장음표시 사용
601쪽
μ s O QUAEST. CLXXXIX. ART. VII.
est , a. 3. Θω. q. aὰ 3. ω qu. 88. a. I 2. ad I. o, Iigatio voti perpetui praesertur omni alii obligati ni . Obligari autem voto perpetuo , di solemni ad vaeandum divinis obsequiis , competit proprie Episcopis , & Religiosis . Presbyteri autem Curati , &Arehidiaconi non obligantur voto perpetuo , & solemni ad curam animarum retinendam , sicut ad hoc obligantur Episcopi. Unde Episcopi Praesulatum non possunt deserere quaeumque Occassione, absque auctoritate Romani Pontificis , ut habetur extra de reg. R transeuntibus ad relig. c. Licet. Archidiaconi au-.tem, R Presbyteri Curati possunt libere abrenuntiare Episcopo curam eis commissam , absque speciali Iicentia Papae , qui solus potest in votis perpetuis dispensare . Unde manifestum est , quod Arehidimeonis , oe Presisteris Curatis licet ad Religionem gransire. Ad priimum ergo dicendum , quod Presbyteri Curati , & Archidiaconi obligaverunt se aci curam agendam subditorum , quamdiu retinent Archidiac natum, vel Parochiam : non autem obligaverunt se ad hoc, quod perpetuo Archidiaconatum , vel Parin
Ad secundum dicendum , quod , sicut Hieron. dicit contra vigil . c e. 6. in princ. γ incipit . misa in orbe ,, Quamvis a te linguae vipereae morsus,, saevissimos patiantur, scilicet ReIigiosi, quibus ar- , , Rumentaris, & dicis : Si omnes 1e clauserint, &,, fuerint in solitudine , quis celebrabit Ecclesias. M Quis seculares homines lucrifaciet i Quis peccan- D tes ad virtutes poterit exhortari Τ Ηoc enim mo- do si omnes tecum fatui sint , lapiens esse quis es poterit ' Et virginitas non erit approbanda . Si
,, enim virgines omnes fuerint, & nuptiae non se ,, tint, interibit genus humanum . Rara est virtus, m nec a pluribus appetitur. M Patet ergo, quod hic timor stultus est et puta si aliquis timeret haurire quam , ne flumen deficeret.
Ad tertium patet lalutio ex dictis.
EX artic. habes primo: quomodo per rationem D. Rendas , merito insinuatum fuisse a scripturis, S canonibus , quod archidiaconi , & presbyteri e rati possunt licite religionem ingredi . A Canonibus quidem, ut in ar tim. eontri A scripturis vero , ut Recl. 8. Non in so hominis potesate prohibere ori ratum. Quando scilicet ad instiorem frugem impeliit.
602쪽
QUIEST. CLXXXIX. ART. VIII. I r
Ait . fm I. Theis. S. Spiritum nolite extingtiere. Ne se uicet computemini inter illos, quibus, Optime exprobrando, dixit B. Stephanus Act. 7. Vos fem- per Symitissancto regis itis. Secundo vides : quomodo, &c.
Utrum Ileeat de una Religione transire ad aliam. q. diu. 27. q. I. art. 3. q. l. γ 3. γ GN. 3 8. q. I.
AD Octavum sic proceditur . Videtur , quod non
liceat de una Religione transire ad aliam , et iam arctiorem. Dicit enim Apost. ad Hebri Io. Nonis deserentes collectionem nostram, sicut est consue-
,, tudinis quibusdam: Gl. c interi. qui scilicet vel
D timore persecutionis cedunt, vel propria praesum- ,, Pt Ione a Peccatoribus , vel imperfectis , ut iusti videantur, recedunt et ,, Sed hoc videntur facere , qui de una Religione transeunt ad aliam perfecti rem. Ergo videtur hoc esse illicitum. a. Praeterea . Professio Monachorum est arctior, quam professio Regularium Canonicorum , ut habe tur extra , de statu Monach. R Can. Reg. c. set odoex timorem: Sed non licet alicui transire de Ratin Canonicorum Regularium ad statum Monachorum.
