Anastasii Germonii ... Opera omnia ab ipso auctore recognita, atque opportunis additionibus aucta quorum seriem duobus tomis distinctam proxima pagina indicabit. Tomus prior posterior Anastasii Germonii ... Paratitla in libros quinque decretalium D.

발행: 1623년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Eκ Ceuat Marchionibus,

Τ ARANT A SIENSIS,

EPISTOLA RV ΜLiber Tertius.

Clero populoq. Tre massensi. Epistola I.

nostru intestino morisbo , ac vehementi seis bre exagitatum in lecto iacere, quemad- modum disseminatum esse acceptinus edacium est, si auctorem habeat,quem omnino nescimus;si rumor, ab sus. Etenim valet Maximus Dux,eoque corporis viget temperamento, ea virium firmitate,ut non sicile aegrotet, sicut nudius tertius

cum Serenissimo Cardinali eius filio, avita virtutis imitatore, de rebus in Subalpinis nuper gestis loquens, dicebam; quem pene mirum est, tantos, continuo'. labores, incommoda,vigilias iniquo anni tempore,ac seruetissimo aestu, tot dies, tot q. noctes cum gen rosissimis filijs Victorio, ac Thoma sustinere potuisse, atque ex tot praelijs, eruptionibus, periculis incolumem euasisse: cum tamen ex militibus, ordinumq. ductoribus non pauci, multo quietius agentes, aut extincti unt,aut ex contractis morbis infirmi, debiles,ae pene exangues adhuc Iangueant. Tres hi Principes,cium ad Astenses frequentissimas nundinas prid. Kal. Nouembris profecti essent, ut ciues,& mereatores,qui ex longinquis regi nibus illuc confluunt,prssentia Iba recrearet, nono post discessum die lospites reuersi sunt, ea vultus matellate, atque ferocia, ut tres Martes videre videremur;ac iure quidem: tatam enim laudem,ac glariam Dux apud omnes gentes,praeciaris iacinoribus,sibi compa rauit,ut, qui esi de facie cognoscere neque sti, eius erigiem,vel pennicillo,vel carra,vel , vel auro, vel quoquomodo expressam h bere cupiant. Ideo Romae plures sunt, qui, vel coloribus, vel aeneis Upis, vel ex alia materia illum repraesentare nitantur: & quidema nassi sursum satis ad viuum, sta non tam belle a nais deorsum, Arsitan, quia posteriora exempla anterioribus esse deteriora seletnam, clim aliquid facere prototypo similli

mum,ita,n emctum cum vero certare videa

tur, maxime arduum sit, longe dissicilior est imitationis imitatio, etiam pictori eximio, &vndequaque diligentissimo. Vtcumque sit, eximis Pi incipis imaginem vobis mitto cum inscriptione, seu elegantissimo elogio, cuius auctor est Paulus Aemilius Sanctorius, vir in Romana aula doctrinae, & eloquentiae laude

insignis, qui purissimo stylo, quod pictores,

ac sculptores assecuti non sunt, exacte comis plexus est his verbis:

Saque Hero fortis e , Mars Italiae semina

Iose uent, in decus Italia, oe

barbarorum excidium. Viue

armorum per strepitu i nos, Ufrtuna tuasuperior,

in omnem victurus aetermim rem, triumphata aemulorum inuidia . Quid

512쪽

Epistolarum Liber III.

Quid grauius dici potuit quid ornatius)quid

in summa breuitate copiosius ξ Nonne aete nitati consecratum elogium posteritas omnis

commendabit sicut & Sanctorii historia, que ei ulmodi est, ut ei Principum vitae , resque gestae tuto committi possint, dum illi in eoiii

numero no sint, qui magis de corporis,quam de animi facie soliciti,ex remotis mundi partibus artifices conquirunt, qui vultuum imagines assabie exprimant, potius quam scriptores, qui eorum lacinora perpetuo praecinnio illustrent. Sanctorius ingenio, & mem ria eximius, non vulgaribus, sed interioribbus, ac reconditis litteris est eruditus, rerum

usu exercitatus, veterumq. scriptorum aemulator, praecipue Taciti , quamuis de illo memoriae proditum sit,quod neque ex imitatione scripterit, neque imitabilis siderit, quem tamen ipse imitatur, & feliciter aemulatur. Huius opera indigent Principes . Quid enim prodeli amplissimos gerere magi liratus,exe citus profligare, rebelles populos debellare,

ac tandem de hostibus triumphare, si desint, qui illustria facta in lucem proserant ἡ Alexander, Pyrrhus, Caesar, aliaque huiusmodi

belli fulmina, utique in tenebris iacerent, nisi suos, eosdemq. eloquentissimos laudat res , ac praecones habuit lent: quorum industria factum est, vi ctiam vita functi, viventesama,ac gloria, uam non amiserint. Sic Allobrogum Ducis Serenissimi Caroli Emanuelis pietatem sertitudinem, clementiam, liberalitatem, caeteras'. heroicas virtutes in angulo obliuionis delitescere, sic rem bellicam

ab eo egregie administratam, sic negolia prudenter suscepta, ac se liciter transacta ,

quae perpetua esse, publice interest γ vetustate, & silentio obrui necesse fuerit, nisi ea, vel Sanctorius, vel Sanctorio similis, litterarum monumentis consignata, scriptis suis, ut ita dicam, aeterna saciat, uberrimam lubinde materiam praebente magnanimi Pi incipis virtute, quae, & citra, ct vltra alpes superi tibiis annis adeo enituit, ut ubique gentium

bellicae distiplinae veram sibi gloriam compa.

rauerit. Quae quidem omnia, cum amplissimum scribentibus campum per luminas tanti Principis laudes excurrendi aperiant,vixq. unico volumine explicari pollini, non sinit epistolae modus, me in iis proleque is longiore uti oratione. Tantum repetam, quod dicere soleo, praeclare scilicet, optimeque cum nostratibus actum esse, quod talem nacti sint dominum, talem protectorem, omni bus notum, omnibus charum, in omne aerat cm cclcbzrrimum,cuius vitam, ac selic, talem vestris orationibus confirmari, di prin

pagari maxime cupio. Pergite, igitur, Q .c mi lioli) ad pacis, & dilectionis Deum precessundere, ut C caelo mittam pacem tueatur,atque in dies augeat, animos horum Principii concordes,& tranquillos iaciat, causisque omnibus dissensionum omnino sublatis, e

rum arma, & mentes ad infidelium conuer. sionem diligat. Cavete, vilcera mea, ne νPastoris, patri sique vestri memoriam deponatis ; in cIliam seruate, pietatem colite , charitatis osticia, sine quibus humana sordescunt, di deliramenta sunt quantum in vobis est, amplificate,s equentate; humilitatis mementote, quae, sicut ad muri di contemptum certissimam viam sternit,itaiad Christianas virtutes , clauis , dux &scala est, cum qua tenena gloria compara ta in umbram , faecem, ac stultitiam desinit:

sicut temporaria vita, quam viuinu:s,ca aeterina collata, ait Gregorius mors dici potest

potius quam vita.Obedientie cancellos,qui.

bus diuinae, & canonicae legis repagulo voLmetipsos inclusistis,egredi, piaculi loco habetotriquodque obsequium nobis debetis, id ipsum V icario generali nolim prasiare per se . rate: ne,si ferulae manum iubduxeritis, de di, uinis beneficijs male mereri videamini,& ta- quam desertores, violatae fidei, & inconstantiae notam iubeatis. Valete. Augustae Taurinorum xiv. Kal. Decembris, M D C X V.

