장음표시 사용
51쪽
io DE RATIONE Se RIB. ad elementorum disserentiam eas in plurali dumtaxat numero , quas ad absentes scribimus, literas appellemus. Poetae singularem etiam numerum usurpant. De Iuventione , re geseribur epistolarum . .
A Quibus vero primum inventa sit epi
stola, neque ego satis exploratum habeo, neque existimo quaeri curiosius oportere s non enim ad eam, quam suscepimus , Institutionem magnopere pertinet: neque a rerum gestarum scriptoribus , quod ego sciam, memoriae proditum est. Illud inter omnes constat, hoc scripti genus omnium antiquissimum esse. Nam quum primum literae inventae sunt, statim ad absentes scribi coeptae sunt:. &fortasse hac potissiimum
de caussa etiam sunt inventae, ut cum absentibus loqueremur s necelsitatis enim gratia , quum antea non essent, inventaS cem tum est, ut absentes ea, quae audire, aut videre non poterant, quoquo modo cognoscerent. Quod quidem hinc vel maxime deprehendi potest, quod AEgyptii, antequam literarum usum haberent, figuris quibusdam, atque imaginibus rerum depictis, quae dicebamur, ea, quae Vol banis
52쪽
LIBER Ι. II hant, designabant. Ex quo fit, ut scribendarum epistolaruna consuetudo antiquissima sit, neque habeat auctorem ullum satis certum, cui ejus rei assignari possit inventio : sed sit ante ullas literas ab ipsa necessitate inventa , imo cum ipsis pene hominibus nata . Scribendi autem illa potissimum caussa fuit, ut cum absentibus de nostris ,
vel aliorum rebus communicaremuS : quae
ratio assignari utilitati potest. Accessit
deinde etiam animi delectatio , ut cum amicis jocaremur , eorumque consuetudine etiam absentes frueremur: qui quidem amicitiae fructus est maximus. Finis autem
epistolarum Scriptori est ille idem propositus, qui ora lori: ut doceat, ut moveat: nam delectare, quod tertio loco posuit Cicero, in movendi parte collocandum puto. Qui ἀ enim est aliud delectare, quam animum ad laetitiam , ad voluptatem , ad cupiditatem , ad spem, & ceteros assectus concitaret Sed Cicero aliam fortasse rationem est secutus, nos duplici tantum fine contenti, docendi, & movendi, epistolarum duo genera omnino existimamus esse :alterum , quod ad docendum: alterum,
quod ad movendum sit. Ac su peritis illud quidem , ac maximum docendi genus , quum latissime pateat , duo genera ex sese iacit: unum , quod in praeceptis, & studiis
53쪽
1a DE RATIONE SCRIB. liberalium disciplinarum : alterum, quod in actionibus vitae civilis, ac negociis positum est . Illud studiosum, sive contemplativum : hoc activum , sive negociosum possumus appellare . Ac studiosum quidem illud in duo rursus genera dividitur: unum, quod ad res divinas pertinet, quod Apostoli secuti sunt, item Dionysius Areopagita, Cyprianus, Augustinus, Hieronymus, aliique complureS: alterum, quod - ad virtutes , moresque , bc instituta Philosophiae tradenda maxime accommodatum est. Quo ex Graecis Democritus, Plato, aliique permulti frequenter usi sunt, ex nostris potissimum Seneca. Illud vero, quod activum appellavimus, quoniam in summa vitae communi S Varietate versatur, certis generibus conprehendi non potest, species habet pene infinitas. In eo, quoniam lati sesime patet, atque ad Omnes pertinet, Omnes pene versati sunt,hodieque versantur: sed ex omnibus, quos habeamuS, ut in ceteris , quae ad doctissimum hominem spectant, partibus, ita in hac maxime floruit Cicero. Posterius illud scribendi maximum genus, quod ad movendum accommodatum esse diximus, tu duo item distinguitur genera : unum, quod ad concitandos, alterum , quod ad sedandos animi assectus
54쪽
LIBER I. I 3vum, illud concitativum , opinor, appellemus . In horum utroque ita versatus est, atque excelluit Cicero, ut cum illo conferri pollit nemo . Nec desunt, qui hoc movendi genus, non in haec duo concitandi, Sc sedandi, sed in alia duo distinguant genera: quorum alterum sit severum,& grave, quod ad tristitiam, metum, iram, dolorem , assectusque graviores, vel concitandos, Vel sedandos pertineat: alterum familiare , &jocosum, quod affectus habeat jucundiores, materiamque leviorem. Ego superiorem divisionem, quae & melior, & clarior est, magis probo. Atque haec fere sunt episto- Iarum genera. Species vero , quoniam innumerabiles simi, persequi infinitum Rsupervacuum esset. Nos eas, qme. & il signes, & necessariae maxime videbuntur , quum ad earum praecepta pervenerimus , colligemus. Nunc in quo genere caustarum versari possit epistola, ostendemus. IN uero gevere caussarum versetur Epistola.
