D. Ioannes Baptista Scuro ... In tertium librum instit. ciuilium. Imperatoris Iustiniani

발행: 1602년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

dia D. IO ANNES BAPTISTA SCum'

ad cognatos, sed smul omnes vocantur secundum praerogatiuam gradus in finalibus verbis tit. aduertit text. ad hanc legitimam succeta nem de qua agit hic Imper. vocari etiam patrem ad successionem tilii cmancipati, qui contracta fiducia emancipat, quae verba notabiliter explicat Aldobrand.in .f. praeterea se quib. mod. ius patr. potest. sed in hoc non erit insudandum, quia hodie sicuti filius emancipatus su cedit patri, ac si emancipatus non esset,ut diximus in.*.emancipati supra tit. I. ita pater vocabitur, ad successionem filij emancipati, quia success ioncs debent esse reciprocae, ut diximus in. S. caeterum s . hic

IS V M fuit in praecedentibus de successione suorum,& agnatorum, restabat videndum de successione co- gnatorum, verum quia mater cognata est filio, & vo- catur per Senat. Consuli. Tertuli. ad successionem. filij, merito hic de tali Senatu rubricatum fuit; &vide taciti percipiantur omnia in hoc titulo contenta . erunt sex iura consideranda, scilicet lex i a. tab. lex praetoria. Constitutio Imperatoris Claudij.Senatus Consuli.Tertuli. Constitutio Caesaris Iustin. Postremo ius nouissimum authent. Si loquimur de lege I a .iab. excludebatur mater a filij successione, ab intestato morientis, nam de lege i a. tab. ius percipiendarum haereditatum erat angustissimum, dc vocabantur duo tantum genera personarum, scilicet sui, in . quorum desectum vocabatur proximior agnatus', in defectum cuius,

statim admittebatur fiscus , sed quia afflicto non est addenda assiictio, ut in.l.iure suecursum sLde iure dot. ideo lex praetoria vocavit matrem ad luctuosam si ij successionem, sed per caput unde cognati, in defectu scilicet agnati proximi: tertio superuenit Constitutio Imperatoris Claudi j, quae magis plene prouidit matri, quam prouisum erat de lege praetoria, & statuit vocari matrem ad successione filij, ita ut agna, tis praeseratur, sed tunc quando filius moriebatur in acie belli pro rei publicae desensione. Senatus Consultum Tertullianum quarto, quod Hadriani temporibus ordinatum fuit, plenius prouidit matri super tristi filij successione, voluit enim Senatus matrem ad legitimam filii

22쪽

ΙN TERTIUM LIB. INSTIT. CIVIL. 23

successionem vocari semper, & si filius in bello non suerit mortuus,ita tamen si ingenua erat ter enixa, libertina vero quater, quo casu mortuo uno ex tribus, siue quatuor liberis vocabitur mater ad huius filii Iegitimam successionem per Tertullianum,& est Tertulliani ratio,pr pter reipublicae beneficium, publica enim est utilitas,Ciuitates repleri liberis' hominibus, & hac de caussa iura Populi Romani tot priuilegijs dotem munierunt, adhoc ut possit mulier facile nubere ad sobolem procreandam, ut per textum in.LI .Esolui. matrim. aduertendo,quod quando mulier in uno partu tres parit,dicitur ter enixa, ut per textum in. l. ter enixa.ff. de verb. signis potest etiam mulier quinque parere in uno partu, cum tot dicantur esse cellulae, ut philosophus ait, quem legislator allegat in I. si pater.ssi de solui. & in.l.antiqui.ssi si pars haered. petat. voluit Senatus, ut si quando mater ista, quae ad filij successionem vocatur, in patris sit potestate, debeat haereditatem adire iussu patris, unde colliguntur duo;quorum primum est,quod quando filiussamilias vocatur ad haereditatem vel ex testamento, vel abintestato, requiritur iussus paternus, ut hic, & in l. s quis mihi bona. g. iussum. ff. de acqu. haered. intelligendo articulum hunc,ut per scrib.in.l. s. C. qui admitti: Alterum quod colligitur est, filiam maritatam non transire in potestatem mariti, nisi quo ad debitum carnis, cum sint duo in carne una,cap. gaudemus extr. de divors. sed remanere in potestate patris, ut hic, &in.l i. S.fin. cum l. seqv.ff. deliber.exhib. & in .l. 2. g. I .ffsolui.matrim.&de hoc late loquitur Tiraquellus in tractatu delegibus connubialib. in I. glos. legis primae, est verum quod si aliquid acquisierit mulier, non patri, sed marito acquirit, ex eo quia censetur acquisitum . de bonis mariti, ut euitetur turpis quaestus L quintus A. te donat. inter virum, ci

