Regiae scientiarum Academiae historia in qua praeter ipsius Academiae originem & progressus, variasque dissertationes & observationes per triginta quatuor annos factas, quam plurima experimenta & inventa, cum physica, tum mathematica incertum ordinem

발행: 1701년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

De Nisoria natarali. L TI Oe ad Physicam contemplationem imprimis spectat, quae in nnso quaque regione propria sunt & singularia observare di in eorum

causas inquirere, postquam res ipsa fuerunt diligentius exploratae, Clarissumus Abbas D. Gallors cum suscepisset illa velut naturae miracula, quae in variis Regni Galliarum locis occurrunt, expendere . initium cepit a celebri fonte quem quarta ab urbe Gratianopoli leuca perpetuo ardere cum veteres, tum recentiores Auctores ut rem notissimam tradunt. Atque ut de facto constaret, D. de la Hire scripsit ad D. Dieulamara, qui in eo tractu Architecturae militari a Rege erat praepositus. Hic ad locum proictum se contulit, primum comperit fontem illum ardentem non esse , sed exiguum solum sex pedes longum, & 4 latum, in quo levis flamma huc illuc discur-Tens cernitur, qualis ex aqua ardente vini te prodit . eaque saxo molliori adhaerescit, quod caeruleum lapidem & fatiscentem refert. Hoc solum est

in clivo satis arduo situm ; ad pedes it infra eum locum rivulus a vicinis monitibus manu, qui forte propius illud solum ardens olim manabat , adeo ut aquae inflammatae vulgari opinioni locum dederit. Nam ut de aliis ta αeam. S. Aug. in libris de civitate Dei de hoe sonte ut de re notissima disse ait. Et quidem in tractatu de Meteoris c. I v. Ph3ficae veteris δe novae mentionem fecimus fontis quem Poloni admirabilem vocant, quique situs est in Palatinatu Kragoviae minoris Poloniae. Huic cum fax accenti admovetur, lavis & discurrens flamma fere ut in vini spiritu accenditur. II. Uetiam ut ast institutum redeamus, flamma de qua nunc agimus, non videtur e patenti saxi foramine , aut e rima quadam erumpere, neque ulla in circumjectis locis materia alendae huic fiammae idonea deprehenda eur; odo rem tantummodo afflat sulphureum , neque ulli einerest ibi visuntur qui d-dam nitri candidi genus ibi cernitur prope ardentem eum locum. Accolet id quoque testati sunt hune ignem hyeme & caelo humido solitus ardere , multum imminui in magno aestu , ac tam extingui aestate exeunte, postea tamen velut sua sponse, quin de admoto alia igne cato 5c cum strepitu

accenditur.

III. Illud quoque a D. Dieulamant observatum suu solum huic flammae circumjacens ultro scindi & fatiscere, & infra delabi : quod quidem non igni accenso tiibuendula est, sed aquis per saxa molliora , Spemisia inter uentibus, quae terram ipsam una secum abducunt. Quod quidem in ceniatis Delphinatos locis . ac praecipue in eo tractu vulgo is Chanseau dicto tam insigne est, & spectabile, ut duo pagi in divei sis collocati montibus ita sitiau an conspectum mutuum non venirent prae interjectri aliis montibus ..subito uta Obique apparere calperlut subliuemibus inaerpositas monta-

bus.

562쪽

REGLE SCIENTIARUM

A M N. D. Gallo's in caulas hujus ignis phoenomenon diligentilis inquirens, eum 1699. instar minoris Vulcani habuit. Id quidem omnibus notum est quasdam substantias una permistas ultro incendi , ut chalybis limaturam cum sulphure consucam ; vixque in alias causas referri possunt ignes subterranei. Difficile quidem explicatu videtur, qui fieri possit ut per tot aetates ignis ille accensus maneat: sed huic difficultati respondet non adeo ignem actuosum esse , ubi non patet aeri liber aditus , ac verisimilli naum est perparum aeris ad hunc ignem accedere, cum in saxo unde erumpit, nulla sint foramina, nec ulla se prodat rimula. Atque ut olim flamma aquam penetraverit , ut forte Aug. temporibus, bituminosi illi halitus aquam pervadere potuerunt ab ca intacti. IV. Ad historiam naturae & Physicam generalem revocari potest aquarum

