장음표시 사용
281쪽
ab episcopo nemo abnuet : ita preSbyteros, quibus parochi proprios parochia nos absolvendos committebant, ab ipsis episcOpis , qui conciliorum decretis potestatem delegandi secerunt parochis, dicendum est
auctoritatem accepisse cum nihil reserat, sive immodiate ab episcopis, sive mediate per parochos, episcopalis auctoritas in p esbyteros transsundatur . Quod si quis contendat quosdam e nones peculiarium provinciarum supponere in parochis, potiusquam elargiri hanc delegandi auctcritatem; respondemus id fieri eo, quod eX tacito episcoporum consensu alicubi id invaluerit : ea serme ratione , qua modo jam passim invaluit , ut paenutentes apud alienos sacerdotes indiscriminatim peccata confiteantur, & annuae cossessionis praecepto satisfaciant , quin ulla indigeant propriorum parochorum licentia. Huic aliae similes consuetudines contra peterum canonum sanctiones & praesulum auctoritatem invectae sunt in ecclesjam , quae ideo tanquam legitimae habextur , quod tacita episcoporum assensione approbatae sunt. Equidem hoc eodem saeculo IS. exempla collatae jurisdictionis ex tacita an- Iistitum approbatione nobis suppeditat Guil-
282쪽
Semnia assielmus Redonensis s. Raymundo coaevus in notis I) ad citatum ejusdem s. Raymundi titulum , quarum una quaerit : MΠ-
quid sacerdos ab Dixere potest ricinum Iac dotcm a majori su sine licentia sus rioris 8 Respondeo . credo ob , quod non soles sine licentia superioris generali vel speciali , tacita Mel expresse . Tacita dico , quia si episcopus scit talia communiter si ri a sacerdotibus , O non reclamat , sed si
sinet , quod sic fiat , eo ipsis praesume
dum es ipsum tacite approbare hujusmodi absolutiones , O licentiam date hujusmodi sacerdotibus de se inricem absisendis . Et
hoc idem factum esse in re, de qua agimus, ut nempe parochi cuilibet presbytero etiam non approbato ab episcopo facul- intem facere possent consessiones audiendi
i) Guillelmo Redonensi, non autem Ioanni de
Friburgo asserendas esse glossas summae S. Raymundi additas luculenter demonstrat p. Laget in praefatione ad Raymundi editionem, & p. Echari tom. I. script tum ordinis Praedicat. p. I 3O. ac P. s 26. χ) Vctus ms. codex membraneus Summae S. RaΥ- mundi, facile saeculo I 3. exaratus, quem mihi comiter praebuit vir humanioribus litteris illustris Sebastianus Μuletti , pro majori habet mortali, quod etiam magis congruit contextui. 3ὶ credo detist in citat. codice Duitiaso by Corale
283쪽
suorum parochianorum ex sola tacita epi coporum aSSensione, testatur' idem Guillelmus citato loco, ubi haec habet: Sed quid de sacerdotibus parochialibus , qui capella-HOS , quibus nulla cura commissa es ab
Fiscopo, aut monachos , aut alios RSulares vocant ad audiendam confessionem parochianorum stlorum, maxime in quadragesima , quando non sufficiunt ad audiendam multitudinem P Rcspondeo , ubi estalis con fletudo, quod episcopi munt, Onsh Aepnobant, proster quod V robare eam videntur, possunt taliter νocati audite
confossones hujusmodi, quia consuetudo dat jurisdictionem quandoque ei, qui alius eam
non habet. Revera si ad antiquiora ecclesiae Saecula oculos convertamus , videbimus nihil aggredi licuisse presbyteris citra epiS- coporum Sententiam , eominus poenitentiae sacramentum administrare, ut in prima dissertatione capite primo ostendirnuS . Sequiori autem aevo , tametsi undique
constituti ab episcopis haberentur presbyteri , omnes tamen si archipresbyteros demas non nisi de explicito episcopi consensu poenitentes reconciliare Deo poterant . Id in prima dissertatione capite 7. custoditum adhuc & observatum vidimus
