D. Ioannes Baptista Scuro ... In tertium librum instit. ciuilium. Imperatoris Iustiniani

발행: 1602년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

eantur per successionem, unde liberi si fuerint praeteriti, vocabuntur contra testamentum per bonorum possessionem contra tabulas,semper enim haec consequentia valet, Titius non succedit ab intestato, ergo minus succedit contra testamentum,aduertendo quod affirmative non valet semper, scilicet Titius succedit ab intestato, ergo contra testamentum, nam transuersales succedunt transuersalibus ab intestato, ut in se .lit. I. contra tamen testamentum,nequaquam,ut in .l. I.ff. de inoff.

testam . in linea descendentium haec propositio poterit esse vera, scilicet succedunt liberi ab intestato per bonorum possessionem unde liberi,e go succedunt per contra tabulas, si fuerint praeteriti, & eo fortius erit vera consequentia, quia liberi, qui non succedunt ab intestato,minus succedent contra testamentum,ut hic: declarat ulterius textus, quan- do filius dicatur praeteritus, & ait dici filium praeteritum quando non est, neque institutus, neque ut oportet ex haeredatus,vnde fit,quod si pater legati nomine, filio quid reliquerit, licet illud quod relictum est, maius sit legitima, tamen filius diceretur praeteritus ut hic, & appellatur praeteritio ista, secundum quid, ad differentiam praeteritionis simpliciter, quae est tunc, quando omni respectu dicitur praeteritio, veluti quando filius nullo modo est mentionatus in testamento paterno,unde dicimus praeteritioncm esse illam, quae arguit silen tium, ut in. S. fin. sup. de exhaered. lib.

QVod dixerat Imp. in. g. at hi su p. hic, scilicet excludi filios ema-cipatos a paterna successione, si tempore quo ipse pater moritur in adoptiua familia fuerint; aduertit hic esse intelligendum excludi a capite liberorum, atque a capite agnatorum, sed bene succedent per caput unde cognati in desectum caeterorum liberorum, atque agnato rum ; pro cuius rei notitia sciendum erit, praetorem in aediso successorio, successionum ab intestato constituisse quatuor capita, scilicet caput liberorum,& ideo omnes liberi vocantur secundum graduum praerogatiuam, siue in potestate sint, siue emancipati, sed ex hoc capite, emancipati existentes in adoptiua familia, non vocantur, ut in. d. g. athi, secundum fuit caput agnatorum, ex quo vocantur agnati proximi, in desectum liberorum, dicuntur agnati transuersales ex parte patris , de quorum successione agetur in seqv. ut. in quorum defectum constituit

12쪽

IN TERTIUM LIB. INSTIT. CIVIIa et a

stituit praetor tertium caput, unde vocavit cognatos, & cognati sunt ii qui nobis iunguntur ex linea matris, de quoru successione agetur instain titulo de success. cognat. ex quo capite cognatorum, vocantur ad successionem patris naturalis & legitimi, & fili j emancipati existentes in adoptiua familia, ut hic, in quorum omni u desectum constituit praetor quartum caput, scilicet viri, & uxoris,quod appellatur unde vir,&vxor, & de hac materia dicemus late in se. de bonor. poss.

In g. Sed ea omnia, - .

Vod dixerat Caesar in. g. at hi, & in proxime praeced. emendat. in hodierno; olim enim fili j naturales, & legitimi a paterna excludeb antur successione, si tempore mortis huius parentis reperiebantur in adoptiua familia,ex qua obseruatione multoties contingebat absurdum, filios scilicet ab utriusque parentis successione excludi, meristo, ut occurratur huic in conuenienti, Iust. Constitutionem edidit, cuius hic meminit, & illam habemus in. l. n. C. de adopt. qua sancitum est, ut si quando filius alicuius in adoptione se dederit, perinde conseruari ei iura in bonis parentis naturalis, ac si nunquam in adoptionem se dedisset, & per hoc licet in adoptiua familia si, tempore mortis parentis naturalis,non tamen ab eius excluditur successione, succedet ergo filius iste ad bona parentis naturalis, non solum ab intestat verum etiam contra testamentum, vel per querelam, vel per ius dicendi nullum, siue bonorum possessionem contra tabulas, si fuerit ab ipso patre, vel ex haeredatus, vel praeteritus; & dum quaeritur quid nam iuris retineat iste filius in bonis patris adoptiui, poterit responderi, in eius non

