Christophori Varseuici Turcicae quatuordecim. His accesserunt opuscula duo. L. Friderici Ceriole, De concilio & consiliariis principis, ex Hispanico in Latinum versum vnum, & De legato legationeque eiusdem Varseuicii alterum. Omnia his rebus & tempor

발행: 1595년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

iis CHRISTOPHORI VAR SE VICII tuum cum iis debellasse. Uitae quide cupidi natura omnes sumus, a tanto, tamque diuturno otio inviti quasi ad arma concurrimus, meliora semper speramus,& vix aliquando laetiora experimur ;nescimus,quod cum spes vel ipsos non destituat moribundos,quid non exagitet suribundos P Quare cum seruitus maloru extremit sit omnium; vel morte ipsa, si aliter fieri non queat est repellendum. Christo Opt. Max. seruatori nostro dedimus nomina, altissimis radicibus religionis nostrae defixa sunt semina, firma Christianae docti inae antiquitatis, successionis,miraculorum,& mutusconsensionis habemus fundamenta. Aut haec sarta tectaque conseruemuti aut religioni nostrae, quam semel professi sumus, immoriamur.

ATIS SUPER I E MULTA, DE OCCASIONE ET

necessitate belli in Turcam suscipiendi& gerendi, mihi videor attulisse. Iam vero quali N quanto, Munde acquirendo belli neruo, opus est, & quo modo atque consilio bellum ipsum administrari debeat, breuibus aperiam; & quoad eius fieri explanatius poterit, pro

mea tenuitate explicabo. Non enim bella ordiri, & iis imponere cum volueris finem, unius & eiusdem est potestatis. Quo magis praeuidenda omnia & collustranda sunt animo, & quae tum nostrae, tum hostium nostrorum sint vires, & quibus demum rebuS tam augeri, quam extenuari possint, mature est exquirendum. Reperias quidem non neminem, cuius veluti inter scopulos duos versatur

semper deliberatio, utrum Turca in hoc, in quo nunc est statu, a Christianis foedere sibi iunctis, relinquendus;an vero non expectato etiam foederis finiendi tempore, dum socios nostros urget, &subigit armis, & ipse quoque urgendus & subigendus a nobis videatur. Etenim quod uni hodie, hoc tibi & alteri ne eueniat postridie, iure ac merito extimescas. Quaestio haec est eiusmodi, ut variantibus quod plerunque fit tanta in re animis,atque sententiis,in utramque partem possit defendi. Verum cum quanta Turcico sin-deri, & societati, fides praestari debeat, vel antea quoque abunde sit deci Matii;restat,ut nuc demum nuconiunctim ab omnibus, aut vero quoad eius fieri potest a Christianis pluribus in eum percutiendum sit foedus videamus. Maiorem omnium quam paucorum auctoritate,& potentia suturam,quis no intelligatὸ Sed rursus illud considerandu venit,quod eo tractado plus erit difficultatis,&amittetur

122쪽

i .. tetur multo magis temporis,&deniq; sumptuum,hoc nomine strial atque deorsum dimittendis legationibus atq; legatis, plus impen- detur. Magnae enim consultationes egent magnis conuentibus, NM utramque partem diu multumque discussis rebus, animisi magis exulceratis, ex iis saepe est discessum. Quocirca, ne com- munis omnium hostis nostra exultet discordia, & re bene contra nos gesta aut gerenda maiori indies augeatur potentia; hae, quae in commune conferri debent opes, vel a minimis interdum rebus os diendae sunt, c demum icto semel cum pluribus regibus & Princii pibus foedere, ad summa quaeq; auxilia praestanda est veniendum. Quis enim nescit, si vel unus alteroe aureus nummus, a singulis proventuum centenis annuatim numeraretur, per uniuersaChristiana regna & prouincias, grandem coaceruari posse pecuniam, ex quo miles conductus in stipendia in locis magis barbarorum impetui; expositis commode collocaretur, & tanquam cautor quidam perii culi ex continua seu quadam belli Oiscina in aciem ductus sortiteri Vbique versaretur e Vix enim aliquid valet miles subito collectus, , aut saltem non solet esse incomodoru tolerans & diuturnus. Quod: Omnes Omnium prouentus, & peraequE unius ac alterius regni siue