In g. Praeferuntur, L Icet mater liberis onerata ad filij successionem vocetur per Ter

tullianum, non tamen est ita vocata, ut omnes alios filij successores excludat, nam descendentes in infinitum praeseruntur matri, & sic nepotes, & alij ulterioris gradus excludunt aulam, prima enim caussa successionum est descendentium S. i. in auth. de haeredib. ab intestat.

venient. sic etiam huic matri praesertur etiam pater defuncti, est tam

23쪽

men verum quod auus defuncti excludetur per matrem, qui auus D tri praefertur; unde in casu materiae nostrae non verificatur illa regula qua diximus, si vinco vincentem te, multo magis vinco te, de qua in. l. de accessionibus is de diuers. & tempori praescript. & est ratio,quia te mini non sunt pares, ut hic aduertit Port. ita etiam statres defuncti excludunt matrem,sororem vero minime, sed una cum matre Vocantur, sed si erunt fiatres, & sorores, fratres excludunt matrem,& communis postea erit successio inter statres, de sorores.

In S. Sed nos cumse se E Narratur hic dispositio Constitutionis Iustin.& sic quintae Iegla,

perquam dispositio Tertulliani est emendata; primo fuit Tertullianum per Iustiniani Constitutionem emendatum in hoc, nam licet mater hodie semel peperit, & sic illum tantum de cuius successione agitur, adhuc tamen vocatur mater, quid enim culpae potest matri tribui λ quod non pluries, sed semel peperit ξ pendet enim hoc a casu, qui nemini nocere debet, i. quod nerua ubi dd.ff. depositi,t. in rebus is commod.& ubi non est culpa,neque poena esse debet argumento tex. in. l. absentem. ff. depcen. secundo fuit emendatum Tertullianum in alio, nam per Tertullianum fiatres defuncti matrem excludebant; Iustinianus vero statuit hodie non excludi, sed ad virilem admitti; idests cum sororibus defuncti vocatur mater, admittatur ad dimidiam ; si vero cum sororibus,& fiatribus pro virili vocetur. tertio addidit Iustinianus ad Tertullianum statuens, ut si quando mater negligens exti tit ad petendum tutorem filio pupillo, priuetur eiusdem pupilli su cessione, ut hic in vers. quemadmodumJ aduertendo, quod ut mater priuetur successione propter tutorem non petitum, plura concurrere debent, & primo quod ipsa mater maior sit et 3. annis, secundo quod filius moriatur impubes, tertio quod fuerit utile pupillo habere tutor' quarto'nullo impedimento fuerit impedita mater ad petedum Tutorem praedictu, ut scrib. declarant,tum hic,tum in.l.sciant C. de legitim. haered.& in .Lcu a matre C.qui petant tutores.addidit praeterea non solum vocari matre ad successione filij naturalis,& legitimi,verum etia Gli; bastardi,que vulgo coceptu appellat hic tex.&dicitur vulg.cOcepta

24쪽

qui ex publica nascitur,meretrice, ut in l.vulgo conceptus. g. de stata homin. quod dicitur voeati matrem ad successionem silii bastardi, potest duobus modis declarari, & primo non procedere, quando materesset illustris, prout traditur in l.si qua illustris C. ad Orfician. secundo, quando esset filius natus ex collo damnato, prout hic comuniter concluditur. Tandem,& nouissime superuenit Ius authent.quo dispost una est,uocari ascendentes secundum gradus ordinem, tam ex linea patris, quam matris, igitur hodie pater non excludit matrem, sed qqualiter vocantur, & siex parte patris stant plures personae, & ex parte matris una pasona tantum, tunc illa una persona ex parte matris habebit taneum, quantum omnes alij ex linea paterna; si vero sunt fratres utrinq; coniuncti,id est,ex eodem patre,& matre, in viriles succedunt cum parentibus, ut in authent.defuncto,C.eod. ad Tertuli. aduertendo quod quando filius moritur ordinato testamento, nullis relictis descendent, bus,impune praeterire potest fratres, noautem parentes, sed illos insti, tuere,vel iis vim exhaeredare debet,auth.in testamento,C.eod.

