장음표시 사용
341쪽
3GO DE RATIONE SCRIB. fluere, ac serri debet comprehensio, ut deponi, & quiescere in fine, non cadere, aut projici videatur. Et quanquam clausula ipsa, id est, finis comprehensionis maxime debet esse numerosa, cetera tamen omnia , quae ad finem illum ducunt, numeris, dc modulis quibusdam carere non debent, ita ut auditor, aut lector a principio Videre finem illum , atque expectare videatur ..
Neque hoc sane dissicile factus est illis, qui
se in scribendo aliquandiu exercuere. Nam ubi primum 1ententia mente concepta est , consestim verba ultro se se offerunt, & in Ordinem, ac numerum quemdam digerunt. Requirunt autem non eosdem Omnia numeros , sed alios alia, pro diversitate materiae, & orationis genere. Contentiones enim celerius currere , narrationes tardius
serri debent. Tarditatem orationi, & gra vitatem spondeus in primis asseret , qua duabus syllabis longis constat. Celerita tem Paean maxime conficiet, qui tribus brevibus , & longam , vel in principio, vel in f ne posita continetur. Dactylus, quae lon ga , & duabus brevibus conficitur, utrique generi est accommodatus. Iambus , qui eX brevi, & longa est, demisto, de humili sermoni aptissimus est , proptereaque e maXime comici utuntur. Principia a longis, ut plurimum , syllabis facienda sunt, si unt
342쪽
sunt etiam a brevibus nonnunquam: ut
Cicero, Animadverti judices & novum crimen . Paean is, qui primam longam, &tres breves habet, & in principio, & in medio passim optime collocatur: in fine decet. Is vero , qui tres breves, 3c longam postremam habet, Temeritas, Aristoteli, &Graecis maxime placet: in fine Cicero eum non valde probat s nam ultimam syllabam ne in versu quidem , quanta sit, referre arbitratur . Quintilianus longam esse censet oportere. Ego Ciceroni, qui plurimum dixit , & scripsit, magis accedo . Cavendum autem est, ne hexametri versus principium initio dicendi, aut scribendi faciamus: quale dicitur reliquisse Livius , Facturus ne hoperae precium sim: quod qui emendare voluerunt, facturus ne sim, postea scripserunt. Sicut etiam finis hexametri, & penta metri vitiosus est, in quem Asinius, & Brutus incidere sepenumero solebant, ut video placuisse Catoni, & Hieronymus noster, quanquam non his rebus erat intentus, in transelatione Genestos ait, Da mihi anima S , cetera tolle tibi: quod ego non accusandi
Hieronymum , sed vitii ostendendi gratia posui. Clausula autem optime desinit in dichoreum , id est, in duos trocheos, ut Patris sapientiam, silii temeritas comprobavit . Trocheus enim ex longa, & brevi
343쪽
3oa DE RATIONE SCRIB. conficitur: Queadmodum Asia maxime secuta est. Seu videndum est, ne frequentius idem finis, quamvis optimus sit, satietatem asserat s afferunt enim etiam optima satietatem . Optimus est etiam in fine creticus , qui ex lo iv a, brevi, & longa conficitur : si ante se habeat vel dactylum , Vel pyrrichium , qui duas breves, vel tribrachum , qui tres item breves babet, quale est, Quamdiu tantas injurias patiemur ρ &, Facite, ut honos 1ervare videamur. Geminatus etiam idem optime claudit, ut Virtus est servare quam plurimos . Patitur etiam ante se sanapaestum, qui duabus brevibus , R longa confieitur, ut De viro loquar non solum bono, Verum etiam nobili. Dactylis quoque non claudit male, si eum jam bus, vel
creticu S antecedat , ut Hoc nostra ratione concluditur 3 male autem si spondeus, vel trocheus antecederet: quale esset, Hoc ratione nostra concluditur, vel hoc nostra ratione clauditur. Illud tamen advertendum est,pedes omnes,si dictionibus singulis
contineantur, pessime orationem inchoare,& claudere, ut in Jugurthini belli principio
apud Sallustium notat Quintilianus: Falso quaeritur de natura sua genus humanum :in sine quale esset, quod modo dicebam , Ratione nostra clauditur. Quod quidem,& in pedibus bene coeuntibus vitiosum est.
