장음표시 사용
621쪽
ID Sedes doctrinae monstranda est, quae est te. leberrimus ille locus MATTH. Xli, 3o 3 I. in quo ipse feritator de peccato in Spiritum lanctum loquitur,
cui adiungi possunt loci paralleli MARCI III, 29, 3o.LvcAE Xll, Io: qui vero loci unum tantum dictum constituunt. Cum hoc loco coniungebant olim plerique Theologi duo alia dicta, HEBR. VI, 4-6. X, 26. et I IOAN. V, I 6; sed maxima pars Τheologorum nostra aetate non sine caussa existimat, hina haec dicta non agere de peccato in Spiritum sanctum. IOANNEs loquitur de peccato ad mortem ἱ intelligitur vero non mors aeterna, sed temporalis tantum PAVLLus loquitur de apostasia. In utroque loco Spiritus sancti non fit mentio. Quicumque igitur scire volunt, quid sit peccatum in Spiritum sanctum, illi verba haec Iesu
Christi apud φTTuAE- accurate explicare et co siderare dehent. Dicit autem seruator hoc loco : Omne peccatum et blas emtia remittetur i. e. remitti potest hominibus. Spiritus vero blasphemia non remittetur i. e. non remitti potest hominibus. 3I . Si quis dixerit verbum contra Filium hominis, rem tetur iisti; qui vero dixerit contra Spiritum sanctis, ηon remittetur ilii, neque in hoc Deculo, neque in f turo. Cognoscimus ex hoc dicto Seruatoris nostri, α Omnia peccata, etiam atrocissima, hominibus a Deo imiitta posse propter Christum , in ab hac regula generali unum' peccatum exceptum esse; γ id peccatum
nominari peccatum in Spiritum sanctum; δ id pe
622쪽
C. III. DE HOMINE LAPSO ete. 6or
eatum non modo animo sed etiam ore committi.
Nam Iesus Christus nominat id peccatum in Spiritum sanctum hiasphemiam. Blasphemia autem est peccatum oris, quod per linguam et per os committitur. Ergo constat ex vurbis Iesu Christi, peecatum in Spiritum sanctum non esse tantum peccatum cordis, sed etiam peccatum oris; a huic peccato in Spiritum sanctum oppositum esse peccatum in Filium hominis; ζ peccatum in Filium hominis non esse tam at X peccatum, quam peccatum in Spiritum sanctum; peccatum in Spiritum sanctum non posse remitti neque in hoc neque in futuro mundo, hoc est, numinquant. Si orientales significare volunt aliquid imis possibile esse, dicunt, id neque in hoc neque in s
turo mundo fieri posse. Quum ergo Iesus Christus dicit, hoc peccatum non posse remitti neque in hoe neque in futuro mundo, id significare vult, id pecicatum numquam remitti posse.
Ut hoc dogma recte intelligatur , necesse est, ut a occasionem inquiramus , qua Seruator noster haec ardua verba pronunciauit; ex occasione enim de sensu eorum iudicari potest et debet. Constat autem ex antecedentibus, Seruatorem nostium magnum quoddam secisse' miraculum , et cacodaemonem ex miseri cuiusdam hominis corpore eiecisse. Hoc miraculum Seruatoris nostri vituperabant inimici eius.
