F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

3o DE RATIONE SCRIB. ponendam pertinet: qualis est narratio Clodianae caedis apud Ciceronem pro Milone: quod genus epistola frequenter recipit in negociis, in laudationibus, petitionibus,

commendationibus : alterum est , quod rem, vel caussam nonnunquam intercurrit, aut exempli, aut affectas movendi, antcomparationis, aut asseverationis, aut alia

simili de caussa, quod fortuitum , sive accidentale possumus appellare : qualis est narratio Servii Sulpitii ad Ciceronem, in

ea epistola, Posteaquam mihi renuutiatum est, quum inquit e qua res mihi nou me diocrem consolationem attulit , volo tibi commemorare . Ejus plures species facit

Quintilianus: quum persona exactius de scribitur , ut: M. Attilius Palicanus humili loco picens, loquax magis quam facuudus . Quum locus describitur, ut: est in Hetruria Sena urbs & natura, & arte muni tissima. Quum tempus, ut: Ueris initio, quum omnia florere incipiunt. Praeterea quum alicujus belli, seditionis, pestilentiae, aut alterius rei caussa describitur. Quo toto genere frequenter in omnibus epistolis utimur. Alterum illud genus narrationis, quod ociosum, aut domesticum appellavimus, in duo genera distribuitur, historicum S poeticum . Historica narratio, quia Ue Iam , atque integram rerum gestarum cO gni

72쪽

LIBER Ι. 3Ignitionem sibi propositam habet, ita tractanda est, ut nihil falsi dicamus, nihil veri

omittamus. Hac etiam in epistolis nonnunquam utimur, quum nostras, vel aliorum res gestaS conscribimus : quales sunt multae e Cilicia missis Ciceronis epistolae . Poetica narratio, quia non similis est, & delectationem plerumque finem habet, non eodem semper modo tractanda est. Aliter enim Comici, aliter Tragici, item aliter Heroici, aliter Elegi narrant. OmneS tamen varietati , atque delectationi inserviunts ea paratur festivitate sermonis, va riorum, ac dissimilium affectuum concitatione , diversorum tum animorum, tum eventuum expositione, jucundo. exitu rerum , ut scribit Cicero 3 haec tota narratio,

nisi joci gratia veniat in epistolam, alia de caussa, quod ego quidem sciam , nunquam

vetiit. De virtutibus NarratioNis c.

O Mnis autem narratio tres habeat vir-

tutes necesse est, ut sit brevis dilucida, verisimilis . Brevis erit si inde na rare coeperimus , unde cognosci rem necesse est, neque ab ultimo initio repetemus, ut

73쪽

ga DE RATIONE SCRIB. ut si quis Romanae civitatis nobilitatem eκ-plicare volens, incipiat ab adventu Fneae in Italiam: quod in historia tolerabilius esset,

quae caussas rerum , initiaque explicet necesse est e in epistola non convenit. Breviis ter etiam narrabimus, si summatim res , non particulatim exponemus, quale esset

illud: Cicero vesperi domum applicuit, ex equo descendit, domum ingressus est, pallium deposuit, suos salutavit, quae omnia satis intelligentur, si domum tantum V nisi e Ciceronem dixerimus, nisi quid ex particularibus illis ad rem nostram, causesamque conveniat: ut si velimus inserre insidias Ciceroni a domesticis in illa salutatione paratas fuisse. Breves item erimus , si nullis transitionibus, & digressionibus

utemur, ut sunt aliquando in Metamorphosi Ovidii, qui fabulam fabulae interponit . Sed quod in eo Poemate virtus est , in

epistola, 'aut historia vitium esset. Rem etiam bis, aut saepius non repetemus sic :venit Romam Augustinus : postquam v nit, domum applicuit: ubi vero domum applicuit, benigne a suis exceptus est. Ita etiam consequentia narrabimus, ut ex illis antecedentia intelligamus, ut: si te Romam rediisse dixeris, discessisse quoque te facile intelligat . Denique rerum exitus longius, quam opus sit, non persequamur:

74쪽

ι- LIBER . I. , SI ut si propositum sit tuum ad urbem redi tum narrare, prosequaris etiam quicquid in urbe postea feceris. Praeterile autem quicquam ex re gesta, ubi rei notitia sola petitur, non oportet. Ubi narratio ad finem aliquem laudis, deliberationis, judiciique dirigitur, non ea modo, quae obsunt, sed ea etiam, quae non prosunt, omittenda sunt. Dilucida erit narratio , si ordinem

rerum gestarum, temporum, locorum ,

personarumve servabimus : si nihil quod extra rem sit, interponemus: si nihil obscure, nihil contorte, nihil concise , aut contracte proferemus : si propriis, atque usitatis tum verbis, tum sententii S rem e X- ponemus: si ambitu , sive sui Cicero appellat comprehensione verborum longiore, quam necesse est, non utemur: si circuitiones , & quasi ambages omittemus: si non deerrabimus ab eo, quod coeperimus: denique si ea, quae paulo ante tradita sunt, brevitatis praecepta observabimus. Veris, milis, sive probabilis erit narratio, si omnia locis, temporibus, rebuS, personi S convenientia proseremus: si res gesta est, aut

geri potuit, ita narrabimus: si nihil difficile, nihil incredibile , nihil fabulosum ,

aut a facultate hominum , memoriave remotum, & monstro sere simile proferemus: si rei, quam narrabimus, argumenta, signa, C te

75쪽

34 DE RATIONE SCRIB. testimonia , quatenus egere videbitur , ostendemus : si eam probabilem nostra, aut illustrium virorum fide, asseveratione, aut auctoritate faciemus. Ac de narratione quidem hactenus.

DIvisio est distributio totius vel Orationis , vel alterius rei in suas partes sea narrationem statim sequi debet. Atque in judicialibus quidem caussis primum di cendum est, quid nobis conveniat cum adversariis, quid in controversia sit: deinde enumerandae , atque exponendae breviter partes, de quibus dicturi sumus, quae pia res, aut pauciores tribus sui Cicero praecipit esse non debent. In domesticis ve- ro, & deliberativis caussis neque divisio semper adhibenda est, neque quid nobis conveniat cum adversariis exponendum, sed explicandae tantum partes, de quibus dicturi sumus: hoc plerumque post exor dium fit s narratio enim in his caussis non ita semper necessaria est. Epistola meo j dicio vel nunquam, vel quam rarissime divisionem recipit i nam quum illud quasi proprium habere debeat, ut minime exc

76쪽

L1BER I. 3Igitata , atque artificiosa videatur, illa partium enumeratione non indiget. Praeterea unica, ut plurimum in ea tractatur materia , eaque simpliciter . Quod si pluribus de rebus eodem tempore scribendum sit, quoniam auditoris, aut lectoris memoriam non magnopere expetunt, satis est, si, repriore absoluta, aliam, & deinde aliam subtexamus. Si autem duabus, pluribusve epistolis eodem tempore respondere velimus, poterimus uti divisione, sive propositione hoc modo: Binas abs te accepi lit ras, alteras Kalendis, alteras Nonis datas: quibus, ut velle videris, ego suo ordine respondebo . Illi quoque, qui aliquid per epistolas docent, praesertim quum quaestionibus, interrogationibusque respondent, divisione utuntur hoc modo: Petis a me, ut tibi quaestiones tres per epistolam declarem , quibus breviter explicatis, subjungemus in hanc sententiam pauca : faciam , ut potero, breviter, & eo ordine, quo requiris 3 quo quidem modo Hieronymus saepissime ut, tur . Ac de divisione fatis s nunc ad reliquas partes transeamus.

