장음표시 사용
61쪽
est , quod habet in se turpitudinis, & hon
statis partem , ut si quis clarum , atque honestum hominem , ceterum flagitiosum, &improbum commendet, ac praeserat. Humile genus est, quum rem vel nostram, vel eorum , ad quos scribimus, dignitate multo minorem , inserioremque tractamus, ut siquis a Summo Pontifice vel parvam vestem, vel exiguam pecuniam per literas petat. Personarum vero tria genera sunt: nostra , qui scribimus, eorum , ad quos scribimuS , N eorum, de quibus scribimus. Caussa igitur posita , personae considerandae sunt. Si honesta sit, nec valde gravis, aut dissicilis, H inter pares personas saepius agitata, aut nullo, aut peregrino exordio utendum est . Si nova, gravis, aut dissicilis: item si is, ad quem scribimus, nos vel aetate, vel dignitate , Vel honore, vel potentia, vel virtutibus , vel aliis partibus antecedat, lon glori exordio uti necesse est. Si de negociis notis inter nos, usitatisque ad quemvis scri- hamus: item si literis aliorum respondeamus, propositio rei, de qua scripturi sumus, pro exordio erit. Cetera caustarum genera aliud' atque aliud , omnia tamen CXordium exigunt. Nos quum de singulis epistolarum generibus praecepta trademus squo pacio in singulis exordiri conveniat,
aperiemus . Illud in pra sentia satis erit
62쪽
admonere, in omni exordio lectorum animos , quam maxime posthmus, esse conci liandos . Conciliantur autem tribus illis rebus, henevolentia , docilitate, attentione s sed benevolentia in primis ea captatur vel a rebus, vel a personis: a rebus quidem, si eas utiles, vel honestas, vel laudabiles, vel cognitione dignas, vel certe jucundas, voluptatisque plenas ostendemus 3 a personis tripliciter pro ea, quam modo fecimuS, personarum distinctione . A nostra quidem , si nostram erga illos benevolentiam, amicitiam, consuetudinem, observantiam, servitutem etiam, si poterimus, si nostram perpetuam voluntatem , nostra in eos studia , ossicia commemorabimus: item, si a nobis omnem arrogantiae, superbiae, ammbitionis , cupiditatis suspicionem remove bimus : si quid de nostra vita, aut doctrinas ne arrogantia proferemus : item, si aut splendorem nostrae familiae, aut nostras calamitates indicabimus: item , si spem , dignitatem , salutem nostram in illis positam
esse dicemus: item, si nostram curam, sollicitudinem , diligentiam in eorum rebus , in eorum salute, aut dignitate esse ostendemus . A lectorum per na benevolentiam contrahemus , si eorum in nos, vel in patriam , vel in bonos omnes ossicia , studia , merita, benevolentiam, observan
63쪽
sa DE RATIONE SCRIB. tiam , Voluntatemque relaremus : si eorum sapientiam , mansuetudinem, pietatem , fidem, beneficentiam , animi magnitudinem , constantiam , modestiam, ceterasque virtutes collaudabimus : item , si genus, opes , copias , honoreS, dignitates, potentiamque commemorabimus : atque haec omnia ad eam, quam scribimus, materiam accommodabimus . Ab eorum , de quibus scribimus, persona benevolentiam comparabimus , si eorum nobilitatem, virtutem,
probitatem , vitam , ceteraque animi, cum fortunae, tum etiam naturae bona , ut opus
esse videbimus, pro subjecta materia extollemus: item, si quales in patriam, in ceteros amicos fuerint, quales in eos ipsos, ad quos scribimus, futuri sint, ostendemus: item si eorum miserias , calamitates, soli-- tudinem, inopiam, necessitatemque aperiemus : si ostendemus, quantum fiduciae, quantum spei, quantum prauidii in illo, ad quem scribimus, positum esse ducant: si omnem illos salute in , dignitatem, fortunas omnes in ipsius potestate collocalle dicemus : atque his fere modis benevolentia parari solet. Dociles lectores 1 aciemus, si breviter, quibuS de rebus scripturi sumus , dilucideque ostendemus: si caussa S, quae nos ad scribendum adduxerint , prolaremus : si rei, de qua scripturi sumus, funda
64쪽
menta quaedam , & quasi semina jaciemus.
