Fr. Thomae Mariae Mamachii ... Originum et antiquitatum christianarum libri 20. Tomus primusquinti pars 1.

발행: 1750년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

3 6o ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

minicus ramanda, Damianus, eoque natus Michael quinquennis puer , Thomas Clemens, hujusque filius Antonius puer annorum trium , de Clara .

Cum Carolus Spinula impendere sibi mortem videret, memor Ignatii pueri, Dominici Georgii Lusitani, qui martyr obierat anno superiore , & Isabellae, de qua modo diximus,

filii, timensque, ne ob tenellam aetatem , tormentis Cederet. Ethnicisque alIentiretur , ubinam, inquit, meus est Ignatius pQuid de illo actum est puero Z Mater , quae Proxime martyrium subitura , aderat, puellum ostendit, atque ecce illum tibi, inquit, mi Pater. Paratus est mecum interire. Ne time . Hunc ego conditori omnium Deo libenter sacrificabo, quo nullam rem in mundo umquam habui cariorem . Tum mulier natum intuens, mi , inquit, Ignati . Viden eum , qui

tibi baptismi aquis vitam est hac mortali, quam Christi amori postponis. largitus longe meliorem Ei te commendato. Ab eo poscito,tibi ut bene precari velit. Puer nihil cunctatus, genua fleetit, junctisque manibus, Spinulam orat, ut sibi Benedictionem impertiatur. Quae res aseo commovit animos circumstantium , ut plerique omnes collacrimarentur. Gemitus deinde

sequuti sunt, atque clamores concitati , qui satellites , carni. ficesque perterruerunt, qui omnes ne qua repente seditio exoriretur, quod jussi sunt, iaciundum quam celerrime judicarunt. Igitur Mariam , tresque alias mulieres adorti interse- Cerunt , quarum capita , cum ad pedes pueri cecidissent , nihil ei terroris attulerunt. Mox carnifex matrem Ignatii aggressus , interemit. Cujus item caput recisum , cum ille sibi ante pedes vidisset, tantum abfuit ut fleret, ut ne perturbatus quidem esse videretur. Nam flexis genibus, sponte sua collum inclinavit, innuens velle se ejusdem felicitatis participem esse, quae matri paullo ante obtigisset. Igitur Spinula inspectante occisus a carnifice est . atque in patriam migravit Angelorum . His rebus peractis carnifices Athletas Christi ceteros crudelissime, acerbissimeque vexatos, necaverunt Ι) . Neque

412쪽

CHRISTIANARUM. LIBER II. 36 INeque vero Nangasachii I solum; sed etiam in aliis ple

risque urbibus, vicisque Iapanae, aliarumque Insularum Japo ni carum saevitum in Christianos suit. Nam O murae Domini cani Thomas rimarraga, quatuorque alii, qui paullo ante,quam Martyres obirent, cooptati in ordinem fuerant, & Augustiniani tres, Praefecti jussu exusti sunt a). Longum autem eulet omnes numerare, memorareque varia genera suppliciorum,

quibus fuerunt ab Ethnicis cruciati, propterea quod re qua' piam viros Apostolicos juvissent, & Chrillianam religionem profiterentur 3 . Firandi quoque, praeter Camillum Constantium Iesu itam sortissimum virum λ), alii non pauci strenue pro Christo pugnarunt, palmamque martyrii consequuti sunt. Iedi

praeterea , aliisque in oppidis , atque regnis maximo numero viri, mulieresque mortem subierunt, ut religionem , qu m CO-

lebant , fuso sanguine tueri se velle ostenderent f s) . Sed quid

multis opus est 3 Plena erant omnia in Iaponicis insulis caedium . Familiae Christianorum integrae , cives magna multitudine , hospitesque ad supplicium rapiebantur , ac nisi ejurato Christo , nemini eorum vivere licebat. Itaque alii fame, ac siti, alii lento igne 6ὶ , alii serro necati. Non pauci aquae incredibilem copiam bibere cogebantur,quibus oppletis, prostratisque asseres imponebantur, atque superposito ingenti pondere, ita

