Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

uat inter poenas et delicta. - Quamobrem iterum illust verum est, quod diximus. Qui negat aeternitatem poenarum insernalium, is credere vix potest aeternitatem selicitatis, quae bonis atque piis promissa est t nulla enim est prpportio inter misera et impersecta nocistra bona opera et vitam aeternam, quam nos pii comsequuturi sumus. 'In hac re totus nodus latet quaestio.. nis de sine poenarum infernalium. Illi, qui contendunt, poenas Infernales sinem habituras esse, non possunt aeternitatem felicitatis aeternae defendere. Itaque unum ipsis agendum est ex binia: aut statuere debent, vitam aeternam finem habituram esse, aut si hoc forsan nolunt, concedani ipsi necesse est, poenam quoque aeternam nullum finem habituram esse. Hoc est primum

argumentum, quod duςitur ex sacrae scripturae dictis, quae diserte alfirmant, poenas insernales omnis finis expertes lare. 'Alterum argumentum sumimus ex continuatione habitus vitiosi eorum, qui ad inferos descendunt. Quicumque nimirum ex hac vita habitum vitiosum. secum in nituram vitam asserunt, illi in habitu illo

perseuerant. Hic autem habitus Vitiosus quum perseueret in altera vita, peccata non possunt desinere,

adeoque imprubi apud inferos perpetuo peccabunt. Ergo improbi etiam ibi perpetuo punientur. Nam illicum lie habitum Vitiosum contraxerunt , ii non possunt non perpetuo peccare, illum autem habitum illo iiiin exuere nequeant siue mediis gratiae. Ergo

642쪽

impii perpetuo peccabunt, et si perpetuo pereabunt, perpetuo quoque punientur. Iloe argumentum Scho. Iastici iam adhibuerunt ante Reformationem , atque illud omnes nostri Theologi ad hanc usque aetatem

urgent. ed qua ratione huius argumenti vim patroni restitutionis solent effugere Dicunt, poenas illas infernales purgatorias, sit venia vecto, fore. Dicunt illas poenas, quas damnati sentiunt, tam animas quam corpora eorum emendaturas et purgaturas esse, et hoc facto suturum esse, ut homines damnati atque daem

nes in pristinum statum felicitatis rellituerentur. Sed hoe quidem effugium potius assuinitur, quam probatur. Nullibi in sacris libris haec assumptio 1cripta legitur, et haec opinio modo Propter desperatam caussam, ut quid dixisse videantur, in disputationis aestu adsumimtur ab iis , qui finem poenarum insernalium statuunt. Animaduertendum est porro hanc propositionem intelis ligi non posse. Non potest explicari, quomodo ani- ima vitiosa per dolores, per molestias, per cruciatus

purgari possit, idque sine mediis gratiae, sine illuminatione, sine regeneratione. Sententia autem, quae nec in sacris litteris ex stat, nec explicabilis est, tolerari omnino non potest. ORICENM Vero saec. II l. praeceis Pit, poenas infernales purgatorias eo, seu futurum , esse. ut animae improborum per dolores infernales purgentur, et post purgationem ad vitam. aeternam admittantur. Hoc exemplum GRIGENIs sequuntur ho

die nostri restitutionia patroni. sed boni illi viri. qui

643쪽

qui plerumque indocti sunt, boni illi, inquam, viri nesciunt, ORIGENEΜ sententiam quamdam de anima illais huisse , quae prorsus est aliena a nostra sentenitia. ψRIGENΕs arbitrabatur, animas nostras esse particulam essentiae diuinae, atque hanc particulam diuinae essentiae tenui quodam corpore conditam et conclusam uile statuebat. Idem oRIGENES Putabat, corruptionem aenimae non esse in ipsis animis, quia particulae essentiae diuinae et idcirco diuinae sunt, et propterea corrumpi nequeunt, sed omnem corruptionem esse in nostro coris pore, in corpusculo illo aethereo, quo anima cingitur. Qui ita sentit de anima, is potest purgationem anima rum per ignem quemdam et per dolores defendere. Concipi enim potest, quomodo tenue illud vehiculum per ignem possit purgari. At nos, qui credimus, antis

mas substantias esse simplices, et illas aeque ac eorpora sedes corruptionis esse, noa, inquam, concipere nullo modo possumus, quomodo substantia simplexpurgari et emendari possit per ignem atque dolores. Non ergo intelligunt, qui restitutioni fauent, systema ORIGEMIs, cui subscribere autumant.

III Denique de gradibus poenarum dicendum, est. Hi ex verbis Cluisti , et ex ipsa natura iustitiae diuinae liquent. LVC. XII, 48. MATTH. XI, 22, 24, as. Iesus Christus clare significat, alios homines praealtis leuiores poenas sensuros esse. Idem probari potest ex natura iustitiae diuiuae. Nam quum homi

644쪽

624 P. II. ANTHROPOLOGIA.

nes non pari modo improbi sint, quum allus alio sit peior, necesse quoque est, iustitia diuina postulante, ut onmes homines non similes poenas patiantur, sed is , qui peior est, grauiorem poenam sentiat, steis, qui tantum gradum improbitatis non attigit. Haec quum nihil ambiguitatis et obscuritatis habeant, nolumus plura de iis disserere. -

SEARCH

MENU NAVIGATION