장음표시 사용
591쪽
sitaria Ducum 2 ordines ducentium ita minuereutur, quemadmodum ab ipsis antea propositumsuisset. II. Ne ordinum ductores dimissi ullis gaude- 'rent stipendiis, quod Princeps & Ordines Generales , illis suppliciter rogitantibus, aequum censuectnt. III. Ut mercedes hospitiorum, quae servitia dicuntur, stipendiis exacte solvendis, abolerentur. IV. Ut peditum centuriae a numeris Lxx ad Lx reducerentur; turmae vero adhuc odio, praeter
xii superiores dimitterentur. Haec si intra sex septi manas a sociis concederentur , Hollandiam pro tempore in his acquieturam. Ventilata sunt haec in Consessu Ordinum Generalium, Principe, usuhelmo Nassovio Frisiae praesecto&Con-slio Status die xxiv. M i. & dccretum ; Plircere, quod ordines Hollandiae, Sociis in quibusdam rebus adsensum praebuissent; sperare a que rogare, ut in caeteris etiam se conformare vellent; in quibus non videri causam ordinibus Generalibus, Principi, Praesecto Frisiae & Consilio Status quicquam mutandi. Sod Hollandiae ordinibus ita visum est; quo magis ipsi reliquis facilitatem suam accommodarent, eo maiorem in illis spectari duritiem di pervicaciam. Ideo tria die Nonarum Iunii, sive Pentecostes, elaborato consensu , quem tamen non habuerunt unanimem, decreverunt initium sacere dimissionis separatae , neque solutus est ordinum Holuηdia conventus, antequam literae scriptae & signatae suissent ad G odecim equitum ductores unumque ct triginta peditum centuriones, Hollandi cae
592쪽
Res Belgicae sardoratae per almum Isso. 37
partitionis, quibus significatum est , illos esse dimissos nec amplius quicquam illis ex Hollandiae aerario pro se militibusque suis solutum iri;
quod etiam procuratoribus eorum stipendia sollicitantibus insinuatum , ne quid iisdem centu.riis, ut fieri solet, amplius prorogarent. Quo facto, credentes, se rem suam bene solideque curasse, laetique. Rempublicam agnoscere ius &vim suam , ad sacra diesque festos celebrandos domum se contulerunt. Hac re cognita, Princeps Aratus tonensis, cui persuasum erat, optimatibus id sedere consilii, Rempubl. suo arbitratu regere, Principem & Praesectos habere pro ministris, eosque tali potestate, qua se altius efferreyossent, exuere vimque militarem idcirco distolvere: neque dictis aut rationibus, ut erant ingenia praecipuorum, quicquam hac parte mutationis
esse sperandum, ita statuit; Si flessere non posset haec consilia , frangi debere , dum possent& frangendi facultas adesset. Non deerant, qui id Eum jure facere posse contenderent eique inculcarent, non esse faciendum, ut se ad ministerii subjectionem redigi pateretur. Ipsum partes Praefecturae sibi delatae ure Principatus tenere, tanquam a reliqua Facultate regendi Rempubl. decisas , in quibus Majestatem Reipubl. sinere- spectu ad Optimates ac independenter ab illis r presentaret , quod ex ipsius Gratis Optimatium ironi, libro de jure Re tibi. Batavae, reserentis Batavos, abdicato Hispaniae Rege, Rempubl. non si ne Princi - , qui penes Arausionensem col-
593쪽
locatus sit, constituisse, probari solet. Verutri hanc rationem tum quide praeserre nihil opus esse visum fuit, Ordinum Generalium auctoritas ' potestas ex obligatione foederis sive Unionis Ultrajectina, qua Hostandi ipsi juxta reliquos Foederatos ad alias provincias vi coetendas non semes usi fuerant, sussicere judicata est. Quapropter Nonis Puniis. ipso Pentecostes sesto die, statim a prima
concione sacra, Consilium Status, Princeps &Praesectus Frisiae cum ordinibus Generalibus in horum diaeta Conventum egerunt ibique praeses Consilii Status hoc modo loquutus fertur. Cel- Asinius Princeps, Excellentis tam Comes, ct Cons lium Staim, Domini Potenti stimi, hunc Conve