l. prouinciae aestimari,& bellis intestinis durantibus aut recrudescen- tibus haec pactio obseruari posse non videretur ; praestat utique MI aliquid in hac parte tentasse, quam de periculis communibus ni- hil omnino cogitasse. Uel aliquod enim initae in Christianis con- cordiae specimen hostes deiicit animo, & socios in spem erigit mei liorem. Non statim quidem censendorum capitum disquirenda esti i, ratio, aut ineunda consultatio, nec quanta aeris laboremus inopia, hostibus demonstrandum. Multum enim hosti est spei in alterius

cui bellum mouet, nunc inertia, nunc vero etiam egestate. Quans quam ego & minori necessitate, & imbecilliori nos nostraque ag- , grediente hoste, censa & hic, & alibi capita video ; & haud scio, sit vel non expectato dissiciliori tempore, id maxime necessarium i esse libere assirmabo. Praestat namque capita nostra a nobismetipi sis tempestiue censeri, quam a barbaris vel serius detruncari. Quidi vero de aliis aut his similibus corrogandae pecuniae modis & inue- tionibus loquar P Enimuero censendis Christianorum capitibus, i dimidio maior non posset exigi a Iudaeis pecunia Θ qui tot, atque . tanti, tamque locupletes passim reperiuntur ; ut quodam Christiai no regno peragrando, & ad cauponas Iudaeoru diuertendo, nescioi quis sestiue, quando ex hac Iudaea exibimus, sorte quaesierit. QuidΘὶ Aureae & argenteae suppellectilis,quae per omnia Christiana regna

123쪽

DO CARIsaeo PHORI 'VARS E VICII& prouincias passim spectatur, vel pars saltem aliqua in hunc usum

collata, an non admodum magno sutura esset adiumento P quam multi etiamnum reperiuntur torquati, qui ferreis, quam aureis torquibus sunt digniores P qui ut non tantum aureos, sed adam antinos etiam torques gestaverint, detrahendis cupiditatum sumptibus, ic publicis commodis adiuuandis, quam multo magis forent gloriosi Θ nunquam enim externis, quam internis rebus nec tam corpore ornato , quam animo moderato peraeque illustramur. Et quorsum ostentantur diuitiae, quas de saniores irrident, &hostes nostri eo magis appetunt, & diuinitus castigan

turὸ raro enim animus elatior, praenuncius futurae non est calammitatis. Age, per omnia Christiana regna Sc prouincias, urbes confoederatique Principes Antistites, Sc Ecclesiastae omnes, imo &contrariorum dogmatum singuli homines, an non tantum in id bellum conserrent, quantum Reipub. maxime expediret Det in hoc bellum dimidium eius aeris Italia, quod in ea toto anno in alea, furtorum de blasphemiarum segete,a seriatis hominibus turpissime deperditur. Det Germania tantum, quantum in ea extra prandi-um 5 coenam in commessationibus consumitur; cum praesertim domi abdomine,quam dando foris in militiam nomine, plures intereant. Det polonia eius aeris dimidium, quod in vestium dc epularum luxu in ea erogatur. Hispanias Galliasque praetereo, quarum hae si ab iis , qui neutrarum sunt partium , exigere tantum , quantum bello impenderent , dc Hispaniae tot sumptus in hoc bellum publicum, quot in donationes priuatorum facerent; incredibilem mea quidem sententia pecuniam corrogarent. Nihil dico de Batauis,lc aliis inferioris Germaniae populis,qui cum pro religione bellum gerere videri volunt, tam ex captis utrinque hominibus, quam ex urbium Sc oppidorum direptionibus, non volent,opinor,aliquid etiam pecuniae pro communi Christianae retiagionis dc regionis praesidio tandem negare. Quid vero non face - ret aliquid An lia, quae cum fidei desenstrix maiorum suorum in re dc instituto uici 5e haberi cupiat; quid iis,qui Catholicam religinem in ea profitentur,loco illius, quam ipsis irrogat mulctae, integrum non vellet esse contra Turcam cum Christianis aliis profici sci λ Nondum quidem Anglorum regum in Asam olim frequentata obliuione obruta sunt itinera, ex quorum egregiis consilis atq; factis,quam ex tot pyratharum latrociniis, qui Oceanum infestant, nomen Anglicum magis elucet. Sed expedit, ut haec demum omnia omnium nominum in bellum Turcicum, tam pecuniarum, quam

