Pauli Iouii Nouocomensis Vitae duodecim vicecomitum Mediolani principum. Ex bibliotheca regia

발행: 1549년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Galeaci effigies spectatur in templo ad vicum Boi donum Romana via, sexto ab urbe Mediolano lapide flexis genibus ante Christum crucifixum.

92쪽

8 M E DI O L. PAEI, C. GALEA CIVS PRIMUS. Ale cius Matthaeo Magno genitus, no

uum id nomen, quod postea manavit

posteros primus familia intulit, a matre Burra ioco inditum, quum ea

, mihi: forte in multo gallorum cantu enixa

puerum apertis oculis alte vagientem,Gallaciuna appellasset,idq; arridentes ancillae saepe repeterent nec abnueret pater, tanquam praeclaro ab ave Martia militari augurio iucunde accepto idque praesertim insigni eventu,sortuna coprobante quod ea nocte puerum nasci contigisset, qua felici praelio ad Decimum intersectis aut captis Turrianae familiae proceribus, ab Othone parta est ea insignis victoria, quae Principatus initium fuit. Nec demu strenue educatus puer

augurii fidem fefellit, quum singulari vigilantia superbo spiritu, ac indomito vigore pugnacis animi, generosum siserocem gallum aemularetur in conspicua quaeda alludentis naturae dona hos mores adornarent: multo quippe rubore suffusa facies, flagrantes oculi subcrispa fulvaque caesaries, nato in pectore erecta cervix, maximi Ducis speciem reddebant. Ipse porro vel plane puer tanta equorum ac armorum cupiditate erat incensus , ut aliquanto maturius quam aetas ferre posset, thoracatus galeatusque ludicra certamina equestresque ludos inter puberes agitaret: quererethirque admirante Othone, tanquam par obeundis nailitiae laboribus, quὀd adhuc neque patris castra, neque hostium aciem vidisset. Ab hac indole nouum quotidie maturae virtutis specime praebes, per omnes

93쪽

bellici muneris ordines pluribus aditis superatisque periculis decurrit, sic ut in dies ab insigni aliquo facinore laude cumulatus patri, pariter ac militi chario euaderet. Facile enim accidit impigro iuueni, vi multis expeditionibus exerceretur, quod ea tempestate nullum bello vacuum, aut ab hoste propinquo otiosum tempus es et vigentibus odiis inter factiosas ciuitates, ac ob id redivitiis Turrianorum studiis, quibus uel pharum partium duces nitebantur. Cae- tertim ei ad praealta contendenti, quum saepe egregii militis strenui equitum praesecti nomen tulisset, summus honos militaris imperii deerat sed fortuna

ad id mature ianuam aperuit. Quum enim ex praetu ra Nouariam obtineret, repentina Guelphoruna coluratione expulsus, unam celeritate coacto exercitu

aduersarios profligauit, confugientesque Mortariam, magna vi expugnato oppido penitus deleuit, tanto terrore hostibus illat, ut Matthaeo patre dux acrior atque felicior crederetur. Nec multo post patre, Alberti Scoti perfidia Mediolano eiecto, eandem exilii

fortunam sequutus, in maxima pericula se coniecit, quum senem inuicto animo irrita arma circunferentem, minime deserendum arbitraretur. Sed patre domum fractis opibus animum despondente, in Viteriorem Galliam transmit, sortemque operam aduer'

sus Britannos nauans, Carolo Philippi Regis patre, militari baltheo donatus est, quod est equestris digni tatis insigne maxime decorum, ubi spectato in acie facinore edito, imperatoris iudicio paratur. Inde autem in Italiam reuersus, eo bello quo Pelagura Cardinalis ψppugnata Ferrana, Atestini Actsi opes maxime cor

94쪽

86MEDIO I. PRINC.

