장음표시 사용
191쪽
scerent, Praeses provinciae, qui Christianos aversabatur, horum isque Antillites, propterea quod ab idolorum cultu mortales avertere solerent, ferre impune nolebat, capi hominem , atque ad se adduci imperavit. Aberat tum ex urbe Polycarpus ; quo tempore oblatum ei visum est, quod illi mortem impendere significaret . Interiin, qui misti a Praeside fuerant, domum , in qua ille latebat, accedunt, quaeque sibi essent imperata , exponunt. Igitur comprehensum , in urbem deducunt. Id ubi elatum in populum est, clamare hostes, postula reque a Praeside, Atheum bestiis ut exponeret. Praeses in Amphitheatro sarmenta circumdari, atque accendi, in medioque locatum Polycar pum, exuri vivum praecepit. Sed qui aderant improbi viri, cum
ignis vim minus esse vehementem viderent, quam ut eum Vita privaret, carnifici ut propius accederet, senemque confice
Tet , imperarunt. Ut carnifex . quod jussius est, secit, columba continuo egressa e rogo est , sanguisque ex Martyris corpore tanta copia manavit, ut flammas extingueret. Quo prodigio permoti plerique. Hurata superstitione, nostris se institutis addixerunt . Ita quin martyriis delerentur, his ipsis, prodigiisque reipublicae Christianae opes augebantur. Smyrnenses , cum victos Episcopi sui constantia , certaminibusque Ethnicos fuisse perspexissent, litteras ad proximas Asiae, aliasque Ecesesias miserunt, quibus eas rerum omnium . quae contigissent, certiores
sacerent, significarentque quo die quotannis Christianos Smyrnam concurrere,& ad kpulcrum Martyris vigilias agere oporteret . Polycarpo Papyrius I in , huic Camerius, Camerio Thraseas successit, qui nisi pari celebritate , at pari tamen virtute . diligentiaque floruerunt. Longe discrepans exitus Eudaemonis suit sa). Decio enim Imperatore, quum publicata edi et fuissent, quibus Praesides provinciarum in Christianos animad-Vertere . & omnia cruciatus exempla edere jubebantur I captus
ab hostibus Eudaemon , sacrificareque coactus est . Quod ut est factum, Ethnici Pionium, ceterosque,qui eodem tempore comprehensi.
192쪽
prehensi , coniectique in vincula suerant, sa) adeunt. Exemplum Episcopi proponunt. Eos ut sacrificent, itaque suis, suorumque rebus prospiciant, hortantur. Illi aegre se ferre casum Episcopi dicunt. At quod ille fecit, non vitio religionis, quam ante coluisset; sed culpa esse ejus, atque etiam damno iactum . Sibi ille prospiceret. qui tam turpiter lapsus esset. Nam proditorem imitari nolle se homines Christianos, quos fortes Christus suo praesidio fecisset. Experirentur Ethnici. Cruciarent innocentes . lacerarent, laniarent. Paratos esse quidvis perpeti se, non ut damnum , cujus ille Caussa fuisset, repararent lolum , sed ut sanguine quoque suo veram religionem Confirmarent. Hostes nominis Christiani. cum deterreri Consessores a sententia nequire animadvertissent,adduci eos ad supplicium. atque interfici jusserunt. Igitur qui verbis ante, iidem morte sua timidos . dubitantesque propter vim, atque metum Cofirmarunt, Ethnicosque multos , qui sanctis viris, ut Christum furarent, auctores fuerant, ab errore ,& scelere ad veritatem. virtutemque colendam adduxerunt . Aucta deinceps Smyrnensis
Ecclesia ita est . ut Conllatini tempore perpauci in oppido reperirentur, qui idola tenerent . diisque preces esse adhibendas arbitrarentur. Sed post Synodum Nicaenam,quod sa) ab Arianis
Imperatores .circumventi, partaque magna vis , atque potestas fuisset, non minima Antistitum Asianorum pars eli in errorem 3ὶ abrepta . Igitur medio I v. seculo videbantur Ecclesiae a Paulo,& Iohanne constitutae, totque sanctorum Praesulum studiis . prodigiis, sanguine propagatae vel eo errore detineri,
quem iidem ipsi Apostoli non verbo solum , sed scriptis etiam reprobassent, vel administrari ab impiis, sacri legisque viris, qui
erroris patrocinium suscepissent. Poli Romanorum Pontificum imprimis auctoritate,Theodosiique, ac filiorum auxiliis . factione Arianorum depressa,atque deleta. cultus religionis verae restitutus Ecclesiis est, neque ad ea tempora ullus est locus Aria-
a s3niai Nieatia deerciis subseripsi Eutyehius Immens. spiseopua . Cotiste Lequieu. t. p. 4 . Neque vero ullus est vetus scriptrie. qui eius visi, FDicoyum aliquem ab Arianis steti sedeat. Id quod de nonnullis aliis Asia Beelesia diei de e . ι In his Menophantus, di Evethina Ephestii i vide Lequie . ram. i. seqqaI ique nonnulli aliarum Eceles amen . quos numerat'seqq. ρυιω/s Lequietitus , qvus equide M. ne longior fim . praetermitto .