Denique nostris legendis attentos redde mus , si pollicebimur, nos de rebus magni S, novis, inusitatis, & ad communem eorum , qui legent, utilitatem, dignitatem, lau- em , salutemue pertinentibus esse scripturos. Attentos faciemus item , si spem , VO-luptatem , delectationemque afferemus: si metum, dolorem , ceterasque animi pertur haliones nostris literis sublaturos, aut magna ex parte sedaturos esse pollicebimur : item si de Deo, de rebus coelestibus,
de summa Religionis, de summa Reipublicae tractaturos nos esse dicemus : denique si alio, quo ceteri solent, modo scripturos nos esse ostendemiis. His fere modis animi Lectorum in principiis conciliantur s fiunt autem haec tum apertius, tum occultius procatisse honestate, ac dignitate personae zquum apertius fiunt, principium : Quum occultius , insinuatio dici solet, quae fit quum causse,& personae dissidimus, ut is, ad quem
scribimus, causse , aut personae genere Os 1endatur , & tamen in nostram 1ententiam veniat. Fit autem ita, ut cum id maxime agimus, minime agere videamur. Quod in commendat itiis Ciceronis epistolis deprehendi facillime potest a atque haec duo sunt exordiorum genera . Neque ignoro me multa praeteriisses omnia enim comple
65쪽
a4 DE RATIONE sCRIB.cti supervacaneum esset: & prudentem esse
eum , qui scribit, necesse est. Praeceptis praeterea nostris aditum ingeniis patefac mus , non res terminamus. Si quid tamen addendum videbitur, quum de singulis epistolarum generibus agemus , latius explicabimus . Ac de virtutibus quidem exordii satis, nunc pauca de vitiis attingemus. De Viliis Exordiorum.
VItiorum autem alia tam epistolis ,
quam orationibus, & omnibus pene scriptorum generibus communia sunt: alia propria epistolarum. Communia sunt, quae Cicero, & Quintilianus tradunt. Vitiosum enim exordium, ut ambo scribunt, est, quod ad plures caussas accommodari potest: quod ab illis vulgare appellatur. Quβ-le est eorum, qui tenuitatem ingenii 1ui semper excusant: quod Quintilianus scri-hit aliquando non oratoribus evitatum fuisses id meo judicio adolescentium est proprium , vel eorum , qui non satis cogniti sunt, & tum primum ad dicendum, scribe
dumve accedunt . Vitiosum item exordium est, quod non est cum ipsa re, de qua agimus, conjunctum , sed affectatum, oc
66쪽
Lin BR Ι. 2Saliunde accersitum de industria videtur :quod Quintilianus translatum appellat , qualia sunt meo judicio Sallustii prooemia in Catilinarium, & Jugurthinum bellum .
Nonnulli enim non quae ad rem maxime
faciunt, sed quae ipsi optime sciunt, ea potissimum scribunt . Vitiosum item exordium est, quod nimis longum est pro subj
cla materia . Quanquam autem terminu Sexordio praescribi non potest alia enim aliis longiora debent esse) videndum tamen est in epistola praesertim, ne longius eXo dium sit, ne epistola quasi monstrosium
corpus, caput ceteris membris maius habeat, & tota pene exordium sit. Est item vitiosum exordium, quod nimis apparatum, verbisque exquisitioribus, atque obscurioribus compositum est , quod Lectori, atque auditori tum suspicionem, tum taedium aD seri : suspicionem quidem, quia se dolo peti, & circumveniri putat, quum nimiS compositam , & quasi phaleratam orationem Videt: taedium vero, quum non sine dissicultate intelligit, quae legit. In quod vitium plerique nostris temporibus incidunt, qui tum se optime, atque elegantillime loqui putant, quum obscurim nis , atque ab uiu remotissimis, aut longissime translatis verbis utuntur . Atque hoc vitium si quibus vitandum fuit unquam, nobis praeci-
67쪽
16 DE RATIONE SCRIB.pue vitandum est, cum quia non semper cum doctissimis agimus , tum quia in levis simo scriptorum genere, hoc est, epistola , plerumque versamur. Nam quum scripta omnia dilucida, ac facilia esse debeant , quippe quae propterea eduntur, ut legantur, atque intelligantur, neque semper a docti sesimis legi possunt, & hoc epistolae maxime proprium esse debet, ut facilis, ut dilucida, ut perspicua sit: quae, ut supra diximuS,
necessitatis gratia inventa est, ut cum ab sentibus de rebus communibus colloquamur , neque semper ad doctos scribitur, Aresponsum semper expectat, saepe etiam spacium excogitandi non habet. Ideo dixerunt nonnulli extemporalem eam , quodammodo negligentius scriptam videri debere . Sed ut ad exordia revertamur , dabimus operam, ut cum universa episto la, tum vel maxime exordium simplex ,
dilucidum, & perspicuum sit, & animos Lemctorum tribus illis modis, benevolentia, docilitate, & attentione conciliet 3 nam qui haec non assequetur, vitiosum sine dubitatione se feci ste intelliget. Atque haec omnibus scriptis communia vitia sunt.