deriori titulo egit Caesar, quo pacto vocetur mater ad successionem filij per Tertullianum, verum quia fuit ordinatum aliud Senatusconsultum ab Orficio& Rufo consulibus, Caesaris Marci temporibus, quo fuit vocatus filius ad matris successione, merito post Tertullianum hic subi jcitur de Orficianor Et antequam vitςiiusprocedamus, notare debent noviiij, quod quamuis successi es debent esse reciprocae, per ea quae tradunt scrib. in Rubr. de acqui. poss. &dispositum in uno de correlativis locum habeat & in altero , iuxta textum in t fili. C. de indicta viduit. toll. tamen in materia correctoria praedictae duae regulae locum non habent, nam videmus quod licet mater per Tcrtullianum fuerit vocata ad filij successionem,

tamen tacite. filius ex dispositione eiusdem Senatus non fuit vocatus ad successionem matris,nulla alia ratione nisi quod Tertullianum erat correctprium Iegis antiqua'. unde concluditur quod in materia correctoria, neque ex identitate rationis, neque ex maioritate rationis est licita extentio, ut Scrib.declarat in authen.quas actiones,C.de sacr os

25쪽

16 D. IO ANNES BAPTISTA scv I in

Ec cles merito ordinatum fuit praedictum Senatusconforfic.& vocavit filium ad successionem matris, quod dicimus vocari filium ad succensioncm matris, est adeo verum, ut praeferatur omnibus aIijs consanguineis matris, ut hic in versiculo praeseruntur secundo extenditur ut non solum filius ad matris successionem vocetur, verum etiam nepos, ad succcssionem auiae,& deinceps, ut hic in fine principit: tertio e tcnditur, ut quamuis filius capitis diminutionem patiatur,intelligendo de minima, non tamen per hoc excludetur filius a matris successione, per rationem quam hic Iust. assignat in b. sciendum;addendo pridictis, ut quamuis filius si vulgo conceptus, adhuc tamen ad matris succeias inc m vocetur, ut hic in vers. nouissimeὶ quinto extenditur non sintum filium ab intestato succedere,verum etiam contra restamentum,si fuerit praeteritus, vel ex haeredatus, iuxta ea quae tradunt late Scrib. in auth. ex causa C.de lib. praeter. & quod dicimus filium saecedere matri

debet intelligi etiam quod sit bastardus dictus filius. l. si suspecta, g. r.

ff. de in Ctestam . quam conclusionem poterimus restringere,& primo non procedere, quiqdo mater csset illustris, & filius bastardus. l.si qua illustris C eod tit.Secundo no procedet in filio bastardo nato ex collo a leg ciuil. damnato, talis enim bastardus est indignus omni beneficio iuris,ut in g. n.in auth. quib. d. nati essic. sui ; & de hae maretia la EDd. tractant in La.C.de his qui b. ut indigia. & in auth. ex compla xv,C.

de incest. nupt. aduertant tamen studentes, quod ad patris successi nem nullus filius succedit,nec ab intestato,nec minus contra testamem tum,de qua materia loquuntur Scrib. in auth. licet, C. de naturalitat her. In finalibus verbis tituli Iust dat tegulam generalem ad omnes titulos praecedentes huius tertij libri,quod si quando plures legitimi Epredes inpari gradu existentes vocantur ad aliquam successionem, si unus ex praedictis , vel repudiat portionem sitam, vel alio modo non potest eam acquirere, portio illa cohaeredibus accrescit, dc sic ius a cres endi habet locum inter plures personas existentes in eodem gradu δε non solum in successoribus ex testamento, verum etiam ab intemto, ut est etiam context. ubi Scrib.in I.unica, C.quand.non pet. parta

quod ius accrescendi est ad haeredes transinissibile, ut probat etiam text.hic,secus autem substitutio,vt in l. si ex pluribus Ede suis, di Iegis tunis,& Scrib aduertunt in l.patri, ff. de acΦhaer.

26쪽

IN TERTIUM LIB. INSTIT CIVIL. 27 est ij.DE SUCCESS. c OGNAT. RUB. .