transire potestatem,& per hoc contra testamentum huius parentis adoptiui non succedet; ergo praeteritus ab eo, siue ex haeredatus,nec querela , nec iure dicendi nullum agere potest, & sic impune praeteriri poterit,ut hic, & in. l. L n. Est tamen verum, quod si pater iste adoptiuus ab intestato moriretur, filius iste adoptiuus succedet non solum solus, verum cum alijs filiis legitimis, & naturalibus eiusdem parentis adoptiuid. l.pen .vers. similiterJ ideoquaeruntdd. hic, num hodie iste filius adoptiuus sit alimentandus a patre adoptiuo,& receptior est sente tia,non esse alimentandu, quod debet intelligi,quando pater naturalis,& legitimus esset diues, a quo posset alimeta petere, aduertcdo Rasupradicta proced ut in illo filio adoptato,qui ab extranea persona esset

13쪽

adoptatus sed si adoptat' esset a persona coluncta, iura antiqua in hoeno corriguntur, prout hic text. noster aduertit in vςrsc. nostra autem3 similiter incorrecta remanet antiqua iura in filio arrogato, & sic qua do adoptatur pater familias, indistincte.transit in potestatem arrogatoris, & ei succedit non solum ab intestato, verum etiam contra test

mentum, iuxta distinctionem dictar Constitutionis in.l. penulti C. de adoption. g. 7tem vetussas.

Correxit Imp. in praeced. g. dispositionem legis antiquae circa Iussuccessionis filiorum adoptiuorum, hic vero corrigit eande circa successones liberorum legitimorum, & naturalium, lex enim antia qua ita demum nepotes, atque pronepotes, & deinceps ad successi nes vocabat, & transuersalibus praeponebat, si ex virili descendebant sex ii, & sic nepotes ex filio ; sed ex filiabus nepotes, siue neptes excludebat, & eis anteponebat agnatos, & hoc antiquitus erat statutum fauore masculorum, ut scilicet in familia bona conseruentur, nepotes ergo in aui successone excludebant ex filia nepotes, licet in pari gradu fuerint, & quod plus transuersales agnati excludebant praedictos nepotes ex filia, superuenit quaedam Caesaris Constitutio, quam dicunt esse in.l. si defunctus. C. de suis, &legitim. per quam quodammodo

correcta fuit obseruatio antiqua praedicta, nam vocavit Constitutio praedicta praedictos nepotes ex filia, & iure agnatorum praeposuit, sed non simpliciter vocavit, sed cum diminutione tertiae partis, prout te ius noster refert in vers. Diui autem PrincipisJideo superuenies Con stitutio Caesaris Iustiniani, quam habemus in.l.final. C. cod. illius auctoritate sancitum est, admitti nepotes ex filia, una cum nepotibus eπsilio sine aliqua tertiae diminutione, & per hoc praeserri omnibus agna' tis , est enim hodie regula, primam causam successionum esse descendentiti,ut in. g. r.in auth.eod. de haered. ab intest. venient. & hi praediacti nepotes in stirpes succedent, prout hic statuitur in finalibus verbis,& in.d. l.fin. quae conclusio potest bifariam coarctari,& primo nonprocedere, qu*ndo municipali lege cautum esset, foeminas per masculos excludi,prout in Regno Neap. est Constitutio exordiens sin aliquibusJlacundo limitatur non procedere, quando mater horum nepotum,si ue

14쪽

aula dotata, successioni paternae, atque maternae renuntiauit, tunc ratione renunciationis, scuti ipsa excluderetur a successione, ita pariter filii ipsius, intelligendo hoc prout late scribentes, tradunt in.l.pactum. C. de pactis, de in . l. pactum.C. de collat.