124쪽

exigantur, & integrὰ distribuantur. Nihil .enim est acerbius, quam pecuniis imperandis & tractandis hos demere multa, illos vero adiungere suorum rationibus commodorum. Quod si quis hoc belli. Turcici malum remotius a se esse dicat vel sentiat, quam ut hac diligentia &exactionibus opus habeat ; tum vel nimii uanimadue tat, ne vel opinione sua celerius aliquando defraudetur. Vix equi- . dem tam remotum est aliquid, quo vel lentis passibus, si mature non prohibueris non perueniatur. Ac memorabile in primis est, quod ad fallaces spes,& inanes hominum cogitationes ostende das, de Constantinopolitanis proditum est ciuibus; qui suprema sua, & imperatoris sui die, ad pedes eius tantum diuitiarum proic-cerunt, quantae multis etiam aliis conservandis urbibus proculdubio suffecissent. Quod & de Taurino item in Hungaria confirmatur, quae munitio, si commeatu centum aureis Budae empto quaestores per Danubium demittere voluissent, defendi a Turca cre ditur potuisse. Uerum , quae interdum multa modicis auxiliis pos 'sent nummorum; ea demuna iuuari non queunt vel maximis acer

uis thesaurorum. Quocirca meminerimus, si ad bellum & praelia venietur, laboriosiorem multo sore hac in parte nobis negligentiam, & nullis parcendum esse sumptibus, & denique ad exactiones . contributionesq; publicas accedere seu praecedere potius debere implorationem diuini numinis atque nominis sacrosancti, ut Pon. Max. auctoritate omnia & singula templa personent concionibus, quibus ingruente, maiori aliqua necessitate, capienda in barbaros arma promiscuh omnibus & praeuenire, quam ab iis praeueniri satius esse populo persuadeatur. Praemia habituros talis militiae omnes, non iam illa caduca & fragilia, sed in caelis sempiterina Com- mouetur maxime his audiendis multitudo,&mercedem laborum periculorumque suorum illam casestem, quam istam breui tempore duraturam & inconstantem magiis sectatur. Ferunt nescio quem D. Antonio Patavino, quod diuina maiestate ei patefaciente, caeli haeredem fore praesenserat,in magno honore suisse habitum .Quo ille tantum abest, ut se dignum censuisset, ut moleste etiam quo dammodo ferre, & per risiim ac iocum illa fieri arbitraretur. Ue- .rum cum aliquando in Asiam, cum suo Episcopo profectus,in quodam contra Saracenos practio interesse, & pro Episcopo morbo correpto veniam poenitentibus largiri, &inanimare alios de is set, verborum B. Antonii recordatus, sic exarsit; ut inter consertis.

125쪽

Max. illa die triumphaturum se esse certo, quasi praesciuerit. Vitae

enim alterius spe concepta certa, mors venit homini,quasi Optata.

Quid haec similiaque hodie exempla alios quoque non permove' ant Θ quid in barbaros & crudeles non incitent hostes Θ quid Chii