mineralium examen. D.Regis inter Academicos aggregatos cooptatus.cum ad

aquas de Baralue in Occitania valde celebratas se contulisset ,his non solum ut aeger usus est, sed etiam ut eximius Philosophus illas diligentius expendit . cumque illinc redi illat quae ibi fecit experimenta, in Academiae Actia r tulit. i. His aquis uti solent ut balneo , & potu, idque quater tantummodo, seu per dies 4 consequentes quς his utendi regula experientia ipsa fuit co

stituta.

i. Hae quidem aquae sumum indesinenter emittunt, qui nonnihil odotis sulphurei prae se fert; tactu ipso tam calidae percipiuntur , quam aqua communis ebullitioni proxima : sed brevi post tempore ea tot ille facile toleratur. Idem evenit cum potatur , calor primum lentitur vehententior , sed postea non aegre hauritur, neque vi adurente praedita est. Nam acetosae folia in ea suum virorem servant, neque ova recentia in eam per tres horae

quadrantes demersa indurantur, imo nihilo magis mutantur, quam si aquae figi 'ae fuissent immersa. 3. Qui in ea lavantur aqua adeo sudant, ut per Forae quadrantem vix

pei stare in balneo possint: ea pellem efficit mollem , & laevi in , paululum unctu ocim , quod e sulphure quodam admodum subtili & volatili proficisci videtur , noc sulphur prae volatilitate sua extrahi non potest. . A quae sapore sunt salsio , quae tamen salsugo multo minus ingrata est maris salsugine , neque adeo linguam pungit.

s. D. Regis una cum D. Didier hujus regionis Medico indagare voluit an folle haec aqua salem quemdam acidum & volatilem a sale alcati solutum & expeditum contineret, qui calorem illum perenni sermentationi coniunctum efficeret. Et quidem tinctura e nialvae floribus extracta hac aqua perfusa rubeo colore tincta apparuit, ut ex acidorum admistione fieri solet. quemadmodum ea tinctura talium alcati additione viridem praebet colorem. Cum autem aqua sponte sua refrigestit, tum tincturae color idem manet qui antea, quantumvis aqua postea incalescat. magno quidem indicio hune salem non modo acidum este , sed etiam impense volatilem , quique statim ex aqua avolet. Ubi sal ille acidus & volatilis evolavit , sal alcati hxus te- manet post distillationem in B. M. Is enim tincturam florum malvae viridi colore donavit.

563쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. VI. s3'VI. D. Boultaue aquas de S. Amando prope Tornacum aliquot abhinc Chrannis celebratas variis probationibus Chymicis subjecit, nullum indicium aci- mica.ditatis aut alcatinae naturς dederunt. Quod accuratam principiorum nrasti nem innuere vidctur ; acetum plumbi , & aqua calcis colorem album tam tummodo prςbuerunt. A qua illa ignis calore in vapores dimata terra in imo vasis alba resedit . quae exsiccata paululum scintillare via est , 31 hujus terrae grana singulae librae aquς dederunt, ac 3 fere salis grana ex II terrae illius grani prodiere.

CAPUT III.

De rebas chymicis.

Chymiam nimirum , Anatomiam & Botanicam. Et quidem a rebus Chymicis propterea ordiemur, quod Physicae generali sit finitima, eaque Iolitanum in corporum principia, & eorum analysim ineumbat. Huic cientiae quae nostro hoc iaculo magnos progressiis egit , praecipuam operam dedere D. D. Bourdelin, Homberg, Bouleduc , & Lemetu viri in hac scieilatia. & in medendi arte admodum exercitati. Analyses stirpium D. Bourdelincontinuavit, de qua ob rationes identidem allatas nihil necelle est hoc loco disserere. D. Lemery opus aggressus est , quod multum curae ac laboris exigit, nempe de stibii, seu ut loquimur, antimonii principiis . natura & usu , adeo ut hujus fossilis vires omnes & proprietates, & varios illius tractandi modos, quaeque ad artem medendi utilitatem aliquam asterre pollunt , exponenda susceperit; varias operationes coram ex hisuit, de quibus nihil hoc loco dicemus , cum opus illud publici juris facturus sit.