D Ria sunt caussarum genera, quae recitidi pere debet orator, ut & Cicero tradit,& omnes ferme scriptores consentiunt:
mmonstrativium, quod in alicujus laude,
55쪽
14 DE RATIONE SCRIB. aut vituperatione est positum: Deliberat vum , quod habet suasionem , & dissuasionem : Judiciale, quod habet accusationem, vel defensionem cum petitione .
Horum generum, quod potissimum epistolae proprium dici possit, non video. Nam tametsi in epistola multos sarpe laudamu S, multos vituperamus: suademus item, iadistita demus, accusamus, & defendimus, ac petimuS: non tamen ea proprip dicenda sunt epistolarum. Id enim proprium cujusque rei dicitur, quod ei vel soli, vel
maxime convenit, quo quidem res illa carere sine suo magno detrimento,& imminutione non potest , ut risus hominis , numerus carminis proprius este dicitur. His autem generibus causarum magna parS epistolarum caret, ut non modo ea non desideret, sed ne recipere quidem ullo modo possit. Quo enim eX generibu S utuntur, qui per epistolam narrant res gestas, qui negocia eli ponunt, hi qui docent, hi qui jocantur, qui denique varios affectus describunt 3 Sed laudatur etiam in his epistolis, aut vituperatur aliquis s incidunt ta-ye consultationes, petitiones, alia his smilia. Fateor: non tamen est illa principalis epistolis subjecta materia, quam tractet, R in qua versetur, sed extrinsecus accersita . Habere autem multas etiam epistolas
56쪽
LIBER I. IS Iaudem, vituperationem, deliberationem, petitionem , & quae sunt ejusdem generis, ut propriam, principalemque materiam : &tunc ea caussarum genera recipere posse, non negaverim. Sed esse omnibus epist lis tanquam propria recipienda, non censeo. Recipere haec igitur omnia caussarum genera ut aliena interdum potest, ut propria semper non potest. Sed de generibus caussarum satis. De rebus ad scribendum necessariri.
CAPUT IV. . TR ia igitur habere debet is, qui ad scri
bendum accedit: inventionem, dispositionem, elocutionem. Nam memoria ,& pronunciatio, quae oratori maxime necessariae sunt, huic non sunt ita expetendae. Ea enim, quae literis mandamu S, memoria,N actione non egent. Inventio est eXcO-gitatio earum rerum, quas scribere volumus . Verae , an false sint, non semper refert. Non enim idem finis semper nobis propositus est, qui oratori, ut pessuadeamus: sed delectare interdum eum, ad quem scribimus, apologis, & jocis satis ducimus, quos veros esse, non semper est nece se. Dispositio est conveniens rerum in-
57쪽
i6 DE RATIONE SCRIB. veniarum ordo in singulis rebus, partibusque servandis. Elocutio est elegans, &ornata verborum , sententiarumque com Positio . Earum partium ut inventio est maxime necess ria, scribere enim quidquam,nisi prius invenerimus,non possumus ita elocutio meo judicio difficillima, no- his praesertim , qui hanc linguam non quasi patriam habemus , ut veteres, sed quasi peregrinam discimus: neque habemus ex illorum scriptis sane multa, ex quibus possimus absolute linguam perdiscere s multa enim sunt, quae, quo modo latine exprimamus , non habemus. Quamobrem multo magis est in elocutione nobi S, quam vexeribus elaborandum. Hanc tamen, &r ' liquas partes tribus illis rebus , quas tradit Cicero, assequi poterimus, arte, imitati l ne, eΣercitatione.