Clero populo' Tarant ense.

Epistola II.

aliquando ad vos scripsisse depinis bellum gereretur; voLque, etsi ab armorum strepitu longe positos, sacere non posse, quin teterrimi incendiu circumuolantibus scintillis, aliquid, & Arsan plurimum incommodi par

remini. Cumque id mihi satis cognitum,

non par um animum id cum commoueret, at

que in dies magis angeret, quae te media imminentibus damnis opportuna serent, simul vobis indicaui. Sed pacis negotio iam summa Dei benignitate consecto, no est, cur tanta calamitate liberati, ni euctus laetitia inanibus querelis perturbetis,doletes,Sabai diensium equitii alas iii huc hybernatum v nire, quasi pax non constet, milite sub signis adhuc excubante; qui, ut dicitis, si pacata esset Pruvincia, i in castris relictis,domu in aredijsset: unde luspicandi locus apertus umbis videatur, potius dilatum esse bellum, qua ablatu. Porro sedati sunt vere tumultus,

s s silent

513쪽

silent classica, populis quies reddita; nullis

armis,nullis rapinis vexamur, vel in Subalpinis , vel in alia Italiae parte: omnia tranquilinia, Omnia tuta, omnia pacis otio fiuuntur. Deus obedientiae gloria populis reseruata , Principes terrae multa sapientia, multa virtute donauit, eos nempe, quorum corda in irsius Dei manu esse testatur sacra pagina . Quare, cum etiam conciliata pace, neglige da non sint, quae pacis conseruandae instruis menta esse possunt, eorum, qui paulo ante νinimici fuerant, explorandae sunt animorum propensiones,consilia, vires, progressus; nec

non ad praecauendas insidias, si fieri potest,

ipsarum quoque cogitationum radices summa industria inuestigandae; fidemque ficientibus exemplis, simulatam concordiam plus aliquando incautis obfuisse, quam arma, prinuidendum, ne in conuentionibus alte obdommiscentes, nimiae fiduciae poenas luant. Sed csto, hinc rebus nostris ut mihi persuadeo nihil metuendum sit, magna nihilominus adhibenda cura, ne inermes, & imparati, a finitimis, di armatis improuisam iniuriam accipiamus. Ideo minime absurdum, vel superuacaneum videtur, etiam belli disticultatibus

sublatis, milites in praesidi js, ac stationibus

habere, ut simul ac nouitiatis aliquid appareat, non desint, qui insistentibus resistere , damnaq. imminentia propulsare possint.Haec

sunt,quae ante oculos prudentit simi, atque

inuictissimi Principis nostri continuo obuersantur, quaeque eius Prouincias, & nunc , Solim ab hominum, & temporum iniuria liberauerunt. Quare fratres charissimi ne de is

vobis dici pol sit, quod priuati, incertique

incommodi opinione, publicum, certuinque commodum impedire, ac potius regere, qua regi velitis; amicos equites, sorte di utiles futuros, ea fionte excipite, ut, quae de vostra in patriam charitate concipiuntur, eo magis hominum expectationi respondeant,

quominus rem inopia ab hoc laudabili opere retrahi posse videmini. Immo, cum superi tibus diebus inouinciam illam frumento, vino, hordeo, alijsq. frugibus maxime abundare ad me scripseritis, turmaeque isthic hye.

maturae, ad summum, duarum numerum non

excedant,reliquis per uniuersam Sabaudiam distributis; vestrae partes erunt, id sine molestia accipere, & in ijs, quae ad bonos ciuespertinent, ne quid vobis iure obijci possit,diligenter curare. Proinde facessant lamenta, facessant querelae: sed potius ad Principis vestri necessitates animum aduertiter cumque minus feriant praeuisa iacula, quae agems L. sunt, tanto libentius agite, quanto hanc equitatus partem, si tandem venerit, non longam vobiscum moram facturum puto, quam prinpter Gallicos motus necessarium sit. Id vero ab eo, qui pacis,omniumq. bonorum sem,a que auctor est, & pro nobis, & pro Gallicano PQ.ri. Regno facile exorabitis ita, ut dicere possitis cum Propheta: Factus est in pace locus eius si eidem dicenti: Diuerte a malo, & fac nu,obtemperabitis; cum peccatores Deus non audiat. Haec raptim exaraui, plura dicturus, nisi,qui a vobis attulit litteras, ob nimia redeundi celeritatem, respondendi tempus mihi abstulisset: quem cum enixe rogassem, ut de sestinatione aliquid remitteret, disceGsumque aliquantulum prorogaret,omnino id se facere posse negauit. Valete. Augustae Taurinorum, . Kal. Decembris,MDCXV.

Claro populoq. Tararit ensi. Epistola III.

vM ltae fuit, fi charissimi quod ad me,

P Σ datis proxime litteris, scripsi.

ilis,quodq. ego olim auguram bar, maximeq. cupiebam, si tionarijs, icilicet, militibus vos minime grauari,sed & equitum turmas iii hac quiete tr

sire,ac postquam Coiletum peruenerint, dissolui,domumque, illaesis locis vestris ,reuerti. Que quidem prosperum euentum eo magis vobis gratulor, quo simul& causam incom di luod ab huiusmodi hospitum mora reipublicae metuebatis, Serenissimi Ducis vigilam tia sublata esse, conciliata pax apertὰ dem strat. Habendae sunt igitur diuinae bonitati immortales gratiae,quod vos tanto beneficio ab omnibus periculis securos reddiderit: habendae,inquam,non tantum verbis, vel signis extrinsecisaed animo, sed re ipsa, sed operibbus. cum Deum colentibus,ac timentibus, &aduerta spernentibus,etiam ethnicorum semientia, γmnia feliciter succedant. Coli autem Deus ab eo existimatur,qui eius obtemperat

