Fr. Thomae Mariae Mamachii ... Originum et antiquitatum christianarum libri 20. Tomus primusquinti pars 1.

발행: 1750년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I 28 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

perficienda , quae ad augendam Eccletiam si) spectarent. Quo in genere plurimum etiam laborarunt hi, qui dicti deinceps Episcopi fuerunt. In his Aberctus sa), & Claudius Apollina

ris 3 . Hic cum coetus Chrillianorum , imprimisque Hierapolitarum magno in periculo versari cerneret, quod Ethnici, qui cos in suspicionem mali vocarant . quaerendos ad necem esse arbitrarentur, Marco Aurelio Antonino Vero insignem libbrum obtulit, qui ab se de veritate Christianae Religionis scriptus erat,& quo modum vexandorum nostrorum hominum fieri petebat. His litteris scriptis, cum impetum aliquanto hostium retarda siet; infirmioresque, ac dubios Christianos propter suppliciorum metum, libris duobus , qui erant de veritate Relisionis Christianae, confirmasset, ad reprimendos Iudaeos, quorum caussa multae tempestates in nostros esse interdum excita- tres intelligebat, animum convertit, eorumque errores Con

futavit . Interim in Phrygia haeresis Montani ita rum , quae Cataphrygarum etiam dicta est , serpere , latius disse in inari.

manareque in urbes provinciae coepit. Mus rei ut est certior sa- ictus Apollinaris, maturandum judicavit, ut errorem nascentem opprimeret, ne si propagatus magis esset, animi vitiarentur

Orthodoxorum . Nam fetis prodigiis, inanibusque visis imperitae multitudini imponere Cataphrygete poterant . quae sibi esse quotidiana jactare, factisque ostendere conarentur. Itaque in hos quoque tot libros edidit, quot esse ab eo de veritate religionis vulgatos diximus. Cataphrygibus superatis, Ethnicisque deterritis , ne in Christianos adeo immaniter virent, mirificeque

et sunt, qui ante PapIam sulae ab IIeroe rectam eenseant Ille rapolitanam EeeIesam . Conia aule Leqvieni uin ibid. de Papia . c riniat Eusebium lib. t I. Imbr. cap. xv. μου. ε . e, lib. HI. - .xxxv l. p. g. 3 o. ub; ., Papias , inqit , Hierapolitanus Episcopiis eadem xtate celebris suit. ανήρ πα άντα ἔπι ριαλιτα λεγ ωτατυ, .us γε ε .s ειδαμ .,: viri rimis disertus, OrscriptΠιra peνιIus . Vide eo. xxx xx. pag. 333. seq. quo loco negat Papiam fuisse auditorem Apostolorum . At is ipse , qui disertum Papiam, peritumque ser pluratum dixit ; ubi de Mil- lenatismo sermonem instituit , quem errorem probarat Papias , de gradu hune eluditorum deiiciendum existimavit. ,. Fvit, inquit . medioeri admodum ingemo praeditus , ut eu scriptis il- ,, Ilus eoniicere licet . At alii. in quibus Irenaev , magno eum di ingenio , di facultate scriptura tuin floruisse testantur . Maluissem sibi ut paullo plus Eusebius eonstreisset . Nam sententiam Pa pia nihil moror . scimus enim homines doctos lapsos interdum errore seire . Quoa si res po- feetet , quam si ille turpiter lapsus per spieue sane demonstiari a me posse cousaerem . a Martyrolog. Rom. ad .Lxxia. Oct. I equien .ibiae pag. ὀι3 De Apolos. Apollitiaris videndui Euseb. ι.ε v. e.κxu i i. par. I ρ i .seq. quo loeo etiam disi

serit de eius a ersus sensiles libνis .., ι .ris duobus de verit e , dAobss contra Iuda ιι , Norere contra tum orientes Οι Mygas.