344쪽
Lia ER III. Spondeus bene claudit, praesertim quae incisa nominantur, si eum antecedat creticu S, ut similis causta, qua plurimum uti solebat Demonsthenes . Item si anapaestus, ut, Loquar de muliere, non solum nobili, verum etiam nota . Item si jam bus, ut, Tu optimum munuS CXerces: qui molossiis evicitur , qui est ex tribus longis. Contra Spondeus optime jambum praecedit, ut iisdem in armis fuit, & quid futurum sit, nescio Claudit autem male spondeus, si eum vel spondeus, vel pyrrichius, vel dactylus, vel paean , Vel tribrachus antecesserit . Amphibrachus etiam , qui longam inter duas breves habet, auctore Quintiliano , etiam claudit non male, ut in Africa fuisse. Sed ego id ratione dichorei, qui eodem in loco est, fieri censeo. Idem trochaeum, & pyrrichium , qui paeana conficiunt , optime cadere existimat, ut Quanta eos a plebe romana maneret invidia , quem pedem Cicero dicit vigere in principio, in fine jacere. Bacchius, qui est ex brevi, Scduabus longis, etiam geminatu S recte con cludit , ut Quae ratio fuit, ut ab homine tibi
amicissimo venenum timeres e Trochaeus quoque non solum geminatus, ut diximuS, sed etiam spondeo praecedente recte cadit,
ut Quod hic potest , nos possemus. Item pyrrichius inter duos trochaeos, ut Scipio
345쪽
ι3o DE RATIONE SCRIB. suos omnes virtute superavit. Drochimum,
qui est ex quinque syllabis , prima brevi , duabus longis, brevi, longa , existimat Cicero , si semel ponatur, elle non malum, ut Amicos tenes: quanquam magiS numeruS ,
quam peS propter multitudinem syllabarum videri potest. His vero clausulis si Oratio variabitur, fiet, ut & capiat lectorem , A satietati occurrat. Quanquam au tem omnis oratio fluere ita debet, ut numeris quibusdam incedere videatur: diligentia tamen illa , & ratio numerorum trihus in locis potissimum adhibenda est :quum aliquid laudare ornatius Volumus, ut fecit Cicero in secunda accusationum in C. Verrem , de Siciliae laudibus, aut quum narrandum est aliquid, quod plus dignitatis habeat, quam doloris, ut idem in quarta de AEtnensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ fecit: aut in amplificationibus , & commiserationibus, ut idem
pro Milone, pro Ligario, & aliis judiciis quam plurimis dixit. Tametsi se conatum eme, & voluisse id assequi fatetur, nescire
tamen se , an sit consecutus ά neque diu retinendam eam formam numerose dicendi, idem Cicero arbitratur; sed transeundum ad ea, quae Graeci κωμα , & κοῦλα Vocant snos incisa , & membra possumus appellare :his oratio pulcherrime distinguitur . Sunt
346쪽
autem incisa , breves quaedam OrationeS , quae vel interrogant, vel respondent, vel confutant, vel indignantur, vel pronunci
tionem suspendunt. Quale est illud apud
Ciceronem : Domus tibi deerat ρ at habebas s pecunia superabat ' at egebas: haec incisa dicuntur: quae quidem,danda Opera est, ut quam aptissime cadant . Membra vero sententiae longiusculae sunt, quae quibus dam quasi nodis inter se connectuntur, Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti s sequitur deinde quaedam quasi columna, quae superiora continet, &comprehensionem concludit: Depressam , caecam, jacentem domum pluris, quam te,& quam sortunas tuas extimasti. Quae quidem comprehensio dichoreo finitur: sup riora membra spondeis optime terminantur. Historia, ut Quintilianus scribit, non
tam finitos numeros, quam Orbem quem dam, contextumque desiderat, nam omnia ejus membra connexa sunt, &ipse rerum gestarum ordo per selectorem capit, ac d tinet , proptereaque cum in omni scribendi genere, tum in historia vel maxime, quae rerum notitiam pollicetur, servanda perspicuitas est, atque omnis compositionis
affectatio fugienda: quo quidem in vitio maxime versari mihi videtur Tranquillus, qui dum brevis, & non vulgaris esse voluit V Ob-
347쪽
3os DE RATIONE SCRIB. obscurum se, & nimis affectatum reddidit .