284쪽
Secunda ac 'vel nono ecclesiae saeculo , quo capitularibus reg. Francor. l. 6. c. aος, & Ηera di Turonensis episcopi c. sp., & concilii iTicinensis can. 6. cautum fuit, ne presbyteri absque peculiari episcoporum permi sione a peccatis absolverent . Quod argumento eSt posterioribus duntaxat saeculis , & quidem ex sola episcoporum indulgCntia , invaluisse morem , ut parochi propriOrum parochianorum reconciliationem aliis demandarent presbyteris. Rem hanc plane illustrat laudatus Ticinensis canon, qui de iis loquens, quibus peccatorum consessio facienda est ,
haeae statuit: Qui occulte deliquerunt, illis confiteantur, qu os episcopi 6' Flebium a chipresbieri adoneos ad secretiora νulneramentium medicos elegerint. Sane, si qui erant parochi saeculo ecclesiae nono, quo habitum fuit Ticinense concilium , inter eos certe archipresbyteri adnumerandi sunt, utpote qui etiam maxima pollebant auctoritate in ecclesia; at nihilominus archipresbyteros non nisi de consensu etiam epi copi sacerdotes praeficere fidelium conse sionibus quivisse ex hoc canone apertiSSime liquet . Quid igitur dicendum de parochis i Saltem si tunc temporis alii par
285쪽
chi habebantur in ecclesia occidentali praetercos, qui alicubi archipresbyteri Vocabam
tur . Νon ignoramus enim , quod non semel ad notavit clarissim. Μarius Lupus in suo celeberrimo Codice Diplomatico civit tis & ecclesiae Bergomatis , quodque pecu liaribus dissertationibus, quae eruditorum adhue expectationem aegre morantur , de monStraturum promisit, nullas videlicet in episcopalibus occidentis civitatibus , Romadempta , urbanas exstitisse parochiales e clesias usque ad annum IOOO. , quemadmodum neque in pagis, Si eas, quae M tismales aut picbes nuncupabantur, excivpias . Caeterum parochis ex divina institutione non competere auctoritatem alios presbyteros delegandi, eisque necessariam jurisdictionem attribuendi, ut Valide possint a peccatis absolvere parochianos , sed id solum ex explicito vel tacito episcoporum consensu , ea inprimis confirmant , quae supra docuimus de ligandi atque sol Vendi potestate immediate tradita a Christo Domino solis apostolis eorumque Successoribus, omnibus scilicet episcopis, non
autem presbyteris vel parochis. Si enim parochi ab episcopia jurisdictionem acci-
286쪽
Secunda acopiunt , ut supra ostendimus , quomodonam aliis presbyteris praesulum injussu eam elargiri poterunt 8
Praeterquamquod nonne summa epis Coporum auctoritas supra omnes Christi fideles , nec non omnes suae dioecesis
presbyteros hoc idem omnino confirmat ZHanc enim & plenissimam esse & ad instar principatus divinitus ipsis collatam fuisse nos docent saepe saepius patres; inter quos pluries s. Ignatius martyr, cujuS non nulla testimonia jam supra retulimus, cui addi potest origenes, qui in commentariis in Matthaeum haec habet: Eodem modo
princeps ecclos scilicet episcopus P unia
usit usque civitatis cum summo eorum, pli in civitate sunt magistratus, confercndus es. Similia tradit etiam homil. 2. in Ie-iem. : Plu.; a me scilicet presbytero Perigi ut, quam a diacono, plus a lac Πο , quam a laico et ab eo autem, qui in
nos omnes ecclesiasti m ipsim principatum . sebi commissum habet, plus adhuc exigitur.
Auctor constitutionum apostolicarum pluries idipsum docet . Inter alias l. a. c.
a 6 . : Qui e scopus est . . . hic princeps O dux , eser, hic νeser rex O dynasos, hic νobis post Deum terrenus Deus.