172쪽

CHRISTIANARUM . LIBER II. I 29que re Christiana amplificata, Apollinaris decessit, & suc

cessores doctrinae, ac dignitatis habuit, quales ipse futuros non expetierat modo , sed etiam sperarat. Ii enim Episcopi, praedicatoresque I) veritatis consequuti sunt, qui neque minis, neque edietis, neque ullo genere suppliciorum dimoveri a suscepto consilio tuendae , dilatandaeque disciplinae Christianae

possent. Ergo & conventus saepe agere , & conciones habere ,

quibus plebem instituerent, a) consuerant. His praesidiis ita aucti numero, opibusque sunt, ut quarto seculo nulli Ecclesiae cederent, sacrisque aedibus abundarent, in quibus congregarentur. Atque haec de introducta, propagataque in Phrygia Christiana religione dicta sunto .Pisdiae Ecclesiarum institutores Paulus, & Barnabas suerunt . Nam Perge , quod est Pamphiliae oppidum , profecti .

Antiochiam , quae Pisidiae metropolis erat, venerunt , mul

tosque Iudaeos, eorumque proselytos, uti suam fidem Chri

sto obstringerent, permoverunt. Id ubi incolis nunciatum est, Pene universi in Synagogam concurrerunt, ut quae ab Apostolis dicebantur, cognoscerent. Erant e Iudaeis, qui graviter ferrent, tantum Christianis tribui ab Antiochenis , quantum sibi numquam ante tributum fuisset. Hi arguere Paulum . & Barnabam, reprobareque omnia, quae ab illis de Christo disputabantur, coeperunt. Apostoli nunciari Iudaeis priore loco, uti supra demonstratum est, Evangelium oportere dixerunt. Quare fa

rina. II. R etum

a vide Leo uten. ibid pag. Er . a Conser Lequien. ibid. De reliquis Beelesis phrygia paeallanae , ae salutaris eonsulendus ibid. 3. Lequienturi & Eusebius pag. a 3ν. H. E. a s .a 4. ere. eZI. Can 'abr. De statu autem praesenti Ecelesiae Hierapoleos hae habet Smithiu, i. e. DI. I 4. ,, Hierapolis, inquit , hodie a ,, Turcis P.ambu las, hoc est Gospina turri, ob rupium elivos , qui a longe initar guimpii

,, eandicant. urbs maioris Phrygiae . sub exeelio monte ad septemtrionem eonditur . Laodaca, , ad aubhum ex adversti opposita . planiele quinque circiter mille passus lata intercedente , ,, quam interluit I.ycus . . . Iugebam huius agmiranda urhis vere ilebilem , di miserandam sors, tein , tot templa intereidisse mihi doluit, quorum parietina adhue durant . Ubique erant alis, , taria , fornices , A eostitimae pristinum splendorem , & gloriam retinentes , palatiorum , alia- ,, rumne insignissinarum adium appendices , ut inter praeeipuas nou solius orientis , sed totius,, Mundi urhes ieeenseti . dum staret , meretetur . . . Ex sepulcris quaedam adhuc supersunt s,, plane mausolea , integra quidem. &illaesa, quasi mortuis pareendum esse inter tot clades , ,, quas urbs passa est . lex naturalis vel effetia hostibus susserit, eorumque monumenta dem ,, liri plane saerilegum esse videretur ... Inseriptionibus prcipe omnia insignita erant, quarum ., aliqua tot lineis, iisque valde in longum petitens . eonstant, ut non epitaphium . sed hist ,. riolam eontinere videantur . sed hie ubi etiam sub dio pera octare vellem . non licuit morari. Hoc scilicet statu amplisinum oppidum nune est. Jacet deiulatum , nullosque incolas babet.