dicitur enim in Decr. I9. q. 3. c cap. a. b M Manis damus , oe universaliter interdicimus , ne quisse Canonicus regulariter professus, nisi c quod absit se publiee lapsus fuerit, Monachus emciatur. M EGRo videtur , quod non liceat alicui transire de una Religione ad aliam maiorem. 3. Praeterea. Tamdiu obligatur aliquis ad implendum quod vovit, quamdiu potest licite illud implere : sicut si aliquis vovit continentiam servare , etiam post contractum matrimonium per verba depraesenti , ante carnalem copulam tenetur implere votum ; quia hoc potest facere Religionem intrando. Si ergo aliquis licite potest transire de una Religione ad aliam , tenebitur hoc facere, si ante hoc voverit existens in saeculo. quod videtur esse inconveniens ; quia ex hoc plerunque scandalum generari posset . Ergo non potest aliquis Religiosus de una Religione transire ad aliam arctiorem . Sed Contra est , quod dicitur in Decret. 2 . q. 4
c cap. r. Virgines sacrae si pro luero animae suae ,, propter districtiorem vitam ad aliud monasterium
603쪽
1 α QUAEST. CLXXXIX. ART. VIII.
ω pergere disposuerunt , ibique commanere decreari verunt, salicta Synodus concedit: se Et eadem ratio videtur ege de qui biiscumque Religiosis . Ergo otest aliquis licite transire de una Religione ad a.
Respondeo dicendum , quod transire de Religione ad Religionem , nisi propter mahnam utilitatem , vel necessiitatem , non est laudabile et tum quia exboc plerumque scandalizantist illi , qui relinquuntur i tum etiam quia facilius proficit aliquis in Religio oe quani coniueuit , quam in illa quam non consuevit , caeteris paribus . Unde in Collationibus Patrum c collat. I . c. S. in prine. Abtas Nesteros dicit: ,, Unicuique utile est secundum proposiis tum quod elegit, ut summo studio, ac dili uentia ,, ad operis arrepti persectionem pervenire festinet, & nequaquam a sua , quam elegit semel, proseΩis sione discedat. Et postea subdit c eap. 6. ratio.
nem assignanι : Impossibile namque est , unum is & eundem hominem simul universis fulgere vi , , tutibus; quas si quis voluerit pariter affectare, in se id incidere eum necesse est , ut dum omnes se. quitur , nullam integre consequatur . ,, Diversae enim Religiones praee minent secundum diversa vi
Potest tamen aIiquis laudabiliter de una Religione transire ad aliam, triplici ex causa. Primo quidem Eelo perfectioris Religionis i Quae quidem excellentia , ut supra dictum est , c quaest. praeed. ar. 6. non attenditur secundum solam arctitudinem,
sed principaliter secundum id , ad quod Religio
ordinatur , secundarici vero secundum discretionem observantiarum debito fini proportionatarum . Se- eundo propter declinationem Religionis a debita perfectione: puta si in aliqua Religione arctiori incipiant Religiosi remissius vivere, laudabiliter transit aliquis ad Religionem etiam minorem , si melius observetur . Unde in Collationibus Patrum c eoliat. 39. e. 3. s. ω 6. Abbas Joannes de se ipso dicit, quod a vita solitaria, in qua professus fuerat, transiit ad minorem , scilicet eorum qui vivunt in societate , propter hoc quod vita eremi ciea coeperat declinare, & laxius observari. Tertio propter infirmitatem , vel debilitatem ; ex qua interdum pro-veuit , quod non potest aliquis arctioris Religionis
Ratuta servare , posset autem servare statuta Relia uionis laxioris.
Sed in his tνibus easibus potest esse differentia. Nam in primo casu debet quidem propter humilitam
604쪽
QU EST. CLXXXIX. ART. VIII. 3 3
em licentiam petere , quae tamen ei negari noupotest, dummodo constet illam Religionem esse amctiorem : Si vero de hoc probabiliter dubitetur , est in hoc Superioris iudicium requirendum, ut habetur extra , de regularibus , & transeuntibus ad religi nem, cap. Liese. Similiter requiritur Superioris iudicium in secundo casu. In tertio vero easu etiam est necessaria dispensatio.