rum extra ordinem indicendum putarunt, in quo de negotio ad ρmmam Rempubl. pertinente referrent 2 decretum hujus Celsissimi ordinis implor
rent. Facthni est die hesterno, ut mobiles 2potentes Ordines Bollandiae decretum in sua Diuta fecerint , quo turmas er centurias sui, partitionis, aer ris seorsim contraque voluntatem Sociarum nationum
dimitti jubent , eamque rem e vestigio imperiis ad Ordinum dudiores perscriptis executioni mandarunt. Uuam rem ejusemodi esse intelleximus , ut non sine eximio animi dolore 2 sollicitudine sequetra ejus praesumere possimus. Nonpotestis non meminisse, Domini potentissimi, decreto testro die x. Aprilisfacto nobis esse mandatum, ut daremtas operam , ne qua dimisso vel diminutio copiarum militarium separata, iussu scilicet unisi alteriusve Provincia feret. Pro inde recte atque ordine nos case facturo, ιrodidimus, A C. -
594쪽
Res Belgicae foederatae per annum 16so 83s Ordinum dustoribus scriberemus, uti factum est , ne milites dilabi paterentur, sed juris jurandi vestris 'Celsitudinibus praestiti recordati, vestrum vel Cel mmi Principis Iusum expectarent. Ouod illos quidem ita facturos confidimus ; sed cum hac sit pravi
duntaxat Iemporaria, facile, Celsi Potentes Domini intelligitis , aliis opus esse rationibus Ur remediis , quibus hoc malum 2 incommoda inde resultatura praeveniantur. Ouod ut sine mora pro auctoritate prudentiaque vestra satagatis , momentum negotii
postulat, ct Cel simus Princeps, Excellenti mus
Comes ct nos obnixe rogamus atque hortamur, ita quemadmodum ad concordiam, quietem ct utilitarem publicam expedire judicabitis. Hac relatione facta, placuit majori praesentium parti, ut primo ad ordines Hollandiae, hoc est, ad singula membra civitatesque Provinciae seret ac institueretur admodum notabilis legatio, quae omni meliore modo rogaret atque suaderet, uedimissione turmarum & Centuriarum omnique diminutione numerorum militiae receptae, sine consensu Ordinum Generalium abstinere vel supersedere vellent. A quibus autem ista legatiostdsingulas civitates obeunda videretur, id arbitrio & electioni Principis committebatur. Eidem flebatpotestas, curandi 9 prospiciendi, ut Re ublica in pace 2 quiete conservaretur, inprimu ut mis e foedus Nationale cum sequelis 2 annexis suis
vindicaretur ex adverso impediretur obviamque iretur omnibus , qua in contrarium instituerentur.
Cujusmodi generale mandatum habuerat etiam' i Maus
595쪽
Mauritim Princeps, paulo antequam mutati nes anni NDcxv UI. sunt perpetratae; quarum memoria Optimatibus, ne ad extrema cum Praefecto suo contenderent, exemplum praebere potuisset. Tum quidem declaravere, se nullo modoransientire in id quod ea pessione decretum cet, sed repetitum velle , quod antehac saepe pro iure Dominorum suorum demonstrassent iisdemque
se reservare facultatem contra decretum hoc
statuendi & faciendi , quod ipsis videretur. Cetri quoque delegati simplicem consensum non adhibuere, sed libertatem stipulati sunt, proximo
conventu dictandi quod ε republica videretur. Princeps Legationis procurandae certus. sed monitus , seri posse , uti quaedam vel omnes Hhllandiae civitates Amstelodamensum ante decennium exemplo, negarent audientiam Legatis , nisi pondus aliquod maioris auctoritat:s accederer, ipse caput Legationis se fore pro- sessus est & sex Collegas elegit, Dominos, Capellum Aerisbergium, Ren Oudium & Clantium ex ordinum Generalium Collegio ; Asteremum, Lucam & Prasperum e Consilio Status, pro quibus postridie petiit ac impetravit literas auctoramenti , quod ordines Generales cum multa Praesitione laudis, ob Zclum, quo se Princeps
huic labori ultro, ne quidem rogatus offerebat, impertiti sunt, Hollandis iterum , ut antea, protestatis : Gelrisque totam rem suis Dominis reservantibus. Cum autem in vulgus haec
consilia & disceptationes exirent, non desuere