173쪽

I3o ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

istum ab se, quod Christus jusserat fuisse . Quod si Christiani fie

ri nollent, curaturos se, ut quam salutem Iudaei negligerent, eamdem Ethnici consequerentur. Id ut elatum in vulgus Ethnicorum est, summa universi laetitia sunt asseeti, eaque die magna facta est Ecclesiae Pisidensium Antiochenorum accessio. Interim dum non in ea urbe modo , sed in tota provincia latius Christianismus disseminabatur , Iudaei invidentia ducti, matronas, primosque civitatis concitarunt, ut Paulum, atque Barnabam finibus expellerent. Apostoli, polleaquam in proximis provinciis versati aliquamdiu fuerunt, ubi tumultum celsasse, furoremque civium aliquanto esse repressum acceperunt, reversi eodem IJ

sunt, conῖrmatisque in fide discipulis, Episcopos, atque Presbyteros in oppidis conitituerunt. Post qui praesecti Ecclesiis

fuerunt, cum religioni commoda fortunasque suas poli posuis sent, inque extremas sepe redacti essent calamitates , quod se perstitionem oratione, virtute , prodigiisque delere contenderent, auctores plerisque suerunt, ut sese respicerent, cognoscentesque, neminem pro inanibus rebus prudentem. volentemque seipsum in summum periculum adducero istere, ab idolorum cultu ad Christianam religionem traducerentur. His laboribus Antiochiae Eudoxius, & Cyprianus; Hadrianopoli Olympius; Seleuciae Ferreae Artemon iuncti sunt: idque tandem impetraverunt, ut quarto seculo Pisidia universa plena Christianorum

Pamphiliae incolas in Iesu Christi doctrina Paulus item .di Barnabas, ut est alio loco dictum , instituerunt, imprimi Duue sa) Pergenses, quorum est in Actis Apostolicis facta men tio sed quibus illi, ceterique Provinciales deinceps Episcopis

usi fuerint, a nemine usquam scriptum invenio. Nulli tamen dubium esse debet, quin magni Viri, singularique virtute excellentes Ecclesias , quae in Provincia vigebant, moderati sint. Nisi enim ita se res habuisset, neque tam copiosi, neque tanta multitudine in Pamphila coetus Christianorum quarto seculo suissimi, quanta suisse a scriptoribus eorum temporum est litterarum

174쪽

CHRISTIANARUM. LIBER H. 13 I

mandatum monumentis. Quemadmodum enim sine duce in unam sententiam convenire, tamque recte institui, dirimereque controversias potuissent, quae oriri interdum in Ecclesia con

suescunt 3 Sed ubi divisi ab Ecclesia Latina Pamphilii, sequuti

que schisma Graecorum sunt . in maximas aerumnas inciderunt. Nam paullo post a Turcis subacti, ita de priore gradu honoris, existimationisque dejecti sunt, ut non modo cultum amiserint humanitatis, sed etiam omnibus pene rebus spoliati, ne oppida

quidem illustria habeant, quibus ante gloriari solebant. GCAPUT XIII.

De origine , progressu , statuque praesenti religionis in Lycia, Caria, Lodia ,& Asa minore.

π Odem sere tempore, quo Pamphilii sacris se Christianis

a addixerunt, sinitimos Lycienses a suisse nostris mysteriis initiatos , credibile est . Neque enim finibus unius provinciae contineri ii, qui initio sibi onus propagandae religionis susceperant , potuissent, ut si in longe dissitas regiones contendere solerent, ii proximorum rationem nullam haberi oporte re arbitrarentur. Quod si monumenta . quibus res a nostris in Lycia s3) tribus prioribus seculis gestie continerentur , non extant, quod fortasse injuria temporum interdicerint, non sequitur , Coetus in provincia Christianorum ea aetate nullos

viguisse . Quod initio seculi quarti omnibus sere ejus oppidis Episcopos suisse svi praesectos, quod coetus in illis floruit se nu-

