장음표시 사용
91쪽
CRISTOPHORI VAR SE VICII rum nos incognita pro cognitis saepe apud nos habemus, & falsi,
auditionibus plus quam par est commovemur, alienae potentiae inuidia, quam sociorum miseriae magis ducimur misericordia. Noctuarum denique instar non serimus libenter solem, panto splendidiore. Temporibus sine omni dubio, quae vereor ne cito Veniant, durioribus, huius diei voce voluntatis meae teste, istius regis quales aliquando expetemus. Qui quantum his quadraginta pene continuis annis, nunc ad Zerbas, nunc ad Melitam, nunc ad Naupactum, nunc ad Guletam, cum barbaris confligenS, Turcarum . irestiterit potentiar, illi opinor nobis longe melius recordantur, &damna magis dolent ab eo accepta, quam nos ponderamus be neficia in Rempub. collocata. Verum clim & ille homo sit, &humani a se alienum nihil unquam duxerit: & clim denique rei bene gerendar occasio semel amissa raro redierit ; quoad tandem per incertos eius, silique ipsius valetudinis exitus licuerit, & tempora, rationesque eius tulerint, vita & potentia illius utamur: & cui pro praestantibus meritis omnis debetur honos, eum inuidia minime . prosequendum arbitremur. Plena voluptatis & securitatis est res, potentiorem bonorum patronum, quam hostem& insidiatorem
EMINE M DUBITARE ARBITROR, MULTO RID
dem plura &grauiora bella, quam quae a me paulo commemorabantur fuisse, odiis & inimicitiis Christianorum inter te exercendis. Itaque, qui mirum &incredibile sit etiam alicui, ad tantam rursus amplitudinem & immanitatem Turcas venisse, clim &quanta a nobis praebita eius rei habuerint exempla, & quanto discordiae nostrae auxerint eos spiritu intueatur. Nam ut quidam Vetera, & obliuione sere sepulta, silentio transeam, quam non modo auorum sed nostra haec aetas multa immanitatis in ciues suos exe-pla viderit, quis ignorat ὸ ut adeo barbarae quaeque gentes, vix aliquado in nos talia patrare ausae fuissent, aut adeo etiam prae pudore commisissent qualia no in hostes, sed in cociues nostros, line o-m hi reuerentia patrata a nobis sunt& fuerunt Ac ne vetustiora repetam, reuoluamus paulisper animo in quibusdam Italiae factiosis urbibus, quae sub Guelsorum & Gibellinorum nomine, nunc Pontificias, nunc partes tuebantur Caesareas 3 quam immaniter in ho-
92쪽
stes grassaturn sit,& quam tota serὸ Italia ciuili sanguine redundari cum ii, qui inimicorum suoruni in potestatem veniebant, quidam forcipibus candentibus discerpti, quidam ex domorum fasti giis erutis oculis praecipites acti, pueri vero ipsorum in cunis vagientes occisi, matronis in conspectu ipsorum coniugum ventres exsecti, & multa alia nefaria, & dictu adeo etiam foeda commissa memorentur. Quippe ut impudici tactus libidinem, sic sanguis fundi coeptus, maiorem quotidie elicit crudelitatem. Quod non modo patrum aut avorum nostrorum, sed hoc ipso nostro sarculo facilEsuit depraehensum. Etenim triginta plus miniis ab hinc annis, si omnia omnium Europae regnorum dc prouinciarum ciuilia valde in ciuilia bella, furoresue potius memorem, non tantum dies, sed & aetas ipsa me deficeret. Quis enim ignorat, quae & quanta vis sacris virginibus, quam varia & crudelia mortis genera sacerdotibus, quae & quam atroces contum cliae fanis & altaribus sint illatae P quot & quanti religiosarum