stiani domi expectauerint patriae suae eversoresὸAn vero memoratu non est dignissima,ab Urbano lI. Pont. Max. ex Clarati allensi concilio cruce signatorum multitudo P an non pii Il. temporibus altera λ an non aliorumὸ Iam quidem,cui unquam dubium futurum est, vel si plurimos vixerimus annos, moriendum pro se cuique esse tandem postremo ρ sed illud nimirum ambiguum,quo die, quo lin eo, quo mortis genere propemodum infinito. Quid igitur vita debita naturae, non reddatur potius religioni atque patriaeὸ quid maior non sit iactura libertatis, quam sortunarum & facultatis e quid non salutis aeternae, quam huius caducae & fragilis vitae Θ quid non erogentur omnes ante diuitiae, quam vel Turcis liberum nostrorum impune concedantur praedae P Quis denique mancipari a ba baris, quam perpetuo coniugari non velit potius Christianis P An, enim non animaduertimus, quot& quantae opes, cui bono fuerint, nescio quam anxie quaesitae, quibus artibus partae,quanto cum me- tu & periculo conseruatae P Quo tandem recidit sua Orienti GazaΘquo reciderunt Graecorum diuitiae Θ quo recident quod absit de . nostrae, si huic paulo indormierimus tempori, & non occurremusi futurae calamitati t' Felix ille est denarius,qui cautor est centenarij. - &quorsum fuerint facultates, si illis non dabitur uti nobis sociisq;. . . nostris de se isdendis:Tanti amicus qui non iuuat,quanti adueriari- . us qui non nocet ut plerunque fit )astimatur:&tantundem cum auaro habuerit quis pecuniae, quantum auarus caruerit ea ipse. Quid olii non pretestiterunt Romani ultro bellorum comparando adiumento P Augustus Caesar,cum milite indigebat, seruos S man- cipia manumittebat. M. Antonius ne imperandis crebrius pecuni- is odiosiorem se redderet, coniugis sute vestem &supellcctilem di- uendebat. Vespasianus, Quaestores vel minimum ob delictum, ad . , . mulctas in bellicum Vsum conuertendas, seuerissime puniebat ; ac unus denique altero cum ornamenta pacis, tum maxime subsidia

belli magis queterebat. Quid ρ nos nihil horum faciςmus Θ & aut ser'

uorum loco supplicio assiciendos, muniendis oppidis, atque urbi'. bus nos destinabimus, aut Quaestorum mulctas, quae multae & magnae exigi possent, in belli contra Turcam usum non conferemus P . . . i quidem multorum eorum , qui Reipub. pecunias tractant, filios

patrimonia sua dilapidasse video: & quod conditione infimi fortu-

126쪽

TvRCICA IX. Iryna miseri, velint nolint contribuunt; hoc tandem ditiores variis a tibus a principibus sibi dari petunt, & accepta abliguriunt. Quod

ipsum factum, commune demum omnium sequitur incendium, diuina exposcente poenas ubique aequitate.Vult enim obsequi minores Deus semper maioribus; sed & eosdem minorum uti non abuti facultatibus. Quare tam imperandis,quam & exigendis a populis pecuniis, summam semper aequitatem & moderationem, discrimen ac delectum par fuerit adhibere,ac illius dicti meminisse, Non omnia, quae nobis licent,peraeque expedire: &sicut neruum, clim nimium tenditur, perrumpi; sic & subiectos,si grauibus tributis urgeatur, non semper dominoru dicto solere esse audientes. Postremo,qui oues,quas tondere debeas, deglubas,aut nimiii emungendo eorum sanguinem exugas, quos non secus ac teipsum ex

praescripto legis debebas dilexisse. Magna requiritur ratio, &dis. quisitio,& commiseratio sciscendis tributis, & imperandis pecuniis ; nec quod huic aut altero regno, hoc quadrare cunctis posse,&debere arbitrere. Ut enim Pygmaeis &Atlctis non idem vestitus,. nec robustis & imbecillis fuerit cibus; sic gubernandis populis,