x Iae provJneia Pamphilia videndua Cellarius rom. I. G ogr. Antiq. Episeopos provincia eiuslem numerat fetus antiquis monumentis Lequienius tom. I. pag. os s.seqq. a Lyeiam dei sebit Cellarius rom. II. Geogr. Aor. l. i I. cap. I. pes . 9 3.seqq.3 Ee in Graeci quile n At3ον. Apost. eontexiv eap. xvν verss. legimus Paulum una eum sociis itineris venisse ἰis μύεα, j.s λυαί s in Muram Lyeia. vulgatus habet Lystrali 06a . At traditum a Luea non est, ullo ne ibi Apostolui diseipulos reliquerit, qui religione . Christianam ineti is explicarent, eum ille Myram pervenit. In me nologio praeterea Neaeorum ad 4. 4. Nov. st Ss. Mat. Nisaurii Muroram Episeopa, em --αι Finfreri, qui ordinati sunt as. Dro Apostolo mentio . Sed quibus monumentia tota hae nitatur historia, assequi nullo umquam vetere testimonio potvl.Atia vita s. Nicolai,quciniam suspecta plerisque sunt alia eae non restant, ad derecinitiandum , quod divi de introducta ante extremum it I. seeulum in I. yelain chiilii a Feligione . Episcopos rece et L equienius rom. i. m. αν. lv.47 3.

175쪽

I32 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

merosissimos Christianorum , quod plurimos sub Diocletiano Martyres siὶ o isse constet; hoc sane permagno indicio esse debet, diu ante si isse jacta Christianismi in eadem provincia

fundamenta. Non enim repente prodire tanta sectatorum Christi copia poterat, ut continuo loca omnia Lyciae plena eorum esIent. Sed quae post Constantini tempora magna in celebritate Ecclesiae erant, eaedem post Graecorum ab Latinis desectionem, postque incursionem Multa med anorum pene extinctae, atque deletae sunt, ita ut si pauci Schismaticorum in iis, Orthodox Tum quidem certe vix quisquam versetur. In Cariam . quae media est inter Lyciam. Lydiamque provincias ab Apostolo Paulo invecta Christiana religio fuit. Nam is, cum Samo prolectus esset . ut Hierosolymam peteret, atque Miletum, quod insigne oppidum sa) Cariae erat . appulisset, eo Asianos Episcopos accivit, illosque , ut curam gregis, qui illis fuerat Commissus, gererent, adhortatus est. Id vero factum in ea urbe suisse, in qua nostrum haminum nulli agerent, ne suspicari quidem possum. Medio tertio seeuto. quartoque 3st ineunte non desuerunt, qui ibidem pro doctrina Iesu, quam profite- Tentur. sanguinem sunderent. Itaque Constantino, ac deinceps filiis imperium obtinentibus Ecclesiae provinciae Cariae non infimo loco erant. Sed post Schisma Graecorum eadem ea-Tum , quae proximorum Lyciae . Lydiaeque sors fuit.

Lydiensium in Eccletiarum vetustissima est origo . Etsi enim sunt, qui Clementem Pauli s) auditorem , contra atque Menologii fides postulet, Sardensium Episcopum fuisse negenti Sardis autem urbs Lydiae erat, quae post irruptionem Turcarum in vicum redacta est) tamen priore seculo Ecclesia conitia tuta sane illustris erat, quae Antistitem haberet, virosque san

ctissimis moribus, ac dignos, qui ab Iohanne in Apocalypsi 6

a vide quae ἀxi tom. i. pag. 332. a Viae Lequienium rom. r. pag. O .. seqq.4 De Lydia provineia consulendus Cellarius Tomo eodein pag. roq. seqq. M.f. an. s Consule Lequienium Or. Chri93. rum. . pag. 4O. Aps l. e. iiI. v. i. seqq. Cellarii η δον .i I. i septem Gel. Aia in Apoeta si memor ris n. av. pag. 47. seq. is Caput a i Μιι . quouiam Lydia . ac sedes regum Lydorum . Plinius