Ad primum ergo dicendum , quod ii Ii qui ad ae-ctiorem Religionem transeunt, non faciunt hoc praeis sumptuose , ut iusti videantur , sed devote, ut tu stiores fiant, Ad secundum dicendum , quod utraque Religio, scilicet Monachorum , & Canonicorum Regularium, ordinatur ad opera vitae contem Plativae t Inter quae praecipua sunt ea , quae aguntur in divinis myste. riis : Ad quae ordinatur directe ordo Canonicorum Regularium, quibus per se competit, quod sint Clerici Religiosi: Sed ad Reliqionem Monachorum non per se competit, ut sint Clerici, ut habetur in Decret. 16. quaest. I. ωρ. Nemo potes, oe eam alia ea a Et ideo quamvis ordo Monat horum sit amctioris observantiae , si Monachi essent laici, liceret transire ab ordine Monachorum ad ordinem Canonicorum Restularium, secundum illud Hieronymi ad Rusticum monachum epis. 4. aliqua . a med. SD υiυe in monasseris , tie clericus esse merearis . Non autem e converso , ut habetur in Decret. I 6. qu. r. in decreto inductor Sed si Monachi sint Clerici sacris mysteriis obsequentes, habent id quod est Canonicorum Regularium cum maiori arctitudine: Et ideo transire licitum erit de ordine Canonico rum Regularium ad ordinem Monachorum , petita tamen Superioris lice utia , ut dicitur I9. qu. 3. cap.
Ad tertium dicendum , quod votum solemne , quo quis obligatur minori Religioni , est sortius, quam votum simplex , quo quis adstringitur maiori Religioni . Post votum enim simplex si contraheret aliis quis matrimonium, non dirimeretur, sicut post votum solemne . Et ideo ille qui iam professus cst in minori Religione , non tenetur implere votum simplex , quod emisit de intrando Religionem mai
APPENDIX. Ex artie. habes mimo r quomodo per rationem geostendas, dc recte intelligas, merito fuisse in si
605쪽
riuatum a scripturis, & canonibus; quod potest quis transire de una religione ad aliam persectiorem. Acanonibus quidem, ut in argum. eontν. A scripturis vero, ut Ecel. 8. & I. ThessaI. I. secundum quod exin Planatur in art- 7. append. Item per hoc , quod B. Joannes Baptista audientibus discipulis de Christo dixit Joan. i. Eeea Agnus Dei . intendebat enim inter alia per haec verba incitare discipulos suos ad transferendum se ipsos a suo discipulatu ad discipulatum Christi perfectiorem. Quam intentionem ma gistri subtiliter attendentes duo ex discipulis eius secuti sunt Christum. Perfectiorem, inquam , discipulatuiti: quia attenditur principariter perfectio non secundum arctitudinem observantiarum e sed securi dum propinquitatem discretam ad debitum finem. Item insinuatur id ipsum ab eodem per hoc , quod discipulos c ad quorum inductionem alii postea sequerentur ad Christum misit , Matth. II. Voluit siquidem inter alia , quod Christo miraeula tanta facienti interim assicerentur; quorum sancta affectio Perseveraret: & ab ea stimulati tandem ad discipulatum iptas Christi transirent. Secundo vides: qu modo ex iis, si bene pensentur, & applietentur, doctrina praesens Angelica vicissim declaretur , atque
Uerum Histiis debeat aIios indueere ad Religionem intrandam. IvoL 3. a. II. γ Iq.