salis particulis isti, unde vim omnem sua in mutuantur, illud permagni int rest etiam ad medendi artem, nolle qua proportione sales illi acidi una cum inutili phlegmate misceantur. Hanc in rem D. Hombeie usus est sale tartari, qui in tet tiles alcati primas tenet, quique acidis liquoribus iacile imprςgnatur. Itaque unciam salis tartari spiritu acido v. gr. nitri exsatiavit, tum omni humore exhalato sal tartari exsiccatus, auctus est pondere ex spiritus niti iaccessione ; quod ponderis augmentum est sal ipse qui spiritui nitri inerat 1 uncia spiritus nitri, cum a drachmis & granis 36 astu se suit cili tartari, hic operatione peracta a uictus est 3 drachmis , quantum scilicet acidi salis continebat : adeo ut in uncia hujus spiritus a drachmae salis acidi delitescant. T bulam pertexuit praecipuis liquoribus acidis in Chymia usitatis accomm

datam.

magis ponderet quam alius. Quod ut citra errorem sensibilem piaestaret . novum Arae ometti genus a se inventum adhibuit, quod mense Aprili exposuit,tumque varias operationes circa salium acidorum naturam, & mensuram,

e scripto legit. Hujus scripti haec est summa. V y i, Digiti reo by Corale

564쪽

s o REGIAE SCIENTIARUM

A.M M. IU. Cum Chymia praeter caeteras artes accuratas operationes exigat, miss9. in materiae delectu . tum in dosi ipsa . compositionem rerum, in quibus op ratio quaeque versatur, exacte dimetiri necesse est, secus irritus Ape futurus est labor . neque ex voto succedet. Quae sicca sunt aut solida ponderib

facile in bilance appenduntur , sed quae liquida sunt , ae potissimum salibus acidis sueta , quaeque ex vegetabilibus, & fossilibus nonnisi phlegmate diluta se produnt, vix ita licet expendere, ut quantum fatis acidi in se habeam. diis

gnosci a nobis certo potui.

v. Id quidem non inficiamur Argo metri vulgaris ope cognosci posse utrih duabus aeidis spiritibus plus aut minus insit phlegmatis, sed nullo potest

modo . aut ex pondere, aut ex mole decerni quanti plus in uno quam in altero sit pondetis, ubi utriusque vires diversis imporibus expenduntur : cum diversi plane sint effectus eorum penes diversam aeris temperiem e praeteria quam idem semper adhibendum esset Arςometriam, cum vix duo penitus i ter se similia , uti nec duo thermo metra fieri possint. Ante aliquot annos D. Homberg novum araeo metrum , idque multo ac curatius proposuerat, cujus supra mentionem fecimus. Illud liquotis pondus se exhibet, ut vix quinta unius guttae parte aberret. Quantum liquori phleg. matis , quantum acidi salis insit spiritui acido . indicat. Structura, ejus for .ma & usus superius expressa sunt, atque ejus ope omne liquorum genus ex. pendi potest. Idque tabula a. figura 3. habes dri ineat lim. Cum autem liquores aestate dilatentur, hyeme contrahantur, hine dissi cultas quaedam oritur , ubi spirituum pondera de vires inter se comparantur, idque sit diveiss temporibus. Quo huic incommodo oceurreret D. Hominherg tabulam contexuit liquorum , qui in chymia magis usurpantur , in qua 'ondetibus maximis aestatis ardoribus & hyemis acerrimo frigore i ter se collatis discrimen omne quovis inter extrema tempore internosci

queat.