Premebantur Ventres, ut ex ore, naribus, oculis aqua sanguine permixta exprimeretur ) . Inter ungues, carnemque digitorum multis prieacutae arundinis particul e inserebantur, quos

- subinde Ethnici terram digitis scalpere compellebant 8ὶ. Uno

verbo nova quotidie tormentorum, suppliciorumque genera ,

instigantibus Bonet iis, excogitabantur 9ὶ . Petro Vasquesio si o), Johanne Ruedano si I), Ludovico Tom. II. Z et Bel -

. a lac ceteris , qui Nangasachii eodem anno mari res isbierunt, coiiset eamdeiu Ie s. Eceri .

413쪽

362 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

Bel trino ta) . Mancio a Cruce a , Petro a Sancta Maria t3 , aliisque Dominicanis invictis martyribus Ethnicorum scelere sublatis, Philippinenses Praedicatores de novis ministris in

Iaponiam mittendis cogitarunt, ne , quam tot loboribus, totque virorum sortissimorum sanguine in eam regionem invexerant , religio vi, artibusque sceleratorum extingueretur svi . Hoc idem alii quidam ordines faciunt. Mittuntur a Domini. canis Antonius Gongalesius , Guillelmus Courteius , Michael OZaraeta , & Vincentius a Cruce , qui posteaquam conflictati duriore fortuna ,& jactati tempestate fuissent . in Lechias tandem insulas pervenerunt, quae in potestate erant Iaponiorum. Courtetus anteaquam Manila solvisset, litteras ad Magistrum

ordinis quarto idus Iunias anno I 636. scripsi, quibus eum

secit itineris . quod susciperet, certiorem . Eo cum xv H. Kalendas sextiles appulissent, aequis ne principio , an iniquis usi hospitibus insulanis fuerint, non satis constat. Hoc certum est , paucis post diebus captos , jussuque Praefecti in carcerem deductos, ac primum quidem Guillelmum, Michaelem, & Vincentium ἔ deinde Antonium Nangasachium mense Septembrian. I 637. transvectos fuisse, ut quasi rei perruptarum legum poenas flagitiorum penderent. Guillelmum. duosque Dominicanos, de quibus supra demonstratum est, simul atque portum tenuerunt, Iudex conjici in carcerem praecepit. At ubi Antonium attigisse Nangasachium intellexit, magistro satellitum imperavit, ut eum , sociosque duos Laurentium Ruit-etium Inὸum Sinensi Patre ortum, & alterum natione Iapo nium , qui caussa religionis pulsus in exilium fuerat, ad tesse adducere ne cunctaretur . Ut satellites imperata fecerunt, Iudex ex Antonio quaesivit, quodnam ei esset nomen, & quam religionem , quodque institutum profiteretur . Ille Antonium Gonetalesum sese vocari, & Christianum esse religione , atque Instituto Dominicanum respondit, qui cum aliis tribus, quibus praesectus erat, in Iaponiam venerit, ut errantibus, imbutis que superstitione incolis veritatem explicaret, atque eos, qui

414쪽

CARIsTIANARUM. LIBER II. 363

Christu na colerent, quique tot adversis rebus conflictarentur, in ossicio ,&fide confirmaret, ne metu suppliciorum idololatriae scelere implicarentur. Scire quidem se ab Imperatore edicta e sse publicata , quibus caveretur, ne quis sacerdotum in Iaponiam accedere auderet. Sed esse sibi animarum salutem,felicitatemque veram mortali hac vita, quam in discrimen Coniecerat, potiorem . His aliisque rebus de se , de religionis veritate, de transfugis, qui a Christo defecerant, deque Praesecto Nangasachiano, qui crudeliter acerbissimeque nostros insectabatur, dictis; ita Iudicem commovit, ut eum extemplo Cruciatu aquae Confici juberet. Etsi erat hoc supplicii genus amnium , quae sumere de rcis Iaponii solerent, gravissimum ; tamen Antonius , qui multo plura , multoque graviora, si quae poterant excogitari, pati averet, ubi de se tanta crudelitate decretum intellexit, summopere laetatus, gratias Christo Servatori egit, qui dignatus eum tanto honore suisset, ut pro nomine ipsius non contumeliam modo, sed atrocissima etiam