176쪽

CHRISTIANARUM. LIBER II. 133

Iaugarentur. Post cum Marcus Aurelius imperaret, Episcopo usi Sardenses Melitone si sunt, viro imprimis docto, atque pio, qui propterea quod cerneret, Christianos in discrimen perpetuo vocari, librum scripsit, obtulitque Imperatori , quo eorum cauilam egregie defendit, postulavitque, ut Ethnicis finem caedendi noli ros facere , juberet. Idem ipse , quod integris, castisque moribus esset, ac dono Prophetiae praestaret, admira bilem in modum auxit Sardensem Ecclesiam. Sed posteaquam Ariani orti sunt, abutique Imperatorum gratia coeperunt, Η eortasius ejus urbis Antistes ab iis stetit, quos Historici Semiaria nos sa) vocant. Quae res non minimam in Sardensem Ecclesiam intulit partem incommodorum . Sublatis Arianis , cum una restituta vera doctrina suisset, tum secuto v. Moeonius, qui Sardibus praesectus Antistes fuerat, sequutus eorum partes est, qui cum Johanne Antiocheno pro Nestorio contra Cyrillum Ephesum celebratum concilium sa) convenerunt. At eorum qui deinde consequuti Praesulum sunt, nullum simile fastum suit, ad tempora schismatis Graecorum . Nam qui Imperatoribus , quam Christo obtemperare maluerunt, id tandem suo merito passi sunt, amplissimam urbem in vicum , Templa a Majoribus Deo dedicata in Meschitas, suosque omnes in potestatem Multa

ri lib... eap. xx x x. IJἀ, eelebratuν maxima sardibus in latera Moli montis . strabo lib.x iii ,,-4. αι Σάρδειν ὲς i μεγάλ. .... ΒασίλMas Φων λυδοῦ. . Sarvis ἀνbs essis magna .. νNaa atiram Lydoνum fu/l...is Damnum, quod sardes eum allis Asa eivitatibus teria ,, e motu sunt para . & Tiberii rei ituentas munificentiam Taeitua narrae lib. a I. Annal. v. xxv a r. ,, Mine etiamnum sardibus visuntur inseriptiones . qua ad Tiberium spectant . Smi- ,, thius in septem Asu Eces.sar. tiria pag.axo ,, Intra areis aream , in3Mi . seper capiti-lum columnaea

s Euseh ι iv. a. r. Hi . p. - . M l. Cantabrig. ev xxvi. pag. 83.-53.v. e.xx IV. . Memiae tunt eiusdem praeter veteres Tertullianum, Hieron. mum δα. novi scriptorca La Tonius . Titiemontius . Dupinius , Celitemus . aliique omnes, qui Historiam Beelesastieam illustra runt . e mmentario e de scriptoribus Eeelesas icta ediderunt . a Nam post Artemidorum , qui subseripsit deet et x S. tiali Nie na , Heortalius memoratur Consule S iEomenum ιιι. t v. eao.xx t v. Dr. ιε g. eδι. Cantabret.

177쪽

I3 . ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

medanorum redactos, ab hisque dura oppressos servitute, imperitos, miseros, omnibus pene rebus spoliatos cernerent. I

Sardibus haud longe abest Philadelphia,quam Turcae Ethh-shur, hoc est pulcram sa) urbem vocant. In eam jam inde ab Apostolorum aetate Christiani degebant. Itaque ab Iohanne in Apocalypsi fit Angeli Philadelphenorum s 3) commemoratio . An

geli autem nomine, ut alio loco animadvertimus, Episcopum indicat, qui administraret Ecclesiam Philadelphenorum . Quamobrem tum primum eam fuisse institutam ad similitudinem quidem veritatis potest accedere . Assentior proinde his, qui Paulum, aut socios , qui ante Iohannem in Asiam venerant, Philalde phiam contendisse, coetumque nostrum hominum collegisse pugnant. Initio secundi seculi magno in honore apud nostros Ecclesia Philadelphenorum erat. Quare ad eam

ab Ignatio Martyre, cum Romam duceretur, litterae sunt datae , quibus omnes etiam , atque etiam hortabatur , Episcopo ut parerent, eoque nescio nihil agerent, ut presbyteris honorem deserrent, quem ipsorum status ς) posceret. Atque ut magis magisque augeri, ubi jam vigebant, Chri Iliani consueverant, ita quoque Philade phiae numero deinceps creverunt, dignique sunt

ab Ecclesia Smyrnerti exilii mali, ad quos tempore M. Antonini Imperatoris de Polycarpi Episcopi Martyrio litterae s6) mitterentur ) . Quarto seculo Philadelpheni eamdem , quam pem