VI. Tum alteram subjecit tabulam de qua mox paulo ante diximus , in qua designat quantum certa salis tactari quantitas , cuiusque spiritus acidi absorpsit, ut omnino exsatiaretur. dc quo pondere auctus fuerit sal tartari omni humore exhalato. Hoc ponderis augmentum demonstrat quantum salis acidi inesset liquori quo sal tartari imbutus fuit. . Posterior tabula superiori conjuncta , Sc utraque eum spiritibus acidia ad araeometrum exactis comparata , quae salis acidi quantitas inst liquotiexhibet. Atque ex his observationibus plures essectus explicari possviit alioqui satis dissiciles, ex. gr. regalis aquae uncia e spiritu nitri & sale ammoniaco parate alterum tantum auri dissolvi, quam ab uneia spiritus salis non minus a phlegiamate suo exuti. qu m fuit nitri spiritus e quod ex ipsis observationibus uniaeta spiritos nitri salis acidi duplum contineat ejus spiritus qui alis uncia

continetur.

VII. Die 8 Martii 16ys D. Hombem qua ratione serrum aut chal3bsa rubigine illaesum set vari possit, paucis exposuit. Adipis suilli. vulgo Ia panmminutius concisi octo libras pellibus & carnibus detractis vasi fictili novo &plumbato imponi jubet tribus aut quatuor aquae cochlearibus additis; liqua.

565쪽

ras adeps Se pet linteum traiectus eidem vasi as unditur cum 4 unciis camphorae contritae leni ignis calori una ebulliant , dum eamphora penitiis dissolvaturi tum que adhuc calenti plumbaginem, vulgo de la tmne de plomb. tantum injice , quantum necesse est ut ferri colorem induat. Hoc adipe suillo ferrum aut chalybs illinatur , postquam sic incaluerit, ut vix manibus attrectari possit. quo facilius adeps penetret, tum linteo abstergendum. adeps sic paratus vasi rite occluso imponendus, ne exhalet.

CAPUT IV.

De rebus qua ai P sicam ct Chymiam spectant.

I. Um id Aeademiae sit maxime propositam ut non solum promoveri dis scientiis, sed ut artibus operam suam ae studium impendat . ab arte typorum, cui litterae, 6c litterati plurimum debent, initium capiendum duxit, eamque attem quantum fieri poterit. perficiendum suscepit. Ac primum de materia ipsa typorum actum est. Quae vulgo adhiberi solet mistura e cupro rubeo, stibio, seu antimonio Ac plumbo componitur: acilibrae cupri, tantumdem antimonii , & ioo plumbi Iibrae una miscentur ; prum Ze stibium per strata alternis in catino ordinibus disposita liquantur. scoriis detractis plumbum separatim fusum catino imponitur. Hae mystura Πpographi hactenus usi sunt: sed eum novis characheribus qui in Regia Typographia cuduntur , ista compositio suit adhibita , tum v xo apparuit typos ipsos scalpro vulgo potnson designatas sermas non satis exinprimere , cum litterarum crura , vulgo ira iambages non in quadrum , sed iu, rotundum formentur, charactere ipso plus satis arctato. Itaque perillustris Abbas D.Bignon hoc 1 D. Homberg postulauit,ut in huius materiae praeparationem intenderet animum, de vulgarum , si fieri pollet,

emendaret.

II. Id variis tentavit modis , ac subinde persuasus characterum crura numium rotundari, quod susia materia citius quam par sit, refrigescat, neque adeo ea possit matricum sulcos subire ι maciem vero litterarum nimio calori refert acceptam. Quo enim magis incalescit metallum in staως, hoe magis augetur eius moles ; atque ubi refrigescit , typum suum non omiscino implor, unde Λc character minor est iusto , nec suum aequat archecypum. III. Itaque ut utrique huic vitio idoneum adhibeatur remedium, id judicavit D. Homberg, concretionem metallicam parandam esse e rebus quae Deilius liquantur , quam usitata compositio. Qua quidem ratione nimia Characterum macies vitatur. Atque ut characteres suis archetypis snt similio res, id censuit compositionem quaeri oportere quae in ipsa fusione facilius fluat.

de in matricis angulos cirius se Insinuans crura. aut parastas charin I um qua inarata magis essiciat.