68쪽
ΡRoprium vero vitium epistolarum est,
quum vel salutationem in principio non apponimus, vel alio, quam deceat, modo apponimus. Quo loco illorum error mihi corrigendus est , qui quum ad magnos viros scribunt, illorum nomen suo praeponunt sic : Innocentio Ponti ci Maximo Lippus Brandosiuus S. D. , existi mantes dignitatem aliquam inesse in illa nominis praepositione , quae profecto nulla est. Sed emanavit hic error a nonnullis religiosis viris, qui quum ad Episcopos, vel ad Pontifices scriberent, reverentiae gratia illorum nomen suo praeponebant. Quos quidem auctores in vita imitari debemus, tu lingua non debemus, si veterum illorum in scribendo similes esse volumus. Est tamen ho- die ita corrupta dicendi, scribendique comsuetudo, atque ita ab ea, quae olim erat, immutata, ut qui suum nomen Pontificis nomini praeposuerit, superbus, atque impudens videatur. Itaque hoc uniuscujusque prudentiae, arbitrioque relinquo . Illud admonere satis est, eum, qui veterum illorum similis este velit, nomen,& cognomen suum
69쪽
aS DE RATIONE SCRIB. praeponere in salutationem debere. Nampi enominibus nos quidem non utimur .
Deinde illius , ad quem scribit, similiter nomen, cognomenque apponere sic et L pus Brandolinas Franciseo Picolumineo S. P. D. Multi etiam Suo addunt , e quibus est Plinius: Cicero non addit. Id quidem quoniam non magni momenti est, addamus nec ne, non magnopere laboro. Dignitatem autem ejus, ad quem scribimus , omittendam in salutationem non puto : sed nostra neque omittenda est, quum insignis est, vel quum ad pares, aut min res scribimus sic: Franciscus Picolomineus Cardinalis Senensis Oliverio Carrapha Camdinati Neapolitano , QeI Lippo Braudolino S. P. D. : quanquam Sacerdotes nomen familiae novo quodam instituto non apponunt . Principium autem epistolae nomen ejus, ad quem scribimus , nisi certis de caussis, habere non debet. Caussae autem sunt, ut vel aliquem assectum animi exprimamus, ut: Ego Qero , Servi, vellem , ut scribis, tu meo gravis-ο casu afuisses . Vel ut in re admodum gravi attentiorem habeamus auditorem, ut: Ego, Lentule, in
tio rerum, atque actionum mearum. Vel, quum aliquid vehementius exprimere volumus, quod non in principio modo, sed in tota quoque epistola fit, ut: vriam, mi
70쪽
Lra BR I. ,9 Russe, eole, ct in ista luce vise . Seneca fere semper nomen ejus, ad quem scribit, apponit: Plinius, quod ego meminerim ,
nunquam : Cicero his sere, quas eXposui, caussis s atque haec de exordio in praesentia satis , uunc ad narrationem accedemus. De Narrationum generibus .
CAPUT X. 'NArratio ut scribit Cicero est rerum
gestarum, aut perinde ut gestarum expositio: ejus alii tria, alii plura genera
fecere : ego duo tantum esse puto. Unum, quod ad negocia, & ad civiles causas a commodatum est, quod activum , sive n Sociosum appellari potest: alterum, quod ab usu sori, negociorumque remotum, d mi lautum , & in octo exercetur e quod do mesticum , sive ociosum , opinor, vocemus. Ac superius illud quidem dicendi
genus, quoniam certum finem sibi propomtum habet, ut emciat, quod vult, sive laudet, sive deliberet, sive defendat,. sive aliquid horum contrarium faciat, ita irae ctandum est, ut non quaecunque gesta sint, sed quae ad nostram maxime caussam foetunt , eX ponamus. Ejus genera sunt duo: unum ,.quod ad totam rem, & caussam ese