tormenta pateretur. Interim satellites, quae usui esse arbitrabantur, pararunt,eique ad locum spectaculo destinatum adducto in os infundibulum immiserunt, ac tantam inde aquae cinpiam in ejus stomachum insederunt . ut intumesceret Venter

maxime , ac disrumpi videretur . Idem satellites sociis illis duobus laicis,quorum supra meminimus,cum facere coepissent, ita miseros acerbitate supplicii perterruerunt, ut Christianos se

esse negaverint. Posteaquam laborare Antonium vehementer ,& sortiter resistere , animadverterunt, in terram projectum aD sere , magnisque ponderibus impositis , ita comprelserunt, ut ex ore, oculis, auribus, naribus, quemadmodum alio loco diximus, aqua sanguine permixta eliceretur. Cum jam GP pressium , ac pene mortuum esse hominem vidissent, in carcerem intulerunt, ubi picta Beatae Virginis icon erat. Hanc Iatellites pedibus proterunt. Quamquam erat Antonius Viri bus destitutus, tamen quod ferre tantum dedecus non posset projecit in terram sese , ut eam non modo tegeret, sed etiam veneraretur . Illi contra vim adhibent. Imaginem e manibus sortissimo viro eripiunt, atque conculcare pergunt. Conan tem impedire, alapis caedunt. Animum deinde ad seducen-Z et a dum

415쪽

dum hominem Convertunt. Adhortantur , ut judici morem gerat, seque Christianum esse neget. Exemplum aliorum prO- ponunt . Courtetum, sectosque Dominica nos Iaponicis sacris, curato Christo, imbutos mentiuntur. Ad haec ille: ego ne, im quit , ut nostros tam suisse impios arbitrer Non committam . Novi qua sint vitae integritate , quantaque in suppliciis pro religione sustinendis constantia. Hoc illi sunt a Christo auxilium consequuti. Itaque mentiri desinite . Post , cum ipse tot acceptis incommodis ita debilitatus corpore , fractusque es Iet ,

ut incedere nequiret, deportatus in carcerem est, ubi Couri tum , fratresque ceteros vidit, ac tanto gaudio exsultavit, tantamque laetitiam , atque voluptatem percepit . ut ei restitui vires, addique majores spiritus viderentur. Iam Laurentius

Ruitatus quem ex Lechiis Insulis cum Antonio deportatum

Nangasachium , tormentique atrocitate perter resactum, cessisse aliquanto Ethnicis diximus saeti poenitens, ad Christum redierat, suppliciumque sorti animo tulerat. Restabat, ut Ia

ponius ad sanitatem reverteretur . Hunc satellites nescio quibus rebus pe r moti, in eumdem carcerem , in quo erant martyres inclusi , miserant. Antonius etsi motu se bris vehementi agitabatur, nihilominus orare hominem , atque obsecrare non

desistebat, ut suae saluti prospiceret, caveretque , ne declinato praesenti supplicio, in atrocissimum , sempiternumque crucia tum immitteretur . Hoc Guillelmus, Michael, & Vincentius agunt. Vincitur Iaponius, seseque rursum Christo conciliat. Itaque mu Itis acerbissimisque tormentis laceratus , martyr demum, uti Credere quidem par est , migravit in patriam Beatorum . Interim Antonius , Iaponio Ecclesiae restituto , sese iterum ad certamen parat. In locum supplicii delatus aquae tormento subjicitur . Cum augeri febrim , periculumque esse , ne

moreretur , satellites animadvertissent, reducunt in carcerem.

