장음표시 사용
311쪽
canonicum , neque Vicarium parochi, neque regularem. Ergo neque absolutiones a reservatis attentatas a canonicis, paroch rum vicariis , vel regularibus irritas esse asseruit Tridentinum. Eadem enim ratio est. Siquidem etiam ante concilium Tridentinum canonici, parochorum vicarii, ®ulares satis distinguebantur a caeteriS Sacerdotibus , iique peculiari nomine cac nicorum, replarium . O vicariorum appellabantur , & his nominibus saepe nuncupatos ruperies ab ipso Tridentino concilio . Deinde , ni fallor , haec vox sacerdos neque signiscat presbyterum beneficiarium, qui utique distinguebatur a presbytero non beneficiario etiam ante Tridentinum. Ergo neque presbyteros beneficiarios Tridentinum complectitur definiendo nullas esse
de reservatis absolutiones a sacerdote ii pertitas . Verum neque presbyterum non
beneficiarium , seu titulo patrimonii , Vel pensionis ad sacros ordines admissum significat haec vox Iacerdos. Quis enim hac Voce hos presbyteros expresse indicatos assimniabit. Quod si non expresse indicati sunt, neque comprehensos esse ab allato canone dicendum erit secundum traditam a Litta
doctrinam : che non Abbans intendere i
312쪽
thiusi nella riseri a se non quelli, ese efore Famente sono indicati. Et ita Tridenti
num, dum omnes sacerdotes includere voluit , neminem comprehendit. Id sane ex ejus principio necessario deducitur. Neque hoc absurdum evitaturco , quod addit , scilicet canonem hunc odiosis legibus I) accensendum esse , u pote de reservationibus latum , quae inter Odiosa adnumerantur, & restricta interpretatione exponendae sunt . Eadem enim sei per est ratio , cum reservationeS non S
luna parochis , sed etiam caeteris sacerdotiabus odiosae sint, si ita loqui fas est ; &Pari ratione interpretentur theologi rese Vationes tam relative ad parochos , quam relative ad caeteros sacerdotes ita, ut numquam legere mihi acciderit in reservatio- nuin expositionibus de aliquo crimine prohibitos esse duntaxat simplices presbyterOS,
ne absolverent, non autem parochos , i) Nonnulli diuisionem legum in favorabiles &odiosas prorsus rejiciunt: vide les Remarques de Bamheyrac fur Grotius , is fur Poendors : nos tamen eam Littae libenter concedimus , dummodo odiosas dicat duntaΣat eo, quod versantur circa materiam odiosam. Omnes enim leges bono publico consulunt , idcoque nunquam odiosae vere dc proprie dici possvns. Diuitiaco by Corale
313쪽
eXpresse excipiantur. Hinc fit , ut si Iacerdos non significat parochum in canone Tridentini, neque significet canonicum, regularem , vicarium, beneficiarium &c. Caeterum neminem latet verbo sace dos etiam in legibus odiosis indicari cujuscunque ordinis presbyteros; notissima unim est communis legis peritorum sententia , quod scilicet leges circa res Odiosas , licet stricto sint exponendae, semper tamen intacta verborum proprietate accipiendae Sunt. Verbum autem Doerdos cujuscunque ordinis . presbyteris proprie convenit , einque significantur; ideoque etiam parochi , aliter neminem exprimit, ut supra VidiamUS , & tunc peccabitur in regulam juris 88.: Certum es, quod is committit in i sem , qui legis verba complectens, contωIwis nititur Moluntatem. Et quoniam de parochis modo disputamus , quis inficiabitur parochos comprehensos esse in tot ecclesiasticis sanctionibus, in quibus, Vel cen- Suris aliisque poenis constitutis, agitur de Vita & honestate clericorum , de sacris ritibus in sacramentorum administratione, vel celebratione divinorum officiorum, aliisque hujusmodi, licet generatim in Sacerdotes latae sint, nec expresse parochi no-
314쪽
Secunda a 97 minentur λ Sic ex. gr. in synodo Bergom. sub episcopo Emo celebrata decr. I a. haec habentur: Quotiescunque saccrdotes ad c lebrandum accesserint, νωδem talarem δε-
yerant sub poena Oc. Quis assirmabit par
chos non includi ρ Sex suspensiones in tabula casuum reservatorum episcopatus Brixiae habentur, quae simpliciter in sacerdotes inflictae dicuntur , ex. gr. tertia haec
est : In sacerdotes , qui etiam si sint lasi'ati , intersunt pullicis choreis oci , di ta
men clarissimus p. Μaccarinelli sacerdotes omnes saeculares, cujusvis gradus & dignitatis sint, eam incurrere tradit , cram omnes