voluntati; neque enim ait Stiuator omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in-ν. regnum caelorum: sed, qui facit voluntatem patris mei, qui in caelis est; quique per Malam Mia. h. p. chiam loquens,dicit: Filius honorat patrem,& seruus dominum suum timet. si ergo pater ego sum, ubi est honor meus & si Dominus ego sum,ubi est timor meus unde,neque honorat,neque colit, neque timet Dominii, qui eius praeceptis non paret,immo ea contenere videtur. Quare David Regi,qui adulterij cri- . R.ε. men cu homicidio coniunxerat, iure obiecta

est,quod pro nihilo Deum duxeriti di clarius Heli

514쪽

Epistolarum Liber III. 48 3

Maa. Heli sacerdoti dictum Qui honorificat me , honorificabo eum , qui autem pro nihilo ine habent, ad nihilum redigentur . qua durissiani a lententia ne plectamur,dicamus cum eo- . 4. dem Rege: Converte nos Deus salutaris noster, di averte iram tuam a nobis: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam,& salmiare tuum da nobis: simulque benignitati diuinae obuiam eamus, hoe praeiertim sacro do.

R. i, minici Aduentus tempore, non in commessationibus, ut ait Apollolus, & ebrietatibus, non in cubilibus,& impudicit ij s, non in contentione, di aemulatione, sed omnino reiectis tenebratum operibus, in sumina cordis humilitate , ac mansuetudine, sensuum q. casti,gatione, ut Dominum telum Christum induere misimus,qui venit, ut siluet nos. O,

seruate fratres quanta in Ecclesia quae errare no potest) fiat hodie rerum mutatio. Pinsitis enim aliis diuersorum colorum vestibus,uibus sacerdotes ad sacru in faciendum inuuntur, solis violaceis utitur. In laudibus diuinis recitandis, quae a Matuta, hoc est ab Aurora,ollicium matutinu appellantur, omittitur hymnus: Te Deum laudamus: sicut in

Misss sacrificio Angelicus ille,cuius principiue non πον- est: Gloria in excelsis Deo: Pax non annui

T. e ciatur: Ite missa est, non dicitur: nulla de Sactis fit comemoratio,nuptiaeq. interdicuntur, sicut in quadragesima. Fit autem haec in ritus Ecclesiastici celebratione varietas, ut ho mo Christianus, omissis hoc tempore curis, atque commodis humanis, domitii cu Aduentum attentius conseptando, vias Domini parare,ciusque semitas rectas sacere discat. Viae quippe sunt opera,'quae poenitentia paratur ἱsemitae vero cogitationes, quas pradicatio, necnon diuinorum mandatorum,& consili rum obseruantia rectas facit. O felicem post. nitentiam, quae Dei oculos in te conuertis, . eiusq. serentem sententiam, non solum mitigas : sed, ut ita dicam, etiam reubcas. Legimus, de conuersione Regis Achab.Ucuin laesi. Heliae dixisse:Nonne vidisti Achab humilita tum cora me Quia crgo humiliatus est mei

rara. .c. a I eausa,non inducam malu in diebus eius. Ma.

nasses quoque delictorii suoruin veniam petens , abGlutus est. Nil iuein cadentem piae nitentia sustentauit. Publicanus dum sibi pe .ctus tundit,oculis'. ad terram demissiis, caeluaspicere non audet, D cum ipsum s emper victorem , semper inuictum, humilitate sua ita quodammodo viciti,t multo magis iustilic ius dii ccucia ipse vitiorum conseitor, quam superbus virtutum iactator Phalilaeus. David Rex, iactus ex peccatore magister, virtute poenitentiae eo periectionis peruenit,ut dice.

re non vereretur: Docebo iniquos vias tuas, Pisci & impij ad te conuertentur. Cumque coram . Dco anteactam vitam prius accusans, dixit-set: Putruerunt, & corruptae sunt cicatrices pol. immeae, a facie insipientiae meae; vulnerum sue di: atem in sanitatis decorem, de antinae candorem mirabiliter commutauit. Luxuriosus LM. Dii liui,qui pe:simam ducens vitam,totam prindegerat substantia icum clamaret: Pater peccaui in cael uni,& coram te: patri reconciliatus, atque eius osculo exceptus, stibi vitulum

saginat uni occidi, stolaque, hoc est , Christi

Veste, quam polluerat, cum annulo recepta, audire meruit: omni tempol e sint vestimen- Ee lese εν.

ta tua candida. Etenim, sicut nihil amore Dei' pulcrius, nihil se candidius, ita nihil pcccat re sordidius, nihil ve turpius. Amor Dei, ut de ait Gregorius Narian Zenus formosum reddit amantem ; a: Sanctus Augi istinus : Talis est quisque, qualis eius dilectio. Terram diligis, terra es . Deum diligis, quid dicam Deus es. Auiti te fili j) Oiee Prophetam: Fa- oseas, isti sunt abominabiles, sicut ea,quae dilexerui,

scilicet, peccata, quibus nihil plane magis odiolum, nihil magis detestabile, non Deo tantum: sed, & Angelis,& hominibus . A necessariis suis se derelictu esse querebat ut Iob,

tempore culpae, nec plus a necessarijs, hoc

eii,sa imitaribus, ct domesticis, qua in ab ipsis Angelis sub quoru tutela ille vi uctat.PIOin pcii ,..de cum peccatore Dauid rogandus est Deus, ut lauet nos ab iniquita e nostra, ct a peccatis nostris inu det nos; ac sepe faciendu, quod idem David se facturum profitebatur, ubi di, cit : Lavabo per singulas noctes lectum meu , Δ

lacrymis meis stratum meum rigabo. Petrus,

cum ad delendam turpissimam infidelitatis

maculam ex trina Magistri negatione coir istam, nullum ciscat. ius, nullumve magis prinsentaneum haberet remedium, quam lacrymaς, omnium scelestissimum patratum scelus fleuit amare. Vnde sanctus Leo Papa:Felices, v. g. ris. ait .5 Apostole, lacrymae tus,quae ad diluenda culpam negationis, virtute habuere sacri baptis luatis. Igitur poenitentiam agite, apprinpinquat enim Rςgnum Caelor v. Cito venturo summo Regi, cogitationum, mentis'. pur,tate occurrite: Expurgate vetus sermentum,

hoc est c5scientiae sordes unusquisque eluat, animi affectus terrenis illecebris irretitos ad salut cin aeternam dirigat, cordiuinque scrutatori ornatissimum in corde suo hospiti pinsumma industria parare studeat . Recusat

enim Deus in immundis locis habitare, ipsa

nempe puritate purior, i inino ipsa puritas, &charitas, in qua, ut est apud Ioannem, quicut que materit,in ipso Deo manebit, sicut Dcus a Ioad. . Ss i in eo.