familiarum viri, quot Antistites sacri, alii in terram defossi, abstracta cute, clauisque crania transfixi alii, humum ad sepulturam sibi effodere quidam sunt coacti ὸ quoties ex sacerdotum adhuc spirantium ventribus discissis, atque inter ipsa gementium 8iorum visceras iniecto hor- deo, pabulum equis est propositum P quoties ad altare puluis tormentarius in sacerdotum os ingestus, aut ad bona bardae foramen sufflare iussis, caput est discerptum P quot SC quam illustres Catholici viri,conuiuio primum ab haereticis excepti, tandem de turribus& montibus sunt praecipitati ξ quot praegnantium & viventium mulierum uteri sunt dissecti, &embriones palpitantes in ignem iniecti aut verubus alligati, & ad focu tostiῆ Ut tot, tantaque alia, quae nec in media barbaria patrata fuissent, hoc loco, taceantur. Quidὸ in vivisne tantlim haec tam immanis notata est immanitas P imo vero in ipss quoque mortuis : neque tantum in gregariis ali-
quibus, sed in ipsis etiam regibus. Age enim. An Ludovici hoc nomine undecimi, Galliarum regis horret reserre animus ossa, quae iam pridem quiescebant, in vetustissimo & nobilissimo tota Gallia varia loca non passim est circumlatum P .uid, q inanimis quide est parsum P& cum numinis occulta quaedam cunctis ingenita sit reuerentia, & ubi praedae non supererit aliquid spei, vix tantum laboris dederis in inanima ultioni; hoc in istis, in figura hominis immanissimis quibusdam,non dicam religionis hostibus, sed . belluis est depraehensum; ut sacrosancta Dei Opt. Max. templa di- sano, non sunt exhumata & caput impositum p :l multa &
93쪽
ruerint, euerterint, complanarint. O perfidiam &amentiam e xecrandam l Nobilis quidem iampridem facta Moschorum in captiuos est crudelitas: nota Scytharum & Tartarorum immanitas; quos canino propterea lacte lactant matres, ut inde a pueris sint ferociores, & equorum ac animantium reliquorum uorandis camnibus eos assiuefaciant. Quid P An & Turcarum non notata est truculentia, qui nostris excarnificandis pretia redemptionis postulant
grandioraὸSed nihil lisc ad nostros hos si Deo placet) qui se appellant Christianos. Quid ergo mirum etia sit, cum tot & tanta immanitatis exempla in conciues suos barbari apud nos videant, omne etiam crudelitatem adhibere in nostros consueuisse Θ Et tanto quidem fidentius nos persequi, quanto inter Christianos discordias ocdissensionem maiorem semper Sc ubique liceat intueri. Magnus enim hosti ad capienda arma est stimulus, vicinus, cum altero non
modo animis, sed aliquando etiam castris ipsis dissociatus. Unde' olim Romani dissiciliora bella habuerunt nusquam, quam in ipsa Italia, cum Hetruriam inter se colligatam,& aditu difficilem subiugarent. Quod haud dubie quoque & barbaris ipsis, contra Christianas gentes & nationes euenisset, si ipsi met quasi ad accipiendu vltro vulnus discordiis suis latera non aperuissent. Facilius enim se-rire est eum, qui seipsum offert feriendum. Quo etiam est fa
ctum, ut non Tartarorum, non Persarum, non Mam alucorum
