Ulrici Huberi Institutionum historiæ civilis. Tomi tres. Quorum primus est ab ortu imperiorum, ad præsentem imperii romanogermanici statum, anno Christi 1356. stabilitum. Insertus est tractatus se temporibus ante Cyrum olim editus. In calce hujus tom

발행: 1692년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

serre vellent, quod ubi recusarunt, inde prosccti sunt Gornichemium , ubi propositio reverenter audita &responso cum gratiarum actione fuit adstipulatoria. Sed in eadem civitate duo Commissarii Amstelodamenses adsuerunt, Oesse mus & Haselarius , qui nomine Consulum de Senatus Amsteloda mensis Principi Legatisque

denuntiarunt, Eventurum esse, ut Audientiam, si Amstelodamum accederent, in Senatu non impetrarent. Inde Schoonhovium digressi, responsum ex voto acceperunt. Guoce prius decretum erat , non esse audiendos in Senatu Principem& Legatos; sed quibusdam a Principe competilatis , majori parti secus visum est; At responso suit generalis & sine scripto. Roterodami dc

Brielae bene recepti& responsum adsentiens a ceperunt, verum sine scripto & cum relations

ad id quod in Consessu Ordinum essent prol lauri. Schiedamensis nihil responderunt, nis in loco se exprompturos animi sui sententiam: Id. circo Princeps inde subiratus & impransus abiit. Similiter apud Delphensis, qui ut Principi aditum in Senatum concedebant, ita Legatis Ordinum Generalium negarunt , Comitibus etiam

Principis hospitia ad pernoctandum adsgnare

noluerunt; Idcirco inde recta se receperunt Hagam. Postea rursus ad iter accincti Alcmariam petierunt , ubi benevole auditi par responsum acceperunt, verbis tamen generalibus & ore duntaxat. Eodem modo apud Hornam & Enti sum excepti sunt, nec aliter in minoribus op-

602쪽

ὶ IN

sili

i eli

Res Belgicae foederatae per a num Isso. 97pidis: Nisi quod Medeublicensis obviam misere, qui Principem rogarent, ne suam urbem intrare vellet , esse vias scedas & sibi deesse coniam decore Prinoipem cum suis excipiendi. Quas preces et si h quo principio venirent intelligeret Princeps, vel admittendas vel una cum oppido spernendas putavit. Non eadem erga Amstelo menses usus est indulgentia vel indisti rentiar Cum enim Edamum rursus ad eum a Rectoribus Amstelodami Gee in ius & Spiegelius venissent , iterum rogantes, ut urbem suam praeterveherentur, ne I fagistratus aliquid Principi ingratum facere cogerentur, nihilo secus cum Legatis, non metuens repulsam, in ipsam urbem perrexit. Ubi cives, sicut ubique, in armis, Consules Principi adventum gratulati sunt, paratos se dicentes, ut Praefecto Provinciae omnem ipsi honorem exhibere ; sed rogati audientiam in pleno 'Senatu Principi legatisque impertiri, ad infitiasiverunt & in iis perstiterunt, dicentes; si quid vellent, hoc eos Consulibus exponere posse, qui cum Senatu , ut mos Civitatis esset, agerent. Legatis igitur refutatis, Principi Amsteloda menses ulterius tentare eorumque injuriam adversus suam dignitatem visum est facere conspectionem : Quasi Gubernator Provinciae petiit audiri, super negotio, cujus antea Consules secerat certiores. Qui de hoc Principis desiderio cum ad Senatum se relaturos dixissent , postridi h responderunt, Principi ut Provinciae Gubernatori audientiam in Senatu non posse concedi: Inde igitur

603쪽

3 8 ΤOMI III. LIBER II. haud obscura offensione discessum est , sine

prandio vel lautitiis, quas Consules enixe paratas offerebant. sed Princeps nihil usus circuitione, Quo pariter edamus 2 bibasus, inquit, oportet amicos esse meliores quam sumus. Ab Har, lemensibus nihilo melius cum Legatis habitus, audientia quoque negata , Leidam concessit,

ubi pransi , auditi & aequo responso dimissi

sunt, generali tamen & verbali, nec sine protestatione de non praejudicando. Eodem die xxv