515쪽

in eo. Interim, ut in eo maneatis,clamate r. Vias tuas Domine notas fac nobis,& semitas tuas edoce nos. Excita Domine potentiam tuam,& veni, ut salvos facias nos. Et respondebit Isaias: Consertamini, & nolite timere: Ecce enim Deus noster retribuet iudicium ., ipse veniet, & vos salvos faciet. Quo nuncio exhilarati dicite, Festina Domine , nemor ris,& auxilium supernae virtutis nobis impende,ut ad te venturi,& apud te mansui i, aduetus tui consolatione subleuemur, qui sine fine vivis, & regnas. Valete. Augustae Taurinorum, Kal. Decembris. MDCXV.

Cleropo YAq. Tarantassensi. Epistola IV.

OST AM ea molestia Ieuati

gia ta estis,quam a Sabaudie si equit P χ titu, si isthic hyematurus suis

set, vobis timebatis, nullas litteras, nullumve de rebus v stris nucium,accepisse me, & miror,& doleo,

causa tanti silent ij prorsus ignorata; nisi sortasse hyemis rigore caelum illud a nostro ita diuersum sit, ut litterae vestrae ad nos perueni, re noli possint. Quod prosecto credibile non est ; siquidem sereno, mitique nos hic caelo fiuimur, absque vel imbrium, vel niuium, vel glaciei aliquo incommodo,ac quidem ad ortatam migum ubertatem admodum oppo

tune. Bubulci namqtiς adhuc sub iugo boues

habent: oues,capra ',iumentaq. Omnia, ut in

aestate, atque autumno, per ca mpos, per val-Ies, perque ipsis montes pascere, transire, ac ludere cernuntur: pauperculae quoque mulieres ligna,sarmentaque undequaque coli in tuas aediculas coogerunt,eaque, sole iuuante, domestica negotia conficiunt, quae,

si saeuiret hyems, aut intermittenda essent, aut confici nequiret. Cumq. pruinae, glacies,

ac niues,frumcnti,vini, sceni, aliorumq. terrae fructuum vecturam, vel prohibeant, vel retardent,unde multo carius vendi silent, praetertim in hac ciuitate ; ea est tempestatis huius clementia, ut Omnia quoquo versum absque impedimento vehi, atque asportari possint. Quare, & vos eadem caeli temptrie gaudere non dubito, cim anni constitutio aequalis

ubique videatur. Quid igitur dicam de vestro silentio ξ Certe, si de simplici litterarum

intermissione querela sit;parum est,quod vinhis obiicio. Sed utinam benefici; immemores in eorum numero non sitis, de quibus dicit Davidi Obliti sunt benefactorum eius,& -- rabilium eius,quae ostendit eis. Et alibi,quod absit: Obliti sunt Dcum,qui saluauit eos. l' se enim est, qui vos custodit, tuetur, protegit, quique , Ducis Allobrogum Serenissimi opera, vos ab equitii molestia liberauit.Quas ergo gratias tanto benefactori egistis e nullas opinor . Quare verendum est, ne ingrati- mi. 3

tudinis rei aliqua do dicatis, quod dicit Propheta : Oblivioni datus sum, tanquam

tuus a corde: factus sum, tanquam vas perditum i Quodque resert Osce, Dominum dixisse de Israelitis: Obliuione obliviscar eoru . quo nil grauius, nihilue infelicius, clan non

irascatur Deus illis, quorum obliuiscitur. Verum magna est eius ira, cum peccantibus no irascitur,ait Sanctus Hieronymus, reserique is u. Erechiel, ubi Deus ad Hierusalem loquens, 'ait: Iam non irascar tibi: Zelus meus recessit a te.Quem enim Deus diligit, hunc cor rigit , i& castigat. Medicus, dum aegrotum visitat, de eo sperat; cum visitare omittit, desperat. I ropterea cauete fratres, ac filij ne vestri obliviscatur Deus, peccantibu . non irascatur: sed ,quantum in vobis est,essicite, vi ta

quam filii dilecti erudiamini, ct corrigamini. cui dii scite non erit, si cum Ecclesia dixeritis: Veni ad docendum nos viam prude tiae, veni ad liberandum nos, iam noli tardare, de ostende ficiem tuam& salvi erimus. Etenim e caelesti throno descendit in uterum Virginis unigenitus Dei filius, ob hoc unum, ut viam prudentiae mundum doceret, utque ex inferni compedibus liberatos regni caelestis secum nos cohaeredes faceret. Quod profecto assequi non possumus, nisi per eius vestigia ambulemus, qui dixit: Discite a me , quia mitis sum, &humilis corde; cui nunquasuit, qui comparari potuerit, siue natiuitate, siue vita, siue eius mortem spectes. Primum ex pauperrima, licet nobilissima, caelestium q. donorum ditissi ina matre, naidi voluit; non in rcgali palatio, cuius moles altissimis columnis, parietibus marmorum crustis nitentibus,

latis porticibus, auratis'. laquearibus splendesceret: sed in vili stabulo, pro tapetibus,

aranearum telis instructo . no in lecto serico, aurovc,aut Semmis ornato; sed in rustico, Sangusto praetepe, omnibus caeli iniuriss expinsito.non inter nobiles matronas, aut obstetrices,aut nutrices: sed inter bouem, & asinum. non aestiuo tempore, sed summa hyeme, eaq. hora,qua frigoris rigor magis urget, media

scilicet nocte,ac sere sib dio. Deinde natus, anno'. infantiae egressus, parentibus sibij civoluit: venerabatur matrem,cuius ipse pater crat colebat nutricium,qtiem ipse nutriuerat,

quas gratias reserens, quod alterius utero, alterius brachijs gestatus fuisset. Denique moriens nudus in ara crucis , prudentiae suae n0bis

516쪽

Epistolarum Liber III.

