uberes, iique in pinguedine sunt magna ex parte reconditi: cles fixi in his sunt perpauci. In plantis sal. m volatilem incile ait eumque acidum , qui de spiritus vocitatur , quod fluidus sit.& salium spiritus quodammodo te ferat : tametsi non aliud quid am est quam ni liquore aquoso exsolutus , quique sali fixo & volatili faci 'e so ciatur. Sales acidi in quibusdam plantis, ut in acetoia non aegre sei arantur. I ii aliis non ita facit E deprehenduntur , iis tamen sit inest , S praesertim in lignosis , quae ut solidiores sint , aqueis tamen partibus abundant. Sal volatilis & sulphureus in parte oleosa, quς ex utroque Cale con star, potissim1im delitescit. 3. Ea est inteidum in plantis silium copia . ut aeres sint, & corros vae , ut in allio , iij mmula, aconito ternimus. In fossilibus spiritus acidi a phlegmate expediti vim suam fortius exeruiit, ut liquot Vitrioli extremus, quem Heum appellant.

. In fuligine per naturalem quandam distillationem partes ligni incensi praecipuae una conjunguntur. Ea liquidem oleosis, Alinis, aciὸi & urinosis partibus constat, idque magno est argumento in plantis D es volatiles vigere, quos forsitan figunt sales acidi in vulgari analysi. Etsi enim siles acidi aeri expositi facile solvuntur in liquorem , hi tamen fit mi sunt& solidi, ubi idoneam offendunt substantiam , cui pertinaciter adhaercscunt. Id videre est in acido sale aceti, qui arcte cum plumbo , corallio . nisi garitis conjungitur, & caporem dulcem contrahit. Ita illius rectificatione, seu leni illius distillatione repetita sal remanet in fundo cucurbitae colore purpureo , dum fututae materiae partes pristinam formam recipiuit r.

400쪽

3 4 REGIAE SCIENTIARUM

A N N. In eremore tartari sal est acidus cum volatili ita conjunctus, ut aqua se Isidis. gida dissolvi nequeat, nisi cum sale tartari fixo ita misceatur , ut salis taristari pars una , cremoris sex aut septem partibus adjiciatur. Tum enim fit

sal in aqua stigida solubilis: ex quo paratur sal ille vegetabilis , qui nostrahae aetate adeo celebratur.

s. Cum vegetabilium, aut animalium sales acidi debiliores si int , quam ut proposito fini serviant, interdum cum salibus acidis fossilium conjunguntur. Sic parum sulphuris plantis incensis , ut fiat ex iis eliciatur , admistum obstat quominus sal plantae volatilis dissipetur , quin & salem extractum tuetur ab aeris humiditate. 6. Nonnulla profert exempla salium acidorum, quae e fossilibus extracti concrescunt, ubi in aliam incurrunt substantiam sibi aptatam: unum enim M idem corpus cum iis essiciunt. Id cernere est in Lunae, seu argenti crystallis, in eo lapide quem infernalem ob vim ejus causticam appellant, quique cum nitri spiritu paratur; in sublimati corrosivi praeparatione , ubi acidi spiritus a sale marino, & vitriolo secreti hydrargvro adhaerescunt. Sic in oleo glaciali,seu in butyro antimonii, postquam sublimati vi regulus antimonii solutus leni ignis calore una cum sublimato sursum elatus est e tum enim ex utroque candidum quid & compactum ericitur. Sic in cinnabati factitia spiritus sulphuris acidus a pinguiori illius portione secretus una cum hydrargyro

arcte coniungitur.

Neque hoc praetereundum, quod cum ista legerentur, D. Boul educ obiter admonuit, morbis pectoris 1 Medico sibi noto stibii cinnabarim utiliter adhiberi: ὸosim esse is granorum : sed reliqua persequamur. . De variis salium generibus in ea diisertatione agitur , de atramento seu vitriolo , de alumine , de sale calcis vivae. Calchantum seu vitri tum nihil esse existimat D. Charas . prςter spiritum sulphuris acidum, qui cum ferri aut cupri particulis, quas exedit, arcte conjungitur. Quodsi enim cupri, aut ferri limaturam in spiritu sulphuris dissolveris , humore superfluo exhalato, crystalli optimum dabunt vitriolum. Sic alumen non aliud quiddam videtur esse praeter lapides , aut terrestria quaedam corpora a spiritu sulphuris exesia. Quod si enim cretam sulphuri spiritu solveris, spiritum paulatim instillando , & quantum ea capere potest, misturam aquae diluetis, ubi in frigidiori loco crystallos concrescere siveris , tum verum alumen prodibit. Salem vero calci inesse vix negari potest , cum essectus omnes procreet, qui a sale fixo oriuntur. Quod si spiritum acidum alicujus fossilis solviationi calcis recentis instilles, exhalato sensim humore, set quidem in fundo subsidit e sale calcis & acido mineralis sale compositus . adeo ut salacidus in fixum abeat ita quidem sentitat D. Charas.

SEARCH

MENU NAVIGATION