Iunii Hagam reversi postridi h ordinibus G

neralibus, Legati, coram Principe, quid usu v nis Vt, retulerunt ,. ipsisque & maxime Principi gratiis prolixe actis, preces & vota pro succesti ulteriore subjunctae sunt. Princeps ejusdem

mensis die xxx in Consessu Ordinum Hillandia quid sibi evenisset, retulit; de Amstilodameninbus imprimis questus, ab illis se contra decus

S dignitatem suam nec sino dedecore Provin ciae, quae sibi Praefecturam detulisset, exceptum, petens injuriae illius ab Ordinibus reparationem. In oratione pronuntianda animadversum est ab auditoribus; Eum alias placide loquutum, nomen AMSTELODAMI intentiore commota. que voce extulisse, dum mox ad placidum rediret tenorem. A elotamcnses brevi postea suam causam publico scripto defenderunt ; In qua praeter i elationem facti prolixam, declarant,

in ea se fosse animi sententia, totum illud institu-iμm Legationis ad singulas Civitates super negotio, et Od g. commanςm Proet μω deliberationem per-

604쪽

ris hod

i Ires Belgicae foederatae per aππηm I6So. 99tineret , ad divisitonem excitandam ct eversionem Decreti Provincialis excogitatum , esse novum ct exempli noxii , Meo admittendos in urbem

nedum ad pubi cam audientiam, his gratia venirent. Quamobrem binos ad Principe Legatosque missos esse Commissarios, ad avertendum Legationis illius in urbem suam adventum. In qua sententia se quoque fuisse anno Μnc xxx I x. etsi tum res minus haberct dissicultatis, eo quod Princeps ipse non adesset, cujus praesentiam ut praecipuum gravamen animadverterent; etiam non omissa lite Dordracena minisque Capelli oratoris, illius urbis Rectoribus ii si nuatis. Vuod autem Principi deinde sili tanquam Provinciae praefecto acce gum 2 audientiam in Senatu negassent, ideofactum, ajunt, quod arasterem a Commissione ordinum Generalium non deponeret, quod audiri cuperet super negotio ab eadem Commissione dependente , videlicet , super eo quod Commissarii Amstelodamenses ipsi apud Grin emum insinuassent; Postrcmo, quod Instructione Praefecti examinata, non reperissent, illi jus esse datum , ossicii ratione, per urbes Hollandiae circumire, & orationes in Curiis habbere : Sed Praefecto hactous eodem jure utendum, quo privatis, qui audiri cupienter in Senatu , --niam petere debent a Consulibus, qui si negandam putent dicendi copiam in pleno Senatu, petitoribus utendum esse patientia: Tantumque abesse, uti Gubernatoribus in eo quicquam praecipui sit tribuondum , Ut potius illis minus licere debeat;

605쪽

o ΤOMI III. LIBER II. ne, si quando Illustres Hollandia ordines pro summa Potestate sua aliquid decernerent , quod Praesecto displiceret, is d continenti circum urbes ambulare, coetus agere in Curiis N blanditiis ininisve singulos universosque Rectores aggredi posset , ut de minis per Capellum Do draci tam notabiliter faetiim st; Ouare se petere , Decretum fieri ab Ordinibus, quo imposterum civitates Hollaudia 2 me risia ab ejusemodi

importunis Legationibus 2 audientiis liberentur, etiam vero ut de minis injurisiiue Dotaracenis reparatio injungatur Capen 2 aliis, qui Celsi um Principem ad ejusmodi deforme Legationis osscium concitaverint. Denique, id aetatur, ut Militia contracta, stipendiis exacte solutis, ordine iusto disciplinaque coerceatur & pudendae fraudes inlustrationibus impediantur; quo ira populus aliquando pacis optatae fructibus, quos aliae quaedam Nationes Sociae civibus suis jam bona ex parte praestiterint, etiam frui & gaudere possit, Haec fere illi, minimh fracti animis, ut apparet, & jure viribusque suis praesidentes. Interim Ordines Hollandiae in diaeta Reipubl. communi , quae est Hag , congregati, in hoc toti suerunt , ut comparatis inter se consiliis & rationibus, globum suum consensionis firmarent &ssabilirent , decretumque Provinciale adversus Socias Nationes, quanta seri posset maxima