varia in hanc rem proposuit tentamina: sed illud magis ex voto successit ,

566쪽

1 REGIAE SCIENTIARUM

A N N. quod tertio loco recentet ; vulgaris nimirum & antiquae concretionis

363ν. d cum ἰ illius fossilis, quod bismuthum vocant, dc ἰ stanni una permisecens , quae ex ea confusione prodiit materia , eam nacta est duritiem, quam exigunt characteres, iique sunt optime formati. Veteris itaque & nseatae materiae sex paries, una stanni, una itidem bismuthi, in unum conflatae eoncretionem es cerunt, quae hujus artis magistris probata est , de vulgata compositione longe praestantior fuit judicata. Nam littera per convexam lentem acrius inspecta , partes sui minutiores archetypis suis omnino consimiles, crura bene expressa, non rotundata , sed quadranguli forma , corpus non macie imminutum subiecit oculis: mistura paulo durior visa est vulgari , leminus fragilis , adeo ut characteres majoris usiis futuri sint, & in longius tempus duraturi videantur. I U. In eodem argumento versatus est D. Iaugeon unus ex iis qui a Rege selecti sunt anno is 3 ut perficiendis artibus incumberent, qui quidem coetus mense Martio hujus anni I 6 ' ' in unum corpus cum aliis Academicis coaluit. itaque D. Iaugeon die 17 Maii dissertationem e scripto recitavit , de Typographia quae inter artes postremis his saeculis excogitatas utilitate &dignitate praecipua est , exornanda εc perficien a. Hoc sibi esse propositum ait ut litterarum notas in linguis pene omnibus usurpatas , nomenclationes cum historia conjunctas colligat, characteres itidem Astronomicos, Algebrat os , Chymicos, Musicos, eorum definitiones , structuram quoque &formam litterarum , seu recta sint, seu in se mutuo reclinent. initiales sint , an alus permissae , quibus elementis aut principiis innitantur ; qua arte scalpra vulgo floimym , Se alia usitata Typographiae machinamenta fabricenturis mul quae recens inventa sunt, aut excogitata, ut exquisitam perscctionem consequantur, quave ratione character archetypo en preo , v. la matrice , extremo scalpri insculptus imprimatur : formet ipsius , v. le monte fabrica , ut litterarum fusio, & alia quae ad praeclaram hanc artem pertinent ; quae methodo in hiS omnibus procedat, exposuit, atque Arabum elementarin m 6, labum de litteram A exempli loco protulit, processum omnem fusionis materiae, ex qua formantus characteres , de eurrens. U. Die 1 Julii historiam Alphabeti ut vocant, seu elementarii Graecoiarum Elenchi , quove modo litterarum notae in Graeciam pervenerint , quis ab initio earum esset numerus, quave temporum successione auctus fuit, Ac ii Graecia in Italiam, unde in Galliam perlatae; dc ubique fere in magno honore habitae sunt , quantumvis Sarraceni eas penitus extinguere conati fuerint exposuit. Idem argumentum, quaeque ad hanc typorum artem spectant postea est prosecutus.

V l. Ad Chymiam quoque Se Physicam proprie dictam spectat illud quod die 18 Novembris i 699 D. Homberg scriptum legit de injectionibus

anatomicis, quaeve fit materia his perficien gis maxime idonea. Hanc enim imprimis cupiunt qui rebus Anatomicis navant operam , ut vasa & eorum. rami illaesa conserventur, Ae materia fluida quae syringe est injecta , ad vissorum ei trema perveniat, atque in iis perstet infracta. In eam rem utuntur

567쪽

ACADEMIAE HISTORIA. Lia. VI.

suunt, sed iis deest consistentia & firmitas , ac frigida tempestate nimis siunt fragilia. Hydrargyrus perexiles rimas statim emuit , cumque ei aliquantum metallii adjicitur, ne dissiuat , adeo frigilis est, ut pene fiat inutilis. VII. D. Homberg quandam metalli misturam adhibuit, quae leni calore liquescens vasa ipsa non adurit, quaeque inflexa non facile frangitur. Haeosus est potissimum in vasis majusculis , ut in asperae ar*eriat ramis: sed aer subito rarescens prae calore metalli fusi iactum ipsum solet inhibere , aut vasa ipsa disiumpit, aut demum parte metalli immissa , quod reliquum est,

