F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

4 3 DE RATIONE SCRIB. quam tu, tua S ne, an illius opes malis i Illius prosecto , respondebit: quid , si civis tuus plus potentiae, aut auctoritatis, quam tu in civitate habeat, tuamne, an illius, cedo, potentiam, atque auctoritatem malis illius vero dicet s tunc nos inferemus: at siquis civis tuus plus doctrinae , atque eloquentiae habeat, qu m tu habes, tuamne, an illius malis ' illius profecto malle se cogetur respondere, aut certe convictus tacebit, tunc nos, sive taceat, sive fateatur, quod volumus concludemus. Atque haec inductio per interrogationes fit, & particularia concludit. Potest & universa amrmando concludere hoc modo : Si superare alios cives opibus volumus, si honoribus , si dignitatibus, si potentia , si auctoritate , si gratia cupimus eos anteire, propter 'a quod haec honestissima, & praeclaro cive digni isima existimamus, protecto omnibus quoque rebus , quae honesto, & praeclaro cive dignae habentur, praestare aliis, & antecellere velle debemus. Atque hoc in genere tria esse praecepit Cicero : primum, ut res illae, quas per similitudinem inducimus , ita certae, atque indubitatae sint, ut eas omnino concedi nobis necelle sit: deinde, ut id , cujus causta fiet inductio , ita simile sit his rebus, quae ante allatae, con

cestaeque sunt, ut refugi, aut uegari simili

82쪽

Lia ΕRΙ. Αιtudo non possit: postremo, ut similitudines tales inductae sint, ne intelligi polsit, quo

spectent, aut quem ad exitum perventurae sinis nam qui videt ex primis interrogationibus, si alieni erit, sibi postea confirmat dum esse quod nolit, aut non respondendo, aut male respondendo longius procedere interrogationes non sinet, atque hoc postremum in ea inductione , quae per asseverationem fit, non ita servari necesse est. Potest autem inductio falsum etiam aliquando concludere hoc modo : Qui scit canere, cantor est : luctari, luctator est: Qui scit literas, literatus est: ita etiam , qui scit mala , malus est: quae quidem falsia conclusio

est, virtutes enim scire sine contrariorum, hoc est vitiorum scientia non possiimus, quo quidem modo si quis contra nos argumentetur, facile confutari, ac reselli poterit . Ex inductione autem eXemplum nam

scitur, quod ex inductione particulari particularem conclusionem facit hoc modo: Ut Graeci Homerum summopere venerantur , ita nos Virgilium summopere venerari debemus . Ac de inductione quidem , &exemplo latis diximus, nunc ad ratiocinationem transeamuS. De

83쪽

qa DE RATIONE SCRIB. De Θllogismo, sevie Ratiocinatione,

CAPUT XVII.

Syllogismus, qui ratiocinatio interpretari potest ut Cicero definit) est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens , quod expositum, & per se cognitum sua

se vi, ac ratione confirmet. Boethius Syllogismum definit: Syllogismus est oratio, in qua quibusdam positis, & conce1lis, per ea, quae posita, & concessa sunt, necesse est aliud evenire. Quae definitio tametsi verbis a Ciceronis definitione discrepet, eodem tamen, si recte consideretur, ten dit. Quod enim ait Boethius, quibusdam positis, & concessis, Cicero ait, expositum, S per se cognitum. Tum quod ille ait, necesse est aliud evenire per ea, quae posita, S concessa sunt, hic ait, ex i psa re proba bile aliquid eliciens s & ut ostenderet fieri per ea , quae posita, & concessa sunt, neque aliunde trahi quod prohatur, subjunXit, se sua vi, ac ratione confirmet. Constat autem Syllogismus tribus ad minimum par tibu S , propositione , quam Dialectici ma jorem appellant: assumptione, quam illi minorem vocant, & complexione, quae ab