596쪽
RH Bel eae faederatae per annum Isso. Dri studia & censores in utramque partem. Con-ra cinnatorcs, quibus auscultabat promiscua plebsiti addiqa Principi, iniqua optimatibus, quorum tis multi Remonstrantes aut eorum factionis consortesim erant, nihil ajebant certius esse, quam hoc agi, uti,g Vmo Nationat is rumperetur, exagitabant inarabiti titudinem adversus illustrem domum Nassaviacam atque Militiam ; nec minus affectum erga,2 Hispanos arguebant, quorum Legatus quibus in Hollandiae Procerum familiaris & nuperet et argenti pondere, nocturno tempore, inusitato hia stipatus esset, quo amicos faceret ac animaret. m Plane. eadem Via , qua tempore duodecenna-
. ii lium induciarum, hoc tempore procedi: modo ora saltem dispari, tunc Religionem nunc Militiami s Omnia turbandi suppeditare praetextum. Ab aLila tera parte, jus optimatium, nomina Libertatis, es & Hollandiae praerogativa magnificari, Natio, , nes reliquas huic invidere , ideoque Princi-m pem sequi, Cui coeca plebs adhaereat, Pauci, Proceres suae utilitatis ergo adulentur. Ouem is ηbum Pacis fluctum, quam ut milites dimittan- ij 1 tur, quam aliam esse minuendi aeris alieni, 'in iij, cipum ambitione contracti , rationem, quam Iam is parsimoniae institutum , quo nemo laeda- ii, a tηr', populin allevetur ' Summam esse impudem , vim hula instituto veste relucturi. H. ec aliaquei, si c0Πcionum , colloquiorum libellorumque De hii quζntem materiam , alimentum & Praesagium, ii maioris motus suppeditabant. Postquam nolum sirum Adsessores in Ordinum Generalium Cosigio
597쪽
revocationem /ecreti de Legatis per Hollod eis
mittendis, oblata ordinum suorum extraordinaria convocatione , non impetrassent; quia, non poterant neque volebant implere conditionem illis propositam, si literas separatae militum dimissionis revocarent , Princeps & Legati lane mora die vii i Junii, ingente Nobilium ordia numque ductorum, sua studia libenter scilicet
conserentium, comitatu, profecti sunt Dord
cum, cui ut Urbium Vetustissimae primus honos debebatur. Quum illic hora noctis undecima , postquam civium cohortes & praecipui Rectorum Principi honorem habituri, iam essent digressi, appulissent, primo mane rogatus est Consul , ut Senatum juxta Gabinos stoctoviros convocaret; Qui sub protestatione de non 8 Iudicando , quandoquidem haec esset novitas insolens, . solius Principis respectu , facturum se, quod rogatus erat, promisit. Cum illuc esset ventum, Capellus Aerisbergius idem qui Frisios aliquando tam valide tr2ctaverat, habuit orationem hujus argumenti, quae & in caeteris urbibus iisdem verbis est repetita. in Belgio foederato ingens ortum esse incommodum ess rata dimissione atque diminutione militum ab Hollantae ordini ι instituta , contra sententiam reliquorum Sociorum, Celsissimi Principis, cr On- filii Statim, ad quos Militiae arbitrium inde ab in iis Foederis Ultrajectini pertinuisset. Mutationem
modo inchoatam inferre periculum maximae Cons
bonis O Foeucris illiud violationis, qua Nationes
598쪽
Res Belgicae sederatae per an um Icso. 93 Derum faceret obnoxias veteribus malis oppresa
Religionis ct libertatis, quam hostes igne ferroque rursus usent persequuturi. Cui manifesto discrimini praveniendo hanc legationem esse decretam, cui Glyd um Principem , singulari pietatis erga Patriae salutem suorumque majorum exemplo, aggre-όare se non esse gravatum. Notum esse reformati initium Euangelii, quantis eius Consessores malis confictati sint, quanta Antichristi&eius satellitum ira oppressa, quantum sanguinis haustum t Testari Zufenam , mare denam, Leidam , Oude teram , Harismum, ipsumque Ducem Albanum de Octodecim millibus Carnificum manibus sublatis gloriatum haec& reliqua de serro & samma a multis frigidh a cessita videbantur) Principem I dhelmum L sola miseratione Patriae & Religionis oppressae suum corpus ruinae supposuisse , reperto inter alia praesidio Foederis Ultrajectini; Cuius observantia Foederatum Belgicum opibus & gloria esse