DE LEGIT IM. AGNAT. SUCCESS. R CB. i

IS V M suit supra in praecedenti titulo de successione

suorum, verum quia exclusis suis, vocantur agnati,

merito subi jcitur hic praesens titulus, de legit. agnata success. Ad cuius tituli facilem, & breuem intellia gentiam sciendum erit, successionem legitimam quadrifaria dici, & primo legitima successo dicitur omnis illa successio, quae a lege est approbata, ad differentiam in legitimae,& sica lege reprobatae, veluti si esset successo filij incestuosi, quae a lege improbatur, ut in auth. ex complexu. C. de incestis nupt. & in hoc significatu comprehenditur omnis successio, tam ciuilis, quam prael ria, tam ex testamento, quam ab intestato. Secundo dicitur legiti- .ma successio illa, quae obuenit ab intestato, ad differentiam successionis testamentariae, quae licet legitima dici posset, quatenus a lege approbetur, ut in. l. obuenire.is. de verb.signi f. tamen non potest dici vere legitima,quia non obuenit nobis ex dispositione legis, sed facto lis minis , & inde legitimos haeredes appellamus, quia scilicet succedunt ab intestato, per ea quae tradunt dd. in. l.unica. C. quand. non petent. pari. de quod successio ab intestato,proprie successo legitima dicatur, ad differentiam testamentariae, probat textus in. l. 3. S. de illo C pro socio, & inci. vel singulis supra pe pupill. substit. Tertio appellatur legi' - tima successio illa, quae obuenit ab aliqua lege ciuili, ad disserentiam 'successionis praetoriar, omnis enim successio, vel a lege ciuili desertur, vel capiendo ius ciuile large, ut comprehendat omnes quinque partes praeter ius praetorium, aut est praetoria, quae immediate a lege pro toria desertur, de qua praetoria successione agit Caesar insci de bonor. poss. Postremo dicitur legitima successio,quae defertur a lege I et .iab.

ad differentiam cuiusvis successionis a quacumque lege delatae, de in isto significatu accipitur successio in ista Rub. in qua cum agatur de successione, sciendum erit, quod successio generice considerata nil

aliud

15쪽

aliud est, nisi de uno in locum alterius remoti facta subrogatio , quae successio sic generice descripta, amplectitur sub se nonnullas species& ideo omnis successio vel est repraesentativa, in qua persona quae su

cedit repraesentat personam, in cuius locum succedit;aut non est repraesentativa, & haec in magistratibus potest exemplificari, ubi successor personam non' repraestatat praedesessoris, ita etiam exempli ficatur in beneficijs,in quibus qui succedit, no repraesentat personam praedecessoris,& de hae successione non reprauentativa,non agimus hic nos,sed de repraesentativa, quae licer aliquando consideretur in contractibus, tamen de ea nos non agimus,sςd de successione repraesentativa in ultima voluntate; cuius successionis duae sunt species, quaedam enim est successio particularis, prout est videre in legato fideicomisso ; & quaedam est uniuersalis, quae pariter duplex est, scilicet aut ciuilis, & appeblatur haereditas, aut praetoria, & dicetur bonorum possessio, & utraque vel ex testamento est, vel ab intestato, & inde dicitur, haeredem deiu cti personam repraesentare, ut in S. I. in auth. de iur. iuran. a morienti praest. agit hic Iust. de successione uniuersali ciuili ab intestato, & cum in R ubrica etiam de agnatione mentio fiat, ideo necessarium esse duximus declarando praemittere tres terminos, scilicet affinitatem, cognationem, & agnationem: Affinitas de iur. ciuili loquendo, est per narum proximitas nuptijs coniunctarum, omni carentium parent la, ut per glos. in. g. assinitatis sup. de nupt. aduertendo quod assinit iis iure successiones non deseruntur, ut in.l. assinitatis iure. C. comm. de success. nisi inter maritum, & uxorem in desectum cognationis, ut in. E. & C. unde vir, & uxor. Cognatio vero potest in geoere, & in specie considerari, per textum in.l. luris Consultus.1 . I.ff. de gradib. genere considerata cognatio amplectitur duas species, scilicet cognationem in specie, & agnationem; non enim incongruit in iure,speciem retinere nomen sui generis, idem enim videmus in iurisdictione, ut in. l.Imperium ubi traditur. ff. de iuris i. omnium iud. & in adoptione, ut in.l. i. fide adopi. generica cognatio poterit ita breuiter describi,quod sit quaedam parentela iure sanguinis causata, quae tam inter coniunctos ex linea patris, quam matris consideratur, sed specifica cognatio, est quaedam paretela proueniens ex linea matris, de qua iniri loco tuo delegit. cognat. success. Agnatio tandem est parentela proueniens ex linea patris, & sic coniunctos ex parte pyris, agnatos appellamus,ut in