tudeiat, multis inusitatae virtutis operibus aeditis, vehementer inclaruit Constat enim uno praelio permultas horas crescentibus utrinque subsidiis saepius instaurato, tres equos acerrime depugnati suisse sussos s elimque postremo quum vexilliferum adacto per inguen mucrone ab ephippi deturbasset, insiliisse in equum prostrati hostis, atque ita impetu facto, perruptaque aduersa acie ad suos, cum suo tum alieno cruore oblitum rediisse .summa enim pericu

la, ut inde claresceret,extorris, exul facile cotemnebat. Erat etiam Actio summa propinquitate coniunctus,ut vel hinc ostendendae virtutis studio vehemeter accenderetur: nam Beatricem eius sororem in matrimonio habebat, susceperatque ex ea biennio ante, qui de nomine auunculi Actius, summa postea vir tutis Princeps, appellatus est. Haec Beatrix praestanti quide forma, sed nouem annis aleacio maior antea nupserat in Pisano Gallura in Sardinia Regulo, antiqua stirpe, multis diuitiis claro: ex eoque genitam nubilem puellam Mediolanum adduxerat,ut ludis nuptialibus interesset, qui Regio sumptu aediti, totius Italiae urbes inusitatae magnificentiae fama compleuerunt. Nam praeter simulachra certaminum,

castellorum expugnationes quae armatis cohortibus turmis inter se cocurrentibus aedebantur, publici epuli apparatum Si matronarum saltationes, qui ad spectacula conuenerant vehementer admirati sunt. Mille siquidem per tres classes discumbentibus conuiuis singulae vestes cum sericae aureaeque, tum lane. aecoccineae aut acu pictae dono datae sunt Burra socru eas miro ordine, eruditoque iudicio sublatis mensis

95쪽

gistribuete.Tot vero nouae nuptae collata munera gemarum atq, monilium, Caelatique argenti surpuraetextilis, a legatis sociarum urbium Patritiisque ciuibus, ut opulentissimorum regum diuitiis aequaretur. Et hercle vel hinc mirari iuuat tam malignu, quam postea salsum Danthis poetae iudicium, quum ex hoc coniugio Viperam Gallura inferiorem putarit. Caeteriim Galeacius confirmatis Acti opibus, Taruisti Praetura obtinuit a Gerardo Caminate eius urbis domino cui ex Beatrice priuigna nupserat. gessit autem eum honorem summa cum dignitate ita ut nulla in re exulis vultum praeferret, profiteretiirque se breui ad veteris sortunae imperium rediturum. Nec id votum diu fefellit, Henrici Caesaris aduentu, quo dissidentium inter se Tyrannorum opes vehemeti ruina

prostratae sunt. Aderat Matthaeo patri Galeacius ex paterno consilio uti oporteret arma expediens, felici virtute semper dimicans nam paternis auspiciis aduersae factionis vires attriuerat, Duce' belli,& uelphi nominis Principes in potestatem redegerat. Quibus sublatis, singulae Cisalpinae Galliae urbes ad Magni Matthaei authoritatem se contulerant. Ipse quoque proprio tens consilio, isuis subnixus copiis, quum adaugendam potentiam per se bella gereret, Guelphis formidandus esse coeperat, vel ob id quod Placentiam, Alberto Scoto Vetere patris proditore armis eiecto captHque,suae ditionis fecisset nec multis inde Iacobo Caualcaboue Cremonensium Tyranno, ad Bardum viciacie profligato atque interfecto, Cremona valida classe,& magnis copiis circunuallatam,

ferroq; demum fame perdomitam subegisset. Nec

F. iiii.

96쪽

minore virilitis fama Marcus fiater a patre rei Ligusicae praepositus, aduersus Robertum Regem bellum gerebat: iuchinus bellica laude nulli fratrum in ferior, Guelphdque nomini vehementer insensus, in praecipuo terrore erat, quὀd ab eo ad Tanari pontem, Ugo Baucius Roberti Regis equitum magister commisso praelio victus atque intei sectus extitisset. Quibus de causis uelphi nominis Principes admonebatur, ut accisas in Etruria partiun viribus, Se tum in