Vius tituli ordinatio est clara in principio eiusdem, merito continuatione postposita ad faciliorem explicationem eiusdem tituli nonnulla inuestigabimus: deprimo quare successio cognatorum non dicatur legitima: fecundo qui sint cognati: tertio quando vocantur: postremo usque ad quem gradum suc dapi. Ad primum successio cognatorum ideo non dicitur legitima ,quemadmodum successio agnatorum, ex eo quia legitima successio proprie dicitur illa, quae defertur a lege Ia, tab. per ea quae diximus supra in praefationibus delegitim .agnat. success. sed quia cognati per dictam legem ra. tab. non vocabantur, merito nod potest dici legitima successio, sed Praetores ex quadam naturali aequitate vocarun ognatos Vt inse, de sic Prae torvocavit cognatos inspecto iure sanguinis, ideo Praetoria successio, potius naturalis dici posset, quam legitima, per ea quae tradunt Dd. in l. I.C.vnd. vir, & uxor. Ad secundum exemplificantur cognati hic per Caesarem in nonnullis personarum generibus, & primo in agnatis passis capitis diminutionem, per quam licet extinguaturius agnationis,

non tamen tollitur ius cognationis, iuxta regulam text.in S. fin. su p.delegit. agnat.turi agnatus ergo,qui passus est capitis diminutionem, remanet cognatus ,ut in princip.tit.nostri: secundo exemplificantur cognati in coniunctis ex linea matris, hinc dicimus agnationem descendere ex linea paterna, cognationem vero ex materna, l. Iuris Consultus. S. I. U.de gradib. tertio exemplificantur cognati in filijs, qui tem Pore mortis parentis reperiuntur in adoptiua familia, ut hic in versici liberiJ & in S. admonendi sui'.de haereditat. Postremo exemplificantur cognati in liberis vulgo quaesitis,ut hic in vers. svulgo quaesitosJ ubi Iust.dat rationem, quare vulgo quaesiti non dicuntur habere agnatos, quia agnatio descend it de patre,sed vulgo quaesiti non dicuntur habere patrem,cum sint taj sine patre, id est,certo, ut in g. pen. p.de nupta merito inter eos non potest cadere agnatio, sed ad inuicem inter eos,&alijs dicuntur cognati,& num inter praedictos dentur successiones, declarat hic Ang. Ad tertium vero quando. s. cognati vocetur ad successionem , considerare debemus aliqua iura; de lege enim ia. tab.

27쪽

prorsus excludebat ur, de iure vero petitorio,fuerunt vocati post agnatum proximum, sed hodie non erit laborandum in hoc , quia ut alias d ximus, sublata est differentia agnationis, & cognationis,& nullam habent agnati praerogativam , ut cognati successionibus praeserantur; sed admittuntur omnes secundum peaerogatiuam gradus, ut in g. niti, lam in auth. de haeredib. ab intest. venient. Ad ultimum respondet Iusti hic in finalib. verbis tituli, inquiens succedere cognatos usque ad se tum gradum sed agnati succedunt usque ad decimum gradum,&cum hodie cognati,agnatis fini equati,concludendum breuiter erit,omnes

succedere usque ad decimum gradum. in t ' NI

DE GRADIB. COGNAT. RUR

Ixerat Imp. in S. fin. praeced. tituli deserri successioHes in linea transuersali imodo usque ad sextum, & quandoque usque ad decimum gradum, ut intelligamus ergo horum

graduum dinumerationem, hic siluauit praesentem tit lum ; Aduertendo, quod multae resultant utilitates ad c gnoscendum computationes gradWum : :& primo in materia successi n ii, quia in illis est statuta regula,proximiore semper excludere remintiores, S. si plures su p. de legit. agnat. successi secundo propter matri, monium contrahendum,non.enim licitum est nobis cum omnibus in trimonia contrahere, sed praedicta matrimonia inhibentur de leg. ciauit. usque ad quartum gradum exclusiue, de lege vero canonica inclusive.; ut in cap. non debet, ubi late traditur de consangu & assi adue tendo.quod in materia matrimoniali attenditur Ius canonicum,etiam in terris Caesaris,est enim regula, quod in materia spirituali, & in m teria concernente peccatum, debet in utroque foro attendi Ius canonicit,ut dic ut Legistς in i .priuilegia,C de sacrosanc.EccI.dc Canonis