193쪽
nis, aliisque haereticis in Asia relictus. quibus Graeci ab Ecclesia
Romana sese omnino sejunxerunt. Nam etsi fuerunt aliqui in
provincia Episcopi, qui adversus Photium Ignatii 0) partes de
fenderent, tamen Michaele Cerulario Patriarcha Constantinopolitanorum undecimo seculo rebus novis studente, curanteque, ut
Orientis Ecclesiae a nostris deficerent, coacti a Graecis Augustis Asiani etiam suerunt, ut qui eorum imperio parerent, eosdem de Spiritu Sancto non procedente a Filio, de producta ad judicii usque diem beatitate, quae in aspectu Dei consti tuta est,de negando primatu Sedi Apostolicae, errores probarent, quibus Constantinopolitani delectabantur. Quamobrem post paucos annos tanti flagitii poenas luerunt. Nam Asia ab Turcis capta quae oppida di aedium amplitudine , & multitudine civium celebrabantur, multis patria sponte cedentibus . aliis dura pressis captivitate , aedificiis autem vetustate collapsis, in eum statum redacta sunt, ut vici, non urbes appellari hac nostra aetate possint. Ephesus, quae urbs ceteris praeserri merito consuerat, perpaucos nune incolas Christianos habet sa) sine Episcopo, imperitos rerum , schismaticos . miseros, egentes, durissimaque pressos servitute: nam si qui sunt alii, sunt autem minimo numero ,
ii Muhamedi partibus student. De Pergamo autem quid me- . morem , quod Oppidum in easdem sere incidit in quas Ephesus
,, Masaiia, s vel Missu hi dicta . . . ob rudera venerabilis ... Coluamias cin ea urbe 3 marmo- ,, reas disiectas , & stibanotas ostidimus alia, albi toloris , mixti alias . Ndi autem erant prope ,, templum Diandi cuius singamentia Eeelesas Christianos inadis easse verisimi e videtur quais,, rum diameter erat septem eiiciter pedum, longitudo quadraginta ... Non procul a Diana tem- ,, plo versus Boreapeliotem humi iaeet amplum lavae rum e lapide Porphyretico ei imatum , is cuius interior circulus ab extremo ad ektremum sex et te iter redes continet. Hoe D. Johan ,, Oliin usum Liae quidam asserunt , eadem incerta traditione eonfisi , quatuor adhue eolum- ., nis restantibus , quibus is institista volunt . At parum eredibile est Chνistianos sub Domitia- , , no, Trallano , quo tempore tot gravia passi sunt, op but, & dignitatibus exuti , di quorum, , mysterla , de ritus religionis elam iti eryptis fiebant. Ae eelebrabantur, de tauta magnisees -- tia meditari , di eousulere ... Quam splendida, & magnifiea teinpla essent. ostendit unicum ii lud , quia hodie restae, divi Iohannis memoriae eoniae ratum . ad septemtriovem , iam Turcais, , rum Moschea , septuaginta pasus longum . latum viginti, eusus duos totos substinent quatuor ,, insignes etiIumna . Conser etiam Cornelium Arurnium radive au Le nr Iom. I. pag. ς ε . A. ed . an. i as. De Graecis, qui nune rippidum ineolunt . se habet Tarne sortius rom. I. δεν δέ LevAnt. pag. . . ,, Urbem, quae a Stephano Byllantici 2ωιεανιτα is appellata si, in Wieum esse,. redactam , habitatique a similiis Graecis triginta elieiter , vel qua saginta . Conser spontum I. de Levant pag. 33σ. tom.I. ed t. LVrim. o. io t. ubi de septem Asiae EccIesu agi z.