multi alii sunt perpessi s8 calamitatem. Nam Arianis Episcopis usi

et Smithlus ibId. ., Ad orientem Aeetesta cathedralis, ut videbatur , ruinas Iuvimus ... Turis eae unieam habent Moseseam, puleram quidem, olim christianorum templum, evias propyleum, , eolumnis affabre politis ornatum est . Pauci admodum hie reperiuntur Christiani ingenti pa-- tientia , vel potius stupide , ae sne sensu miseram servitutem sistinentes . sed quod longe mi- setius est , absque Ecclesia . absque sacerdote . En deplorandum urbi, quondam sitiriosissimae M statum . Ad congeriem easularum redacta est Lydiae urbs primaria, A sedes Metropolitiea destiis tuitur Ecesecora . a su ii h. ilis. pag. 1 3 p. seal. e. II. v. .seq.4 Conser Lequien. ro . . or. rarit. pag. aset. De hae uibe eonsulendus Cellarius δέ ert. d. vii. Ecel. As m xxxv i. pag. 43.seqs.s Vide rem. I Aps I. Pp.DI. o. qq. edit. an. 724. o conser Ma Martyrii S. Porreavi rom. I. PP. AIostolis. pag. et s. eat. an .i a 4. sieevim habent, , Feelesia Dei, qtiae habitat Smutnam, Ee Hesiae Dei, qua div ei satur apud Philadei-- phiam. consule inae A or. Usseris, S Ruinartii AH.SS. MM snteria pag.er. e . Heron. et Eusebius fidi. Iv. cap. xv. pag. 3 i. essit. Cantabrig. ,, Haec Beato i olyearpo , inquit, qui ., eum aliis duodeeim Philadelpirens bus apud sin3rnam martyrio est coronatus . a Consule Lequientum ibi pag. 6 a.

178쪽

CHRISTIANARUM. LIBER II. 13 susi sunt, quibus extinctis Catholicam doctrinam coluerunt. Postremo ubi ab Ecclesia Latina una cum Graecis sejuncti sunt,etii in minores iis, quibus oppressi S irdenses fuerunt, at in magnas tamen aerumnas inciderunt. Nam a Turcis subacti, templa partim everti. partim in Meschitas redigi viderunt. Quamvis quatuor nunc habere templa, qui ibi agunt, Christiani dicantur, tamen sunt ita pressi, afflictique , ita ut Iohannes praedixerat Foclesiam Philad cphenam futuram I). Est propterea Thyatira sa)urbs Provinciae Lydiae. Ecclesia autem in ea a Paulo ne, an ab Iohanne conili tuta tuerit, non 3ὶ liquet. Sed cum Iohannes Apocalypsim scriberet, negari nequit plures vixisse Thyatirae Chri

stianos. Episcopumque habuitIe , qui illos moderaretur . Fit enim in eo libro Angeli Thyatirenorum mentio. Neque vero audiendi Alogi erant . qui Apocalypsin rejici oportere arbitrabantur , Propterea quod in ea memoretur Ecclesia Thyatirenorum . quam tum nullam sui lie defenderent. Fili enim tertio se

culo, quo illi haeretici furebant, Ecclesia Thyatirensis perierat, non sequebatur tamen, eam primo seculo minime s) floruisse .

haec habet Pati ea atiliquitatis monumenta in ea supersunt . . . Maemvira quaedam vidi characte-

M rihus insigni ea , sed ea aut deorsum fracta . & exei sis litteris deformata . aut si in parietibu , , adium integra manerent, inverta ... Nobis maxime displeuit hae rudera Intueri s sed iti hae , , bariem Turcicam plane exeandeseebamus, dum ad S. Iohannis Ecclesam ad Euronothum ur- ,, his . olim, ut ampi tudo ipsius pene demonstrat. Car euratem , iam sterquiliatum facta in . nos,, convertimus , in quam purgamenta eociliciunt impuri Tureae . . . Collieuli vineis , quas colunt, , Cratet cotisti sunt, sed a vino confieiendo . autumno proxime elapso . abstinuerunt , edicto , Imperaturis , quo vetitum erat . territi, ut, prout mihi narravit Graeua papas, id est Saeeria ,, dos , as lacros Eueharistia usus vix ipsis suppeteret . Nescio an die erem eum posteris eorum , ,, in defendenda Christiana religitine mortem aleo sortiter oppetiere . ideo melius actum es , , . Hi enim quatuor Ecclesias , qua F,s ωὐαγία s. sev sanctissima virginis , s. Georgia, maia is gna apud c hristianos orientales sama, S. odori. S. Taxsareώι nominibus insgniua is, , tur , hic habent , unde eorum numerum neque parvam , neque contemnendum esse quis facile