arma remorata Turcas sint, non Ala doli, non Sullani AEgyptii,non Ottomanorum patrum in filios, & filiorum in genitores bella ab instituto retardaverint. Habent, quod alias etiam dictum est, viuentibus& videntibus maioribus nostris duo imperia,regna quam plurima,innumerabiles prouincias, urbes&munitiones infinitas: ac, quod summu est, habent bene copacta & connexa inter se omnia, & in omnibus firma praesidia, exercitatos milites, auri & argeti magnos aceruos; unum, cui cuncta obediunt caput:& tam bello, quam pace, tam domi quam foris aemulationis nihil; aut in ordinibus,ut hic sunt nostris,& in quibus nullus ordo reperitur, distractibonem voluntatum. Quo loco non possium non meminisse, quod Herbessiainum senem,Turcicis,&Moscho viticis legationibus clarum , apud Cardinalem Osium, tum apud Caesarem Ferdinandum Pii IIII. Pont. Max. legatum, Uiennae una nobiscum assidentem audiui memorantem; cum eiusde Ferdinandi legatione apud Solse manum in Budensi expugnatione fungeretur, risisse nimirum Tu
cam Christianorum principum discordias:& se quidem ipsum Dra
94쪽
coni unius capitis, cum multis caudis; Ferdinandum vero eius dominum, itidem Draconi sed multorum capitum, dc unius caudae comparauisse. Quo tandem sequeretur, ut Turca ad omnia e peditus concomitantibus eum caudis, ic nullo remorante capite prosectus, ex animi sui sententia cuncta conficeret. Ferdinandus multis capitibus eum detinentibus, non semper quo vel
let perueniret. Sic barbaro & impotenti hosti; re bene feliciter que in Christianos gesta, placuerat adeo iis insultare. Quem enim
damnum, eunde dc contemptu saepe videas retulisse. Quae tamen non propterea refero, ut despondendu .ac non multo etiam propterea magis assumendus sit animus; cum appareat, qua, δἰ quam immensa ob discidia nostra Turca sit fiducia, oc quae his malis remedia, dc quam in tempore requirantur. Quippe quo plures ciuiles discordiae, eo Sc grauiora Reipub. sunt detrimenta. Uidere
quidem non neminem est, in tanta vi facierum, sic ingeniorum in hominibus varietate, inutiles prorsus conatus iam nostros, Et Turcicum Caesarem mole imperii sui, Vtruat, quam ut irritari debeat, potius expectandum, aut saltem non multo etiam Austriacos reges adiuuandos magis sermonibus.vsurpantem. Sed quantum is longe aberret a scopo, quis unquam dubitaueritὸ Nam ut puerile nimis fuerit, flumen quod traiiciendum sit, ut de fuat,ic in mare,aut aliose exoneret expectasse:sic & Turcicum dominatum, qui nostra partim ignauia,partim dissensione crevit, sine armis de bellicis expeditionibus nostris velle videre corruisse. Suntcnim multae cogitationes vanae; sed de barbarorum animi in nos beneuolentia, aut his, quae iam occuparunt imminuta cupiditate
vanissimae. Iam vero, quod Sc ad Austriacos spectat reges, ut iisdem temporibus, An non longe dissimilibus artibus, ab Ottomanis aucti sunt Sc fuerunt Θ Etenim,ut vel unum illud Austriacorum regum progenitoris pietatis proseram exemplum, dc cui credibile non suerit, ut flumina ab ortu suo longius progressa, latius se fundere:sic nec quide a praeclaris maioribus suis,multum posteros degenerare. Fuit quippe abhinc tercentis & pluribus annis, qui parochiali murnere iungens, ad quendam aegrotum, sacrosanctam Eucharistiam pedes deferebat. cum interim torrens quidam illis diebus exunda uerat, di deserenti periculi nonnihil minabatur. Superuenit tum Abspurgius Comes, qui ultro parochum equo imposuit, dc in alte ram ripae partem delatum, ad aegrotum usque pedes est comitatus.