16쪽

u hutae nostrbr est qua declaratione sequitur, quod omnis agnatus estis, cognatus, & qui non est cognatus, non potest dici agnatus,& est ratio, , quia posita specie ponitur & genus, & illo remoto tollitur omnis spcim cies i. si quid earum S. inter, & ibi glosis de legat. tertio. Advertantis tamen in hoc titulo noviiij, quod nomen cognationis est nomen iuris i naturalis, sed agnationis est nomen iuris ciuilis,prout probat textus ins s.fin. supra de legitima agnator. tuti inde fit, quod ius agnationis tolii litur qualibet capitis diminutione,etiam minima, ius vero cognationisi, non ita, ut ibidem, & sic agnatus,qui patitur minimam capitis diminu, tionem, licet perdat ius agnationis; retinet tamen ius cognationis, uti inst. de succest cognat. quod dicimus agnationis ius tolli etiam mini, ma capitis diminutione,& ius cognationis tolli maxima, atq; media, s intelligendum est, non tolli agnationem, siue cognationem, ut parent tela, quia parentela immutabilis est, ut in. L iura sanguinis. ff. de reg., iur. sed bene tolluntur effectus agnationis, siue cognationis,prout fianti successiones, atque tutelae, & quia agnationis ius a lege ciuili desceni dit, non solum causatur ex legitimo matrimonio, verum etiam, & per, actum adoptionis, ideo si aliquem in adoptiuum filium accipiam,silius iste, & mihi, & ali s agnatis meis erit agnatus.

REseri Iustin. in hoc g. dispositionem Mediar Iuris Prudentiae, cim

ca successiones agnatorum, sed ut ordinate c6prehendamus mater iam totius. S. consideranda veniunt quinque iura, & sc aut loquiamur de lege Ia.tab. & non constituebatur differentia inter agnatos, &agnatas, sed aequaliter, secundum gradus praerogatiuam omnes voca

bantur, ut hic, & in l. lege ia.C. de legitim. haered. Superuenit secuda lex, quae dicta est media Iuris Prudentia, dicta est media, quia fuit post legem Iz. tab. & ante Imperiales Constitutiones, quae lex quan-l dam subtilitatem excogitata fuit, & statuit differentiam inter agnatu ,&agnaram, voluit enim agnatum vocari ad agnatae successione, agnatam vero praeter sororem excludi, & hoc masculorum fauore,ut bona scilicet in familia conseruentur. Postea superueniens lex praetoria, vocavit agnatas, non tamen per caput unde agnati; sed per caput unde cognati in desectum aliorum agnatorum,. scd quia praetores non cor--i ni C rexerunt

17쪽

rexerunt persecte dictam legem antiquam ; ideo quarto loco superuenit Iustiniani Constitutio,qua habemus in d.l. lege.12.& illius hic meminit tex.&in illa fuit dispositum,non esse constituendam disserenti , in linc materia successionum inter agnatos, & agnatas, sed scytiam ii ad agnatorum successionem admittuntur, ita agnatae ad agnatorum successiones admittendae sunt, di hoc multiplici ratione, & primo,quia ita per legem tr. tabul. dispoiis una erat , secundo ne smus naturae in culpatores, cur non omnes masculos fecerit, tertio quia naturali vitio parcendum est, si vitium dici posset,dum nascitur foemina,quarto quia successiones debent esse reciprocae: unde inseri Bal.in d.l. lege duode cim, quod si soror excluditur a successione fratris per statutum , tacitd intelligeret .exclusus frater aisuccessione sororis , de cuius articuli veritate per scrib. in Rnb. de acqu. posI. superuenit tandem lex nouisesina auth. qua non solum sublata est differentia inter agnatos;& agnatas, verum etiam inter agn*tos, & cognatos ; unde aequaliter omnes succedunt, secundum ordinem gradus, ut in S. nullam in auth. de haeredibus ab intestato venientib