non subit: adeo ut male cohaereant inter se injecti liquoris partes. nterdum tamen res bene processit. cum per vasorum extrema aer liberum habuit exitum. Cui incommodo ut occurreret, machina quadam usus est , quae satis bene successit; sed cum nimiam assiduitatem exigat, aliam tentavit viam ope machinae pneumaticae. Rationem itaque cogitavit vasa machinae sic aptandi ut fusum metallum externi aetis pondere ea subiret: nam exhausto aere e vasis, nihil obstabit quominus materia metallica vasa ipsa subeat. Hanc in rem campana vitrea usus est, in cujus parte summa collum pene ut in lagena extabat. Huic cupreum epistomium bene detritum cum collo se aptavit , ut nullum aeri praeberet auitum. Hujus emissarii tubi, seu epistomii pars exterior erat instar infundibili; pars altera intra campanam inclusa variis foraminibus in cochleae modum formatis sic pertusa fuit . ut plures tubuli his inseri possent, iisque vasa animalis applicari : unicuique tubulo vas implendum illigatum fuit funiculo. Tum epistomio cupreo intra Campanae collum immitto , campana machinae pneumatics admota est, exhausto aere metallum liquatum per infundibulum affusum fuit, quod usque ad extrema vasorum manavit citra ullum interclusum aera : vasis ipsis detractis eorum figura metallo impressa, eaque incorrupta perstat.

Hujus metalli ea est compositio ; partes aequales plumbi , bismuthi &stanni una suis , quae bene mistae speciem metalli conflant, ac leni admodum calore liquantur. Haec tamen adhibenda est cautio, ut epistomium 8c collum campanae separatim valde incalescant , priusquam epistomium intra collum intrudatur & metallum affundatur , secus campana confringetur ;quandiu illa exinanitur, ferrum calidum epistomio est admovendum , ne metallum concrescat in i plo infundibulo ; idque pingui materia illini dcbet,

quae utcumque consistat, nec plus satis sit fluida, nec prae calore crepitet, ne collum campanae frangatur. Oleum lini, aut olivarum cum minio mistum instar unguenti ad hanc rem optimum est. Duae partes olei cum una minii miscentur. coctione ipsa quidquid est amis dimatur , ne incalescens crepet. Cavendum ne vasa quae implenda sunt, ante fuerint aquς immersa, aut exprimendus est ex iis humor , eaque bene sunt exsiccanda: secus aer his conclusus metalli susionem inhibebit.

568쪽

REGIAE sCIENTIARUM

CAPUT V.

I, Rebas Anaumicis.

immolabimur, quod ea majori ex parte in libris editis fuerint publieata. Cujus genetis est solennis illa de ovali foramine in foetu, dc illius usu diseepta tio, de qua multa diximus ad annum ιε' ; eaque hoc anno iust renovata inter D. D. Mery de Tauvry : uterque sententiam suam libris in publicum edi tis de circuitu sanguinis in Retu propugnavit. Cui D. Meri liactatum suta iecit de thotomia. D. du Verner sententiam suam pecusari dissertatione aperuit , quae in Acta anni icollata est : multa sane scitu digna ex illa animorum colliasione prodierunt quae rebus admodum reconditis magnam ponunt asset te

lucem

II. Et quidem D. Guvry omnem penὸ saetus historiam complexus via detur. Ac praeter alia ovorum systema pro viribus tuetur, atque illud ex tecrudinis terrestris aecurata diisectione confirmat. Quς enim in muliere& Wivi paris omnibus dissicultatem assi runt . hqc in testudinibus sunt magis intellectu ardua , cum tamen eae sint viparae ; tubae uteri sunt tenues adia modum , laxae , sui antes in ventre , adeo ut omnino ineptae Videantur, quq ex ovario ipsa excipiant ova , eaque in merum adducant. Quin etiam versius extrema angustis admodum soraminibus sunt pertusa ovi magnitudini minus idoneis. III. Id etiam advertit quadrupedia ovi para duplici ovario donari . α suba duplici, quae ova ad uterum perferunt: ha tubae ex utraque parte a dominis satu collocatae i in volatilibus contra unum est ovarium, tuba unica. Huius discriminis hanc esse nationem putat , quod quadrupedum incessus exitum ovorum & eorum per tubas descensum adjuvet : tum enim abdominis viscera alternis mota ovaria duo de tubas premunt. Sed in volatilibus os Ia abdominis huie pressioni femorum obstant ; in iis adeo frustra esset d plex ovarium, aut duplex tuba : unde in medio dorsi ea sunt colloc ra , ut ex utroque latere aequaliter premantur a membranis quae in volaiatilibus instar saccorum sormota in ipsa respuatione implentur de deplem