in cap.l.& a. de noui Oper. nunt.lib. 6. secus autem in materia successi

nis,in qua at teditur Ius ciuile. Tertia est utilitas circa tutelas,habemus enim regulam tutelas commensurari cum successionibus, id est, pers nae quae vocantur ad alicuius successionem,uocabuntur etiam ad eius. dem tutelam,& est ratio, quia ubi est commodum successionis, ibi debet esse & onus tutelae, ut supra conclusum est delagitim. patron tuta

quarta est utilitas propter testimonia deserenda, nam maior fides a hibetur

28쪽

IN TERTIUM LIB. INSTIT. CIVIL. αρ

hibetur extraneis, quam filijs, ut Dd.dicunt in l. a. ubi credstor,&in L parentes,C de testib. quinta est utilitas propter iniuriam, unde regula est,quod iniuria facta uni de cognatis tuis celetur facta tibi, .l. t cor nesia, ff. de iniur. & demum est utilitas propter ius querelandi, & ideo in Regno Neapolitano habemus ritum magnae curiae, quo disponitur neminem admitti ad accusandii, nisi stiam vel suoru prosequatur ini riam,& cum haec Rub. sit uata sit de gradibus cognationum; primo vis debimus de cognationis speciebus, deinde de gradibus eiusdem cognationis ; ideo sciant primordiantes cognationis quatruplicem esse speciem, quarum una appellatur cognatio spiritualis, quae non ex iure sanguinis, sed ex sacramento Baptismatis, vel Chrismatis descendit, quae oritur inter baptigantem,& baptizatum,baptizantem, & parentes

baptigati,c.fi. ubi can .de cognat. spirit. ratione cuius cognationis,nec successiones, nec tutelae deferuntur, sed tantum impediuntur matrimonia contrahi,& contracta dissoluuntur, intelligendo, ut in ca. & per totum de cognat. spirit. secunda est cognatio legalis, quae neque ex se guine descendit, sed vel ex actu adoptionis, vel arrogationis causatur inter adoptantem & adoptatum, praeterea inter adoptatum,& consanguineos adoptantis,de qua supra diximus de adopt. & tractant Canon istae in cap. unico, de cognat. legali, cuius cognationis ratione de se runtur successiones; intelligendo tamen, ut in l. i. C. de adopt. ct in g. adoptiui, supra de ex haered. lib.& ut nos diximus in S. i. su p. de haeredit. quae ab intest. Praeterea ratione eiusdem cognationis, matrimonia prohibentur inter adoptantem, & adoptatam, non solum adoptione durante,verum etiam ea dissoluta,ut in *.ergo sup.de nupt. inter transuersales vero impeditur matrimonium, sed adoptione durante, qua dissoluta permittitur,ut in d. cap. unico. Est tertia cognatio quae naturalis appellatur,& causatur ex simplici collo,non interueniente matrimonio, cuius cognationis ratione successiones deseruntur, ut in s. vulgo su p.tit. prox. & insuper impediuntur matrimonia, non enim quo ad impedimenta matrimonij,differt ista cognatio naturalis tantum a legitima & naturali, ut in l. & nihil interest, ff. de ritu nupt. quarta est cognatio quam mixtam appellamus, & causatur ex legitimo matrim lnio, in qua cognatione, tria poterimus considerare; & primo stipitem. secundo gradum: tertio lineam: stirps est collectio plurium personarum ab eodem stipite descendentium, di in eodem gradu existenti uiti

29쪽

est exemplam in pluribus nepotibus ex eodem filio, quos diximus Iri stirpes succedere in g. cum filius iup. de haereditat.ab intest. stirps vero