nobis exemplum reliquit; quam, qui didic rit, non thetaurizabit sibi quidquam in terra,

ne pro terrcno thesauro caelestem amittat,

quia, ubi est thesaurus, ibi est cor thesauri rigantis ; sed in caelo, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur. Quid enim prodest homini,

si uniuersum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur Sinascentem infantulum Chri itum suscipere vultis, coim temptis mundanis pompi atque delici js,c sitate, vos nihil habere, nisi bona opera, quae seceritis. Christum nudum vestite in pauperibus, visitate in languentibus, pascite in esurientibus; in amictionibus iacentes erigite , recreate ; pereuntes pro virili parte periculis eximite; orphanorum miseriam subleuate; vi duarum orbitati, atque lamentis , quam pintestis, opem serre ne dicteratis; in peregrinis, tectoq. carentibus Christum hospitio accipi miseruorum suorum, pauperum q. spiritu praecipuam curam habete,praesertim religiolbrii, qui dies, noctes'. in diuinorum praeceptorum

obseruantia excubantes, quamuis in terra

sint, Angelorum puritatem imitantur, nec loquuntur, aut tractant, nisi, quod ad Dei, Beatissimae Virginis, ac Sanctorum laudem pertineat; vixq. piorum hominum liberalitate apossident, quantum eorum alimento,& vel timento satis sit; semper hilares, semper constantes, semper in siimma inopia summe copiosi. Aliud incomparabilis prudentiae suae

documentum reliquit nobis gloriosus noster Redemptor, olfensarum scilicet remissionem, tunc, cum summa ignominia at sectus, indignaq. morte mulctatus, non ibi iam pro inimicis pati voluit: sed,& Patrem pio crucifixoribus rogauit,dices. Ignosce illis, quia nesciui,

quid iaciunt; utique ne ei obiici posset, quod

scriptum eii: Uicumque odit stat rem suum, homicida et f. ideo Propheta ait: Irascimini,& nolite peccare. Quod satis explicat pretiosissimum electionis vas Paulus, ubi dicit: Sol non occidat super iracundiam vel iram: &apud Matthaeum Saluator ipse his verbis: Si osters munus tuum ad altare, di ibi recorda tus fieris, quia frater tuus habet aliquid ad uersum te, relinque ibi munus tuum alite altare , ct vade reconciliari prius fratri tuo, &tunc veniens oneres munus tuum. Veli nobis,si, aut munus ad altare non osterimus, aut

seruente iracundia fiestra offerimus, aut quotidiano mendacio nosmetipsevdecipimus petentes dimitti debita nostra, sicut nos ea dimittimus debitoribus nostris, quae tamen, vel ram, vci numium dimittuntur, quamuis id verbis p teamur, vel non eo modo, quo canobis dimitti petimus: unde magnum sequi.

tur absurdum, animum,scilicet, in sermone, precesq. cum operibus non consentire. Quod absque dubio in maximum nos aeterni interitus discrimen adducit . Ethnici inimicos in gratiam recipere laudabile duxerunt; hocque nomine Romanos plurimu celebrat Marcus Tullius his verbis: Viri boni malunt commemorare,se,cu perdere possent, pepercisse, qua, cum parcere possent, perdidille. os vero ciGlioli ne terrenas, caducas i. s eculi ineptias', ut ethnici verae fidei lumine orbati, sed cael stem, ac nunquam intermorituram gloriam, quaerere videamini,alia mente, alia l. de causa acceptas iniurias obliuisci debetis, nempe, ut aeterni Patris filii iure vocemini, cuius regno , cum rationali creaturae promisitim sit,

nihil Christiano homine selicius, nihil ite ser-

tius, dum summi imperatoris almis munitus,

diasolu vincere potest; sicut nihil imbecillius,du carnalibus desideri s vincitur, nihilq. fia-gilius,dum quotidie, imo, & unoquoque limrae momento, de vita periclitatur. Itaque, si quid irae aut odi j coua fiat res vestros adhuc in pectoribus vestris retinetis, si lii id mem ria iuggerit , quod ad acceptarii ostensionum ultione vos impeIlat, id iam proximae solent-tatis reuerentia totu deponite; vestri l. cordis

nascenti diuiuo Iniantulo mundii hospitium parate: ut, quas Datribus vestris pro illatis iniurisis poenas debetis, ipse vobis vicissim remittat. Lacrymis item, dum naiceretur Saluator in cunis vagiens, summae prudentiae suae aliud signu dedit, ut indicaret, eam nos ais qui prudentiae virtutem non posse, nisi per lacrymas, per gemitus, per continuos labores; nobis'. surgendu est ac diligenter inquirendum, ubi ille sit; &cum inuenerimus caeli,&terrae conditorum,non in molli strato,ut diximus, nec in sumptuose apparato cubiculo quiescentem, sed in duro iacentu praesepe, ac pauperrimo tugurio nasti, a pastoribus salutari, a Magis, stella iter monstrante, adorari, thalami noliri pompas, ac diuitias, tanquam

mundi purgamenta, ac lotu, contemnamus.

Surgenda est igitur e lecto voluptarii, si Christum inuenire volumus,que, nec Pastorcs,n

Reges inuenissent, nisi illi caulas, hi palatia reliquissent. Sed,& Angelos oportuitcslestes

sedes relinquere, ut Angelorii in Dominum in summa rerum miseria positum adorarem. Quare dicendum cum sponsa: Surgam a prae cisti, teritis,scilicet,vitae meae vanitatibus: surgam a malorum consuetudine: & discedam a v luptate rerum omnium humanarum: peregre proficiscar a iucunditate, ab hilaritate, terre- .nis'. omnibus voluptatibus, ut infantulum inueniam,in quem unum, quasi fasciculum ,

S s a rosas,

517쪽

Anastasii Germota ij

rosas, lilia, violas, omnes flores, telicias, uber. tates, diuinas'. iucunditates aeternus Pater

coegit. Nec solum surgam, ait sponsa: sed, di circuibo: parum siquidem est surgere, ac

stare, perque cancestos, de senestras taseru re, ne quid mali lateat, sed necesse est etiam circuire ,& dicere : Discutiam coli scientiam meam,meaque opera diligenter examinabo; necnon, ut ait Sanctus Rex Ezechias, Deum alloques: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Quod si fecerimus; sponsum cum sponsa quaerentes, maximo Natiuitas Christi erit nobis adiumento.

Porro sponta, ubi non flatum in praesepe, sed di

per vicos, plateas . diu qua situm sponsu sit non inuenit, cust es ciuitatis interpellans clamauit: Num, quem diligit anima mea,vi, distis e Hac poena plectenda est anima , quae charum sponsum perdidit: hanc, inquatria, poenam subit ille,qui,quomodo oportet, Deuiuum custodire nescit, ut hoc, scilicet, quod sponsa in canticis lamentatur, ipse experiatur. Inuendi unt me custodes,qui circumeunt ciuitatem, percusserunt me, & vulnerauelut me, tulerunt pallium meum. Vere tunc prinparatur ad aeternam gloriam anima,cum, peccatis ad memoriam diligenter reuocatis, ad pedesque lacerdotis procumbens, ea libere confitetur, lubensq. iniunctae sibi satisfactim

ni acquiescit impetata flagella,quas di lciplinas vocant, cilicia, quantumliis at pera, ieiunia, licet tempore, ac qualitate grauissima , non recusat, peregrinationes etiam disticiles, facilis existimat,ic prcliensiones, etsi sine tubore excipi non possunt constanter admittit, immo, ceu diuina monita, humillime suscipit. Praeterea tulerunt pallium meum, hoc

est amiculum, icu togam meam, seu, ut nolinnulli inici pretamur, omne c apitis ornamen

tum . Sed felix illa mulier, quae a consessario iussa, cor potis ornatu deponcte, iubenti in rem gerit; di monita , ne aures perseret, ne cerussa , ac purpurisso iaciem sibi des mei, ne auro, di margaritis collum, caput l. gemmis oneret, ne capillos arte fauos faciat, mo.