aque sacerdotum nomine significentur. Sane si quae sunt leges odiosae ac coarciqndae, eae sunt, in quibus poenae indicuntur, & prae- Sertim ecclesiasticae censurae. Si igitur haec Vox sacerdos etiam in poen libus legibus parochos includit , quare Tridentini canone
eosdem non comprehendi dicendum erit Z Deinde concessimus Littae canonem allatum in earum legum numerum reserri posse, quae de materia odiosa tractant, quia nobis parum interest, cum, hoc etiam concetao , nomine sacerdotis parochi Veniant) , ideoque posse stricta interpret tione explicari . Verum si attente canon
315쪽
consideretur, id falsum esse quisque e gnoscet . Siquidem tametsi casuum reservationes iis legibus adnumerari possint , quae odiosae dicuntur quod tamen nonnulli insciantur ): nihilominus Tridentini canoniis accenseri non potest , utpote qui neque casuum reservatorum indiculum edit , neque ullum crimen reservat episcopis, sed tantummodo vim & essicaciam episcopalium reservationum exponit , ac docet contra haereticos . Quanam Vero ratione canon, qui ad doctrinam pertinet, in legum odi harum numero poni possit, ego sane non video. Denique non omittendum caput Septimum supra relatum plane confirmare Vince sacerdos parochos comprehendi , quippe nullius momenti esse absolutionem tradit , quam sacerdos in eum profere, in quem ordinariam aut subde legatam non habet jurisdictionem. Quid quaeso nomine
sacerdos hoc in lodo venit Z Certe etiam parochi comprehenduntur , cum omnes ii Sacerdotes , qui non solum subdelegatam, sed etiam ordinariam habent jurisdictionem, includantur . Vox ergo sacerdos etiam parochos complectitur secundum Tridentini usum . Rursus in eodem capite vindicatur
316쪽
Secunda 299 episcopis auctoritas reservandi sibi quorundam criminum absolutionem . Hanc autem reserVationem non solum simplices presbyteros, Sed omnes prorsus Sace
dotes assicere apertissime docet illis verbis :quin hoc idem idest reservationes indu
cere liceat episcopis pro illis in subditos
tradita supra reliquos inferiores sacerdotes
auctoritate-Oc. Si ergo casuum reservatio Omnes episcopo inseriores sacerdotes am-cit , etiam absolutiones ab iisdem omnibus de reservatis datas nullas esse decemnit ; praesertim cum canon prorsus reSpondeat , ac reseratur capiti septimo ejusdem sessionis. Ex quibus omnibus manifestissime liqKet etiam parochorum absolutiones de reservatis attentatas nullas & irritas a Tria dentino canone pronunciatas fuisse .
Postea quam Litta tradidit par chos non includi in hoc canone . Omnilicet irrito conatu ostendere satagit , neque inanem & cassam assertam fuisse absolutionem a simplici presbytero de rese Vatis impertitam , canonem pluribus caViulationibus pervertendo. Eum persequi nec lubet, nec vacat. Quod si vacaret, Sc fastudita sophismata solvere Vellem, Tridentinum canonem potius tenebris , quam luce per-
317쪽
funderem. Itaque denuo cancinem res ram , cui subjiciam interpretationem Littae, ut videant lectores, an ejus sententiam sit assecutus . Praemittam tamen erroris articuislum , quem sibi proposuerat damnandum in hoc canone & cap. 7. Tridentinum, qui ita se habet apud p. Cristianopoli i): Abesolutionis ministum, etiam' conma ρω-hibitionem absebat, νem nullominus al-ΡDere a culpa O coram Deo, ideo casuum reserviationem non im edite absolutionem ,
me episcosos habere jus eos sibi reset di, nisi quoad externam politiam . Anticulus VP es Lutheri in disputatione habita r5 18. , O Melancthonis in
non Tridentinus hunc articulum
damnans decrevit: Si quis dixerit episcosos non habere jus reservandi sibi casus, nisi Praud externam politiam, atque ideo casuum
r) Ex opere inacripto Delia nullita delle assolubio-m nes casi riservati, quod supra laudavimus , exscripsi hillic articulum . Illum ex ditissima collectioite aulingraptiarum chartarum ad concilium Tridei titium pertinentium habuisse cl. Cristianopoli testatur : Verum inccsiderio adhuc ι.εt, quonam in archivio cxistat. Diuitiam by Corale
318쪽
Secunda 3 o ireservationem non prohihere, quominua suce dos a rescivirtis vere ab seDat anathema sit.