De Arte , Imitatione , Exereitatioue .
CAPUT V. ARs est praeceptio vel ad dicendum ,
vel ad aliud quippiam agendum a commodata , quae naturae tum observatriX, tum adjutrix esse dici potest. Ea veteres magna in scribendis epistolis utebantur ssed ejus rei praecepta separatim non reli
58쪽
LIηERI. I quere: propterea quod cum eo, quem inis
stituebant oratorem, conjuncta viderentur.
Nos, qui illud jam assequi non possumus ,
huic incumbimus, hoc magnum existimamus, hinc praecepta exquirimus. Illud tamen in primis observandum est, ut aciem, quantum possumus , dissimulemus . Illa enim erit optima demum, & artificiosa epiastola , quae minime assectata, artificiosaque videbitur . Imitatio est diligens conatus ejus exprimendi, cujus in re aliqua similes esse volumus: haec ab optimis est petenda semper. Stultum est enim, ut ait Plinius,sibi ad aemulandum non optima quaeque proponere . Atque hac quidem in re quem cum
Cicerone comparemus, habemus neminem:
qui non solum est optimus, sed in hoc genere pene solus. Nam Plinium nepotem et , qui aliquid eloquentiae assequi velit, ego quidem imitandum non puto . Danda est igitur opera , ut Ciceronis quam simillimi esse possimus. Nam, ut ait Quintilianus , ille se profecisse sciat, cui Cicero valis
de placebit. Exercitatio est assidua consuetudo ejus rei, in qua proficere volumus, faciendae . Haec multa scriptione comparatur : cujus rei unusquisque si1bi magisteresse
potest. Tantum autem haec una reS cum ad cetera omnia, tum vel maxime ad dicendum valet, ut sola sine ceteris multum
59쪽
18 Dn RATIONE SCRIB. pomit, ceterae sine hac nihil omnino. Hac veteres tam frequenter usi sunt, ut Hortensius summus Orator nullum praeterire diem pateretur, quo se non aut domi, aut in foro dicendo exerceret: saepe utrumque eodem die faceret. Sed quoniam quae res adscribendum essent necessariae , & quibus modis eas assequi possemus, satis diximus: nunc ad inventionem redeuntes, ejus par tes coiisiderabimus, & quo pacto ad epistolam singulae accommodari possint, oste demus. De partibus Invevtionis.
INventio sex omnino partes habet ,
Exordium, Narrationem, Divisionem, Confirmationem, Confutationem, Con clusionem: harum partium aliae aliis epistolis necessariae sunt, omnes omnibus non sunt: imo vix existimo posse accidere, ut una eademque epistola has omnes, par tes recipiat. Orationis enim tunc, non epvitae nomen assumeret : pauciores ta
men quam duas , Conclusionem , &aliam quamvis sive Narrationem, sive COnfirmationem habere potest nulla. Quando autem sit earum unaquaeque necessaria,
60쪽
Lia ER I. 9 suis locis aperiemus s ab exordio enim incipientes de singulis nunc partibus tractabimus . De Exordio, re caussarum geueribus.
Exordium est artificiosum principium,
quo animus vel lectoris, vel auditoris ad legendum, audiendumve paratur. Eo non semper in epistola utendum est, quando autem sit utendum, tum caussa, tum per-1ona nos admonebit. Caussarum genera,
at scribit Cicero, quem potissimum aucto rem sequimur, sunt quatuor: honestum, turpe, dubium, & humile. Honestum est, quum recte defendimus, oppugnamusque
contraria, ut quum homines ad virtutes cohortamur , deterremus a vitiis. Turpe contra genus est, quum ea , quae videntur
ab omnibus vituperanda, defendimus, &laudamus f Rut quae laudanda, vituperamus, ut si quis virum bonum, &quem mnes laudandum sutent, vituperare, & in odium ejus, ad quem scribit, adducere V lit s aut contra, si quis obscurum,& i navum hominem, & qui malus ab omnibus judicetur, commendet, & bonis, ac studi sis anteponeudum ducat. Dubium genus B a est,