장음표시 사용
81쪽
Emo, si Fortunae ludos spectare lubet, 'certiore utriusque sortis merito, WA-
G I cognome adeptus est, quam hic ipse M A T TM AE V S Vicecomes, 2 cuius imagini ad vera oris effigiem ductae, insignes etia excelsi animi dotes breui elogio expressas appendimus. Nec titulus uti reor vel summae virtutis atque potentiae Regibus insolens, grauis, huic omnino ad inuidiam cesserit: quum illi superiores, Alexander, Pompeiusvi Carolus, tanquam humanae virtutis modum supergressi inter Heroes re serantur hic pOrx intra patriae fines parta laude
contentus pudore incolumi id tulerit, quod ciues post inuidiam morte extinctam, praeclara etiam ho stium cosessione detuleriit. Natus est Masino in pago ad Verbanum lacum, eo forte insigni die quo Fe-dericus secundus dirus Italiae Caesar, a filio Mansredo
Rege, coniecta in os stragula veste necatus interiit. Tradunt autem non insulsi annalium scriptores, armenta eius vici sponte soluta, proripientiaque se magno tumultu e stabulis, domum in qua Anastasia mater insantem enitebatur, inusitato mugitu edito salutasse adeo ut experrecta tota Vicinia puerperae magnus timor incuteretur. Sed id Theobaldus pater
pro laetissimo ostent accepit, gratulatus, et ob id uxori selicem partum, quod mirae magnitudinis infantem ad ingentis spei sortunam edidisse videretur. Erat Anastasia berti Pirouani pernobilis ac optimi Mediolanens iu Antistitis ex fratre neptis. Haec pueru
82쪽
rara charitate propriis uberibus aluit, adultumque vi rili cura honestissimis moribus instituit, ita ut Otho nescio quid egregium, vere magnum in pueri indole se conspicere fateretur. Caeterum Matthaeus iam plane vir, quanquam impubes, orbatus patre viro fortissimo aerumnosique exilii Othoni patruo comes,
ita corpus pariter ac animum exercuit, Vt utrunque viriliter duellas rerum omnium contumelias indomitum, inuictumque Voluptatibus praestaret: duris
atque asperis gauderes, nec aduersis unquam frangi, nec secundis efferri videretur, quόd nihil unqua demissum aut insolens ore gessitq; eius excideret, prae altaque semper ac ardua ad imperium & gloriam in
tentus agitaret. Summum quippe decus in clementia & moderatione reponebat, quibus virtutibus Turrianos omnino caruisse , ideoque cleriter excidisse principatu praedicare erat solitus Oderat enim gladios extra aciem cruentos, quum in neminem Turriani sanguinis, vel nunquam paternae caedis oblitus, saevierit, nemineinque ex insensissimis hostibu bello captis occiderit: uti videre licuit quum omnes e re aduersarum partium summi duces, ac sibi capitali odio inimicissimi, mira perpetuae Victoriae felicitate in potestatem eius deuenissent. In his fuere Simon Advocatus, Gulierinus Brutilus, Philippus angusicus, Antonius Fisiraga ac ipse demum Albertus Scotus, qui Vercellis,Nouariae Ticini, Laudi Pompeiae Placentiae, Gibellini nominis hostes tyrannide exercebant. Ad hanc quoque generosi clementis animi laudem, moderati nomen addiderat, quum in omni bellicarumis ciuilium rerum actione, nimiae cupidi-
83쪽
tatis excessus effugeret, inusquam timore aut superbia praepeditus, cuncta consilia certis temperantiae finibus terminaret, Did quidem eo diligentius quod vel in speciem religiose pius existimari vellet. Sed ei inter saeua arma nato atque educato, nihil potiusin te sine caedibus ac incendiis pararetur, plura tamen se tectis consiliis Docculta largitione, quam viis crueta manu consecisse, plura denique auro quam serro feliciter expugnasse disserebat: scilicet ut liberali bus ab inanique sumptu facile prodigisvi natura pugnacissimis filioru ingeniis utiles frenos imponeret. Hericum hercle Caesaris fratre ab inimicis aduersum sese Germania in Brixianum agrum cum ingentibus copiis euocatum, multo auro aggressus auerterat:parique selicitate Philippum Valesium, qui postea Galliae regnum tenuit, Potificis impulsu formidolosum