194쪽
sus 1ὶ calamitates p De Asso vero, Trallibus . Colophone nihil dicam, quas urbes, vel pene eversas, vel multis partibus diminutas , aut nulli Christiani. aut pauci , iique errori addicti
incolunt; nisi aliquos Armenios demas, qui eo mercaturae Caus. sa commeant, vixque aliquando Praedicatore', hoc est Dominicanos,ex eadem gente magiitros vident,qui eodem se interdum conserunt,suosque instituunt, ne longa consuetudine G corum , Turcarumque vitiari eos, inducique in errorem sinant. Smyrna portus etiam nunc incolarum numero, urbisque vetustate celeberrimus est. In eo oppido praeterTurcas,Graxos Schismaticos, Armenios Monophysitas, Britannos, Batavos nam Iudaeos praetereo , qui sere omnes Hispanico sermone utuntur
sunt etiam catholici cives non pauci, quibus Episcopus quandoque , persaepe vero Vicarius Apostolicus a Sacra Congregatione de Propaganda fide praeficitur. Coenobia ibidem
Franciscanorum obse antium , Capuccinorum, Iesultarumque cernuntur , qui statis diebus concionem Convocant , plebemque instituunt. Mercatores Galli in Iesu itarum , & Ca- puccinorum templa frequentes confluunt, sacrificioque inter-1unt, concionantesque sacerdotes audiunt, quod ipsi quoque
ex eadem sere omnes natione sint, linguamque, dum conciones habent, persaepe utantur Gallorum. Veneti, ceterique
Itali Obserυantes Franciscanos, propterea quod hi etiam magnam partem itali sint, adeunt, inque horum Ecclesia mysteria percipiunt, disserentesque de rebus divinis, deque moribus sacros Oratores intelligunt. Armenii Orthodoxi dum Dominicanum aliquem e gente sua S rnam venisse, divertisseque ad Franciscanos cognorunt, diebus sestis ad eum conveniunt concionantem audituri. Atque optandum sane esset, ut qui Asiam peragrant Armenii ex eodem ordine sacerdotes, Smyrnae hospitium haberent. Namque hoc modo multo suis civibus majorem afferrent partem commodorum sa). .
,, stianos Perpamenos in miseria , & squiliore versati . Forum Aeetesiain cathedrale in s. Iohan ,, nis , quae ad orientem solem *etiat. e. etiam pene , ae dirutam esse ... vix in oppidu qu nac , , eim chi istianorum sim lias agere , qui agro. eolant. Eeelesiam eos unam habete , qua Deo in is honrerem s. Theodoti dedieata se . a De stryrna agunt Smithiua , sponina , Bruγhἰut . Turde litus , innumer ne alal , qui sua itinera descripse i unt. Quae autem 4e chaistiani, sis γεhetis bu, diat, ante annos visi uesanos bist' oculis egoinet viai.