Re ut fit a vulgata, monacha quaedam, illis temporibus sanctimonia vitae clara, huius tanti viri progeniem nunquam degenerem fuώ
95쪽
turam, & magnos honorum cumulos, diuinitus praedixit sortituram. Et quide non immerito. uemadmodum enim in Ottomanis impietatis & crudelitatis, sic in Austriacis regibus religionis & humanitatis exempla semper relucent. Quae quoniam contentione, quam per se ipsa magis cognoueris , unius & alterius familiae principum inde ab incunabulis ingenia, mores, institutum vitae ,& mnem gubernandi modum & rationem, ex iisque demum progressus de consecutiones omnium, tum & exitum dominationum, vel tecum ipse facilius recognoscas. Et quid Ottomano primo gentis auctore rapacius Θ quid Orcha ne immanius P quid Amurate vicinis infestius P quid Baiarete alieni appetentius fuit aut osse potuit Θquos omnes Mahometes auaritia , Baiaretes perfidia, Selymus insidiis, Solymanus ambitione, Selymus alter temulentia, Amurates immanitate superauit. Et quis denique negauerit, Oto manici nominis & seminis regem, qui in suorum sanguine suas non polluisset manus, vix vel unum aliquando extitisse P Orchanes quidem Oti mani filius fratres germanos interemit tres: eius successor unum: Baiaretes a Te miriano post captus, septem: huius porro filius Musul manes occidit unum, quem rursus Moses eius stater, &hunc Mahometes intersecit. Diceres experiundo contemnere, satietate abiicere, hunc tandem laniatum Ottomanos voluisse. At in hanc usque diem & quodammodo etiam maior crudelitatis regnat in iis
vicissitudo. Mox quippe Mahometis illius filius Anaurates dictus, eius filium sustulit: & rursus Mahometes alter, qui cepit Byrantium, Am uratis soboles, quinquennem fratrem intersecit: postremo vero huius filius Baiazetes, qui omnium Ottomanorum fuit do ctissimus, &Auerroem in linguam Tusticam vertit, Gemem fratrem Turcia pulsum, & in Italia mortuum, crudelissime interficere semper est conatus ; ut nihil emollire mores, aut mansuetiorem facere illae potuerint eum literae. Quippe mali corvi malum ouum, ut habet Graecorum verbum, esse consueuit. Sed age, progrediamur. Quid enim Θ an huius Baiaretis Selymus filius, eundem illum
genitorem suum, cuius mortem senis expectare non potera veneno non sustulitὸ & an fratrum filios quinque, germanos vero fratres duos Corculum & Amuratum non interfecit Θ Cui cum unicus fuisset Solymanus filius, & haberet prorsus fratrem germanum neminem, aliquandiu quidem nescio quam moderati animi prae se tulit speciem: sed postremo etiam tandem Mustapham filium, &ex eo susceptum nepotem alterum interfici, & illud proclamari iusiit: Unum Deum iu cano, & unum Solymanum in terris esse colendum
96쪽
an non quinque fratres ξ& iste murates, qui nunc rebus praeest, an non totidem interemit ξ Nihil dico de hoc paucis ante diebus creato Mahometo, quem incredibili crudelitate serunt in suos grassatum fuisse, & sere superiores Ottomanos omnes hac in parte
superasse. Facilius enim sectere scelera, quam exprimas virtutis vestigia vel minutiora. Iam vero in Austriacorum regum & Caesarum familia contraria omnia videas, & nulla non optima Omnis generis, virtutis & mansuetudinis exempla intueare. Quid namque Θ An Rudolphus Caesar Austriacus primus non modo a suortim sundendo abhorruit sanguine, sed in Ottocaro rege Boem iae hoste, quam esset mansuetissimus, non declaravit Θ cum affinitate sibi deuincendum, quam captiuum morte mulctandum potius iudicauerit. Quid duo Alberti Austriaci Caesaresὸan ut via' militari gloria clarus, alter grauitate maxime esset spectatus, non uterque huius mansuetudin is laudem retulit singularem p de quorum altero fama vulgatum est, quod cum rusticum quendam in ponte Pragens, foenum curru trahentem habuisset obuium; &ne eum, Caesar praegrandi naso, proficiscentem impediret, inclamantem audiuidet; manu naribus admota, & paulo deflectens, ut tuto iter prosequeretur suum,humanissime compellauit. Quid vero,a quo Austriacorum Caesarum continuata coepit successio, Fridericus, quibusdam hoc nomine Caesar tertius, aliis quartus, an iis omnibus qui eum aliquando obsessiim Uiennae tenuerant, & fame ac inaedia diu macerauerant non pepercitὸ Et huius rursus filius Caesar Maximilianus primus Brugis ab oppidanis