exercitum ad Vercellas adducentem, multis legationum artificiis, denique magnis muneribus peruicerat,vi amicus quam hostis esse mallet in Galliamq; rediret quum Galaacius filius pugnae quam pacis aut
dior viginti peditum septem galeatoru equitum milibus transituro hosti obiectis, quin praelii aleam
subiret, paternis monitis aegerrime paruisset. Imperauit Matthaeus ab Othonis morte septem annos: nouem in exilio tolerauit, quum malignitate propinquorum&subita nobilitatis conspiratione ac Alberti Scoti perfidia circunuentus,Vt inuidiae cederer
Mediolano excessisset. Sed eum post patriam ruix rmis sepe repetitam,desormis exilii incommo-
84쪽
da constantissiliae tolerantem, nec unquam despondentem animum, in spem non dubiam erexit Henrici Caesaris aduentus. Fatali nanqtie insania Turri ni inter se dissidere coeperant,& Guido patrueli Muscae morte extincto succedens, consanguineis ciuibus usque aded superbia intolerandus euaserat, Vt Muscae liberos , ad quos paterni auitique imperii haereditas redibat custodiae traderet. His cognitis Matthaeus agresti habitu, auiisque itineribus Astam ad Caesarem contendit, ubi Cas nus Turrianus Mediolanensis Antistes cum Napino fratre, atque item principes Guelpharum partium conuenerant. Quis crederet sexagenarium senem, venerabili canitie,& male tecto frontis honore, ipsique praesertim arduae cer uicis habitu conspicuum sed pedibus iter habentem, tot insidiantium oculos fallere potuisse Proteisto ad pedes, S iuris aequi opem imploranti, admiratus facundiam iris decus Caesar spem dedit ut reducere
tur, atq; id egregia fide praestitit, Philippo Langusto
Antonio Fisaraga, qui aderant, atroci oculo in tu tibus acerbaque voce eum totius pacis 'uietis tu batorem appellantibus. Sed Matthaeu numerosoc cursu liberalique studio Veterum amicorum, clientium, qui prodeuntem ornatissimo comitatu deducebant, iam pristinae fortunae suae persimilis, pacificatore Caesare, cum Turrianis foedus percussit his legibus ut beneficio Caesaris reducti, in patria libertati restituta , quo iure viverent sipaternis bonis ciuili actione partis utraque factio potiretur. Nec multo p6st Henricus Mediolanum venit, eique obuia egressus Guido cum insigni ordinuna omnium pompa,&
85쪽
ab equo desiliens Caesarem salutauit, sed vultu non Oeeulta bile perturbato quHd Germani equites Turrianum vexillum signifero vi extortum , solo affli-eserant, indignati quόd aliud insigne quam Romanat aquila praesente Caesare praeferretur Caesar cuna humaniter alleuans,&χquum conscendere iubens, re
nidenti ore, Guido inquit noli contra stimultim cal- citrare:atque ita medius inter Matthaeum4 Guido nem , urbem intrauit, uidone de Principatu plane desperante, quum aspectu tanti hostis qui dextrum Caesaris latus tegebat, propinquorum qui aderant rebellione conterritus, omnem vim expediti consilii
penitus amisisset. Caeterum Henrico de more coronato atrox in Urbe tumultus, casu an fraude incertu,
exortus es , quum populus arma caperet,excitique ad arma Germani sora εἰ compita expeditis cohortibus& turmis occuparent, caleacius cum globo quitum discurrens,in veteres clientes ad arma Vocans, Germanos ut nihil timerent hortaretur. Sed ea vis armatae plebis, quia nec causa nec author tati motus cxtaret, repente Versa est in Turrianos nihil tale timentes momentoque temporis domus procerum
expugnatae direptaeque sunt. Guido equum nactus, aegre profugit Cassonus Antistes per hortos vicereptus est reliqui Turrianae factionis inter se disside - tes eandem improuis mali sortunam tulerunt. Iam prope reum patrati facinori apud iratum Caesarem rumor Matthaeum secerat,nis senem quietum pacata familia domi epulum parantem Praetoriani Caesa
ris inuenissent,ipseque digressus ad Caesarein salse credit multiplici testimonio diluisset. Relegauit tame
86쪽
eum Caesar Ticinum, ut de ea re certius agnosceret,&Turrianis per summum populi scelus, omni honore atque substantia spoliatis, aequi iudicis officium praestare videretur. Sed ea disceptatio eum habuit exitum, ut Matthaeus singulari Caesaris studio Mediola