ri censeat .

,, nomine Lydia purpuratia ei vitatis Thyatirenorum , colens Deu ri audivit, culus Dominus ape- , , ruit cur intendete his , quae die ebantur a Paul. . cum autem baptizata esset, & domus eius ,ri deprecata est dicens , si sulte assis me fidelem Domino esse , introite in domum meam , di manete , , . sed hae mili pris in Macedonia contigerunt. 3 Egregie cellatius ι. e. pag. 447. Alogi haereti ei apud Ep phanium Hars L . n. xxx rr. , , in argumentis. quibus Amealψpsin reiicere tentabant, di hoc p munt: nominat im Eeclesiam ,, Thyatir rum , quae liusquam suetit. At quamvis posteriori tempore ab heret ters . puta Alogi a , , L cataphrygabus occupata timuis sueti t. oon tamen inde sequitur neque prἱus, S Apostolico, , Exti nullam ibi Ecclesiam extitiae. Per olbem terrarum s..t privio Euan setium praedicatum adisi ubi-

179쪽

I36 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

Quinetiam Marco Antonino Imperatore Carpum ejus urbis Episcopum Pergami extremo supplicio religionis caussa suisse affectum i) constat. Sed cum orta Montani haeress suisset, manassetque in multa Phrygiae. Lydiaeque oppida, magno numero Thyatirenses in eorum ineptas, perniciosasque sententias lapsi

sunt, fueruntque in caussa , Cur universus pene coetus, qui an

te illic floruerat, deleretur. Verum paullo ante seculi tertii exitum data opera a nostris suit, ut extincto Montanismo in

pristinum statum restitueretur Thyatirensis Ecclesia ; quae diu catholica sa) mansit, quoad Graeci ab Latinis desciverunt. Nunc quamquam oppidum supersit, nullum in eo extat Christianorum templum, modo sit Thomae Smithio s3ὶ adhibenda

fides.

., ubique sundatae Ee elegae ι quarum vero plures nil gentilliatem relapsa sunt, ut denuo eonver- ., ii au christum opus fuerit. Sie Germania nostra ab Irenaeo l. a. e. DI. dicitur fundatas Ee- ,, es fas habuisse , quas ne de Cisrhenana Romanorum in solo Callico interpreteris . Oeeurrit . ,, qui proximus est Tertullianus e.v I i. -υ. Iuci. Cermanos illos Christum eonnalia , eum Da- ,, eis . Seuehiti , Sarmatis connumerans, quarum limites suos rν- νodb non sin/νmtur a R ., manis , quae sane Ger nania barbara . non Romana ea deieriptio, oihilominus posteriori aeus M vel nulla . vel pavea vestigia Eeelesiarum in Illa vasta regione super uerunt, quae sero ad Chri-- tium deinde reducta sunt. et vide Euseb. I. v. e .xv. H. E. pag. 73. edit. Cantab. At sunt, qui sub Deela passum fuisse Carpum defendant . Conser Ruinartium Aa. Musneeν. pas .aa. eit δεν-.ops. iis. Bollandi ancis is d. x III. Apr/I. pag. ao .seqq. rom. II. & Lequievium ibid. pag. 3ντ. Episcopum autem Thyatirenorum fuisse Carpum . Ostendit ibid. Lequienius . vide praeterea Martyrolo inglum Romanum ad dax a ii. Aprilis.s Nominatitur eniis eius Episcopi Otthodoxi, qui quarto . sequentibusque seculis uoluerunt. Consulendua Lequi en ista ibi smithius ibid. p. ra I . ., Thyatira urbs Lydiae hodie a Tvreis AK bisae . ἰd est album ea. is strum nuncupata a pergamo quadraginta octo , aut circiter milliatibus distantia in planiele δε conduntur ... sed Eeclesiarum dirutatum ne extant quidem venista . . . adhue latuerant Th aia is tira . ais Clariti. D. Cossul Smyrnensa Rev. D. Luhe Mereatorum Anglorum foetetati iille se degentium a eone ionibus . aliique , quibus suspectum erat . Gereos in hae urbe designanda erisis rasie . illesere suscepto ea investigatum i visent , tandemque selieissime detexissent. Sed eeee., quamst missinam fidem faciunt antiquissima marmora . In medio foro desuper tecto, ne perisis pluat,in basi euJucia n columnae Epigi aphen puleris, S eon spieuis charactetibus in etiam tereri.