captus, & huius denique nepos Carolus hoc nomine V. Romanorum Imperator, suis, apud quos natus f erat, Gandauensibus proditus; an vitam, quam iustissime eripere poterat, non liberalissime multis donauit Θ paucis admodum affectis supplicio, qui proditionis illius extiterant auctores. Nihil enim pulchrias est, quam poenam ad paucos, metum ad omnes pertinere praestitisse. De Ferdinando & Maximiliano patre & filio Caesaribus non loquar: cum constet, vel Anachoritam aliquem Ferdinando religiosiorem, vel Maximiliano Caesare, illu Octauia Imperatorem, qui humani generis deliciae dicebatur, humaniorem benignioremue non extitisse,ne vivorum laudes, cum non obscura aliquorum inuidentia forte hic persequamur. Et cum nemini sit dubium, Ahistriacos Caesares exempla virtutum reliquisse plura, quam in multis philosephorum scholis praecepta illarum tradita sunt sele.ctiora. Qui, ut tantum nouem, & Ottomanici nominis fuerint qua-
97쪽
tuordecim, longe qui de latius suu protulerunt, & florentius reddi derunt, quam illi imperiti: & quantu barbari continuis rapinis, vi, fraude, immanitate, truculentia; tantum illi laudatinimis artibus, connubiis, assinitatibus, benignitate, clementia ,sibi poli erisq; su samplitudinis compararunt. Quos ego aliis ob millis no idcirco laudauero; ut mihi per id aliqua eoru velim venari gratia: qui bono illo comuni comunibus quod resistut hostibus sum colentus: led cubarbari hos sibi potissimu proposuerint euertedoS, eorum'; pote
tia ad orbis terrae imperi u cupiditati suae maxime obstare aroitren tur; ut unius & alterius familiae ortus & incremeta,tu & progressus, actionesq; omnes & dominationis ratio, hac veluti cotentione fa- . cili iis cognoscantur. Multis enim modis,sed c5paratione vel in pri mis res, rerumq; causas,& vel horu felicitatis & potentiae,vel illora imbecillitatis & infortunii effectrices magis explores. Infer igitur quo velis oculos, & tam in Turcico imperio regnoru urbiumq; Vactstitate& tyrannide, quam in Austriacorum regum Reipub. florem& dignitatem, & imperandi iustitiam ac moderationem animo in tuere. An vero dubitaueris nusquam elegantiores ditioresae ciues,
praeclariora ingenia, florentiora regna , lolidiorem libertatis statu; quam sub Aultriacis reperiri P Aspiciamus Hispanias; an ullo alio, quam hoc ipso tempore magis aliquando floruerunt Θ Cum en im duo sint Hispaniarum tempora; unum illud quo vel ipsa Roma, praestantissimis ducibus, ingeniis, Caesaribus laetabatur; hoc vero alterum, quo quibus solis cursus, iisdem fere Hispanicum imperi.
um terminiS continetur; repetamuS paulo memoria, quam his cestum annis, non solum Hispaniae ipsae diuites factae sint, sed alias in numerabiles gentes & nationes semper ditarint, cum ex in diis, de tam obeunti, quam orienti, Solis ultimis, ingens auri & argentivis in has oras importaretur. Quid vero Italia Θ an unquam antea fuit pacatior, quam sub hoc Philippo Hispaniarum rege, 'tramqub Siciliam, & Mediolanensem tenente principatum Cuius rei vel ii lud unu fuerit argumentu,quod aedificandaru extruendaruue Nea poli aedium,oportuerit cupiditatem hominum latis legibus inhibere: ut commune totius Italiae taceam beneficium, quae hoc rege regnante prope iam a quadraginta a finis perpetua fruitur pace Setranquillitate. Potentiorum enim auctoritas & reuerentia,imbeciulorum est concordia. uod si in Belgio est aliquid tumultuum , ut velis nolis, fateare esse plurimum; vereor, ne quod in prouerbii consuetudinem abiit, turdus sibi ipsi malum cacasse, & ob vicinum Galliae incendium, illud 'uoque exortum esse non putius vide
98쪽
tur. Noluerunt quippe Belgae vicinis Galliarum aerumnis erudiri: suo igitur malo, quam minime sint bella bella ciuilia, experiuntur. Quae utina quide topita iam pride esse potuissent. Haec quae iis ge- rendis profusa est pecunia, eorum optimum regem ad Christiani nominis decus & praesidium Byrantii procul dubio collocallet. Sed & quaerelae ingratae, quando erunt serae, & huius saeculi seu quaedam labes, & macula est, suqrum potentiae & amplitudini inuidere. Quare his obmissis, nos ad nostrum reuertamur curriculum,& quid & Germania tot Imperatoribus Austriaci seminis recta& tecta hactenus habuerit felicitatis, nobiscum ipsi consideremus.