195쪽
aes O ORIGINUM ET ANTIQUITATUM
LEsbus , & Chios proximae sunt Asiae Insulae, quarum una
ab altera sexaginta circiter passuum millia distat. Me tylenes urbs in Lesbo est antiquissima , cujus olim Antistites jure Metropolitico utebantur. Sed quo primum tempore in Insibiam invecta Christiana religio fuerit, non satis constat. Hoc certum est , ante Constantinum Ecclesiam Me line suisse, martyrasque viguisse, qui eam mirifice amplificaverunt Nunc Turcis paret, incoliturque a civibus majore parte Graecis Schi Lmaticis , & Muhame danis. Nam etsi in ea Catholici degunt,
sunt tamen exiguo numero, ortaque parentibus Latinis, qui se
des in Insulam mercaturae caussa. tra nitulerunt I) . Chii, quae decem fere millibus passuum a continenti Asiae abest , urbs est ad orientem solem spectans, & multitudine civium , & aedium
magnitudine, & agri amoenitate Ceterarum omnium , quae in
proximis Insulis cernuntur, saὶ sacile princeps. Cum Paulus Apostolus in Syriam navigaret, contra Chiumstetit, ut est auctor
Lucas 3) in Aetis Apostolorum. Sed quod in oppidum ingressus
4 Est tamen aliquibus visum . suisse in ea insula sindamenta religioni, Christianae opera pIuli iacta, qui eodem appulit. Acy. Aps. e.xx. Vi . Nam etsi ille insequetite 4ie inde seresserit, pertamen eredibile est , relictos ibidem aliquos fuisse, qui Beelesiam institu rent.De Metylenes Epio eopis eon set Lequiem tam . . pag. 3 De natii hodierno insula . vide Turnesortium Iom. . pag. i 3 8 .seqq di spnnium pag. os . rom. I. a Non is ego sunt , qui amore me patriae duel ita snam , ut plus ei tribuam , quam veritasso et e videatur . Qui enim mihi aienti dissiculter credendum eenserent. hi consulant itinera ria doctissimorum vitorum , qui de chio insula loquuti sunt . multoque plura de numero ei vium. de disetis chiorum , de motibus , de templis dixerunt , quam ego di eoeulit Zebeam , aut G, emporis , librique brevitatem mmm . Consule Turni sortium riam. i. pag. o. seqq. Bluynium rom. . pM . 3 3 3. seqq. edit. an. 1 II. quo IOeo ,, On povrtiit, anquit . avee raison appeller cerae Ille te Paradix de totit la creeexe. mitto Sponium , Petrum vanteum . The venotum, Abbatem a Burgo, sexcentosque alios, qui in suis itinerariis de instilla eiusdem amoenitate , ine lisque t qauti sunt . In ea prater templum , quos populares Homeri scholam aspellant , vix ullum reperire vetus munumentum aieet. De seloia eadem conser Teonem Allatium Irb. d. PMνia Homeri pag. oseqq.editrian. Is o. e hii multos antiquos ei ves suos eommemorant,et uos fuisse litteistarum , philosophia , mesetisque laude illusMes constat . In his Homerum, Metrodorum , The pompum Histotieum , aliosque numerant . Sed de Chio, s Deus, vi diis vivam, eoneesserit, agam data opera aliquando . & quae ad eam pertinent, illustrabo , quoad eiu, sisti m erit diligenter . interea hoe in neo . Nullum sere veterem aut historicum , aut poetam e Iebrem suisse . qui chii insula non meminerit . 3 M. Apod. e.xx. v. s. i. Et inde s ex Mei3Iene i navigantes sequenti die pervenimus aητι κρυ contra Chium .
196쪽
sus non fuerit , neque in pago, vicove ullo constiterit, nulla caussa est, cur eum institutorem Ecclesiae Chiorum suisse putem. Isidorus miles Alexandrinus, quum, Decio Imperatore, Chium appulisset, seque Christianum esse assirmasset, in jus vocatus, julsusque idolis sacrificare , quod Deci , quam hominibus parere se malle dixisset, multis tormeatis excruciatus . capitis denique condemnatus est . Elatum deinde corpus a Merope matrona , quae Christianis partibus studebat . & asportatum opportunum in locum, atque conditum suit. Quae res plane essicit,medio seculo tertio Chii Chri itianorum coetum I viguisse. Verum quo tempore introducta eodem religio nostra fuerit, ne conjectura quidem assequi possiam. Non enim cives moror meos, qui aevo Apostolorum inlatam in Insulam fuisse defendunt. Etsi
enim ardeo amore patriae, numquam tamen committam , ut