84쪽

illis consequentia dicitur: ejus tale exemplum est, ut si probare velis hominem esse, substantiam, sic probes: Omnis homo et animal, omne animal est substantia , ergo omnis homo est substantia. Hic species habet plures , sed quoniam his orator nunquam , aut rarissime utitur, explicandi eas in praesentia tempus non videtur. Oratorius autem Syllogismus, quem Cicero ratiocinationem appellat, quinque adsummum partibus emcitur, propositione, pro 'batione squae vel una, vel pluribus rationibus cssici potest) assiimptione, alia ite inprobatione squae pluribus etiam rationib0s, atque argumentis exornari, atque amplificari potest & compleXione, quam eandem conclusionem licet appellare. Ea tractatu hoc modo: ut si velim ostendere civitatem melius ab uno, quam a multis gubernari, sic ostendam: Quae ad publicum commodum gubernanda sunt, ea melius ab uno , quam a pluribus gubernantur. Haec est propositio, quae probatur hoc modo : Multi enim & inter se sepe distentium, bc omnia ad sese rapiunt s unus belli dux exercitui

praeponitur 3 unu S rector navim moderatur:

denique apes ipta unum, qui ceteri S praesit , regem creant. Sequitur assumptio , sive minor propositio: Quid autem est , quod multorum commodum ita reipiciat,

85쪽

- DE RATIONE SCRIB. ita sibi propositum habeat, ut civitas, quae M omnium est salutem , & commodum instituta 7 Sequitur quoque hujus assumptionis probatio : Nam quid aliud agunt, qui Uni Verios cingunt, ac sepiunt, nisi ut Omnes, qui intra sunt, tueantur Quid aliud templa , sora, theatra , ceteraque urbis tum publica, tum privata aedificia , nisi ut

Omnibus serviant, omnibus usui, atque Or

namento sint ὶ Leges porro , jura, magistratusque qua de caussa instituti sunt, nisi ut quae sua sunt, tuto possidere unicuique liceat 8 Postremo tot artes , tot studia , tot

disciplinae quid sibi volunt aliud, nisi ut

Omnes in terris commode Vivere, atque

habitare possint Sequitur complexio, quae si breve, si argumentum simplex, potest esse hoc modo : Quae quum ita sint, longe

melius ab uno , quam a pluribus civitas gubernatur. Si vero longior ratiocinatio fuerit, complexio brevem epilogum habeat necesh est, hoc modo: Quod si omnia, quae publicum commodum spectant, melius ab uno, quam a pluribus gubernantur, nihil autem est, quod aeque salutem omnium, commodumque respiciat, atque ipsa respiscit civitas: eam profecto ab uno , quam a pluribus satius est gubernari. Potest ratiocinatio carere Vel utraque probatione, vel

altera, quum id, quod dicimus, ita per se

86쪽

patet, ut probatione non egeat hoc modo: Si quo die virgo Romae Vitiata est, ego eo die in Sicilia fui, profecto transferri in me hoc crimen non potest: haec pro positio ita per se manifesta est, ut probatione non egeat. Sequitur asti imptio s Fui autem in Sicilia : hoc quia inter omnes non constat, probetur necessie est. Quod autem dixi de altera probatione , de altera quoque intelligi volo. Potest enim incidere causta, in

qua assumptionis probatio non sit necessaria , ut si dicam : Coecus amore mulierum capi non potest s amor enim formae non nisi a re visa proficiscitur: ego autem , ut videtis , coecus sum s atque haec assumptio prohatione non eget. Potest & tribus tantum

partibus constare sine ulla probatione hoc modo: Si lux est, dies est: lux autem est sigitur dies est. Potest & duabus, quum propositio tacetur hoc modo: lux est, igitur dies est. Atque haec a Graecis appellatur enthymema s id s ut diximus in Quintilianus commentum, sive commentationem

appellat. Atque haec praecipue argumenta sunt oratori necessaria. Et prioribus quidem illis Socrates, & Socratici omnes: posterioribus vero his Aristoteles, & Theophrastus, & Peripatetici omnes maxime usi sunt. Sunt & aliae argumentorum sormae quam plurimae , sed quoniam ad no- stram

87쪽

46 DE RATIONE SCRIB. stram institutionem non pertinent, hoc I co exponendae non sunt. Haec quoque, quae attigi, multi fortasse reprehendent, & adscribendi rationem minus necessaria judicabunt: sed si diligenter adverterint apud unum Ciceronem ut Senecam , Hieronymum , & alios omittamus haec omnia frequenter invenient. Sed de argumentis hactenus s si quis plura desiderabit, Cicer Dem , & Boethium legat s nunc de locis, a quibus argumenta ducuntur, disseramus. De Loris personarum.

CAPUT XVIII.