Magnum sanξ ut Germanorum constantiar, sic & Austriacorum Caesarum magnorum in Rempub. meritorum est testimonium; his . tercentis annis semel & iterum interruptam successionem, ad eos.
dem illos Austriacos quasi quodam postliminio reuertisse. Etenim, ubi spes ad multos, potestas eligendi ad aliquos, exitus ad unum iri . Caesarii pertinet electionibus ; unius sanguinis multos multu fuerit Ciliares spote sibi praefecisse. Itaque & Principis nescio cuius electoris, vox illa est memorabilis, qua cum ipsi imperium delatum potissimum fuisset, solos in Germania Austriae Archiduces, dignos in, perio sibi videri alendis falconibus, quam non neminem sustinendis imperii fascibus plura praestare posse , ingenue fatebatur. Multum autem est regem vel eligi Caesarem: sed mul- id fit pluris omnia decora, & praesidia imperatoriar habiasset maiestatis. Quo etiam apparuit magis, ut semel de se concita- . tae expectationi Austriaci Caesares respondissent, vel in his Geri maniae, quae religionis rebellionisue potius gratia excitati fuerei motus, quanta moderatio animi, quanta aequitas, quanta in pu- ό niendis sontibus lenitas eorum fuerit; ut non magis armatos qui dam timuerint, quam depositis armis coluerint victores. Iam
i quid ego eorum in subiectos sibi populos fidem, quid miseria cordiam, quid pecuniis imperadis iustitia, animique moderatione proseram Θ Nota est illa Caroli V. Caesaris apud Hispanos, maximξ γ . aute apud Arragonios mansuetudo ; a quibus cum aliquid subsidii . volebat impetrasse, humili veste tectus, & equulo vectus, Meneto a num,ubi ordines cogebantur, ingrediebatur: ad mouendam, haud dubie in multitudine misericordiam, quε tanto tamque bendi: merito principi a suis debebatur. Omne enim artificium in rebus est honestu,modo sit finis bonus propositus honestatis. In qua qui- de Arragonia, s qua nunc demum in rebelles subsequuta est ani- i. maduerito, ne vel ipsoru ad mortem damnatoru confessione victus
99쪽
s6 CHRIsio PII ORI VAR SE VICII iuste id esse factum procul dubio fateare. Omnis enim rebellib,aut
dissimulanter serenda, aut alia quavis arte consilioue auertenda, aut vero quam primum nec modo aperte, sed & acriter est punienda. Quid Bohemia Θ quae quorundam sermonibus a libertate in se uitutem esse redacta,circumfertur.An ducentis ab hinc annis malo ra & magis magnifica aedificia in ea erecta sunt, quam hoc serὸ de cennio uno, omni u cu admiratione tandem steterunt. Haec quid Oomnia, quod magnifice aedificant, quod agros diligenter colunt, quod tot hortos ad amoenitatem extruunt, quod possessionum pretia inter ciues mirifice crescunt, maiora argumenta sunt libcr-tatis, quam alicuius seruitutis. Ut enim rerum copia tardium ;sC seruitus clegantiarum omnium generat despicatum. Age S Hungariae miserae illi & assctar, rebus regionibusque, quoad tempora& opes serut,maxime fulciedis,quot qu so& quati ab Austriacis nosunt profusi, & profunduntur thesauri Θ quae non auri & argenti vis in illius nobilissimi regni salute, extra etia ipsius regni auri riuulos
non est collocataὸ ut cum Hungariae reliquiae maiora quam Matthiae regis tepore habeant vectigalia,multa tamen aureoru numma