quisquam mihi hanc esse veritate cariorem putet . Mortuo Deincio, persequutoribusque religionis, resti tuta Ecclesiae Chiorum pax fuit. Igitur crevit deinceps majorem in modum , Episcoposque nacta est , quorum aliqui Synodis, quae contra haereti cos coactae suerant, subscripserunt. Verum ubi Graeci a Roma-nω Ecclesia desciverunt. qui in urbe . vicisque erant ex eadem gente . sequuti sunt partes Patriarcharum Constantinopolitanorum. Cumque Genuenses familiae aliquae Chium venissent, sedesque ibidem constituissent, remque in Insula publicam administrare coepissent, cum errare Graecos perspicerent, metue rentque . ne si ceremonias , moresque eorum sequuti essent, schismati ipsi quoque . atque haeresi assuescerent, Episcopum a Romanis Pontificibus quaerendum putarunt, qui presbyteros consecraret, remque divinam ritu Latinorum faceret. Templa praeterea in urbe , vicisque aliquot extruxerunt, in quae nostris convenire, sacrisque mysteriis interen liceret. Graeci, qui id graviter serrent, cum de pace cum Romana Ecclesia egissent, tum id facile praeter cetera impetrarunt, ut Chiis a Patriarcha a) Constantinopolitano Episcopus daretur . Sed ubi animadversum est, eos , qui implicati errore ante fuissent, novis rebus
197쪽
Is et ORIGINUM ET ANTIQUITATUM
studere, neque manere in fide velle, sent enim leves Graecorum, minusque conitantes in piatis', conventisque servandis animi . rursum Chii latini ritus, qui schisma vehementer aversabantur, praefici sibi Antistites, quales initio habuerant, Curarunt. Atque is nostrorum hominum in ea insula ad tempora Pii V. Pont. Max. status suit. Nam Turcae , quamquam oppida Asiae , Macedoniae, Thraciaeque omnia in potestatem redegerant, tamen impediendum non putarunt, quo minus familiae Genuensis
generis . de quibus supra demonstratum est, quasque sibi stipendiarias Turcae fecerant, principatu Insulae potirentur, suisque legibus, atque institutis viverent. Sed xvi. Ecclesiae seculo. eum eo praefectus classi Turcicae appulisset, urbemque in deditionem sIὶ accepisset, quibusdam nobilibus Theodosam, quae deinde Cassa est appellata . discedere coactis, & aliquibus Iustinianis adolescentulis captis, atque Constantinopolim abductis, Latinis permultis manendi in patria potestatem secit, utque suum ritum colerent, permisit. Interim sa) illi ipsi adolescentuli majore parte , quod mori potius se velle dixissent, quam assentiri his. qui eos ad Multa me di sectam amplectendam impellare conarentur, gravissimis tormentis aflecti martyres decesserunt; reliqui vero, quorum minis, terroreque suppliciorum ex pugnata conflantia et , cum primum licuit, fugi sibi salutem poetierunt,atque in eas regiones profecti, in quibus tuto vivere , patriamque religionem palam profiteri possent, pie deinceps, integreque vixerunt. De martyribus cum esset enuncia tam ,
Pius v. P. M gravissimam habuit ad Senatum S. R. E. Cardinalium orationem. Interim Chii Orthodoxi Schismaticis auctoritate praestabant, & homines domi , sorisque habebant, qui doctrina , virtute, dignitate singulare afferrent patriae decus , &ornamentum. In his Vincentius Iuttinianus, qui anno Iςς8. Magister ordinis Praedicatorum electus , anno Is 7 o. in Coue-gium Cardinalium a Pio v. Pontifice cooptaetus est. 3) At Graecis Consea Tournesortiam & The ventitum l. . a Extat de Adcilestentibus iii dein libellut italiee eg;tus ab Abbate MIehaele Iustiniano o Praeter v Mentium . suerunt Chii Cardinales ex eadem gente Iialliniana duo Benedactuε . atque Horatia . Horatius autem Custos primum, tum ubi ei S.R. E. Cardinati, renuae latus, prae lectus Eibliotheea vatieanae Lit. Ediderat is Acta s. synodi Florentina an .rs a . Roma . Pag. vero
198쪽
Gneci, qui animo semper inimico in Latinos suerunt, cum patinequirent, eosdem Latinos sibi anteponi;gratia apud Turcas, donis,artibus denique omnibus obtinuerunt, ut pares primum, tum longe superiores nostris essent. Exitu fere seculi superioris Esnus classe Chium pervenit. & Insulam in potestatem redegit
Venetorum . Sed cum Turcas naves parare , eoque majoribus copiis venturos prospiceret, de fuga cogitχre coepit; accitisque primis civitatis , quid sui consilii sit ostendit. Hortatur eos, ut nisi in summum fortunarum , vitaeque discrimen adduci velint, naves conscendant, secumque in ditionem Venetorum proficiscantur. Leonardus si) Balsarinus Episcopus tunc erat Chiorum Latini ritus. Is quod se in suspicionem proditionis a Graecis vocari intelligeret, deserere Ecclesiam, unaque cum Iustinianis plerisque , Castelliis , Timoniis, Guiducciis, aliisque nobilibus permultis abire in Peloponnesum constituit. Turcae principatu Civitatis potiti, templa omnia Latinorum everterunt, virosque nobiles quatuor suspendendos sa) laqueo judicarunt , quos conjurationem cum Baliar in iis , dc Castelliis fecisse, Venetisque persuasiise, ut in Insulam venirent,acceperant. Eorum unus Iohannes e gente Castelliorum fuit, cujus juvenis eximia