Pharisaei nimirum, dicentes, Iesum Christum hoc mi- P p s ' , ra
623쪽
raeulum fecisse non virtute diuina, sed virtute meo. daemonis seu diaboli. Haec blasphemia Pharisaeorum Seruatori nostro Occasionem praebebat, verba illa proserendi, de quibus nunc loquimur. Concludendum ergo nobis est, Pharisaeos peccatum in Spirbium sanctum commisisse. Nam Pharisaei vituperabant
miraculum , quod Iesus Christus fecerat; Christas
autem statim haec verba pronunciabat. Ergo Phari. saei rei erant peccati illius , quod Seruator pecea tum in Spiritum sanctum nominat. Prorsus Obscura sunt haec verba , nisi Seruator ad peccatum Pharisaeoruin respicit, quud nobis in antecedentibus refert. Nunc b inquirendum est, quid sit Spiritus sanctiis in vertiis Seruatoris nostri Spiritus sanctus vocabulum est, quod in diuinis libris non unam ha-
het significationem. Mox tertiam personam diuin, talis, mox media gratiae, per quae homo coMuerti solet, et quae ex Spiritu sancto proficiscuntur, mox miracula Christi, mox diuinam Christi naturam denotat. Iam ergo quaeritur, quam nam haec vox hoc .loco habeat potestatem Τ Hermeneutici hanc regulam ferunt ; Notio voeabulorum vulgatis et usitatissima
tamdiu est retinenda , quamdiu nihil absurdi ex illa nascitur. In uiuinis libris Spiritus sanctus sensu notissimo et usitatissimo designat tertiam diuinitatis personam Haec ergo notio nobis hic retinenda, quamdiu non intelligimus, ex ista notione aliquid absurdi concludi posse. Non videmus autem , aliquid absurdi
624쪽
surdi concludi poste, si notionem Spiritus sancti sensu notissimo sumamus. Quamobrem concludamus, Spiritum sanctum hic denotare tertiam personam di- 'vinitatis. At vocabulum Spiritus sancti, quum pro tertia persona diuinitatis ponitur , vel denotat ipsam personam diuinam vel etiam operationes huius perissonae clivirae. Euidens autem est, in hoc loco non intelligi ipsam personam Spiritus sancti , sed opera-
tiones illius. Pharisaei enim non vituperarunt ipsiim Spiritum sanctum, sed vituperarunt tantum miracula Iesu Christi, seu operationis, i. e. media illa, per quae Spiritus sanctus homines conuertere ac regenerare volebat. Spiritus ergo sanctus hoc in loco nishil potest denotare , nisi illa media , per quae Spi-
ritus sanctus homines vult conuertere , et ad fidem in Iesum Christum adducere. Sermones, miracula Iesu Clixisti erant eiusmodi operationes, Per quae Spiritus sanctus Pharisaeos atque Iudaeos conuertere et regenerare volebat. His positis ipsa.verba Iesu Christi iam erunt facilia intellectu. Omnia peceata, inquit, potiunt sperare veniam, sed unum, malitiosa iniuria miraculis et Spiritui sancto illata , numquam remitti potest. Opponitur huic peccato peccatum insilium hominis. Filius hominis est ipsa persona Iesu Christi, ratione humanae naturae considerata. Iesui3 Christus enim, quum se filium hominis appellat, manifestissime respicit humanam naturam. Contra filium
hominis loqui senificat igitur: Christum pro Vero
625쪽
homine habere , et huic homini maledicere, aut de illo male loqui. Id faciebant Iudaei, Iesum Christum
publicanorum amicum , socium peccatorum nominan
tes. Hoc est peccatum in filium hominis. Qui tale peccatum committebat, veniam nancisci poterat, si nempe resipisceret. At quicumque aliquid dixerit contra Spiritum sanctum, id ipsi non remittetur, neque in hac neque in futura vita, id est: Quicumque operationes Spiritus sancti, salutaria illa media, per
quae Spiritus sanctus homines conuertere vult, contra suum conuictionem Vult improbare, vituperare, reprehendere, is peccatum committit irremissibile. Nunc II natura peccati in Spiritum sanctum