AD Nonum se proceditur . Videtur ,- quod nuIlus debeat alios inducere ad Religionem intrandam . Mandat enim Beatus Benedictus in Regula sua , c cap. 38. quod venientibus ad Religionem non fit Desiis praebendus ingressus : sed probandum σν , an spiritus ex Deo sine . Et hoc etiam docet Cassian ux in 4. lib. de institutis coenobiorum. c. cap. R. Multo ergo minus licet aliquem ad Religi
a. i PTaeterea. Matth. 23. Dominus dicit: D Vae v is bis, qui circuitis mare, & aridam, ut faciatis ms, num Proselytum, &eum factus fuerit, facitis eum D filium gehennae duplo quam vos r is Sed hoc Vi dentur facere, qui homines ad Religionem inducunt. Ergo videtur hoc esse vituperabile. s. Praeterea . Nullus. debet aliquem inducere al
606쪽
id , quod pertinet ad eius detrimentum e. Sed illi
qui inducuntur ad Religionem , quandoque ex hoc incurrunt detrimentum ; quia quandoque sunt obligati ad maiorem Religionem . Ergo videtur , quod non sit laudabile aliquos inducere ad Religionem. Sed Contra est , quod dicitur Exod. 26. Cortina
cortinam trahat . Debet ergo unus homo alium trahere ad Dei obsequium . Respondeo dicendum, quod is inducentes alios adis Religionem non solum non peccant, sed magnum di, praemium meremur . Dicitur enim Iacobi tittim. Qui converti secerit peccatorem ab errore viae,, suae , salvabit animam eius a morte , & operiet ,, multitudinem peccatorum . Et Dan. I a. dieitur, ,, qtiod qui ad iustitiam erudiunt plurimos , eruntes quasi stellae in perpetuas a ternitates. Posset tamen contingere circa huiusmodi inductionem triplex inordinatio. Primo quidem, si violenter aliquis alium ad Religionem coveret: Quod prohibetur in Decr. 2o. qu 3. cap. Praesens a Sectin-do , si aliquis simoniace alium ad Religionem trahat, muneribus datis, ut prohibetur in Decret. ibidem, qu. a. c. uuam pios. Nec tamen ad hoc per . tinet , si aliquis alicui pauperi necessaria subministret in saeculo nutriens eum ad Religionem ς vel si sine pacto aliqua munuscula tribuat ad familiaritatem captandam. Tertio, si mendaciis eum alliciat. Imminet enim sic inducto periculum , ne cum se deceptum invenerit , retrocedat ; & sic sane novises ma illius hominis pejora prioribus , ut dicitur Lu
Ad primum ergo dicendum , quod illis , qui ad
Religionem inducuntur, nihilominus reservatur Pr
bationis tempus, in quo dissicultates Religionis ex. periuntur' Et sic nou facilis aditus eis datur ad Re- Iigionis ingressum. Ad secundum dicendum , quod secundum Hilarium , can. 24. in Matth. cir. med. verbum illud Domini praenuntiativum fuit perversii studii Judaeo. rum , quo post Christi praedicationem Gentiles , vel etiam Christianos ad Judaicum ritum trahendo faciunt dupliciter gehennae filios e quia scilicet peccata pristina, quae commiserunt in Iudaismo , eis non dimittuntur , & nihilominus incurrunt Iudaicae perfidiae reatum : Et secundum hoc non facit ad Propositum . Secundum Hieron. autem c in hunc loc. Matth. hoc refertur ad Iudaeos etiam pro statu illo, in quo legalia observari licebat , quantum ad
hoc , quod ille qui ab eis ad Judaismum convertex batur ,
607쪽
hatur , is dum esset Gentilis , simpliciter erra- ,, bat : Videns autem magistrorum vitia revertituris ad vomitum suum, S Gentilis factus, quasi prae- ,, varicator , maiori poena fit dignus . Ex quo patet , quod trahere alios ad cultum Dei , vel actReligionem non est vituperabile : sed hoc solum , quod aliquis ei, qui convertitur, det malum exemplum , unde peior emciatur.
Ad tertium dicendum, quod in maiori includitur minus . Et ideo ilIe qui est obligatus voto , vel iuramento ad ingressum minoris Religionis , potest licite induet ad hoc quod ad maiorem Religionem transeat e nisi sit aliquid speciale , quod impediat; puta infirmitas , vel spes maioris prosectus in mi nori Religione et ille vero qui est obli status voto , vel iuramento ad ingressum maioris Religionis , non potest licite induci ad minorem Religionem nisi ex aliqua speciali causa evidenti & hoc cum dispensatione Superioris.