I U. Quaedam addit de placenta quae in muliere & in multis animantibus ab utero eum effusione sanguinis separatur, in ruminantibus vero nihil exit praeter laetium succum ; prioris generis animalia sunt carni vora , quae poc. terioris sunt generis , eadem herbis vescuntur. Illud vero proximum putat animalia jam a prima sui formatione praeparari ad excipiendum alimentum

Kae naturae accommodatum e succus enim nutritius a matre in scutum pla-gentae interjeetia deducitur.

V. Addit illud quoque laetum liquori innatare, quem membrana Amnios dicta Di siligod by Corale

569쪽

ACADEMIAE HI STORIA. Lia. VI. s s

dicta proxime involvit; hoc liquore scelum ali multa probant indicia, illii J An prae caeteris , quod liquori qui ventriculo formati scelus continetur , is sit tom. consimilis , isque ut verisimile est , per os subiit in ventriculum. Sed prςter

hanc membranam , & alteram , qua Amnios involvitur , tertia qu edam usturinae receptaculum . unde & membranς urinariae nomen accepit. Versus

lacentam , in qua succos nutritius percolatur , ea est collocata. Verum hice osseti non spernenda difficultas. Nam si res ita se habeat, succus ille at mentitius liquorem membrana urinaria contentum pervadet , quo inquinatus omnem suam benignitatem amittet. Existimat D. Tauvry membranae quae Amnios dicitur ea vitatem primis formationis temporibus succo alimentitio impleri, cum nullus est in membrana urinaria liquor, ea vero repleta & sceluiam validiori membrana urinaria impleri tum incipit, Amnios nihil amplius alimenti ad se trahit, sed in ca quasi in cella penuaria alimentum ad partum usque necellarium asservatur. Idque ex eo confirmari potest quod urina .ria eo plenior st, quo iactus est provectior, tumque Amnios magis inanitur

Cum de motu sanguinis in foetu Anatomici cum Academici , tum exteri

magna contentione pugnarent, interea D. du Verney in veteri & communi sententia de usu ovalis foraminis perstabat, neque is tamen otiosus, & quasi insinuatis manibus manebat. Cum autem persuasum haberet cordis in testudine structuram, ubi sanguis e sinu sinistro in dextrum per apertum ostium commeat,hanc occasionem praebuille D. Mery ut systema suum destructura,& usu ovalis foraminis in istu excogitaret, adeo ut idem pene esset utrobique sanguinis motus. D. du Verney cordis mechanicam in testudine intento

animo expendit: idque in peculiari dilIertatione quae inter Academiae acta est edita, probanὸum suscepit, ex cordis testudinis fabrica non satis firma duci osse argumenta , ad motum sanguinis in foetu humano consimilem stabi

tendum.

UI. Interea vir eruditione & ingenio praestans D. Cheminea u Doctor Medicus cor tatus humani, cujus structura omnino erat singularis , & quaesistioni de ovali foramine solvendae idonea videbatur , coram exhibuit. Corenim illud tribus ventriculis, qui inter se com mnnicabant, inst luctum erat, fere ut in testudine. Venam cavam dexter sinus excipiebat, non Item pulmonis arteriam ; vena pulmonis in sinum snistrum se exone labat , neque ex eoaorta , ut in aliis omnibus ; sed utraque arteria & aotta & pulmonaris tertio ventriculo erant implantatae N insertae, atque earum Ostia sic erant disposta. ut sanguis e sinu dextro in tertium pelleretur , viam pulmonaris arteriae tecta insisteret, S sanguis a sinistro sinu in tertium hunc ventriculum exoneratus ti uncum a ortae facile iubiret. Nullus erat canalis communicationis inter arteriam pulmonarem & aortam descendentem. Pulmonis arteria in ipso exitu multo minor erat, quam ha duobus ramis, in quos truncus divisus fuit , postquam subiit pulmones ; truncus ipse pars erat tantummodo dismidia cujusque rami. hx quo id videbatur sequi exeuntem e corde in pulmones sanguinem aegie eos per Vadere . adeo ut cogeretur ramos a Iteliae pulmonaris dilatare. Sic aortae diameter dupla erat diam tri arteriae pulmonaiaris. Quae quidem D. Mely sententiae non videntur sustia gari: sed cor illud Diqiligod by Corale