In S. Si plures cum ses . .ar Vocat lex in desectum suorum agnitos,per ea quae in praecedent, bus diximus; ideo Caesar aduertit in hoc S. quod quamuis lex

agnatos vocet, non tamen omnes vocare intelligitur, sed proximiores, est enim regula in materia successionum, per proximiores semper remotiores excludi, ut hic,& quia tutelae cum successionibus commemsurantur ut in principio sup. delegitim. patron. tutela, dum lex agnatos ad tutelas vocat, prout ad successiones non omnes pariter vocare

intelligitur, sed tantum proximiores, ut in.S.fin.sup. de capit.dimin. &ideo per hunc textum posset declarari dispositio statutaria, V. g. dispinnit statutum , Mulierem non posse contrahere sine consensu agnatorii dum mulier contralest, non esset adhibendus consensus omnium consanguineorum, sed proximiorum argum. huius S. aduertas tamen cadi de studens , quod dum textus ait, fratrem in successione fratris excludere filium alterius fratris hodie non procedit, sed filius iste fratris per quandam subingressionem una cum patruo admittetur ad patrui

successionem, nam subingressio etiam in linea transiersali locu habet, a D in G

18쪽

IN TERTIUM LIB. INSTIT CIVIL. as

In filio scilicet fratris auth. post fratres, & ibi dd. C. de legitim. haered.& tradidimus nos in.9. cum filius su p. tit. I. Et quia praedicta lex Ia. rab. vocabat agnatum, ideo aduertit hic Iust. quod quamuis usa sit lex numero singulari, tamen verificabitur in plurali, &sic plures e tantes in eodem gradu agnati, omnes vocarentur. Vnde colligi potest, quod quando lex singulariter loquitur, ne absurdum, siue iniquusequatur, verifieabitur in plurali, & e conueris, & licet lex loquatur in Plurali, tamen si ratio quae militat in plurali, militatat, & in singulari; verificabitur quoque lex in singulari, ut in.l.falsa. 9.sin. ff. de cond. &demonstri& Ldiuus in fine is de petit.haered.& glossa idem declarat,&caeteri in principio sup. de iure persen. Et cum proximior vocetur, si

quaerimus, quo tempore quaerendum sit, an quis proximus si, distinguendo responderi poterit, quod aut moritur, quis nullo ordinato testamento,& est inspiciendum tempus mortis,am moritur indinato testamento, quod postea destituitur, & est inspiciendum tempus destituti testamenti, ut hic in vers. proximust &tractauimus nos in. S. cum

autem quaeritur supait. prori iraeced. i

Ostendit in hoc S. text. num de legeret. tab. locum habebat lac.

cessorium aedictum in capite agnatorum de uno gradu in alium,& ait locum non habuisse, & ideo proximiore excluso non vocabatur sequens in gradu,sed admittebatur fistus; cum ergo hic agat Princeps

de successorio aedicto, ad eius facilem & breuem intelligentiam declarabimus, primo quid sit successorium aedictum, secundo quot modis procedar, tertio & vltimo, num hodie locum habeat de gradu in gra dum, & in quolibet capite. Ad primum de mente Baldi per illum

textum in .l. i .C. de successsiaedict. succestarium aedictum est illud, quo prioribus non petentibus,sequentes admittuntur ; veluti moritur quis relictis descentibus, tam in primo quam in secundo, siue ulteriori gradu, ad huius haereditatem vocantur proximi, quibus exclusis per sit cestarium aedictum, desertur haereditas adsequentes in gradu, & sic deinceps, quod succestarium aedictum adinventum fuit,utilitate creditorum haereditatiorum,ut scilicet habeant quem eonvenire possint,per ea quae tradunt scrib.in Rub.C. de successTaedicta Adsecundum qua- i C a drifa-

19쪽

io D. IO ANNES BAPTISTAS CURO i

drifariam procedit successorium aedictum, & primo de capite in caput; secundo de gradu in gradum ; tertio de persona in personam; postremo mista consideratione capitis, & gradus; procedit primo de capite

in caput, praetor enim in materia successionum constituit quatuor ca- tpita, ut in. l. I. ff. si tab.testam. nuli. extab. scilicet caput liberorum, uni.

de vocantur omnes descendentes, veluti filij nepotes, &alii: secundo iecit caput agnatorum, & inde vocavit agnatos proAtmos,quos etiam Iex Iz. tab. voca , ut in principio tituli nostri . tertio fecit caput c gnatorum , unde vocavit coniunctos ex linea matris, qui cognati per legem i a. tab. excludebantur. quarto fecit caput viri, &vxoris, v de vocat virum ad successionem uxoris,& uxorem ad successionem viri, ut de his Omnibus dicemus late in S. sunt autem inst. de bonori possProcedit succetarium cedictum de capite in caput, eluti exclusis tib ris, vocantur agnati, excluss agnatis vocantur cognati, in quorum desectum vocatur vir siue uxor,& sic caput in hac materia est quaedam