180쪽

des. Ab Apostolis igitur, eorumque disci petiis iisdem modis, quibus alia in loca, regionesque , introducta religio Christiana in Lydiam est, postque ab iis, qui successerunt, doctrina, exemplis, martyriis ita propagata, uti jam quarto seculo universa sere ejus oppida occuparet, in iisque quasi imperium

tenere videretur I .

Ephesus Asiae ta) minoris Metropolis erat. In eam Cum Paulus, ut supra demonstratum est s3 , pervenisset, biennio que ibi constitisset, Ecclesiam non solum instituit , sed etiam amplificavit, effecitque, ut inde in Asiae oppida cetera doctrina Christi manaret, & ab Iudaeis, Ethnicisque cognosceretur. Multis prodigiis patratis, veritateque doctrinae ostensa , atque probata , cum magnum numerum Ephesiorum Paulus ad Christi 1-na sacra perpulisset, concitavit in se iram non .Ethnicorum modo , sed etiam Iudaeorum . Ergo inde excedere coactus, in alias Provincias praedicatum Evangelium concessit. Quo in munere cum aliquos consumsisset annos, Hierosolymam redire statuit. Ubi Miletum venit, Ephesium ad se , ceterosque Asiae Antistites accivit. eisque ut gregis, qui eis esset commissus, rationem haberent, praecepit . Paeso igitur Hierosolymam reverso , Io hannes Apostolus, Jc Evangelistes, ut reliquarum Asiae, ita Ephesinae Ecclesiae curam suscepit, inque ea diutius, quam in reliquis, ut quae earum omnium caput esset, degere decrevit. Quo tempore timotheum auditorem Pauli coetus Christianorum

Ephesiorum Antistitem fuisse is) serunt. Interim Johannes id

imprimis contendebat, atque enitebatur , ut non tantum Ecclesiae, quarum ante jacta sundamenta erant, accessione mul-rim. II. S torum,

gentem e. dc pag. I Civibus abvadat Tureia,qui hie octo numerant MMeheas, eum ne una ,, quidem Accialia Clitistiana , quantum memini , illi e reperiatur . I De eeteris Eeelesiis Lydiae videtida. Lequievius tom. i. or. Chri s. ρ .a l. seqr. a De Epheso minoris Asa Metropoli consulendus Cenariu1 D pertiati via Eecl. AD AE.xxi κ. q. pag. 3ς. seqq. ct Ges . AnIiq. ι.ii l. e. iii. lag. . . tom. l. eq. edit. an. t 32.

4 Euieb. LIII. e i. B67. g. 8 . essit. Cantabris. ubiri Iolranni. inruit, Asia obvenit , ,, qui plurimum tempotis in ea commoratus, Ephesi tandem diem obiit ,,. conser et am quae eoiis legerunt Batonius ad avi. xcvi. num. xl. N Tillemontiva ia mata Ioh. Apost. tomo primo eἀt. P r . Nam c4teros . qui prope innumeri sunt . praetermitto . quod de re minime nec garia copiosu, non esse disse tensum putem .

SEARCH

MENU NAVIGATION