est persona, a qua plures personae descendentium dependent: gradus vero est personarum dinumeratio sursum & deorsum, & appellatur gradus ad similitudinem scalarum, ut inl.Iurisconsultus,g.gradus,ff. eod. vel di melius gradus est distantia unius personae ab alia pers na in linea consanguineitatis,sive affinitatis; linea postremo,ut hic Caesar aduertit post textum in d. l. Iuris Consillius, est triplex,quarum una appellatur ascendentium, & ascendentui sunt hi, qui nos genuerunt, veluti pater, mater usq; ad tritauum nomen speciale habemus & tritauiam, alij postea dicuntur parentes . secunda est linea descendentium,& deicendentes sunt hi, quos nos genuimus, veluti filius, filia, nepos, & caeteri, de habemus horum usque ad trinepotem nomina specialia, alij ulterioris gradus dicuntur liberi, siue descendentes: alia & tertia est linea transuersalis,& haec est duplex, una quae dicitur linea aequalis, quando duo suE plures aequaliter distant a communi stipite,veluti duo fratres, filij duorum fratrum & eiusmodi: altera est linea inaequalis, φquando duo inaequaliter differunt a communi stipite, veluti filius fia- tris,& patruus sunt in linea in quali, quia patruus proximior est com- muni stipiti, quam fratris filius; appellamus ergo tr niuersales vel 'collaterales illos,qui neque nos genuerunt, neque nos eos genuimus, ivt fiater,soror, filius fratris, frater patris,& similes, ρduertendo, quod in linea ascendentium & descendentium, quot sunt personae, tot sunt tgradus dento stipite, s igitur quaeramus in quo gradu sit nepos auo, pquia in hoc praesupponimus tres personas, *uum, scilicet p trem, & se xlium, vel incipiendo e conuerso est filius, nepos, de pater, dempta una 'persona,& sic stipite communi, quot remanent alia personae, tot erunt i gradus, nepos ergo in secundo gradu erit avo, quae regula non solum 'procedit de lege ciuili, verum etiam de lege canonica, & sic in linea

ascendentium & descendentium non est differentia inter ius civ. decan.& ita communiter Dd. concludunt hic,& in cap. no debet de con-Dng.ce assia. scuti etiam non est differentia inter haec duo iura,quo ad matrimonia copulanda,quemadmodum enim in utraque linea est pro hibitum matrimonium usque in infinitum de lege can. sic etiam est, de de legictu. g. ergo sup.de nupt.circa transuersales de iure canonico est

distinguendum, quod aut sumus in lippa aequali, aut id linea inaequali;

30쪽

IN TERTIVM LIB. INSTIT. CIV1L.

primo casu traditur regula,ut quoto gradu alter eorum,de quibus agitur, a communi stipite distat, toto iister se distarc dicuntur, secundum quam regulam duo fratres erunt in primo gradu, si iij duorum fratrum in secundo & deinceps. Aut loquimur in linea inaequali, & toto gradu remotior a stipite distat, quoto inter se dicuntur distare, v.g. quaeritur, quo gradu dicitur distare nepos a patruo, eo scilicet quo rc motior diastat a communi stipite; aut loquimur de lege civit. & constituenda erit reg. quod si in linea aequali sumus, quoto gradu quis distat a stipite,t to duplicato distant inter se dempto stipite,& ut breuibus cocludainus, de leg. civ. tot sunt gradus,quot personae & sic in linea transuersali differentia Est inter ius civ.& ius can. primo,quia de iur.can. vi constituatur unus gradus, desiderantur duae personae,& de iur.ctu. quaelibet per sena constituit gradum, est diuersitatis ratio, quia ius civ.ilenumerat gradus quoad successiones sue tutelam, merito una persona potest v-num gradum constituere; ius vero can. enumerat Nadus quo ad matrimonia, ideo non potest esse matrimonium,nisi inter duos,merito duet personae sunt necessariae, ut constituatur gradus. Secunda est differe tia, quia de leg.ctu .non reperitur primus gradus in linea transuersali, ut hic in S. I. sed de iur. can. reperitur primus gradus in linea transue

sali, & ideo de leg. civ.duo fiatres sunt in secundo gradu, sed dicet quis ingeniosus, s non est primus gradus, quomodo poterit dari secundus gradus; ad quod potest responderi, quod cum sit primus gradus inter filium, & patrem, merito quando postea nascitur alter frater constituitur secundus gradus: sed ius can. constituit primum gradum in linea

transuersali non habita consideratione ad lineam ascendentium,meriato statuit inter duos fratres constitui primum gradum: est tertia diis rentia, quia ius civ.permittit matrimonium in quarto gradu,S.duorum sup . de nupt.sed de leg. canon. sine dispensatione non cadit matrimonium in quarto gradu, cap.non debet de consang. de assin. & est text. de ibi gloss. in can .ad sedem c.xxv. q.v. inter quas persona detur primus, secundus,tertius,quartus,quintus,& sextus gradus, clare exemplificat

SEARCH

MENU NAVIGATION