Locus est quasi argumenti sedes , ex

qua ipsum argumentum ducitur. Distribuuntur autem loci duas in partes: in personas, & res. Personis haec sere attributa esse scribit Cicero, nomen, naturam νvictum , sortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, Orationes. Nomen est uniuscujusque proprium Voca hulum . Ducitur autem ab eo argumentum,s quempiam aut laudemus , aut vitupere mus , dicamusque nomen esse personae vel

accommodatum, vel contrarium . Nat ram vel omnibus communem , vel pr

priam uniuscujusque definire dissicile est .

88쪽

LIBER I. si

In ea consideratur genus , Virile , an muliebre sit s alia enim a viris, alia a mulieribus argumenta ducuntur; nam in viro facilius furtum , in muliere facilius vene, cium creditur. Consideratur item natio, Italus, Gallus, an Hispanus sit: patria, Romanus, FlorentinuS, an VenetuS, nam& nationum, & civitatum singularum proprii mores, opiniones, consuetudines, Ainstituta sunt, a quibus argumenta ducuntur . Consideratur ptaeterea cognatio, claris, an obscuris majoribus ortus sit, a quibus sepe argumenta ducuntur: ut fecit Sallustius in Ciceronem, atque in eum Cicero. Item aetas; alia enim de puero, alia de ado lescente, aut de sene ducuntur. Item commoda , 8c incommoda animo , vel corporia natura data, ut acutuS , an hebes, me

mor , an obliviosus sit, longus , formosus , an contra. In victu, sive educatione consideratur quomodo educatus sit , quos praeceptoreS , aut socioS vitae habuerit, quibuscum habeat consuetudinem, quo studio , aut artificio teneatur , quomodo remfamiliarem administret. In fortuna consideratur dives , an pauper sit: servus, an liber: privatus, an cum potestate: Delix, claru S, an contra s quales liberos habeat.

Quod si de mortuo loquemur , genus etiam mortis in argumentum ducemus. In babita

89쪽

48 DE RATIONE SCRIB. tu corporis considerabimus, si quid eo modi stridio, & arte consecutus sit, quo vel formosior, vel agilior sit essectus . In habitu animi, qua virtute , qua doc trina praeditus sit. In affectione quaeritur laetitia , tristitia , metus, molestia, omnis denique animi mutatio subita . In studio, poesi, philosophiae, picturae, an musicae deditus sit. In consilio quaeretur, quid cogitet, quid deliberet s quanquam hoc Quintilianus ad res magis putat, quam ad personas pertinere. Facta, casu S, & orationes eX tr bus temporibus considerantur , nam non modo quid quisque fecerit, quid dixerit, quid ei acciderit: sed quid agat, quidve acturus esse videatur, considerabimus. Eadem de dictis, & casibus ratio erit. Atque haec fere personis attributa sunt.

De Locis rerum.

CAPUT XIX. A Rebus, sive negociis argumenta mul

tis modis ducuntur. Cicero ea qua tuor in partes distributis dicit euim, partim esse continentia cum ipso negocio, partim in gestione negocii considerari, partim esse conjuncta negocio, partim gestum nego cium sequi. Quintilianus argumenta, quae

a rem

90쪽

a rebus ducuntur, quinque ex partibus duci affirmat s aut enim qua de caussa, aut quo loco, aut quo tempore, aut quo modo, aut ser quae unumquodque fiat, considerandum esse dicit. Quae divisio tametsi a Ciceronis divisione diversa esse videatur, eodem tamen tendit. Nam quae Cicero cum ipso negocio continentia vocat, Quintilianus caussas rerum appellat: quae Cicero , vel in gestione negocii, vel adjuncta, Vel consequentia tanquam genera considerat, ea Quintilianus non generatim, sed persuas species singillatim exequitur . NOS quoniam non oratorem instituimus, ut illi faciebant, sed scribendi rationem tradimus, locos tantum illos attingemus , quos ad Cam rem esse maxime necessarios existimabimus: ne vel adolescentium mentes his , quae minime in usu sunt, caussis judicialibus implicemus, vel Ciceronem, vel Quintilianum ad verbum scribere, non aliquid de integro condere videamur . De Argumentis a caussis rerum.

D Ucuntur igitur argumenta in primis a

caussis rerum vel aciarum, vel agen

SEARCH

MENU NAVIGATION