nenti paret . Alias pudica foemina habet margaritas, virtutes, scilicet, christianas,quibus inaestimabilem sibi emat paradisi margaritam, qua ornata cum Sanctis, & Angelis, summae laetitiae voces edat: Gloria in excelsis Deo, di in terra pax hominibus bonae voluntatis. Etenim, sicut vera gloria nusquam im si itur, praeterquam in excelsis, hoc est in caelo, ubi nihil immundum, nihil prauu, nihilthrpe esse potest: ita, cum terra seditionissius, iis, viti sq. omnibus plena sit, enixe pax

petenda est pro horninibus bonae voluntatis, eaque salutatione dignis, qua Princeps Apo stolorum discipulis Domini impartitus est,ssi. cens: Gratia vobis, & pax a Deo, scilicet, multiplicetur: quam si assequemini fratres charissimi ipsius seciem videbitis,& salui

iacti, vos quoque cum Angelis canere pote ritis : Gloria in excelsis Deo, di in terra pax. cuius fiuctum, quantum in nobis est, quaerere, atque a diuina maiestate implorare de .mus . Valete. Augustae Taurinorum, pridie

idus Decembris. M D C X V.

Epistola U.

O D expectatas litteras εἰ vestras tandem acceperim, nori minima molestia liberatus surquae quidem, cum earum inistermissio culpa carere non vi deretur,eiusmodi fuit, ut, quamuis depurga-do longo silentio plurimum laboretis, adhuc haeream, an accipiuda sit vestra excusatio. I benter audio, vos a religiose stat re Dionysio meo nomine saluere iussos,quos se tuos cile semper volo,ac semper saluto. Quod vero, ei sthie breui sere dixerit,amantis hominis binnam mentem agnos in sed, cum mei iuris nosin, atque ab alieno arbitrio pendeam , quid ille de meo reditu exploratum habuerit, plane ignoro: quamuis,nec diem, nec ut ita dicam) horam intermittam, quin redeundi potestatem mihi dari curri quam cum impetra. uero, di hinc ex meis familiaribus, ct isthine ex domus meae praesecto, publicis'. ministris, ad quos mihi ad iter necessaria parare perti,nctaacile cognoscetis. Atque utina id quam breuissime fiat, ne ulterius sei ibamus, & r scribamus, sed mutuis sermollibus diuturnae absentiae molestiam deleamus, nos l. vicissimamplectamur, risi animo solu, vel epistolis, sed coram iacie ad faciudiceat q. mihi non aliena manu,sed niea,vobis benedicere. Haec desiderior uin, haec cogitationum mearum meta dquam eo magis peruenire cupio, quo ciuide Dionysii litteris certior factus sum,plurimam isthic concepta filisse laetitiam ex ea spe, quam ille secerat, me proxime elapsa natalitia D mini festa vota seu celebratum suisse,quem actniodum,& ipse laturum speraueram. At pr ponere, hominis est;disponere vero,eius, qui

procrita, ac latura habet aeque, ac praesentia. Magnam vero cepi voluptatem, quod

iste Dei seruus populo utilis, gratusque sit, pluique virtutis, & publice, & pinu, tim praestet, quam ego promiserim; quodque ut sinibitis, omnibus obuius,& expositus, e

ctrinain

518쪽

Epistolarum Liber III. 487

nam humanitate , morumcl. sanctimonia confirmet, ingeni . flexibili, ac multiplici, quo maxime pollet, etiam lingua Italica , quam induit perlonam, egregie sustineat. Vetum statres dilectissimi ad vitiorum a extirpationem non si scit diuini verbi praecones attente audire non sacrae scripturae interpretationes admittere, venerari, laudibus extollere, non diuina iussa memoria percu rere, nisi, de unusquisque opere impleat,quod probat, & corde profitetur,faciatque,quod a

Spiritus sancti nunciis faciendum esse didicerit: non enim ait Apollotus auditores legis iusti sunt,sed iactores letis iustificabuntur. Ideo clancit alibi idem concionantium m 1. Princeps: Imitatores mei estote, sicut & ego Christi. Imitatio siquidem sine opere esse νnon potest, cuius praemium pollicetur idem Christus, dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis,& onerati estis,& ego reficiam vos: Tollite iugum meum super vos, & discite a me, quia mitis sun , ct humilis corde. Si nescitis, quos ex hominibus imitari debeatis, Christum imitemini, quia, cum via, veritas, di vita sit, per eius vestigia ambulantes, e -α rare non permittit. Vnde Ioannes: Qui didit, se in Christo manere, debet, sicut ille ambu - pri. a. Iauit,&ipse ambulare. Et Petrus: Christus pallias est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non secit,nec est in uetitus dolus in ore is eius; qui .cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur, tradebat autem iudicanti se iniuste; qui peccata nostra ipse pertulit in corpore tuo Iuper lignum, ut, peccatis mortui, i ullitiae uiuainus.

Quod, ut plene fiat, Optimum eli imbuere animum diuinis eloquiis, semperq. meditari,

quod docetur, quodq. sine opere persectum me non potest . Plura de tui litiae amplitudine, si epistolae ratio id pateretur, ex patenti Lsimo sacrae paginae campo in medium asse Grem, quibus animi vel iri spiritali ldaii ita te perfuit, ad eius perficium cultum allicerentur,atque inflammarentur. Sed latis sit,ian- quam 4 heologicae huius virtutis summai tu, omniumq. praeceptorum compendium,quod dieit Dominus : Omnia quaecumque vultis,

ut siciant vobis homines, & vos facite illis; quodq. illico subdit, ut tanti mandati dignitas magis clucesceret: Haee enim est lex, &Piophetae. Cum q. in is quae ad mores pertinent , sacra proianis ctiam iniicere liceat, non ab re suetit hic referre, quod legitur responsum filisse Traiano Caiati interroganti, quomodo Rempublieam recte ad militi traret, omnibu5q. chatus es let,ut se, scilicet, talea mitratis exhiberet, qualem mi, si priuatus fitillet, optasset Imperatorem; quod non verbis tantum, sed re ipsa illum praestitisse ex his Pliniani Panegyrici verbis colligitur: Vt reuersus Imperator,qui priuatus exieras, agnoscis, agnosceris eosdem nos, cumdem te putas; par omnibus,& hoc tantum coeteris maior, tuo melior. Et inferius: Manet imperat ri, quae prior, humanitas: incedebas pedibus, incedis: Iaetabaris labore aetaris: eademque omnia circa te, nihil pro te, sertuna mutauit.