celena millia.vel extra vectigalia sub induciis ea tuenda impenduntur. Et audiui prosecto, summum quendam sapientisiimumque virum dicentem, si Ferdinandus ad res Hungaricas animum non applicuisset, ditissimum omnium Austriacorum Cssaru fieri eum postulae. Quod,quibus nitebatur rationibus ille, qui id aliquando di- xerat, viderit. Neminem interim existimo fore, qui dum Christi Opt. Max. dum Reipub. causa agitur, dum incensus proximus paries, nobis quoque incendium & calamitatem minatur, optimos Principes contra Turcas adiuuandos non dicat oportere: qui non vulneribus moueatur Hungariae: non precibus & gemitibus Austriae, non domesticos tumultus sopiendos, & alias aliarum rerum curas & conatus missos faciendos: Turcas vero vel quam prim sim longius remouendos non arbitretur. Vera & Catholica est opinio, ex inserno redimi posse neminem: at idem prorsus habere Turci-cam videmus seruitutem. Nullum ibi solatium amplius miseriis, nullum doloris allevamentum, nulla spes supererit recuperandae libertatis. Videmus,quot & quanta iam regna & prouincias ba lari deuorauerint. Nihil vero minus, quam ut nostri unum vel minimum sub iis recuperare potui sient. intro patent vestigia, nulla
retro, dixit alicubi poeta. Quod vel in Turcia idem experiare, inquam, ceu hiatu quendam terrae ,& res & regna demerguntur: &haud scio, si ieiunis succincta canibus Scylla, tantas absorbuit,
100쪽
quantas Christianorum opes, non unus aut alter Turcicus Impera tor, apud quem inter nobilem & ignobilem, inter bene meriti patris &secus filium nullum est discrimen. Omnia eius subiecta sunt
libidini, filii & filiae E gremio matrum, matres a filiis & fili
bus cum imperauerit, abducuntur: nemo suae rei dici potest do minus: Purpuratorum multorum saepisis nudi & serui conspiciuntur,quam diuites & liberi liberi:& si vel minimii cogesti peculii apparuerit vestigium, quibus illud amittas,tenduntur insidiae, ut adeo in lucro posueris vitam,si licuerit seruauisse. Et tamen hoc Turci-
cum latrocinium cum Austriacorum regum conferamus imperio;
sub hoc religionis expetamus libertatem, si libertas, & non summa potius appellari debet confusio: &deniq; tollerabiliore in media Turcia,quam sub inquisitione Hispanica appellemus seruitute Poamentiam l 5 impium & ingratum nostrum animum i o confingendis rebus impudentiam singulare mi Perinde ac si extra anni Soliuque vias verbis ut utar Vergilii sint Hispaniae, & vel manibus ipsis quod aiunt) palpare non liceat, quam sit aequum, quam moderatum, quam bonis legibus & moribus plenum Hispaniarunti
Catholici regis imperium, quod ab istis si Deo placet ) nouarum rerum, & falsarum auditionum authoribus, nescio cuius crudelitatis insimulatur. Quae, qua in re, &magistratu sit, breuiter si libuerit percurramus. Nullo quidem loco, re, occasione, tempore, atrocia scelera, atrocibus poenis coerceri negatur opo tere: quod quanto magis impunitas , tanto & peccandi crescit studium: & quod unius poena, metus plerunque est permultorum; & ut inter bonos 3c malos sit disserentia, quorum aliis poenae debentur, aliis praemia; &ut denique animaduersionis seueritate, tuta sit virtus & innocentia, &suum cuique constet ius& aequitas, sine qua regna, non tam regna quam latrocinia iudicantur, & confusio sequitur reru, & societatis hominu , negotiorucommertiorumq; omniti perturbatrix. At vero inter alia vel maxima crimina,quae iure & merito atrocissimis poenis vindices, potis sima est haeresis, quam isti nihilominus cuperent impunitam: quae cum in re noceat omnium praestantissima; quid obstat, quo minus ea, quae per illa dilapsa fluxerint, graui animaduersione vincianturὸ Omnia certe diuina humanaque placita, & patrum conciliorumq; decreta, tum & ratio ipsa, & tot gentium nationumque exempla haeresim docuerunt puniendam. QuidὸDeo ne violare fidem,quam mulierem viro,suerit leuius ξ quod ipsum ubique poenis coercetur,& illud alicubi manet impune. Vnde tot sectae tam inter se dissectae N sunt