Cisalpina Gallia maxime profligatis, maiora praesidia compararent, quibus Matthaei potentiae obuiana retatur. Itaque renouatis inter se foederibus, PontifeY. Robertus,& Florentini peritos rei militaris duces &valida bellicosarum gentium copias e Narbonensi prouincia, Burgudis scilicet Allobrogibus ac Helvetiis, in Italiam adduxerunt,usque aded ingenti studio sumptuque ut transmissa grandi pecunia,Henricum Austrium designati Caesaris fratrem e Germania,S e

Gallia Philippii Valesium qui postea Rex fuit, adue

sus Vicecomites nataliam euocarint. Sed Germanos Matthaeus multa largitione demum auertit Gallos

ver Galeacius& Marcus ostentato exercitu ita terruerunt, ut facile demum humanitate multis muneribus victi ex colloquio trans Alpes nusqua districtis gladiis redierint. Descenderat Philippus ingenti cursu ad Sesithem amnem praeter Vercellas, iuuenili quodam vigore animi hostem contemnens, nec ob id sociorum auxilia expectans ita ut in insidias praeceps datus esse videretur, nisi Galeacius paternae grauitatis aemulus, vel in multa spe exploratae victoriae, a conserenda pugna inuito etiam fratre collega

97쪽

temperasset. Nolebat enim validam atque propinquagentem, nulla prope de causa nulloque odio sed leui admodum bellicosae iuuentutis alacritate ad bellum excitam, ipsenaq; praesertim regium sanguinem inexpiabili iniuria afficeres: uti esset necesse , si conserto praelio totius fere Galliae Nobilitatem profligari ac interfici contigisset Impetrato siquidem colloquio, mper inducias ostentatis miro ordine uniuersas copiis quas vallatas castris eduxerat, facile Galloru pro

ceribus demonstrauit, quam stultumis miserum foret, pro alieno commodo propriae dignitatis vitae periculosam aleam subire . Nec ulla res alciaci facu-do ore disserentis fidem leuabat, quum veteris beneficii memoriam praeferret, qu6da Carolo Regebatthei militaris honore fuisset honestatus: tum produceret praeter numerosum peditatum,quinque milia utriusque armaturae equitum, in queis sexcentorusere nobilium cataphracto runa ala decoro simul atque terribili coruscantium armorum cultu stupentes Gallos permovit, ut authore Ebrardo equitu Magistro viro aeque prudenti ac strenuo, certam pacem potius quam anceps bellum percuperent. Cum hac enim ala Marcus Galeaci frater, cum specie ipsa excelsi corporis, tum sua felicium praeliorum fama inclytus, explicatis turmis decurrerat. Gestabant singuli equites in cono cassidis in lacinia, Phrygii operis

squamosam viperam, cruenti pueri crura dentato ore deuorantem erat enim familiae vetus insigne. Qua inusitata specie Gallos, utpote non intellecto argu mento, vehementer commotos fuisse, ideoque ma

gnis muneribus excultos, utili consilio potius quam

98쪽

decoro, illanus Florentinorum annalium scriptor in Galliam rediisse perscribit. Sed Matthaeo patre vita suncto grauiora demum Pontificis, Roberti Regis arma conspirantitimque Patritiorum vim ac Germani militis perfidiam summo cum discrimine solutis expertus est. In eo enim vetere decreto foederati hostes permanserant, ut pulsis Principatu Matthaei liberis res Mediolanensis sub inani libertatis nomine, Guelpharum partium auspiciis regeretur. Itaque Leo drisius Garbagnatus atqueCribellus cum stoli re ac odio perciti, tum honoris maximia certae potentiae ncin dubia spe inflati, in id satagebant ut ciues deprauarent atque diducerent, Pontificiique legati nomine Germanos,diuisa inter eos pecunia,opimisque stipendiis propositis, ad defectionem impellerent. Primi omnium Rogerius, Anechinus Vindelici Centuriones, soluto pudore defecerunt nec ciuitas per se instabilis dubitauit quin Germanorum exemplum sequeretur. Qua repentina veteranorum desectione circunuenti Galeaciusis Marcus, quum atrociora timerent, Laudem Pompeiam ad Vistarinos veteres amicos se receperunt. Eorum autem disicessu ciuitas creatis ex naquaque tribu Decurionibus libertatem arripuit. Caeterum immutatus in urbe status hunc habuit euentum, ut factiosi ad arma excitati, duce quodam Burro, Guelpharum partium vexillum attolleretiadmirantibusque primὀ, mox non temere sibi metuentibus Gibellinis, tumultuose per urbem deserretur Guelphi quoque ex Martiana Abduani agri regione, Brigantinis montibus, Licini roque praesertim, Tignaca Paravicino duce,