Liberum est, ingrediente per publicum Principe, subsistere, cur re,comitari, praeterire. Amoulas inter nos, non quasi contingat, de

copiam tui, non quasi imputes, facis. Haeret, lateri tuo quisquis accessit, finemq. sermoni suus cuique pudor, non tua superbia lacit. Quare primus inter Imperatores optimi cognomen conloquutus est. Hanc animi in derationem, ac reciprocae iustitiae amorem ante oculos praelatorum ponit B. Hierony- ιλε. min.

mus dicens: Episcopi, sacerdotes se esse nouerint,non dominos: honorent clericos, ut &ipiis a Clericis, quasi Episcopis, honor deferatur. Est l. scitum illud Domitii Oratoris r

ur te cgo, inquit, habcam,ut Principem , cum tu me non habeas, ut SenatoremZ Vnica igitur, eademq. breuissima sententia, om. nes tultitiae partes complexus est Christus, per mutua beneficia charitatem inter nos communicari, nostrosq. animos lynceri amoris vinculo connecti cupiens, ut nulla terre. notum aflectuum impressone unquam separemur. Qui enim diligit proximum ait Apo. Ad Roma . stolus legem impleuit: nam, non adulter bis, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concuplices, & si quid aliud mai datum, in hoc vel instauratur,Diliges proximum tuum,sicut te ipsum. Dilectio prox, mi malum non operatur: plenitudo crgo te.

gis est dilectio, sine qua sanctum illud impleri nequit praeceptum: Omnia quaecumq. vultis, ut faciant vobis homines, & vos facite i l. . lis . Qualem enim proximum vestrum erga

vos ei te cupitis, tales erga proximum esse iadebetis. si diligi,non autem diligere, velitis,qua ratione charitatis,ac iustitiae partes ibi linebitis quoue pacto diuinam vindi. ciam, odiumq. hominum declinabitis ξ Sed ,

ne longiore Oratione pietatem vestram in dubium reuocare, aut iniustitiae reos quodammodo vos facere videar, iis, quae dixi

tantum addam, vestra maxim C interesse ia, animos, atque opera ad salutaria concionatorum consilia ita accommodare, ut, quae de eorum laboribus, ac virtutibus praedicaueribtis, rerum potius, quam peri arum respectu

519쪽

lim appareant, hoc est, vos de illis bene dicere potius, ut erya eam,quam lea inant, do.

nam, propensionem vestrain patefaciatis, quam,ut de alienis laudibus praemium ullum expectetis. Sanctum vero temen hoc, altas in cordibus vestris actutum radices mihi peis uadeo, si de mutua beneuolentia inter vos christianis ossiciis absque intermissione ce tantes , alter alterius quod scribit Apost ius onera libenter portaueritis. Cceterum, quoad ea,quae ili hic dii seminata sunt, ac scire cupitis, an vera sint, captum scilicet suill e Villae nouae oppidum ab aduersariis, contra a nostris eorum nonnullos captos Duces :utrumque omnino saltum est, cum post conciliatam pacem nihil hollite in his partibus

actum sit. pacis tamen conditiones, utrum omnes seruentur, nobis non liquet: neq. enim

summi Insubrum Praefecti animum exploratum habetnus,nisi, quod milites regi j ante cius aduentum non dii nil si huc usque sub signis in hybernis sunt, sersitan imminentis belli suspicione, quod, scel cliti lanis, atque insestissimis latronibus Vlcocchis occasi

irem praebentibus, contra Ausui acos Veneta parat Respublica . Rebus vero nostris arma haec nullam videntur allatura esle molciliam,

nisi ab ira diuina populi sceleribus lacessita,

novie nobis aerumnae metuendae sint, cum in vitiorum volutabris obdoriniicentes, de praua peccandi consuetudine nihil remittamus,

immo proh dolor ac si nullas daturi simus

creatorum poenas,c icitibus thesauris terr nas voluptates, ac miterias turpitcr anteponamus; quin,& publicarum, di priuata ruri calamitatum ouiui, quasi suminus ille iudex delinquentes punienai iuriam causam non habeat,ex veteribus nouas in dies culpas nectimus, ciusque neticiis conniventes, ad sempiterna flagella fetuiramus. Longum ei-set recensere, quae fugienda, quaeue facienda sint, ut verae gloriae coronam lucremur, an masq. in tuto collocemus: led, reliquis omissis, de maledicorum, ac detractorum pcricia.

lo in praetentia aliquid dicam. Est enim vitium hoc mortalibus perquam Dinitiare, nec desunt internos, qui, cum reprchensiones non admittant, ipsi ut se esse arbitrantur persectissimi, in aliorum mores acerrime inuehuntur, adeo graui philastiae huius morbo exagitati, ut etiam ab aliis viiijs abhorrentes,laqueum hunc Satani cum vitare ne iciat. Proinde ab hac peste dili senter cauendum : fit ij dilectit simi) neque enim Christiana lege stat rum famae tantum detrahere, sed, de aures accommodare, ac fidem detrahentibus adhibere piohibemini; ne illi ex auditu vcstro arrogantiores fiant, Vosq. praesentia re. stra illorum malitiam seuere videamini. Cum detractoribus ait balomon)ne miscearis ;quoniam repente veniet perditio eorum: &ruinam utriusque quis nouit ξ detraetoris videlicet, ac detractorem audientis. Et Iac bus: Nolite detrahere inquit alterutrum fratres mei. Qui detrahit stat ri,aut, qui iudicat fratrem tuum, detrahit Iegi,& iudicat Iegem . Si autem iudicas legem, non es factor legis, sed iudex: unus est enim legislator,&iudex,qui potest perdere, & liberare. Tu autem quis es, qui iudicas proximumὸ Non tum autem detractionis crimen auersatur Deus, sed,&persenam detrahentis persequi- tundicit enim per Prophetam: Detrahentem Par. i. secreto proximo suo, hunc persequebar. At, si honorem proximi clam vellicantem vicibicitur Deus, qua poena assiciet palam lacerantem Quomodo autem persequitur peste, fame, gladio, per odia, per inimicitias , per dissensiones, etiam inter coniunctissimos suscitatas, perque alia pene innumerabilia seculi infortunia, quae a ceruicibus nostris dopulit Christus docens, ut superius retulimus nos erga fratres nostros eise oportere, quales eos erga nos esse volumus: nisu pro se petens, sed per huius praecepti obteruantiam

Omnia tacite petens, cum maximo tamen i cro nostro, ac sinore: nam , quod accipit,

centuplicatum reddit, gloriam, scilicet, vitae aeternae, si nos inuicem diligamus,quod ille omnino fieri iussit, legem inde pendere adirmans,ac Prophetarum oracula. Huic maximo, summoq. praecepto, si, ut ego futurua spero, omnem operam dabitis, pro aerumnis , ac flagellis, commoda plurima , ac beneficia ab eiusdem Domini liberali manu proculd bio accipietis. Quod, ut ex sententia succedat,vehementer opto. Valete. Augustae Tamrinorum, cal. Ian. MDCXVI.