Littae interpretatio art. IOῖ. haec CSt :onde is canone per intiem significa : Iea uno dira , che i vescopi non abbiano il finitio di riseri re a se i casi, se non ferquella loro parte , che ri Darda te censure , e quindi la riserva de' casi non proibiano, che ii sacerdote assoli a talia cosa tam te riser ta , che e is peccato , haanatomati laris . En quo tendant fallaces ejus subtilitates , ut scilicet adverbium vere Voci r semiatis conjungat , non autem Verbo ab Dat , licet canon post Vocem resima is habeat νem 3 quasi aliquid magis significetur vocibus nesservatis νEre, quam Voce r servatis, & alia sint crimina reseminata , alia reservata xc , quod quam alienum sit a perspicua canonis sententia , nemo non videt . Sed instat : si adverbium vere Verbo
absolvat conjungatur , duplicem sensum habere potest : Quando cloe pariasi deli'
assoluto, e quando pariasi deli asset n- te . Quando partis doli' assoluto , e chesi dica es exto vere , suo significarValide , pertae non e possibile , che u uo
319쪽
Ioa Dissonanosia xeramente assolio, se non to e sam
validamente . Si fieri nequit, ut quis a Lesit absolutus , nisi sit etiam νaditi absolutus , adverbium Hre non solum potest significare lide , sed necessario valide sugnificare debet . Sed haec liberaliter Littae dentur. Pergit postea: Ma quando parias dein asDDente ii vere significa mu' a reo , che Malidita. Significet ergo quiquid
aliud significare potest, aflerat caSum, quo Sacerdos Mere absolvat , quin 'alide absolvat , & tunc manus dabimus. Quoniam tempus & operam perdere est ad istas ineptias abire .
Monumenta Tridentino posteriora, quiabus nullam O irritam ese absolutionem a sacerdote datam Ane episcopali insiti
tione aut delegatione confirmatur. Ivolvit etiam Litta concilia Tridentino posteriora , quae in collectisne Labbei reperiuntur, ut ipse testatus est, & curam omnem posuit , ut ostenderet sero inV luisse sententiam ipsi contrariam. Attamen
320쪽
Ncunda nullum vel concilii , vel saltem alicujus auctoris testimonium adducit , quo ipsius opinio comprobetur , Sed durataXat quorundam conciliorum decreta cavillatus cst,
quae aut nihil de hac quaestione habent , aut ipsi adversantur ; & nonnulla omisit ,
quae ejus opinionem penitus evertunt; ea tamen praetermisisse bona fide & citra Omnem fraudem, ut decet nobilem & ecclesiasticum Virum, credendum est. Itaque quemadmodum semper traditum in ecclesia suit ante concilium Tridentinum nullius momenti esse absolutionem a presbytero impertitam injussu episcopi , ita continuatam post celebrationem Tridentini concilii
eandem in ecclesia doctrinam , & pluries a conciliorum canonibus & pontificiis duplomatibus confirmatam fuisse , & quidem
ante constitutam a Litta epocham , scilicet ante annum I 583. , quo primum asserit
concilium Burdigalense inanem & cassam esse absolutionem sine transmissa jurisdictione docuisse , demonstrabimus. Et quoniam primo de s. Carolo Bo romaeo ejusque conciliis sermonem instituit Litta, ab eo inquisitionem exordiemur . Nonnulla verba synodi dioecesanae secunda a S. Carolo cclebratae anno ls 6 8. ipse