P.F. Fortunati a Brixia Ord. min. ref. prov. Brixiae ... Elementa mathematica in quatuor tomos digesta. .. Tomus primus algebrae synopsim, generalem proportionum doctrinam, ac utriusque progressionis theoriam, & praxim continens

발행: 1738년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rudi Mine Oa delibare placuit, tit q&icunque nossera haec in manus sument , videant, quam bene sit mihi de Pati mno consultum . Tu EQUES AMPLISSIME, ne dedigneris obsecro, quae δε mus , aeqlso animo accipere . Pro odio bino ad tot tantaque beneficia , quae in me, meumque hujus Prominoiae Ordinem contulisi , maximus cumulus accedet .

12쪽

LECTOM BENEVOLO.

NE mireris , Benigne Lector, si post eximia

& plane aurea hac ipsa de re edita volu mina, meum hoc nulla dote spectabile, innumerisque potius criminationibus impetendum , in lucem prodire audeat. Ingenue fatear, quid me impulerit, ut illud conscriberem,& nunc publici juris faciam . Cum enim exemplaria pene

Omnia Elementorum Geometricorum, quae exiguo Volumine comprehensa,quatuor ab hinc annis in lucem edidi, distracta essent, nec ullum amplius studiosae juventutis commodo prostaret, in eam Typographus sententiam venit, ut iterum typis illa committeret. Rogavit propterea, ut opusculo manus iterum admoverem, eique, si mihi visum esset, nonnulla adjicerem, quae Tyronibus forent

non inutilia. Quam porro gratum id mihi acci derit, dissimulare nequeo, cum Mathematicas . secultates, si quis alius, depeream. Rem itaque lubenti animo aggressus, cum in primis animadverterim , quam necessaria iis omnibus sit, qui naturalisphilosephiae studio nunc temporis operam navare parant, aliqua saltem Arithmeticie speciosie cognitio, hujus synopsim conscripsi. Ut

. vero

13쪽

vero illius pateret usus, generalemproportionum doctrinam, utpote in universa Matheu permaxime utilem ac necessariam , simulque utriusque

progressimis theoriam,& praxim illustrandam su

scepi. At cum cernhrem, incoeptum opuS in majorem , quam ab initio mente conceperam, m lem excrescere, rem non inutilem me facturum

putavi, si Geometriae quoque elementa, eadem, qua proportionum, atque prcgressionum theoriam absolveram, methodo pertractanda susciperem. Etsi enim hujusce argumenti plura a pluribus praeclare jam conscripta esse conspicerem, nemo tamen inficiari mihi posse videbatur, omnia fere eximia ejusmodi opera subtilioribus speculati

nibus, concisisque demonstrationibus adeo esse referta,utTyronum, cetera constantem, animum saepe ad desperationem perducant. Accedit, non Omnes, neque una tantum de caussa, volumina

ipsa sibi comparare posse : quo fit propterea, ut non pauci, qui Mathesi eximiam operam darent, eam omnino negligere vel inviti cogantur. Ne que enim amnia , quise ab omnibus conseribuntur, in omnium manus veniunt so fieri potes, ut nonnulli, qui etiam baee nostra intelligere valent, illos plenisres non inveniant librosi atque adeo utile plurimum Disit ipso by Coos s

14쪽

rimum esse , piares a pluribus feri diverse Ii o, non diυersa fide, etiam de quaestionibui iisdem, ut ad plumimos res ipse perveniat, ad alios sic, ad alios

autem sis a, En igitur non tantum ratio scribendi, verum etiam caussa, ut fluae conscripta a me fuerant, qualiacunque ea sint, praelo committerem . Restat, ut paucis dicam, quid in hisce Elementis adornandis ζNaestiterim . Equidem inprimis ea ex Euclide, Archimede, Pappo, alii que praestantissimis Mathematicis elementa excerpti, quae communi maximorum Virorum sententia magis utilia , scituque ecessaria ce sentur. Hiice autem singulis loca in margine adjeci, in quibus ab eximiis illis Viris ea ipsa tradiantur; eo nimirum consilio ductus , ut quae ex iisdem passim citantur, etiam in hoc opere inveniri facile possint. Tyronum porro commodo consulens, in quatuor tomoS totum opus diitrubui,atque ea methodo in singulis elementa diges. - . si , quae magis naturalis mihi visa est, & captui aptior. In demonstrationibus malui esse aliquanto prolixior,quam cum obscuritatis periculo brevior . Eas vero,quae ad absurdum deducunt,quo fieri a me potuit, vitavi, illud pro certo habens, , de-

15쪽

demonstrationes hujusmodi assensum quidem

nostrum extorquere , non autem intellechum iu lustrare; qui scientiarum finis praecipuus este debet.In hisce demum omnibus cautum summopere curatumque a me est, ut perspicuitas potius , quam elegantia locum haberet. Quippe, ut ait Tullius de re bona dilucide dicitur, inibi priecture dici videtur ς siusmodi autem res dicere ornate velle, puerile es splane autem ει per

spicue expedire se, docti, oe intelligentis viri sa).