pulcritudine cum Turcae casum miserarentur , tentandam esse virtutem existimarunt. Itaque eum certiorem faciunt. perfacile esse supplicium vitare . Nam si Multam edo assentiatur , sciat se non modo salvum suturum . sed etiam cogniturum quid munificentissimi Turcae possent. Ad haec ille innocentissimus respondit: injuste se esse damnatum , qui conscius sibi erat, nihil se cum Venetis de deditione civitatis egisse . Quod hortarentur , ut si vivere vellet, ad Muhamedi sectam transfugeret, scirent, extorqueri ab se nullo modo posse, ut tanto suo damno vita seueretur. Esse nχmque sibi exploratum, eos,qui Christum de- Tom. II. V serant,
veto' 9. sie habet de se ipso. ,, Erant sub eiusdem Reipublieae Genuensit dominiri alia etiam reis M pioines , & orienti, insora , i nter quas & chios , quam a praelata tepubi ea primum , demum ,, ab Imperatoribus , Iustiniana nobilis Ianuensis familia pleno, ae perpetuo Iure obtinuit, in qua ,, & ego eiusdem familia natus sum . . . Iam vero initio aeuli superloris singulari vitae sandi itatesioru t Maria Raggia Uid .ia , quae chii euna diu egisset, tutia Romam venit, ubi sancte decuist, sepultaque est in AEde S. M. super Minaevam. Viri docti ina eonspieui eamdem Insulam superiore se eulo illusitarunt, in quibus Leo Allatius vir doctissimva , ti Georgitis Coresua , R Liga dius neruut . De Timotheo Iustinianti tune Episcopo Chii . eum eapta a Tui eis urbs est , cousule Fontanam Thrate. Dominis. ixει. tιι. i ε . I Crinne Cataoniam , & Historis cir ceteros re trublica venetae ad anas s .ser. a Consule Tournesortium ibid.
199쪽
rant. Perpetuo esse perituros. Itaque abirent. Nihil enim se laborare . De sortunis , de domo, de capite suo, quod visum illis esset, statuerent. Pro his rebus omnibus, quae facile intercidant , esse sibi in Caelo paratum sempiternum regnum . Igitur
quum proficere quidquam se posse Turcae dissiderent, eum in supplicii locum , una cum aliis tribus deduci, atque suspendi jusserunt. Interim Latini iisdem in templis , in quibus Graeci
congregabantur, celebrare Sacramentum Eucharistiae solebant. Post Consul Gallorum , qui in Mamachiorum aedibus agebat, aulam domus. Jacobi Mamachii rogatu , in sacrarium convertit , & Franciscanis, ceterisque Latinis Sacerdotibus, ut eo convenirent, ac divina ossicia persolverent, potestatem fecit. Sed quod is ad Capuccinos, qui Coenobium , privatumque sacellum extruxerant, accedere constituitat , Iacobus Consulem Britannum, qui orthodoxus erat , permovit , ut loco Galli in aedes suas veniret; nisi enim auctoritate aut Gallorum, aut Britannorum deterriti essent, Muhamedanos in se impetum iacturos ,& Bain domum, sacrariumque eversuros. Ruri quoque , ut alii Latini nonnulli, ita Iacobus in privato sacello ab Latinis Sacerdotibus rem divinam fieri curabat, eosque ad SynaXim vocare consuescebat, a quibus nihil eta timendum arbitraretur. Sed a Baliarinii secessione ad an. I ao. Latini ritus Chiorum Ecelesin Episcopo vacarat. Quo tempore a Sacra Congregatione de Propaganda Fide Vicarius, ut vocant, Apostolicus ei praeficiebatur, qui Catholicos regeret. Eo, quem dixi, anno , Cum Caroli VI. Romanorum electi Imperatoris Augusti, aliorumque Principum Christianorum ossiciis , relli tutum templum S. Nicolai fui St, Philippus Ba vestrellus , qui Vicarius Apostolicus aliquamdiu fuerat, dictus ab eadem S. Congregatione Episcopus est Chiorum . Paullo post Dominicani, Francisi
Cani, quos Resormatos vocant, & Iesu itae aedes sacras aut no-Vas eXtru Xerunt, aut veteres, quae furore hostium eversae se
Tant, restituerunt. Id Turcae, nescio Sullano, factum se in aj bant. Igitur Constantinopolim scripserunt, ut quid facto esset
opus, cognoscerent. Acceptis a Sullam litteris, quibus praece Ptum erat, ut ejusmodi aedificia diruerentur, Dominica nos
Principio aggrediuntur. Horum Ecclesia, Coenobioque landitus
200쪽
CHRISTIANARUM. LIBER II. I s s
eversis. ad Jesultas contendunt, eorumque sacrarium destruunt.