digressio de una in aliam line*m, prout Bal. docet in Rub. C. de success. aediet. diximus secundo locum habere successorium aedictuin degradu in gradum, nam in quolibet capite, excepto capite viri & uxoris, possunt considerari plures gradus, veluti in capite liberorum sunt filii in primo gradu; nepotes in secundo, pronepotes in tertio & dei ceps: ita in capite agnatorum sucitfiatres in primo gradu, & in secumdo sunt fili j fratrum,& alij in tertio & vsteriori gradu,ita quoque in cypite cognatorum . Procedit successorium aedictum ergo de gradu in gradum hoc modo ; quia cxcius5 filiis vocantur nepotes ,& in nepotum defectum pronepotes, & ali, gradatim ; sic etiam in capite agnatorum vocantur fratres, quibus exclusis, filii fratrum vocantpr, & d inceps . Aduertendo quod successorium aedictum de gradu in gradu, est potius successorium aedictum de capite in caput, hoc est, qui venit ad successionem, tanquam sequens in gradu , excludetvenientes per aliud caput, veluti nepotes,qui veniunt in defectum filiorum excludet venientes ex capite agnatorum: tertio diximus locum habere de persona in personam, quod debet intelligi non de vita persona in aliam personam, quia tunc haberet locum ius accrescendi, veluti si vocantur tres fratres, & unus repudiat, portio repudiantis non obuenit alijs, per successor. aedictum, sed per ius accrescendi l. vesca, & ibi traditur.C.

quand. non petenta parti sed de una pectona ad eandem personam ; G

20쪽

IN TERTIUM LIB. INSTIT. CIVIL. eti

lius enim non potest succedere patri, triplici capite, & primo tanquam fus, si excluditur ut filius, potest succedere ut agnatus indefectum

acorum liberorum, & si excluditur ut agnatus, potest succedere tanquam cognatus in desectum aliorum agnatorum, ita text.in. l. i.*.sci dum ff. de successaedict. Tandem diximus locum habere successorium aedictum mista consideratione capitis, & gradus exemplificando, ut in. l. I.C. de succest .aedict. Si quo ad tertiam q. quaereretur num locum habeat successorium aedictum omnibus modis praedictis, & primo an lacum habeat de capite in caput, respondendum est, quod aut loquimur de lege Iz. tabul. & de capite liberorum in caput agnatorum locum non habebat, ex eo quia sui erant haeredes necessari j, nec poterat repudiate,hodie verocum,per beneficium praetoris ius habeant abstinendi, ut in.S. sui supra de haered. quai. & diis concludendum erit, locum habere hodie de capite liberorum ad agnatos, siue cognatos. De

capite vero agnatorum ad caput cognatorum de eadem lege I a. tab.

aedictum successorium locum non habebat, quia lex ista excludebat cognatos,ut supra retulimus,& latius dicemus inst. de success. cognat. sed de iure praetorio, cum fuerint cognati a missi,fisco excluso,locum habuit de capite agnationis in caput cognationis; de capite vero c flatorum in caput viri, & uxoris, de eadem lege praetoria, locum etiaabet successorium aedictum . Praeterea ut intelligamus an locum ii beat successorium aedictum de gradu in gradum, respondendum erit, quod aut sumus in capite liberorum, & tam olim, quam hodie locum habebat. In capite vero agnatorum de gradu in gradum, nec de legeia .iab. nec de iure praetorio locum habebat, nam de lege I a. tab. e cluso agnato proximo, nec sequentes agnati vocabantur, & minus, ut diximus cognati, sed fiscus: de lege praetoria nec sequentes agnati vocabantur, sed excluso proximiori agnato, vocabat praetor cognatos, ut hic, quibus cognatis dabat praetor a dictum successorium, de gradu in gradum. Superuenit Iust. in hoc g. nostro, & statuit, ut sicuti locuhabet tale aedictum de gradu in gradum in capite cognatorum; ita locum habeat de gradu in gradum in capite agnatorum ratione de qua in textii; sed quia hodie caput agnatorum, & caput cognatorum sunt effecta unum caput, cum si sublata differentia agnationis, & cognationis , iuxta textum in. S. nullam in auth. de haeredib. ab intestat. venient. ideo hodie non habet locum successorium aedictum de agnatis,

SEARCH

MENU NAVIGATION