ni praeficeretur. Henricum enim, ut Romam ire per geret Caesariani nominis studiosa ex Etruria frequentibus literis euocabant Dipse quantum uelphis fidendum foret, praeclare intelligens , certo delique praesidio factionis opes cOfirmandas arbitrabatur. Itaque Matthaeus summa potitus potestate, iterum decem annis imperauit. Quo spatio aliquot subactae v bes, capti hostium principes, Turrianorumque opes attritae deletaeque sunt. Ipse enim domi ab inueterata prudentia consilio pollens,& foris filiorum ductu
i enim praeclari duces euaserant multis praeliis vi ctor ad consumatam gloriae laudem peruenerat ita ut insigni merito Magni pariter atque felicis nomemereretur. Sed qui longa infracti animi patientia, rerum omnium difficultates egregie superarat, inuidia verae virtutis comitem superare non potuit. Praecipui enim amicorum gloriae eius splendore offensi, ab eo desciverant, quu Robertus Neapolitanus Rex, uelpharum partium suscepta causa in Liguriam venisset Bel trandusque Vasco Cardinalis, Pontificis legatus, Matthaeum diris persequeretur. In eam nanque
unam curam animos intenderant, ut cominuta Caesarum authoritate,Guelphos tot aduersis praeliis profligatos, contra Gibellinos erigerent, Matthaeusque inprimis aquam maxime validus aduersarum partiurn imperator, dominatu pelleretur. Nam superioribus
87쪽
annis in Etruria ad campum Aldinum semel ac iteium ad Arbiam flumen, nouissime autem ad mon tem Catinum uelphi cum Gibellinis funesto eue tu contenderant quo praelio Roberti Regis fraterfuerat interfectus, Iuchini Matthaei filii paternorum auxiliorum ducis mira indoles enituerat ipse demum Robertus a Marco Matthaei filio pro Spinulis atque Auriis exulibus deptagnante, Genuae obsessus imisere circunuallatus, in multo discrimine multum dignitatis amiserat. Quibus de causis acer
bissimo consensu bellum atrox Matthaeo parabatur. Ipse porro Belirandus conflato iam ingenti exerci tu, Dreceptis ad se Turrianorum proceribus, diuini
iuris tela contorquens, Matthaeum tanquam impie tatis reum,aeternis inferorum cruciatibus deuouit,&Mediolanensibus eo nomine sacra ademit, ut populum diro piaculo consternatum, in authorem tantae labis concitaret.Nec legatum ea res fefellit mam haec emissa tela aliquanto grauiore mole quam promoti ad portas ingentes exercitus, hostibus inciderunt. Clausis itaque templorum solibus, expers sacrorum populus,duodecim legatos ad Belirandum decreuit, ut expiationem accuratis precibus impetraret. Sed in eo delectu dondustria plures uere Matthaeo insen si Dante alios ex amicis veteribus effecti noui hostes, ac ideo peracerbi Nis 3ime pestilentes, Leodrisius Vicecomes patruelis, Nar nciscus arbagnatus, quo author Matthaeus in amicitiam Caesaris suerat receptus, Simon Cribellus numerosa familia potens, vir atrox Linquietus, propterea alienati quod paria ingentibus meritis praemia minime retulissent . a
88쪽
cile enim superbos animos natura pronos ad leuitatem atque perfidiam, inuidia alienae felicitatis inuaserat. Ita ut perinique ferrent quὀd non iam secus ac ex merito sperauissent, ipsis Matthaei liberis dignitate atque opibus aequarentur . Verum Matthaeo alioqui moderato, tardateq; senecta paru expedite liberali
praecipua cura inerat, liberos eximiae virtutis Duces, amicis, propinquis omnibus anteferre Daugere di uitiis ac bellicis honoribus honestare, quum caeteris proximas spes maturae liberalitatis relinquendas existimaret. Itaque Legati a Belirando redeuntes re serunt, nihil a viro peracri, iracundo, talidis copiis instructo impetrari potuisse, nisi Matthaeus ob conceptam haeresim, qua Digni interdictus urbe pelleretur: eo pulso ciuitatem expiata re, creatis Decurionibus qui aequissimo iure gubernent, ad pristinae libertatis decus deletis factionum odiis, continudi edituram. Nec mora inconditae plebis fremitus au'ditur, pacem atque concordiana postulatis: coniurati ad augendum tumultu idoneos homines subornant, qui specie religionis inducti exclament, non esi