exigendisque ab iis tributis, non eadem ratio est dominatus. Age enim videamus, quam non modo in diuersis, sed in uno illo eodemque aliquando regno, periniquum Videtur, iugera tantum grorum ut fit numerari, bonitatem vero & opportunitatem n5 expendi: quam multos videas agros, qui non tam quidem cultione, quam natura sunt seracissimi; & quam multi alii, qui diligentissime colantur, desubigantur, licet expectationi non respondent. Iam quot & quantas regiones mellifluas, lignis, armentis, bobus, pastionibus abundantes intueare, quae & iugerum amplitudine,& piscosis fluminibus, & commoditate portuum, & varietate me cium, & frequentia negotiationum aliis antecellunt. A quibus par stipendium poscere, spatia aequa dimetiri terrae, fiugum prouentum peraeque aestimare, iugera agrorum, & commoditates non inspicere portuum, an non fuerit iniquissimum p non enim tantum demendo nimio, sed aeque etiam ponderando paruo, & omni donique re ex aequo & bono constituenda iustitia continetur. Cuius seuendae causa reges esse constitutos testatur Thucidides. Quo etiam fiebat, ut in bene moratis & constitutis Rebuspub. vel potis. simum eligerentur ii, qui harum rerum & exactionum debitam curam gererent, prouentus omnium ciuium introspicerent, fiuctus, qui tam ex pecuniario, quam ex possessionum reditu susciperentur, obseruarent, obseruatos ordinibus regni proponerent, pro- positos

127쪽

positos & examinatos certo loco custodirent. A quo quidem cen Q seu contributione liber & exemptus prorsus esset nemo, non genus, non conditio, non forum, non legatio, non rei alicuius aut . casus patrocinaretur excusatio. Qui Vero aut reditus a stimaret,aut ab aestimatis pensitare deberet, si quid fraudis in Rempub. conmmitteret, parte mulctae Reipub. Vna, quadruplatori altera applicata, grauissime puniretur. Vt enim medicorum curandis, sic ma-. gistratuum officinae hominibus castigandis, sint sibi quam similli mae. Ab his, similiumque exactionibus nummum aureum centenis , si, quod initio dixi, Vnus alterue aureuS tantum num mus in defensionem contra Turcam, ab omnibus Christianis gentibus nationibusque quotannis penderetur, eaque res aut iureiurando, aut pactione aliqua publica, aut sponsoria aliorum fide co firmaretur ; an tandem non grandis colligeretur passim pecuniaὸ quae accurate exacta,recte asseruata, scienter distributa, militiam Christianorum efficeret meliorem; qua & hostis a nostris finibus inuadendis arceretur, miles continuo exercitaretur, & imperatoris militum virtus multo ante quam necessitas maior ingrueret, perspiceretur. Vix enim dictu est credibile, quam nouus & collectitius miles, veteranis hostium male opponatur exercitibus, quos ab exercitando dictos quidam veteres voluerunt. Sine ducibus autem prudentibus, si vel maximos optimosque exercitus habueritatis, non multum etiam proficias; cum meliorem exercitum ceruorum duce leone, quam horum certio nescio quis dixerit ;& alter gubernante nouo duce hostilem exercitum pecus esse idem, sed mutatum pastorem affirmauerit. Quibus de rebus, ut aliquid etiam antea, dicam equidem & hoc loco plura, & ad bellum istud Tur cicum suscipiendum & gerendum, tam ducum, quam & militum ratione exquiram quaeque Villiora. uae enim non tam iuuauerint, quam nocuerint singula, ea vel minutatim semel atque iterum expedierit ventilata. Belli quippe errores, aut improuisa morte, aut infamia graui, aut vero Vtroque saepius constiterint. Utinam autem& Ducum & militum selectiorum tanta esset copia, ut& in duci-h us praeficiendis, mn militibus in stipendium conducendis difficilis esset deliberatio : sed, quod non sine gemitu loquor, praeter quod inuidiae & aemulationum inter duces & praesectos plena sunt omnia;praeter quam quod hic superiorem,ille nullo modo vult ferare parem; praeter quod nunc huic nunc illi nationi, eiusque virtuti, tanquam quoddam pabulum sua non conceduntur prsmia;sens in tandem, & quod peius est, sine sensu deficiunt nos cuncta ad bel- landum

128쪽

tandum necessaria,&vix in aliqua natione veteranos & exercitatos contra Turcam milites, ac multo miniis experientes reperiis