sustragiorum praerogativa tuerentur. Qua in re totum causae momentum constituebant Viri

sapientes. destinati, ux novo exemplo, quam

606쪽

Iis Belgicae sederatae per annum risso. la rsit inanis & noxia Togatorum adversus arma tos extrema pervicacia, demonstrarent. Satis alioquin auctoritate rationibus & mora pros cerant, eo redam militum dimissione jam pridem, ut tam exigua inter ipsorum & sociarum gentium propositum superesset discrepantia, vix uti disceptatione verborum, nedum tanto animorum motu digna res videri posset. Sane poterant esse contenti hoc progressit, & Principi sociisque adstipulari, duntaxat ad tempus; donec aliam adducendi socios in suam sententiam nacti essent occasionem ; quae rebus ita serenti. bus , deesse non poterat, reliquis aeque remissiones onerum publicorum ac ipsi, de eraturis. Sed elucebant assectiis & studia potestatis Aristocraticae ostentandae in praecipuis Hollandice Rectoribus, hoc tempus idoneum esse ratis, ad stabiliendum evehendumque jus optimatium supra Praeseruim & inter reliquas nationes pro virium suarum modo excellendum. Nec apud Principem, elati animi iuvenem, qui avum, Patruum Patremque meminerat ita praefuisse Reipubl. ut Principatum , cessante nominis invidia, revera nec sine splendore multoqust applausu exercerent , non desuere, qui nunc eundem ludum parari, quem Induciarum tempore Farne ldius, Crotius aliique egissent , eumque nec aliter quam tunc oppressus fuerat, resutari posse monerent. Semel statuendum, velletne Princeps ita se Optimatium decretis, etiam in re militari,

submittere, ut deinceps opponendi facultatemPp s amit-

607쪽

TOMI III. LIBER II.

amitteret, an tempestive, dum vires. studia leministri adessent, obviam ire conatibus homianum ambitiosorum , qui non essent quieturi, donec Cubernatoris ossicium eo redegi sient, ut ne more Μauritiano in ordinem redigi nec amplius ullo modo coerceri possent. Quod si Praefecturae dignitatem & potestateri inde ab initiis

Reipubl. sartam rectam hucusque conservatam

sua negligentia & pusillanimitate diminutam re obrutam nollet, hoc esse tempus, quo fracta pau-

corum contumacia, exemplum statueret in eos, qui salutare Reipubl. temperamentum ex unius dr pamcorum potestate prudenter a majoribus adornatum

in soletiere 2 obgarchicae factionis dominatione Princiapem aeque ac populum subigere vellent. Huiusmodi& forsitan acrioribus hortamentis aeger & offensus generosi juvenis animus facile ad experiendam vim adversus capita factionis oppositae excitatus & magis magisque confirmatus eae Per aliquot tamen dies adhuc propositionibus hinc inde conciliandi causa factis collaboratum est. Ordines etiam Hollandiae decretum, quo L sationem circularem improbabant , orati Memque Legatorum in urbibus habitam refelle-hant, hactenus inhibuero, ne, quod erat consitutum , Ordinibui Generalibui illud exhibe-ςent Actisque eorum inseri curarent. Ommisi orioi etiam e suo corpore, qui cum Principe de medio inter sententias oppositas cernendo age-xent, misere, quod facile, si ratio affectui I studio con*ntjoris par fuisset, inveniri potuerat; Inter

608쪽

Res Belgicae foederatae per annum I66O.

illos tamen expediri non potuit. Ideo Princeps& Consilium Status ultimum controversiae

temperamentum scripto complehensum ordini bus Generalibus exhibuerunt; In quo primo omnium factu opus esse ponebatur, ut cohortes

turmaeque seorsim ab Hollandis dimissae interim stipendia sua perciperent. Porro dimitterentur adhuc sedecim turmae , facientes numerum Μ cccx L equitum, & manerent in stipendio tria millia, Mutatio Cur seriorum in selopetigeros . fieret, exceptis Praetorianis tam Principis quam milhelmi Comitis turma , de peditibus mitterentur centuriae Lu, caeterae quinis hominibus minuerentur, mittendis ita hominu ΜΜΜDccLV, mansuris tunc in stipendio, centuriis cDxv. numero xxv I millium, cccxv, qui numerus minor