Ex art. habes primo r quomodo per rationem deis struas errorem Joannis Uvitis dicentis ut refertur in Cone illo Constantiensi , ubi infra quod Sancti instituentes religiones privatas , sic instituendo , peccaverunt . Clarum est , quod hi, sic instia
tuendo , induxerunt homines alios ad ingrediendum religiones illas i unde S pro tanto praedictus error hic adducitur , velut is , contra quem militat articuli praesentis sana doctrina . Secundo vides : qu modo per rationem ostendas , errorem praedictum
merito damnari a conellio Consanitensi, se. S. Ubi R Uviclemum ipsum propter hoe , ct multa alia erinrata , Pronunciat haereticum , Ossa eius mandat e humari , atque comburi . Item a Iacob. ωιtim. &Dan. Ia. ut extenditur in ux. eor. princ. Tertio vides; quomodo, &e.
608쪽
Utrum sit laudabile , quod aliquis Religionem ingrediatur' absque m&Itorum eonsilio, . diuturna deliberatione
AD Decimum si e proceditur. Videtur , quod non sit laudabile , quod aliquis Religionem ingrediatur absque multorum consilio , R diuturna deliberatione praecedente. Dicitur enim I. I an. q. --
lite credere omni Diritui, sed probate spiritus, s ex Deo sine : Sed quandoque propositum Religionem
intrandi non est ex Deo, cum frequenter per exitum religionis dissolvatur . dicitur enim Act. s. Si es his consilium ex Deo, non poteritis dissolυeνe iliud. Erisso videtur , quod magna examinatione praecedente debeant aliqui Religionem intrare. 2. Praeterea. Proverb. 23. dicitur : Causam etiam tracta eum a m eo tuo: Sed maxime videtur hominis esse causa, quae pertinet ad mutationem status. Eris no videtur, quod non debeat aliquis Religionem inistrare, nisi prius cum amicis suis tractet. 3. Praeterea. Dominus Luc. i4. inducit similitudinem de homine , qui vult turrim aedificare , quod D prius sedens computat sumptus , qui sunt ei ne-D cessarii, si habeat ad perficiendum, ne insultetuν,, ei : Quia hic homo coepit aedificare , & non minm tuis consummare Sumptus autem ad turrim sedificandam, ut August. dicit in Epist. ad Laetam,c quae es 38. aliquant. a princi to. a. nihil est aliud, quam tit renuntiet Mn quisque omnibus , quae sonaeius' Contingit autem quandoque , quod hoc multi non possunt , & similiter alias Religionis observanistias portare . in cuius figura I. Reg. 37. dicitur, quod David non poterat incedere in armis Saulis, quia non habebat usum . Ergo videtur , quod non debeat aliquis Religionem intrare , nisi diuturna deliberatione praemissa , ct multorum consilio habito. Sed Contra est , quod dicitur Matth. 4. quod a vocationem Domini Petrus, & Andreas, relictis r ribus , continuo fecuti sunt eum : Ubi Chrysostomus dicit super Matthaeum z hom. i ante med. Talem obedientiam Christis q&eν it a nobis , ut ne- Me instanti temporis moremur. Respondeo dicendum, quod diuturna deliberatio, S multorum consilia requiruntur in magnis dubiis, ut
609쪽
ut Philos. dicit in 3. Et hic. cap. 3. eom. I. in his autem quae sunt certa, est dete minata , non requiis ritur consilium . Circa ingressum autem Religionistria pollunt considerari . Primo quidem ipse Religionis ingressus secundum se: Et sit c certum est, se quod ingressus Religionis eii melius bonum : MM qui de hoc dubitat , quantum est in se , derogat ,, Christo , qui hoc consilium dedit. M Unde Augu- ,, stinus dicit in lib. de verbis Dori . cferm. 7. c. I. arum a princ. tom. IO. Vocat te Oriens, ides Chrisus , oe tu attendis Occidentem , ides ad hominem
Alio modo potest considerari Religionis ingressus per comparationem ad vires eius , qui est Religionem ingrcssurus ἰ Et βe etiam non in serus dubitationis de ingressu Religionis , quia illi qui Religionem inurediuntur , non confidunt in sua virtute se posse subsistere , sed auxilio virtutis divinae , secundum illud Isai. 4o. , , Qui sperant in Domino, mu- ,, tabunt fortitudinem , assument pennas , sicut ais is quilae, current, & non laborabunt, ambulabunt, ,, & non deficient . , , Si tamen sit aliquod speciale impedimentum c puta infirmitas corporalis , vel onera debitorum , vel aliqua huiusmodi b in his requiritur deliberatio . consilium cum his , de quihus sper8tur quod prosint, & non impediant. Unde dieitur Melesiast. 37. Cum viro ἰννeligioso tractar de
sanctitate , ω eum ἐπε o de justitia ' quasi dicat,
Non . Unde sequitur : Non attendas his in omni eo
filio , sed cum viro sancto a ssiduus Us . In quibus tamen non est diuturna deliberatio habenda. Unde Hieronym. dicit in Epist. ad Paulin. c que in io3. prope M. Finina , quaeso est , ω haerenti in solo naυicula senem magis praescinde, quam solve. Tretio autem modo considerari potest modus Religionem intrandi , & quam Religionem aliquis ingredi debeat s Et de talibus potest haberi etiam eo silium cum his, qui non impediant. Ad primum ergo dicendum , quod eum dicitur, Probate spiritus, si ex Deo sine, locum habet in his quae dubia sunt. utrum spiritus Dei sint . Sicut dubium potest esse in his qui iam sunt in Religione, Utrum ille qui Religioni se offert , spiritu Dei du-eatur , an simulate accedat . Et ideo debent aces dentem probare , utrum divino spiritu moveatur.