77쪽

36 DE RATIONE 2CRIB. De Confirmatiove, ct Confutatiove.

confutatio , quae partes , quoniam bc dissicillimas tractationes habent, & se quenter in epistolas veniunt, accuratius explicandae sunt. Nam sive docere, sive monere velimus, probemus, quae dicimus, necesse est, refutemusque contraria. Seu quum aliud sit epistolas domi scribere , aliud in foro caussas agere : aliaque sit epistolae, alia sit orationis ratio snon est utraque eodem modo tractanda . Nos itaque,omissis his, quae fori, & judiciorum propria sunt, ea , quae venire in usum scribentium solent, tantum persequemur. Quoniam autem ex quibus locis confirmatio sumitur, ex iisdem sumitur confutatio, neque nostra satis confirmare possiimus, nisi aliena refelIamus, de utraque mihi primo conjuncte, deinde etiam separatim dicendum esse existimavi . Est igitur confirma

tio nostrarum rerum artificiosa comprO-hatio, sive ut Cicero definit nostrorum

argumentorum expositio cum asseveratiOne Confutatio est contrariorum locorum

dissolutio. Utraque rationibus, atque ar

78쪽

gumentis tota conficitur. Argumenta a tem a ceteris locis, & sedibus eruuntur. Nos prius de argumentis pauca dicemus edeinde locos, e quibus argumenta eliciuntur, quantum res postulabit, breviter attingemus . Ne Argumeutis.

CAPUT XIV.

ARgumentum est igitur ut omnes dein

finiunt in ratio rei dubiae faciens fidem, vel ut apertius dicam in est ratio, quae incerta , & incognita per ea, quae certiora ,& notiora nobis sunt, probat. Id in duo genera omnino distribuitur, probabile, &necessarium. Probabile sui Boethius demnit est id, quod omnes, aut quamplurimi,& sapientes, & in ea re, de qua agitur, periti sic esse consentiunt, quale est illud: Si mater est, liberos diligit. Item , si literis operam dedit, aliquid scit. Est enim apud

omnes probabile eam, quae mater est, filios diligere, & eum, qui literis operam dederit, aliquid scires non tamen ita necessarium est, ut aliter esse non possit. Atque hoc genus oratorum, dialecticorum est proprium . Necessarium est id, quod etiam si

apud omnes nou probetur, aliter se habere C a non

79쪽

38 DE RATIONE SCRIB. non potest, quale est illud : Quum terra inter lunam , & solem posita fuerit, luna deficiet: item , quum luna soli, ac terrae se interposuerit, sol deficiet i lunam enim terrae interpositione, solem vero interposi- 'tione lunae deficere , tametsi non omnibus probabile videatur, ita tamen necesse est ,& ut aliter se habere non possit. Atque hoc genus Philosophorum, Mathematicorumque proprium est. Utrumque autem hoc genus, si inter se coniungatur, parit ex sese genus tertium, quod probabile, &nece G1arium nuncupatur, quale est : Si dies est, lux est: item , si currit, movetur. Utrumque enim & apud omnes probatur, & sic esse necessarium est s quod quidem genus, ut est ex genere utroque compositum , ita etiam omnibus, quas memoravi, disciplinis convenit, & commune est. Ac de argu mentorum quidem generibus satis; nunc de' eorum formis pauca dicamus.

De Formis argumentorum.

CAPUT XU.

ARgumentorum formae duae praecipue

sunt, inductio, quae a Graecis ἐπαγ η,& ratiocinatio , quae ab illis appellatur, a quibus aliae duae ducunt Originem

80쪽

nem: eXemplum, quod Graece παράδειγμα dicitur e & ἐνθύμημα , quod Quintilianus commentum , sive commentationem interpretatur, quibus omnibus non oratio modo , Verum etiam epistola, Sc omne scripti genus frequentissime utitur. Non inconveniens mihi videtur, ut de his singillatim, quam brevissime possimus, priecipiamus, ab inductione potissimum incipientes. De Inductione , ExempIo.

CAPUT XVI. iΙΝ ductio igitur est oratio, quae per similitudines particulares, non dubias, rei dubiae, sive illa particularis, sive universalis sit, assensionem elicit. Eam plerumque Cicero per interrogationes facit, ut plurimis , de quibus nulla dubitatio esse possit , similibus collectis rebus , hisque omnibus nobis per interrogationem concessis, de re, quam volumus, demum interrogemus, ut quum ille similitudine victus negare non possiis vel tacite, quod assensionis genus est s vel aperte, quod volumus, fateri compellatur. Ea utemur hoc modo: sit aliquis, quem ad literarum studia compellere cupiamus , eum nos per inductionem ita compellemus . Si civis tuus plus opum habeat,

SEARCH

MENU NAVIGATION