Imperatores ; in quibus quantum positum sit semperque fuerit, de quantum in posterum quoque reponetur, dies docebit. Praestat namque exercitare milites suos, quam magnis propositis pysmus, accersere alienigenas & longinquos. Duces vero belli Turcici intelligentes multo ante habere, quam cum iam adest bellum, quod secus quam alia administratur, hic & illic quaeritare. Quo magis,cuomnia bellorum genera,viris,pecuniis,& commeatu constent;qu ta harum quarumque rerum desideretur, ad Turcicum etiam copia videamus. Uiros in duas volo diuisos esse partes, in duces &milites: quorum quidam si selectissimi sint,triginta millium numerum existimant suffecturum; ego secust: pecunia vero,quanta in biisennium ad minimum pro se cuique suffecerit nationis exercitui opus est sustentando; demum vero etiam,vnde, & qualis quaerendus erit,demonstrabimus,commeatus. Duas porro Turcam debellandi vias, Carolus olim V. bellicosissimus & prudentissimus dic bat Imperator, terrestrem unam, maritimam alteram; sed illam quidem difficilem, maritimam multo magis expeditam. Ad quarum Vtramque quantum milites spectaret, nece starias es. diuersarum gentium & nationum copias,quae id proprium & peculiare habuerunt semper, dispartitis operis magno esse usui exercitibus, aemulatione virtutis inter se certare, ad sortiaque facta aliorum exemplis imitandis perpetuo inflammari. Sed illud etiam mali,in coadunandis ex diuersis populis exercitibus esse meminerit, quod non peraeque omnibus bene secum conuenit, nec nisi Hispani Germanis, Boemi Polonis, Itali Slauonibus facile associantur; ut contra Angli a Gallis, ab utrisq; vero Hispani magnopere dissident; nec pe

aeque omnes nationes una eademque die in eundi praelij consilia &rationes libenter amplectuntur. Cum Calendas Octobris, quibus

eorum duo reges,ollocarus unus , Ioannes alter in praelio ceciderunt, sibi habeant Boemi infestissipias, Poloni Augusti diem vigesimam infelicem, & penultimam valde fortunatam; non secus ac Hispani diem Ueneris tot victorijs Hispanorum notatam, ut alias nationes hoc loco taceam, neq; adeo multum his obseruationibus tribuam, neque postremo suadeam, clim ad manus cum Turcis veniendum fuerit;virum haec, aut illa gens inire praelium,& his obse uationibus niti debeat, agitandum escte certamen. Semper enim concertationes verborum beneuolentiae pariunt in hominibus pa .rum ; sed in bellis adeo atque praelijs unum alteri exercitu reddunt. 43 - magis

129쪽

ir6 CHRISTOPHORI VARs EvICII magis infestum atque suspectum: quod in Sigismundi Caesaris contra Baiagete Turca ad Nicopolim pugna facile est deprehesum; ubi

propter Gallorum & aliarum nationu de ineundo praelio altercationem tot millia militum perierunt. Multo igitur expedierit magis,quis,quantus, & quam certys numerus sit in exercitu bellatorii qu sivisse. Sspe enim opinione & in specie censa hominu sunt millia multa; ubi citin ad rem ventu est,multo tandem spectabantur in acie pauciora. Quod Franciscum I. Galliarum regem CaesarianoruDucum ad Ticinum dediderat potestati. Qua in re, vide, ne vel fidissimi quique te decipiant:& quod ad te ipsum unum vel maxime spectat; ne tu aliorum auditionibus & sermonibus falsis nunquam a quiescas; sed&ipse& munitiones videas, & exercitum lustres,& armorum genera, aliaq; eius generis plura scientia & intelligentia comprehendas. Leuant nos alieni oculi atque manus onere,