570쪽

6 REGIAE SCIENTIARUM

A N M. omnino erat singulare & monstro simile . ex quo nihil videtur conchadi posse IOH. adversiis consuetum naturae ordinem , aut alterutram sente ram. Quod si diutius vixisset infans , cor ipsam non ita suisset dispositum atque in aliis . quorum sensuis longe aliud iter insistit. Non enim in illa triplicis ventriaculi fabrica liaec sanguinis communicatio mutari potuisset ; atque id omnino trecessarium erat ut sanguis e dextro de sinistro sinu in tertium commearet, quo subiret arterias: singuis fortassis uberior pulmones ingressus facilius eos pervadere potui liet, isque inter arteriam pulmonum & aortam majori aequalitate esset divisus. Sed infans ille etiam adultus scinti naturam non penitus exuisset: nam diutius, & pene ad libitum respiratione carere potuissen. ut amphibia. VII. Hoc loco praeterire non possum observationem a D. Poupare se tam inter disserandum senis pene centenarii corpus. Novem scilicet postremas

dorsi vertebras, quae in os unum , & continuum sic coaluerant, ut cartilagianes omnes osseam naturam induerint, ac praeter transversas apophyses vertebrarum , aliae excreverint anteriores eaeque transverse ex utroque fatere . in ipsis articulationibus cuiusque vertini ae sitae. Quae in dextro latere vertebrarum erant positae , quaeque erant aliis majores, & rotundatae osse candido

recenti erant induste , quod non ita pridem formatum suisse verili millimum est. Atque illa vegetatio instar metalli fusi inter singulas vertebrarum apo physes sese insinuans eas tenacius agglutinabat. Quae a sinistro latere erant apophyses, eaedem erant breviores, papillis non absimiles , quas natura recenti quoque osse eandido incrustabat, quasi senem renovare tentaret : sieveteri stipiti novus quandoque cortex adnascitur , in quo rami succrescunt in

plures annos duraturi. Idem quoque dentium & plumarum ortus, atque accretionem mutuo eo ferens , qua ratione Vegetentur, exposuit: quae dissertatio huius anni actis' inserta fuit & publici juris facta.

VIII. D. de la Hire filius circa dentes illud animadvertit . in adultis non os ipsum dentis crescere, sed illius tantummodo Crustam , ac veluti e caustum, cen aut ἰ cujus natura ab osse omnino est diversa ; ex innumeris id constat flamentis, quorum radices cum olle fere ut in cornibus cohaerendi Haee filamenta se aptata in dente fracto facile conspiciuntur, atque suam ducunt originem ab ea parte ossis quae gingivis est contigua, eaque quas πω strata mi disposita, ad os ipsum valde inclinata. in basim dentis pene ad petispendiculum incidunt. unde & major est eorum resistentia, cum in ea parte conatu majore opus sit. Horum velut staminum accretionem eo fieri modo putat, quo unguium vegetationem. Quod si casu quodam pars aliqua illius en ea usti disrumpatur, atque os ipsum acri sit expositum , staminum radicibus avulsis, os ex ea parte carie inficitur dente corrupto : non enim o S animalium patenti aeti exposita integra manere possint. Id quoque potest contii gere ut haec filamenta in quibusdam dentibus per fasciculos disposita , in extremis tantum coeant, atque horum fasciculorum partes juxta ossa positae non satis accurate inter se cohaereant , uti in dentis molaris basi intueri licet hosfasciculos a se invicem separatos. Cumque extrema filamentorum paulatim

atterantur , illa divisio satis augetur , ut quasdam cibi particulas excia

SEARCH

MENU NAVIGATION