esset, quam fuerat induciarum tempore, licet tum Regis Galliae stipendio insuper extra ordiis nem alerentur duae turmae & triginta peditum senturiae. Porro mercedes hospitiorum parte di midia minuerentur , Sub exacta solutione stipendiorum. At ordinum ductores qui miti rentur , honestis stipendiis esse fovendos, dum vis verent , aut dum heic vel alibi rursus adhibe - , rentur. Tribunis etiam qui adhuc retinerentur& praesectis locorum in limitibus, adsignand stipendia, quibus honeste se tueri possent, quovrum summa exprimebatur. Haec ita proponi, non quod securitati Reipubl. hoc tempore sitia

sciant, verum ut finis aliquando contentionum

sat & confusio militiae atque aerarii praevenia

609쪽

ωψ TOMI III. LIBER st

tur. Hac propostione ab Hollandiae ordinibus examinata , visum est illis etiam propius accedere ; mansitque discrepantia in his articulis.

Socii mittunt xvr turmas, Hollandi xx. In centuriis mittendis conveniunt; Sed reliquis Hollandi detrahunt denos , Socii quinos milites ρ Mercedes hostiliorum a sociis parte media diminutae ab Hostandis abolentur. Ductoribus ordinum dimissis, paulo minora destinant Hostandi stipendia, quam Princeps ct socii fecerant; Veluti ductoribus tu marum hi dant Μ cc. illi mille florenos. Centurioniabus hi Dccc, ill Dcc florenos tribuunt , ac ita fere in pauculis aliis. Ut jam manifestum esset, si adhuc contentio duraret, statuendum, animos

studio contentionis potius quam salutis publicae respectu manere divulsos & esse prorsus inr conciliabiles. Hollandi quidem rationes suas prolixa epistola singulis Nationibus exposuerunt, data die xxvri Iulii, neque dissiculter obtinuisset, si cum solis nationibus foederatis res suissent ; At hae Principis auctoritate in diversum trahebantur; qui hoc tempore in ipso ordinum Generalium Coetu praesens, febri correptus, domum & cubitum concessit. Post venae sectionem aliasque adhibitas curationes tum quidem periculum majoris mali, quod a morbillis, qui

dicuntur, metuebatur, liberatus est; neque jam tum deerat , qui diceret, Si Princeps morer

tur, Hostandos non accepturos alium Gubornatorem,

quod sine apocalypsi facile praedici poterat. Sed vota, vaticinia, literae, libelli rationesque disce-

610쪽

Res Belgicae foederatae per ameum Isso

disceptatae jam parum ad rem controversam pertinebant , Arausionensi Principe diversam ingresso decidendi viam. Habebat sibi concordem& obsequentem milhelmum Friderisum Frisiae Gubernatorem , etsi coactum ei cedere Provinciam suam, ususructu sibi reservato, ut pridem intelleximus; quem Hollandi, mores ejus &instituta alioquin eximie probantes, libenter aemulum Principi & spes suas ab illo dividere voluerant. Quod si in mentem illi venisset, consecutis temporibus ad majora non leve momentum illi conserre potuisse, dein videri volueru V. Cum hoc Priiaceps occupandae Amstelodami consilium stratagemate militari commui civit. Urbs in alta pace procul a Limitibus sita nullas custodiae cautiones in moenibus aut in portis observabat. Princeps habebat jus patentium, quod vocant, id est, imperiorum, quibus moven tur & agere jubentur milites. Quicquid ad Vahalin, Rhenum & Ualam cohortium turmarumque agebat in praesidiis, sub noctem d. xxix Julii, secreto iussum erat Abcoudam se conferre, quo post mediam noctem venit milhelmus Friderisus, cui sic erat mandatum ; ante lucem vel prima luce ingredi in 'udamum, per portam Antonia am, quam a Gentillato Gallo cum quinquaginta selectis militibus Ultrajecto nave oneraria appulso, sine strepitu occupatam esse oporteret.

Nihil hostile designandum erat, ne quidem si armis aut sesopetis impeterentur, nisi admodum enormis illata vir foret, quam vi propulsare lice-

SEARCH

MENU NAVIGATION