non leuant si contigerit dispendio & calamitate aliqua grauiore. Vide igitur, ut omnia, quae in tuo &hostium exercitu sunt ,& fiunt, habeas exploratissima,& purgamenta inprimis urbium, galeatique lepores,viris a sortibus abs te secernantur. Miles tuus habeat, quo vestiatur, quo se tegat, quod comedat, & in acie sortiter se gerat rnon ad mensam, quod aliquando Curcius meminit, debellare velit ipsum etiam Alexandrum. Primum virium faciundu est periculuvelitationibus licet rarioribus, ut quid hostis valeat, & virum equitatu an peditatu magis abundet, exploretur. Praelij non facile, nec ad alienum arbitrium tentetur alea, praesertim si non in hostico sed domi nostrae suerit dimicandum. Castris metandis locus eligatur, non minus sol Orter, tuam etia studiose. Habent hoc Turcae, ut collocato in umbilico totius exercitus robore, vix una die vinci posse videantur. Quod ad Narnam & nuper in Perside accidit non obscure. Sed una erit vel potissima, & maxime compendiaria via, evomentes bombardas ignes, & ignea omnia Turcis opponere victoriae ergo consequendae. Terrent haec &iumenta Asiatica,&barbaros ipsos vehementer. Unde & Cataphractos equites Germanos magno usui si aliquando contingeret in Turcas fore,iudi- dicant experientes. Sed unum illud experientur etiam incommodi, quod non inter Noricum &Augustam tot cauponis distinctas, commeatuumq; plenas Vrbes,subeundem est certamen, & quod diequis non solum leuioribus, sed & melioribus, & omnis generis

commeatibus, tanto magis habebunt semper necesse. Abundat praeterea Turcicus exercitus Operarioru semper numero, Christianorum non item. Consilia & cogitata sua celat, noster diuulgan

. . . numen

130쪽

numen bis tertig in die veneratur & adorat, noster blasphemat; in comitatu sere nihil habet nugarum , noster cuncta plena semper luparum. Quae omnia sugienda sunt, ei qui vult de barbaris potiri

victoria : & ut animi & corporis sana habeat omnia, & necessario nunquam destituatur commeatu. Quod unum Ioannes Tarnonius Comes Polonus, Ferdinando Caesari tot exercitus Germani cos in Hungariam mittenti,saepius inculcabat, & ne a ripa Danubij .longius elici a Turcis se paterentur, serio hortabatur. Cui monitioni non parendo ad Essecum & alibi perierunt. Unius vero Constantinopolis expugnatio,ad bene de reliquo triumphorum in barbaros Christianorum cursu sperandum, quasi signum aliquod in altum attollet, & eorum animos atque arma, qui seruitutem seruiunt, ad recuperandam libertatem proculdubio excitabit. Non erit' ea res dissicilis,nec tamen confestim tentanda illius urbis est oppugnatio ; sed arcibus extructis prilis obsidenda, ut paulatim annona ac defensorum numerus diminutus, faciliorem reddat expugnationem. Omnes enim urbes paulo maiores, dissiciles sunt expugna- tu; si tum lue, quae in ijs plerunq; grassatur pestilenti infestatar,tum defensoribus non fuerint destitutar. Iam vero, cum milites Turcici ex illo equestri &sugaci pugnantium genere, minime defendendis moenibus sunt idonei ; tum crebris transfugijs ducum,suam supremam non expectauerint diem & rerum omnium iactura debilitatis remanentium animis, nec vires barbaris, neque ulla consilia via- quam .constabunt. Restat,ut de commeatu eiusque genere aliquid etiam dicamus: consilio enim ducum, virtute militii,& cδpia commeatuum bella geruntur ; qui ne desit, duobus maxime modis est prouidend um. Primit in quidem terrestri, maritima altera via; qua legente semper oras Christiana classis propinqui littoris, exercitusque Christiani vestigia obseruante,necestariarum rerum copiani

suppeditare poterit & debebit;& ipsae adeo Christianae gentes, quq sub Turcis sunt,proculdubio subministrabunt. Sed unum illud humanarum rerum vinculum taciturnitas, quae clim in alijs id in in Carolo U. Caesare admirabilis fuerat, celandis bellicis consilijsobseruetur; cuius Tunetanam expeditionem ne coniectura quidem

assequi aliquis potuit, priusquam coniunx ex consilio, in quo belulum illud conclusum suerat, egresta lachrymas carpisset prosunde ' re, quam illa die passus est consilio interesse. Tantum momenti .pruuentissimus princeps in celandis contra barbaros consilijspositum esse iudicauit. Qui quantum etiam opportunis consilijs, vel a minimis gregarijs militibus suggestis tribuerit, perspicuum est,cum

p . alicubi

SEARCH

MENU NAVIGATION