determinari debet. Peccatum in Spiritum sanctum est malitiosa atque pertinax contemtio et repudiatio mediorum illorum , per quae Spiritus sanctus homines conuertere vult , cum publica irrisione et contemtione illorum mediorum, quae ordo salutis requirit , coniuncta. Haec definitio in ipsis verbis Serub toris nostri latet. Haec nimirum verba resipiciunt ad Pharisaeorum malam actionem, qui miraculum I su Christi contra conscientiam suam pro miraculo diabolico , seu pro actione , quam cacodaemon effecisset, venditabant. Hoc si quis attenderit, videbit, definitionem nostram iustissimam esse. Is peccatum in Spiritum sanctum committit, qui I media gratiae malitiose et pertinaciter reiicit. Non ergo peccatumia in
626쪽
' C. III. DE HOMINE LAPSO ete. 6os
in Spiritum sanctum committit, qui media gratiae reiicit, sed qui pertinaciter et obstinate, hoc est contra conscientiam id facit. pharisaei non modo haeratione reiiciebant media gratiae, sed etiam irridebant et publice conuiciebamur illa media conuersi pis. Ergo sola repudiatio nondum constituit peccatum in Spiritum sanctum, sed homo etiam ab illa me dia gratiae spernere et irridere debet. III Quaeritur: Quare hoc peccatum remitti ne queat Peccatum hoc. teste Iesu Christo, non potest remitti. Disputant Theologi, quaenam sit ratio huius irremissibilitatis 2 Haec ratio ex ipsa definitione reddi
potest. Quicumque media gratiae malitiose et con stanter reiicit, et s) ea irridet et cavillatur, is nullo modo potest conuerti per gratiam diuinam ordinariam, sed per miraculum conuerti debet. Atqui vero iusti . . tiae diuinae repugnaret, si Deus eiusmodi malitiosos homines vi et contra Voluntatem suam per miraculaeonuerteret. Ergo quum eiusmodi malitiosi homines non possint conuerti per gratiam ordinariam nam media gratiae malitiose respuunt : extraordinariam gratiam vero siue miraculum Deus hominibus illis non potest concedere, homines illi omnino non possunt con- , uerti. Quicumque conuerti nequeunt. illis peccata sua remitti non possunt. Ergo hoc peccatum sua natura irremissibile est. Sic enim argumentamur: Quicum.
que non vult conuerti, illi non potest remitti peccatum
627쪽
tum. Peccatores in Spiritum sanctum nolunt conuerriti: nam reiiciunt omnia media, per quae conuerti pose sunt ue finis vero obtineri non potest sine mediis. Ergo etiam peccatores in Spiritum sanctum hemissionem pecca. torum accipere nequeunt. IV Inquirendum est, utrum peccatum illud in Spiritum sanctum hodie adhuc committi possit 8 Certe a hue eommitti potest ; nam homines nostra .aetate aeque sunt malitiosi, atque Pharisaei erant tempore Seruatoris nostri. Nostra aetate homines ad eumdem gradum malitiae peruenire possunt, Vt Omnia media gratiae reiiciant, eaque quoque illudant et contemsant. Ergo hoc peec tum tamen rarissimum est. Rarissime enim homo ad eum malitiae gradum peruenit, ut omnia media gratiae comtra conscientiam suam non modo reiiciat, sed etiam publice irrideat: at tamen fieri potest.
Poena peccati habitualis, seu originis, est mors tam spirimalis quam corporea,
Ronti V, 22. Haec poena est partim naturalis, partim arbitraria. Corporis Vero mors in fidelibus et regenitis amittit rationem poenae et Vel malum tantum est naturale, Vel medium maioris felicitatis obtinendae. Phil. Ι, ΣΙ. Peccatorum
actualium poenae sunt velapirituales,quae
628쪽
ad animam pertinent, Eph. IV, 22, Vel etiam temporales seu naturales, quae sinit
Varia mala, quae corpus peccatoris ami-gunt et cruciant.