Gero Tarantassensi. Epistola VI.

INis litteris vestris fratres dilectissimi salua meae ita

, - . vos beneuolentiae, octiei, que dignitate, utique nullum responsum dare decreueranias pronuisi, videlicet, memor, quod,scilicet, superioribus diebus ad vos scripsissem, non esse, cur in scribendo, atque inuicem rescribendo, tempus ulterius tereremus, cum isthuc breui futurus essem. Verum quod me pudet,pimq. referre quoniam reditum meum nouae in dies cauiae retardare videmur, nec satis

520쪽

Epistolarum Liber III. 480

satis scici quomodo ex superuenientibus molestijs , quae me hic inuitum distinent, eme

gere valeam, calamum sumpsi, ut me vobis excusarem, simulque pro contracta mora non solum, quae debeo, repraesentarem, sed j etiam, ut uberiore responsione sortem foenore multiplicarem. Non inlicior equidem, me plusquam mediocriter oblectatum ea hκer rum parte,qua res vestras recte se habere mihi significatis, ac naulco magis, nuper elapsos bacchanalcs dies tanta cum modestia, frugalitate, ac quiete isthic exactos esse, ac si quadragesimales,non voluptarit, suissent. Atiucundius erit audire, quod vos sequens Christi ieiunio consecratum tempus, & a cibis, &a vitiis ab itinendo, qua decet pietate, continentia,cordisq. humilitate transegeritis: cum ieiunium,bonorum,ac beneficiorum omnium cardinem vocet Ioannes Chrysostomus: &

a paradiso exulare dixerit, quia

non tu unauimus: etenim,quia parent S n sui ieiunium patui fecerunt, magno cum e rum dedecore,nostroq. perpetuo detrimento

ab immensa Paradisi felicitate in hac aerumnarum vallem deiecti lumus.Sed,ut ait idem paulo inferius; ieiunemus,ut ad illum posti, minio reuertamur. sane iactu dissicile non fuerit,si nos homines esse meminerimus, hoc est, nihil aliud, quam pulueris malum. scriptum est enim: Memento homo quia puluis es, ct in puluerem reuerteris . Ubi eruate

illud Ecclesiastici, ubi, cum dictum fuisset rc p. r. Deus creauit de terra hominem ; subiungi. p., s. tur, Et iterum conuertit illum in ipsam . Cui

apte respondet, quod dicit Iob, hominem, quippe, putredinem esse, & liliuin hominis vermem. Sed & clamat Deus apud Isaiam:

p. - Omnis caro foenum, de omnis gloria eius, quasi flos agri: Exsiccatum est foenum,&c cidit flos,quia spiritus Domini sufflauit in eo. Ideo videmus diu vivere,atque ad extremam senectutein perhenire magnam hominu in partem, maiorem vero in ipso adoleicentiae fore, vel viridis aetatis cursu extingui; tuncq. aliquando, cuin id minus cogitant incauti,imino de cuin longius tibi vitae t pati uin dari confidunt. Ned ea est hominum calamitas,ea in peccatis naicciitium conditio, ut v nul lui Lque libi dici quotidie iure timere deberet, . quod resert Halmographus, de peccatoribus

PALii . loquens: Fiant, sicut scenum tectorum,quod prius litam euellatur, exaruit; quodq. idem. inimicis su s imprecatur: fiam, tanquam νω ,.. puluis, ante faciem venti. Agnoscat homo vilitatem suam, seque nec Deum, nec quid diuinum exit timet, sed hominem ex limo terrae Lin. edi- originem habentem. Et quia per peccatum

ut recte disserit Rupertus Abbas gloria

nostra spoliati,& tuter hostes nudi constituti, ornatu gratiae Dei indigemus, sine qua ad coelesiis Regni possestionem ascendere non

pol sumus, enitamur, totoque mentis assectu

contendamns, ut originis vitium Christianis opei ibus corrigamus, ieiunio praesertim, c ius virtute prauac silia, fraudes, simultates, ebrietates, insana tripudia, & si quae aliae sunt bacchanalium perniciosae suggestiones , 'atque abusus, ab eo, tamquam ab austero satellite, in exilium proiiciuntur. Quod eo magis faciendum est, quo cibi sobrietate, non

1blum animae, sed & corpori, atque adeo ipsi reipublicae , ipsiq. humanae sesietati consulitur. Audite Basilium: Ieiunium, ciuitatis est ead. hum ornamentum, fori tranquillitas, domorum

pax, incolumitas facultatum. Quamobrcin, licet ex Decundissimo ieiunij semine nullus colligeretur fructus, praeter eum, quem san ctus vir proponit, is certe eiusmodi est, ut salutarem hanc abstinentiam, di venerari, &magni facere debeamus. Sacrum hoc tamen ieiunium hypocritis umbra vacet: absit si perbia, absit vanitas, abiit laudis desiderium. Vngat caput tuum, ut est ap.d Euangeli- Mauli. stam, laciemque lauet ieiunans , hoc est auram fugiat popularem, suiq. meriti praemium

a Deo, non ab hominibus,expectet; ut in eorum numero sit, quorum emendationi magnam suis se reseruatam mercedcm testatur Isaias his verbis i Vt ponerem lugentibus ea με. Sion,& dare meis coronam pro cinere,oleum

gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu

moeroris. Quinimmo, ut ait idem Propheta :In die illa erit Dominus exercituum corona rapa .

gloriae, & scitum exultationis residuo populi tui . Proinde ad obsequium parati, cantemus cum Ecclesia: Populum tuum quaesumus Do.

mine propitius respice, & quos ab escis carnalibus praecipis abstinere, a nox ijs quoque

vitiis cestare concede. Quod fixit rerum conditor omnipotens. alete. Augustae Taurinorum pii die cal. Maij. M DC XVI.

Epistola VII.

fratres, tilioque chalii limi

in S iei ipsit ad me religiosus vir U . - Dionysius noster, se Musterio

Rivulos venisse, ut me quamprimum conueniret; sed fratrum suorum precibus orbatianum diuertere coactum, ut reliquis praeteritae quadragesi inae qui pauculi

erant) nec non lubsequentis Paschatis die-

SEARCH

MENU NAVIGATION