287쪽
Itaque queia admodum judices acceptam potestatem in alios transmittere sine principis voluntate nequeunt ; ita nec parochos sine episcoporum licentia acceptam jurisdictionem aliis concedere posse planum est. Hinc s. Cyprianus, ut caeteros patres omittam, in epistola ad lapsos, qui ei de usurpata pace per Paulum martyrem data scripserant, luculentissime asserit a Christo constitutum esse, ut omnia in ecclesia ex episcoporum auctoritate penderent, atque administrarentur, haec quippe Dominus
no et, cujus praecepta O monita observare debemus , episcopi honorem O ecclesiae Ibarrationem disponens in Gangelio loquitur, Odicit Petro: Ego tibi dico, quia tu es Petrus, & super istam Petram Oc., Inde fertemporum 6' successionum νices epihFO-nim ordinatio O ecclesiae ratio decurrit, ut ecclesia super episcopos constituatur , O omnis actus ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur. Cum hoc disina lege Iundatum sit , miror 6'c. Certe si presbyteris ex
sola parochorum licentia consessiones excipere, & poenitentes absolvere liceret, a parochis non ab episcopis ecclesiae ministeria, inter quae non ultimum & forsan praecipuum locum obtinet poenitentium reconciliatio ,
288쪽
Sescunda a 7 , in presbyteros disponerentur contra ii ianam legem, qua fundatum est, ut Omnis nimirum ackιs ecclesilae per episcosos δἰ
horne ut . Verum enim vero episcopis concrediatus es populus Domini, O ab iis de animabus eorum ratio REFUcetur, ut docet canon qO. apostolicus . I rgo nonnisi de eorum consensu in iis , quae ad salutem an inice quammaxime pertinent, uti reconciliatio , aliis concredi potest . Episcopus est principalis Oferans, inquit s. Thomas in opusculo contra impugnantes religionem , & parochus, qui ejus adjutor est , est agens sescundarius . Presbteri igitur
idust parochi dum absolvunt sibi se
ictos , hoc per eos episcosi facere dicuntur; unde Dion apud eundem s. Thomam P dicit in cap. 6. ecclesia f. hie- rartabar : Is , qui secundum nos simmtιs est sacerdos per suos mιnistros aut sacerdotes Rurgans O illuminans , ipse dicitur
purgare aut illaminare, aliis in ipsum Assonentibus Atyrias fas actiones. Quom donam vero secundarius operans, imo ille , per quem operatur ipsemet episcopus, cura ejus consensum poterit per alios Operari i
289쪽
Quare Tridentinum, ut episcoporum jura Servarentur, Veteri ecclesiae disciplinae inhaerens haec decrevit seSS. 23. c. I S. :
Quampis presbieri in sua ordinatione a peccatis abflvendi potestatem accipiant :decernit tamen sanaa 6nodus , nulli/ssa , etiam regillarem , posse confessiones saecularium, etiam sacerdotum , audire, nec ad id idoneum reputari, nisi aut parochi te beneficium , aut ab episcosis per exa
men , si illis pidebitur esse necessarium,
aut alias idoneus judicetur; O approbationem , quae gratis detur , Obtineat ; Rurilegiis O consuetudine quacunque etIam immemorabili non obstantibus.
Scio nonnullos recentiores contendere
decretum hoc non ademisse parochis eam auctoritatem , quam antea habebant, delegandi scilicet curam sacerdotibus administrandi poenitentiae sacramentum propriis parochianis , iisque tradendi necessariam jurisdictionem, ut Valide a peccatis absol-Vant , sed tantummodo prohibere sacerdotes , quominus abSque approbatione episcopi consessiones excipiant. Ex quo colligunt illicitam quidem suturam esse eam absolutionem , quam presbyter sine approbatione episcopi sed de parochi consensu
290쪽
impertitur . non autem irritam & nullam , utpote quae datur a sacerdote, cui parOchus necessariam jurisdictionem conces
Verum Tridentini decretum prohibere nequit presbyteros, quominus poenitentiae Sacramentum administrent sine episcopi approbatione, quin etiam prohibeat parochos, ne facultatem faciant presbyteris non approbatis consessiones audiendi . Relativa enim haec sunt, & unum sine altero esse non potest. Quis enim unquam affirmare audebit licere parochis non approbatos presbyteros praeficere parochianorum Coinsessionibus post allatum Tridentini decretum Z Prohibitis autem parochis, ne preMbyteros non approbatos delegent , permissio ab episcopis facta parochis committendi aliis poenitentiae administrationem remanet limitata ad solos presbyteros approbatOS . Concipi enim non potest, quomodo episcop, permittant parochis , ut presbyteros non approbatos delegent , simul ac idipsum eis Vetant in concilio Tridentino. Delegant 'ergo parochi non approbatos presbyter sine episcoporum permissu; ergo etiam Sine auctoritate , quae , ut superius ostendimus , tota Pendet, ac emanat ab episcopin