auctum, esse augendum; neglectu eius omnia pessum itura ; quo spectent novissimae disputationes & conatus contra jus Foederis sanctissimi, uua de re superius acta referuntur. Persuadendis Hollandice ordinibus primo Legatos ad Conventum eorum Hagiensem ossiciose missos inrito successu; Ideo praesentem Legationem exintra ordinem esse decretam: Levandos esse populos, parendum aeri alieno, id omnes intelligere Nationes ; sed esse modum in rebus, nec hostibus exponendam inermem Patriam, Separ
599쪽
tas utique missiones militumque diminutione ab ipss Hollandiae ordinibus, ut foederi contrarias , antehac esse vituperatas. Idcirco petere se ab hac civitate Dordracena, ut in illo Foe dcie perseverare velit & reparare quod in contrarium nuper insorum quoque Legati in O dinum Hollandiar Consessu desgnaverint.' si
nomine teneantur ct obnoxii sint . per artis. Unionis xxxiii vinculo per senatis obligationis 2 pignore rerum suarum remediisque coasilvis. Secundum quae rogari Senatum, ut cum Sociis Nationibus consensum praesentaneum testari & promittere velit. Digresso Principe Legatisque, re deliberata , responsum est; Civitatem Dor Menam Logatos suos ad proxima Comitia mittendos instructuram esse Mandato, quid rele Iu optimi publici, Libertatis 2 juris Supremi Hollandia potis mum
expedire judicaret. Haec responso cum non sa- 'tisfaceret Principi & Legatis, postridie rursus in Senatum, non sine repetita protestatione Consulis, admissi in hanc sententiam per eundem Capellum loquuti sunt; Scitote Viri Spectabiles , Legatis eo Responso, quod Principi Cel Fimo stipsis heri dedistis, minime Iatisfactum esse; nec in
animo illos habere, prius hinc discedere, quam rotunde declaraveritis, utrum in Nationale edus, equo existis, redire velitis, an secus et Nec adeo, -- tequam ad propositionem nostram adepti fuerimus responsionem certam , nitidam , positivam, cathegoricam ct peremptoriam in 'iptis ς π prius quam Iocacitor prompteque rapinaveritis Unionis viola-
600쪽
Res Belli deratae per annum Icso mnem, cujus juxta confortes Vestros resfacti estis, obnoxii poenis corporalibus di patrimonialibus, vi legis N xx et r. praedicti Foederis Ultrajectini. Ouodsi arihue dilatoris restonse Legatos eludendos putatis, est quod diversas rationes , deinde proferesidas expe-ntetis, Dixi. Habita super hac oratione fulminante, deliberatione, placuit hoc modo Legatis per unum e Commissariis responderi. Audia vomu, Viri Nobilissimi , Orationem ultimam vestro nomine in Consessu nostro habitam. Ad quam respondere jus sumus; non esse Senatui in animo, quicquam amplius, quam heri factum, dare vobis re ponsi Sed quia vobis placuit, uti distis duris stcomminatoriis , ore Capessi prolatis, scitote, Se tum illis summopere laesum atque ostensum esse , ejusque rei sensum quovis modo ct occasione ex euturi m. Et quoniam illa dicta fuere calumnisi steontumeliosa contra jus Supremum, Libertatem, existimationem, Jncerumque propositum totius Provincia, singularumquι Civitatum ejus ct membrorum , dabimus operam , ut Nobiles 2 Praepotentes
Hollandia mi risiaeque ordines quam primum, quidheic actum sit , intelligant, ut debitam' ct Ocacem hujus insolentiae reparationem in loco ct in tempore suo consequamur, Dixi. Tam infestae orationes Principe coram habitae, solo serro dirimi posse videri poterant. Et , si Optimates vim ejusmodi verba sequuturam non praesumserint, rationes suas, sicut eventus docuit, minus perite putaverunt. Tum quidem Princeps nihil quam moderate petiit, ut rem denuo ad Senatum r