99쪽

mine turbulento, Modoetiam occuparent. Id facinus

Mediolanensis Reipublicae Decuriones magnopere commouit, quod noui imperii maiestas seditiosoruiemeritate sugillari contemnique videretur . Ipsos

porro Gibellinos admonuit, ut armata praesidia compararent. Mittitur ergo Leodrisius cum exercitu, qui

Modoetiam, si dicto audies esse Tignaca nolit, admotis machinis expugnet. Nec mora uelphis maiore pertinacia quam vi resistentibus, Leodrisius disrupto

muro ac excitatis ad praedam Germanis, opposita munimenta perrumpit multisque caesis capitur igna-ca,oppidumq; diripitur . Hinc non obscure animad uersum est, non aliam ob causam Galcacium fratresique eius Mediolano expulsos fuisse , quam ut Guel pharum partium dominatus induceretur . Nam veteres hostes semperque antea exules Turriani reuocabatur,4 Legatus hominem natione Burgundum, quod esset e Turtiana familia urbi praefecerat. Nec Germani, quanquam mercenarii milites, Roberti Regis atque Pontificis nomen Caesaribus insensum, p. catis auribus accipiebant:& tum sorte stipendia a Legato Cardinale Regiisque praefectis largissime promissa, nequaquam liberali manu soluebantur. Quibus de rebus Germani Henrico Grunistento pernobili duce concionante, sublatis dextris Galeactu continuὀ reuocandum censent, decernuntque ad eum legatos summae dignitatis Centuriones, qui condonatae veniae fidem accipiant, Vt Rogerio innechino caeterisque recentis infidae leuitatis authoribus caueretur Grunistentus enim virtutem, fidem, munificentiam, ac animi magnitudine, quae in Galeacio

100쪽

spectabantur, eximiis laudibus extulerat, ita ut se vadem atque obsidem praestaret . Marcus quoque Op'portune in urbem noctu regressus, Leodrisium inexpectata uelphorum audacia perturbatum, animaduersoque periculo consilii sui non obscure poenitentem cum lachrymis exorarat, ut iure sanguinis ad familiae salutem pariter ac dignitatem cum Galeacio ingratiam rediret, nec veteres Vicecomitum hostes ipsorum intestino malo laetari pateretur. Itaque postrrdi Galeacius non secus ac si ex venatu suburbanoq; secessu, non ab exilio domum rediret,laeta ciuitate in urbem est reductus. Eius aduentu Garbagnatus Cribellus ad Legatum arrepta iuga perfugerunt:Burgu- diis' ite Turrianus urbis praefeci us cuna ulterino Ruramonte Regio legato pariter euasit. Sed no multo pὀ9 Pontificiae Regiaeque copiae adiunctis Floretinorum auxiliis,& Pagano Turriano Aquilegiae Patriarcha cum gentilibus suis ad id bellum euocato, ad

Abduam contenderunt:eo cosilio, Vt superato amne, recta Mediolanum contenderent Imperii militaris nomen erat penes Gasionem, Legati ex fratre nepotem. Caeterum Rai mundus Cardonius Hispanus,Hericiisque Flandrius, Simon Turrianus clarissimi duces , gerendi belli munia susceperant censebanturque in eorum exercitu quadraginta milii peditum, di decem milia galea totum equitum, ex omnibus sere Europae gentibus mercede collecta Vbi ad flumen peruentum est paulo supra Tritium, Vado reperto cuprimis equitum agminibus arba gnatus iribellus transiuere.Tum verὀ Marcus qui ad id vadum aduolarat, ita primos urgedo caedendoque perturbauit,

SEARCH

MENU NAVIGATION