Atque faec quidem fiant, quae de hujus operis consilio ac methodo mihi dicenda videbantur. Omnibus autem bis editis, liceat unicuique, qui in ea legendo meiderit, ex anisi sui sententia judica-xe b). Si quid peccatum a me fuerit, te Lector Benevole obtestor, ut qua benignitate es, aut ignoscas, aut emendes, eo doetus Quintiliani praecepto, nec Za , quae magni Autores dixerint, esse perfecta. Summi enim siunt, hominestamen c). Vale. Ari

a) Lib. III. de Finibus cap. l. 'ibi Apollonius Permus ep . ad Eudemum. c; Lib. X. Institui. Orator. cap. i.

16쪽

Nos intrascripti Lectores Theologi, nutibus obseqtientes Reverendissimi Patris Petri Pauli a Ciri nota V.Comis. Generalis hujus Cismontanae Res armatae Familiae , vidimus opus, cui titulus est: Elementorum Mathematisorum T mus I. auctore R. P. Fortunato a Brixia hujus Reforma Proi

eis Bruteusis MEI. Theologo, PM. Matheseos Pros ,re, ae Seriaptore ordinis, nihilque in eo deprehendimus, quod Cath licae Fidei, probitque moribus vel minimum adversetur . Quamobrem illud dignum censemus, ut publici juris fiat, si ita videbitur ice. In quorum fidem &c. Brixiae die I. Octobris I 737.

F. Pro per a B ixta s. Theol. Lector. FIoannes Baptista a Brixia Lector Neologus F. PETRUS PAULUS A CIMG LA Stris. Obsem. 3. P. N. Francisci Lector Emeritus, Ex-Provincialis, olim Proc. Generalis, ct in hae Cimoi uana Reformatorum Familia Hic. comissarius Geneνalis , σ Semus.

CVm a duobus Patribus Theologis revisum de ordine nostro & approbatum fuerit Opus, cujus titulus est: Et menta Mathematica in quatuor Tomos dimia. Tomus L ab Admod. Uen. P. F. Fortunato a Brixia nostrae Resormatae Provinciae Brixiae Concion. Lect. Theolog. compositum, vigore praesentium facultatem eidem tribuimus quatenus servatis tervandis , illud typis mandare possit, & vv

Dat. Romae ex nostro Conventu S. Francisci ad Ripas die ra. Octobris I TIT. F. Petrus Paulus a Cirignoti V. Com. Gen. Loeo sigilli Reg. De mandato P. Sua Reverendiis a F. Bemardinus a S. Quirita P Uecret. Generalis.

17쪽

Vendo vedulo per la Fiae di Revisione , ed Appro- . vagione det RF. mala Maria de Angelis Inquinioredi Brescia, net Libro intitolato r Elementa Mathematica inquatuor Tomos digesta. Tomus primus: non v'effer cosa al- cum contro la Santa Fede Cattolica, e parimente per attestato dei Segretario Nostro , niente contra Hinc i-

si, e buoni coitumi, concedemo licenaa a Gian-Maria .izaardi Stanapatore in Brescia , che possi esser stampstio, osservando gli ordini in materia di Stampe ; e presentando te solite Copie alle Pubbliche Librarie di Uen aia , e di Padova. Dat xo. Genam I737.

18쪽

INDEX

QUI IN HOC PRIMO ΤΟ MoCONTINENTUR. ALGEBRAE, βυε ARITHMETICAE

SPECIOS E SΥΝΟPSIS.

De proportione , & proportionalitate Geom trica magnitudinum in genere.

De progressionibus Arithmetica, & Geometricatam finita, quam infinita. Typ e

19쪽

Τypographiae sphalniata, quae irrepsere , ipso

in limine attexere opportunum duxi, ut scilicet in ea Lector benevolus incidens , emendanda esse praegnoscat.

g. II 6. Exemp. I. lin. I.

s. I 32. lin. q. stactionem primas. a. . lin. II. multiplic tur per 3 g. 238. Problem. Quantitates

rationales s. Ma. Laterculum I. - a

CORRIGE

inter se

denominatoris 3.

stactionem primam multiplicetur per μQuantitates irrationales Exemplum. I I L L

20쪽

ELEMENTA

MATHESEOS

DE ortu & progressu Matheseos pauca hic pramittimus . Plura qui cupit , aut Historiam Mathematicam adeat Petri Rami, aut Tractatum de Mathematicarum scientiaram progressu , illustrisribusque Mathematieis P. De-Chales, ejus cursui Mathematico in posteriori Lugdunensii editione praefixum, aut demum Brevem Commentationem Cl. l- fit, quae Tomo IV. sui cursus ad calcem legitur.

mbesis nomine ea facultas intelligitur, quae eirca quantitatem abstractive sumtam tota versarur . Mathesis Gradice dicta est, quod doctrinam, disciplinam, sive seientiam Iatine significat, quatenus nempe tanta est eorum, quae in Mathesi traduntur, evidentia, tanta certitudo atque firmitas, ut Dientia nomen illi prae ceteris conveniat. Duae porro sunt Matbestos partes praecipuae, inithmetica , & Geometria, quemadmulum duae sunt histes quantitatis, discreta, de con

SEARCH

MENU NAVIGATION