Omnis igitur oratio candorem quemdam ,& sponte fluentem cursum habeat necesse est, qui non numerosus sit, &similisnumerosos nihil est enim pejus, ac turpius, quam si artificiose numeros consectari more poetico videamur, nihil contra pulchrius atque artificiosius, quam quum ars in omni genere scribendi minime apparet, totaque compositio naturae quam maXime se accommodat : quam quidem rem duabus nos rebus maxime consequemur , lectione, &scriptione. Lectio non varia quotidie, &diversa, sed simplex , & unius generis esse
debet , ejusque praesertim scriptoris, cujus in scribendo esse similes volumus , multum enim , Plinius ait, legendum esse, non
multa, eum autem esse Ciceronem , nemo
dubitat: ille enim se profecisse sciat sui Quintilianus ait in cui Cicero valde place-hit. Quod si historias scribere velimus , Caesar, 8c Sallustius mihi in primis legendi,
imitandique videntur . Livius quoque, tametsi diversum ab his scribendi genus haheat, obtinet tamen in suo genere principatum , miram enim in scribendo majestatem praesesert. Neque Curtius, meo judicio, repudiandus est , proxime enim ad superiores illos accedit. Alium praeter hos, quem imitari debeamus, video neminem. Elier.
348쪽
citatio autem multiplex est, unusquisque enim suo genere delectatur. Sed illa prima, atque utilissima mihi videtur esse, ut epistolas in omni materia stequentissimas conscribamus, atque illis quodammodo vires quasi in campo aliquo comparemus f possumus enim illis omne scribendi genus experiri , & nos quasi ad veram pugnam praepa
rare. Illa deinde optima exercitatio est, ut historias, sive communi lingua scriptas, sive barbare, atque inornate compositas, latine conscribamus. Nonnulli etiam lat, ne scriptas in επι ιιὸν redigunt, vel aliis verbis componunt. Quod genus' grae cis vocatur: quae quidem si ex soluta oratione , in solutam item orationem transs ratur, probanda est: sin ex poemate accipiatur , ut a quibusdam fieri nostra aetate intelligo, meo iudicio, pessima, ac vitio sistima est a alia enim poematis, alia Orationis solutae ratio est. Adolescentes vero, qui sines utriusque rei nondum intelligunt, poeticis translationibus candorem illum orationis involvunt. Danda itaque opera est primum, ut optimum quemque imitan dum nobis deligamus, deinde ut diutissime his, quibus dixi, rationibus exerceamur. Haec autem, quae his libris tradita sunt praerecepta ita teneamus , ita servemus, ut in telligamus, neque sine his magnopere Va-
349쪽
3o8 DE RATIONE SCRIB. Iere exercitationem 3 neque haec sine exeris citatione multum ad scribendum conserre. Quod si haec cum exercitatione assidua coniunxerimus , vetustam illam, & perfectam scribendi rationem, qua illi, quos maxime admiramur, veteres utebantur, optimo
ut spero atque absolutissime conseque
350쪽
De Virtutibus D. N. Iesu CHRIsTaNobis in ejus Passione ostensis .RO M AE CORAM
IN PAR AsCEvE HABITA AE tantum probata, ut iterum, ae iterum eam repetere Auctor cogeretur .