Diximus hactenus de peccato et de natura pe
eatorum. Agamus nunc de poenis peceati. Poessa est malum, quod violationem legis consequitur. Ita optime poena definiri potest: ceterae namque definitiones albquid habent ambiguitatis et obscuritatis. Poena igitur est malum, quod vel ad corpus vel ad animam pertinet. Illud autem malum ab aliis malis distinguitur per id, quod id malum, cui nomen poenae imponitur, violationem legis consequatur. Ex hac definitione statim hoc nas tur corollarium e Vbi nulla violatio legis, ibi nulla proprie poena est. Hoc ideo notandum est, quia hi vita communi nos vocabulo poenae interdum latius utimur. ita, Vt per illam vocem omnia mala intelligamus , quae aliis a supremo principe imponuntur. Homo v. c. qui innocens est , et tamen in exsilium mittitur aut aliis malis oneratur, is dicitur poenam sustinere. Haec vitiosa est loquendi ratio. Is h mo, qui legem non Violauit, tametsi mala quaedam sentiat, is proprie poenam sustinere nequit. Nulla enim est poena, ubi non est culpa; et nulla culpa, ubi non est violatio legis. Illa autem mala, quae
629쪽
violationem legis eonsequuntur, seu pohnae, vel habeat
fundamentum suum in ipsa vitiosa actione, Vel in voluntate legislatoris. Illae poenae, quae fundamentum libhent in ipsa vitiosa aetione, nominantur Poenae naturales. Illae vero, quae fundamentum habent in voluntate legislatoris, nominantur Poenae arbitrariae. Hane
distinctionem iam supra S. v. exposuimuS. . Hoedogma generale de poenis nunc applicandum erit ad poenas peccatorum. Distinguenda nobis sunt peccata. Peccatum est vel habituale, seu originis, vel actuale, seu vitiosa actio , quae contra legem committitur. De utriusque ergo peccati poena dicendum erit. Poena peccati originis in lege, quae apud Mo-sEN GEN. II, IT. exstat, clare expressa est : Tu in riendo morieris. Ita poena peccati originis morsi est. Haec autem poena duplex est. Distinguitur enim mors in spiritualem , ex qua sequitur mors aeterna, et in mortem naturalem, seu corporis. Utraque mors intelligitur , quum dicimus , mortem esse poenam peccati primorum parentum. Ergo mors spiritualis est poena peccati originis. De hae morte spirituali iam satin a nobis dictum est. Mors spiritualis nihil est aliud, quam priuatio persectionum illarum spiritualium, quibus primi parentes ante lapium erant praediti. Hac vero de re supra abunde diximus. Mors corporis, altera Poena Peccati originis, vulgo esse dicitur distatutio animae atque corporis. Haec vero definitio non satis est
630쪽
. . C. II1. DE HOMINE LAPSO ete. 6co
aeeurata. Nam diolutio animae et corporis conseis
quens tantum est mortis corporis. Mors proprie nihil est, quam priuatio vitae. Privatio vitae autem nasciis tur ex destructione organorum illorum, per quae humores vitales nutriuntur. Per mortem itaque corpus nostrum ineptum rediistur ad operationes animae. postquam autem hoc factum est, sequitur di lutio vinis it animae et corporis. - Fieri non potest. Ut anima
nostra in corpore diu remaneat, postquam mors ineorpore euenit. Haec poena peccati originis , seu mors, partim est poena naturalis, partim poena arbitraria. Mora , spiritualis poena est naturalis, quae ex ipsa vitiosa actione primorum parentum consequebatur: at eadem quoque mors est certa ratione poena arbitraria. Si Deus v. c. permittere vuluisset, ut primi homines in paradiso manerent, et ex arbore Vltae comederent, illa corruptio, quae ex lapsu consequiua erat, dispelli et immortalitas restitui potuisset. Deus enim eiecit primos homines ex paradiso. ' que huius expulsionis Deus haΜe reddit rationem, ne comederent de arbore vitae, et immori
litatem recuperarent. Si ergo Deus passus suisset, pr
mos parentes in paradiso Vivere, mortalitas expulis, et contra immortalitas in corpore Adami conseruata , uisset. At iustitia Dei id non permittebat ; hinc eiiciebat Deus primum hominem ex paradiso. Ex 'lquo manifestum est, mortem corpoream ege partim poenam arbitrariam. Est ergo mors corporis partim