Philodemi Rhetorica ex Herculanensi papyro lithographice Oxonii excusa restituit latine vertit dissertatione de graeca eloquentia et rethorica notitiaque de Herculanensibus voluminibus auxit annotationibus indicibusque instruxit E. Gros

발행: 1840년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

COLUMNA XI.

23se; philosophos autem quos Opinione' sua omnes praesumserunt esse a lapsu

tutissimos, meditationique maxime assuefactos, talia negligere; neque eos eSSe, qui .haec a peritis ediscant. Eadem de politicis quaestionihus suo loco traditurum esse hic Sophista subaudiens, rursus in posterum talia argumenta non profert; ut qui omnes solertiae desectus in dictione ponat,

horumque fugam nominet rectam dicendi rationem. Attamen rhetores, rhetorica tractantes, rem ad felicem exitum perducere, hoc Dialecticae vituperationi esse contendit; idque in argumentum VertenS, aSSeverat Dial clicae Rhetorica opus esse, sive in. caeteros homines liberaliter educatos,

sive potius in artifices universe, qui plerumque inepta dicunt; quoti enim,

lavente natura, artes excoluntl Μul-

173쪽

Aetione.

LUΜNA XII. 25tos rursus idem Sophista induxit, atque Philonem architectum apud populum

de armamentario concionem habentem. Diis autem volentibus, neque rhetoricis exercitationibus vim addentes in harum exercitationum studio vitam triverunt; neque assuefacti sunt cuicumque rei disceptandae, atque per tales exercitationes non male peragendae , aut ad bonum exitum Perducendae quam Celerrime. Nemini vero Nostrorum tanta facultas Concessa suit. ' Ιn Artibus autem suis quidam Athenienses Actionem maximi aestimarunt. Si quis eam possideat, gravior ipse judicatur : id quoque hunc

pervincere, Ut audiens circa rem Unam magis detineatur, omniaque intelligat atque memoria teneat, Vehementerque commoVeatur, aliis conve

nienter haec peragentibus, profitemur quidem ; attamen non ad Rhe-

175쪽

27 tollicam magis pertinet de ea praecepta Componere, quam ad Dialecticam vel ad Grammaticam; si quis discere voluerit artem et virtutem Actionis quam PO-

tentem essecerunt nonnulli. Eam, quum in Rhetorica non existeret; immo, per JoVem, quum in comoedia, in tragoedia, in mimis atque in aliis huiusmodi recens esset, tertias in Rhetorica obtinere constituunt. Quibus Sagacitatem Suam gratulamur: sin arbitrantur illis qui communia exponunt etiam opus esse, ut disciplina quam ipsi tradunt imbuamur; quaerimus quid crimini vertentes nobis Actionem, quae e nostris disciplinis prosecto pendet, sibi vindicant; immo potius, cur sibi tribuant

Actionem eam quae Omnibus Communis est; etsi earum rerum sunt periti quae nihil quod quodam modo conveniat prae se ferunt 3 Horum autem Artes ne

177쪽

COLUMNA XIV.

29 ignarus quidem existimaret suisse inventas per eum qui Actionem suam convenienter rebus accommodat; nam quum Oratores viderunt qui intempestive, statim ab initio, hiantes vel intendentes vocem, profluenteS expromunt

sententias ; in Rhetorica Actionem sibi vindicant. Multum hoc distat ab iis qui Actionis vim comprehendunt; quandoquidem hanc aliquis ipsa philosophia potentiorem esSeostenderet, Vel per id quod viris Actione praecellentibus est summum in modum peculiare; nimirum, nihil aliud

esse quod caeteros Actione valentes efficiat. Quod si quis dixerit caeteros Actionis peritos praestare sophiStarum eSSe Proprium, argumentum in eum retorquere quilibet poterit. Sin Contendunt se solos de illa dedisse praecepta, inaniter pugnabunt; poetis ipsis, non tantummodo caeteris, Α -

179쪽

omnibus qui eloquentia pollent; etsi

nihil scribunt : paucae enim Sunt Originales observationes e sensibus deductae ab illis qui explicant quac ratione habitus corporis disponere deceat, et quomodo multos affectus solito vehementiores effingere oporteat dicentis habitum, Vocem, aliaque. Per haec enim, apud indoctos et hambaros, immo apud caetera animalia, pro variis assectibus, varias Commutationes fieri videmus. Quaedam autem ex iis quae sophistae praecipiunt naturae commodis egent: qualia sunt apta m dulatio magnitudoque VociS, έUS-dem intentiones; latera; VuItUS, manuum, totiusque corporis dignitas atque modi; fiducia, similiaque a-

180쪽

COLUMNA XVI.

SEARCH

MENU NAVIGATION