Capuccini pecunia . ne quid simile patiantur, agunt. Nam Reissor mali Franciscant Consulis Britannici,qui etiam Germanorum
Consul erat, auetoritate, ornamentis ex aede sacra detractis. periculum vitant. Episcopus, primique civitatis aut Constantinopolim abducti, indignisque modis tractati, aut in carcerem obisscurum conjecti, magnam vim pecuniae, ut sese liberent, Turcis numerant. His liberatis, novae sunt deinceps in nostros coortae, Graecorum imprimis calumnia, tempestates. Anno circiter II ς. Franciscant, quos Resormatos appellari diximus, Germanorum auxilio, facultatem extruendae Ecclesiae impetrarunt, quo cuique nostrum accedere ad sacram Synaxim sine periculo liceret. Nune
se res Latinorum in Insula hoc modo habent. Divina ossicia pres
byteri laici in Ecclesia Episcopali S. Nicolao sacra peragunt.
Praeterea sacraria in vicis quibusdam, agrisque obtinent quatuor. Hospitia quoque in oppido sunt Dominicanorum , Iesu itarum . Franciscanorum, & Capuccinorum. Solis Franciscanis templum, ut demonstravimus, concessum est . Scholae sunt ibidem publieae Jesultarum , Franciscanorum , & Sacerdotum quorumdam
laicorum. De Graecis cum inquirerem , sic reperiebam . Antistitem illis a Patriarcha Constantinopoleos dari. Hunc juribus metropoliticis gaudere, templisque in Insula potiri serme trecentis , quibus presbyteros, quos velit, praeficiat. Monasteria quoque ei esse subjecsta Monachorum tria , Monacharum unum, quibus integrum sit ad suos interdum adire, in aedibusque parentum aliquamdiu degere . Monasteriorum priecipuum esse illud, quod P ean monin appellant, quodque magnificum templum a Constantino Monomacho extructum , insignemque Manu scriptorum Codicum Bibliothecam habeat. Monachos, Sacerdotes, laicosque omnes acerrimos esse hostes Latinorum. I
Sed Cycladum Insularum praecipua Rhodus fuit. Quo autem primum tempore Rhodii ad Cliristiana sacra accelserint,
Ilae ego de Chlorum rebuε paullo eoplogiis dixi. Confido autem fore, ut aequa acii.n testotes ferant. Est ea im omnibus exploratum reprehendi neminem tute posse, qui plus e.se qui i-piam patria concedendum rotat. De Episeopia Gaeis Insulae eoniae Lequieniusn to . r. Or. Cor. 33 a. de Latinis vero tona. I xl. DI. cia a. sqq. Aυ rei Dn voeat eum qui nunc eii, Epistopuin chiorum laticiorum ibid. Lequien. pag. io ε. que m Baυsνersum appillare debuit. Leo Allat iis i. DI. De eonsensu utramve Eeri. e.κ.ρ .i asy eLι. Colon. Graecis , ait, chii suci tempore Latinorum am eos fuisse . Id fortasse exiguo illo temporis ilitervallo , quo ipse in patria egit , e .atingere potuit 3 semper autem non item .