se omnibus propter unum deuotum caput, aeternaS poenas apud inferos subcudas His Vocibus Matthaeus&perpetuis inimicorum insidiis circunuentus, ad 5silium summae prudentiae , quod ei supremum. ad salutem expeditum fuit, extemplό decurrit a Galea-cio enim filio qui tum Placentis imperabat, ope implorat. Nec differt ille vir impiger de senaria rerum periculo certior factus, quin statim coactis veteranis equitibus ad patrem aduolet. Eius aduentu inimici maxime perterrentur, dubii deprauatique ad antiqua fidem
89쪽
fidem redeunt: confirmantur clientium animi:duodecim etiam legati, occupante metu tecti primo latebris mox intempesta nocte clapsi urbe diffugiunt. Nam Galeacius bellici vigoris plenus , nobilique se cundia insignis, uti erat propter memoriam aeditorutoties ludorum totius Regiae magnificentiae, populo charus, popularique humanitate percelebris, aduocata passim concione, ciuium prope omnium studia quae forte nutabant, ad se conuerterat . uti praeclare doceret unam eam esse mentem Pontificis atq; Roberti Regis, ut Guelpho nomini latum atque stabile imperium in Italia oppressis Gibellinis adstrue
rent, quod facile consequi possent, si Turrianos viros crudeles implacabilique odio non inique omnibus iratos in urbem reducerent. Confirmatis eo modo ciuium animis acaccitis undique veteranis militibus, sedatoque tumultu, Matthaeus duorum septuaginta annorum senex, uti administrando bello viribus impar, is plerunque accidit in concursu asperrimarum rerum, naen te perturbatus, sed virtuti filioruplurimum confidens, Principatu sponte se abdicat, Galeacioque militaris imperii vexillum tradit, deduciq; se ad templum maximum iubet. Inustam enim sibi vir contumeliae insolens, 5t egregie pius haeresis notam ferre non poterat, ita ut ad aram aduocatis sacerdotibus, Christianae fidei symbolum praeclara voce recitaret, testaret irque iureiurando sibi innaereti sacra eripi, quod nusquam a sacrosancto dogmate discessisseti itidemque Dei maximi ultoris numen inuocabat, postquam iniquissima factiosi Legati sente-tia condemnatus, patria excedere cogeretur Sequeti
90쪽
porro die Moguntiacum, quod hodie Modoeti dicitur, ad Diui Ioannis Baptistae templum, ob memoriam Longobardicae pietatis venerabile, Da se multis donariis exornatum contendit, ibique eadem professus, in febrem incidit. Accurrerunt illico filii, quu ad Crescetiacum coenobium lectica deferretur. Id enim templum triginta fere stadiis a Mediolano distat Suprema autem morientis verba ad circunstates quinque liberos haec fuere, Stabit incolume vobis , cha
rissimi atque optimi filii, hoc imperium quod relin
quos concordibus animis cum virtute tum fortuna
vestra utemini: si vero dissederitis, vel eximia vestra virtus frustra erit δε avobis ad hostes illico Fortuna
traffugiet. Nec praecepto tanqua veri vatis euetus de fuit, uti mox dicetur. Exindequu omnibus manarent lachrymae, integris hercle sensibus, sed collabete ceruice, supremucharitatis osculuna singulis dedit: ita ut mox inter amplexus expiraret, eiq; tot liberi uti maxime optarat oculos clauderet Defunctum aute pio
maxime consilio secreto ac ignobili in loco tumulata rut, celata etia aliquadiu ni orte, ut cadauer in aduersa sorte belli fortuna,seu Legati columeliis eriperetur. Sed destinata iusti funeris pompa, toto vel operosi sepulchri honore facile carere potuit, qui publico cosensu illud perenne lateque diffusum decus ab excelsa virtute meruerat. Tumulo tamen eius hoc carmen affixum est,
Tempore tam bellisi nimus quan temporepacis, Mortuus est, j Ion habuit sublime sepulabrum Claudere, inque isti non virtuor sulficiebam. Sed nuncpropaerea tellus est totasepeschrunt, 1 totum uolita Matthaeis orbem.