Sed illi qui ad Religionem aecedit, non potest esse dubium , an propositum de ingressu Religionis in corde eius exortum sit a spiritu Dei , cuius est du--re hominem in terram rectam . Nec propter hoc
610쪽
ostenditur non esse ex Deo , quod aliqui retroc dunt . Non enim omne quod a Deo est , est incorruptibile : alioquin creaturae corruptibiles non essent ex Deo , ut Manichaei dicunt e neque etiam aliquiqui habent a Deo gratiam, possent illam amittere;
quod etiam est haereti eum : Sed consilium Dei est indissolubile , quo etiam corruptibilia , & mutabilia facit , secundum illud Isaiae 46. Consilitim meum flabit , ω omnis voluntas mea fiet . Et ideo propositum de ingressu Religionis non indistet probati ne , utrum sit a Deo; quia certa difc pone non eget,
ut dicit Glossi inrecl. J super illud i. ad Thess.
ult. Omnia probate. . Ad secundum dicendum , quoil ficut earo toneo scit adsersus spiritum, ut dicitur ad Gal. I. ita elisiam frequenter amici carnales adversantur profectui
spirituali, se eundum illud Micheae 7. Inimici homianis domesici eius . Unde Cyrillus exponens illud Luc. '. Permitte me renuntiare his qui domi sunt, dicit i hab. in Cat. aur. D. Tho . , , Quaerere,, renuntiare his qui domi sunt, ostendit, quod ut-- cunque divisus sit. Nam communicare proximis, D ia consulere nolentes aequa sapere , indicat adhucri utcunque languentem, I retrocedentem. Propter ,, quod audit a Domino: Nemo, cum posuerit ma- ,, num ad aratrum , & aspexerit retro , habilis est b, ad regnum Dei. Aspicit enim retro , qui dilatio, , nem quaerit occasione redeundi domum , & cum D propinquis conferendi. Ad tertium dicendum , quod per aedificationem turris significatur persectio Christianae vitae . Abreis nuntiatio autem propriorum est sumptus ad a dimcandam turrim. Nullus autem dubitat , vel deliberat, an velit habere sumptus; vel an possit turrim aedificare , si sumptus habeat : sed hoc sub delibe ratione ponitur , an aliquis sumptua habeat . Similiter sub deliberatione cadere non oportet, utrum aliquis debeat abrenuntiare omnibus quae possidet;
vel si hoc faciendo, ad persectionem pervenire posisit: sed hoe cadit sub deliberatione, utrum hoe quod facit , sit abrenuntiare omnibus quae possidet quia nisi abrenuntiaverit c quod est sumptus habere ) non
potes ut ibidem subditur J Chrisi esse discipulas;
quod est turrim aedificare . Timor autem eorum,
qui trepidant , an per Religionis ingressum possint
ad perfectionem pervenire , esse irrationabilis ex multorum exemplo eonvincitur . Unde Augustinus dicit 8. Conseis c cap. II. a med. tom. I. J ,, Ap is riebatur ah ea parte, qua intenderam faciem , &