Ille quod staetram se esse, instareque jam sibi mortem perspiceret, Deo spiritum commendavit; dumque hymnos, psalmoique recitaret, victor v I. Kal. Augusti an . I 637. decessit li) . Post Iudex Courtetum, sociosque emitti e carcere, atque ad

416쪽

CHRISTIANARUM . LIBER II. 36s

ad se deportari jubet. Adductos graviter accusat quod invito Imperatore in Iaponiam venerint , quod imprudentes se in tam magnum. tamque manifestum discrimen conjecerint, quod religionem Christianam, finibus Imperii tot edidiis exterminatam , in Insulas rursum importare conati sint, fuerintque in caussa, cur non ipsi modo, sed alii quoque non pauci in tortunarum , vitaeque periculum venirent . Tum illi, fuisse sibi, respondent, explorata , quae de edictis ab Imperatore propositis diceret. Sed esse ita affectos, atque institutos se , ut propriae mortali vitae anteponendam arbitrentur religionem, pe Petuamque salutem aliorum . Ne putet tam esse manifestum periculum, quod opponeret, ut vitari nulla ratione possit. Aliquos sua memoria , multos aetate superiorum Imperatorum

Christianos sacerdotes elusisse militum vigilantiam , atque in oppida ingretas apud eos delituisse , qui nostris partibus studerent . curasseque, ut Orthodoxi in fide , atque in ossicio confirmarentur . Quod si voluntate Conditoris hujus universita tis rerum effectum es , ut ipsi in hostium potestatem venirent , id tamen Christo gloriae , & sibi utilitati, ac saluti perpetuae futurum . Nam sibi vitio dari non posse, quod Christianam religionem , quam Ethnici delere cogitarant , aut constabilire , aut restituere in Iaponia curarint. Deo enim , qui sic juberet, non homini, qualis erat Imphrator , esse Pa' rendum . Iudex deinde cum tentasset, ac neque hortatu , ne que minis deterrere a sententia Martyras potuisset, eos ad locum supplicii duci, & aqua , ita ut de Antonio dictum est, torqueri imperavit. Dici vix potest, quanta animi tranquillitate , ac sortitudine hoc tormenti genus Guillelmus, & Michael ter sustinuerint. Hymnos, eum torquerentur , recita

bant , convertebant deinde se ad Iaponios, qui aderant, eosque adhortabantur , ut si Ethnici essent, Christo se dederent, qui tantas vires suis militibus ad certandum concedere soleret, sin autem occulti Christiani, ejusmodi pugnis assuescerent, se

que, dum tempus monuisset, ad confligendum cum hoste compararent . Contra Vincentius cruciatuum atrocitate perte ritus , immemor eorum , quae olim religionis caussa passiis est,

cum in exilium pulsus, omnibusque rebus expoliatus in sum

417쪽

366 ORIGINUM IT ANTIQUITATUM

mam egestatem redactus esset; assentiri Iaponiis, promittereque se dixit, continuo, quae vellent . facturum . Hus casus magnam Guillelmo, & Michaeli tristitiam attulit. Sed cum' tres simul in carcerem delati essent, quod es in fide m anerent, ille , quod Japonius cum esset, Christianam religionem , quam

Imperator coli vetuisset, consectatus esset, atque exulare jussus, nihilo secius in patriam revertisset; ventum in spem est sore , ut cognita peccati , quod admiserat, gravitate, Vincentius resipisceret, & in Christi gratiam, atque amicitiam redire posset . At ubi sceleris magnitudinem exponere. &quantum detrimenti accepisset, revocare homini in mentem coeperunt , tum demum cognorunt, nisi gratiae Dei singulari praesidio, reverti neminem ad sanitatem . Postero die idem cruciatus genus viri fortissimi subierunt. Neque committendum Ethnici putarunt, ut Vincentius liber esset, qui

cum Iaponius natione esset, tum secum exteris coniunxisset societate religionis. Hoc tamen inter duos priores , atquOVincentium intererat , quod illi laeti, atque alacres , hic moesus, atque aegre serens ad suppliciorum locum deduceretur . Cum aqua nihil profici Ethnici viderent. graviora , atque acerbiora tormenta parant. Arundines ad se deserri praecipiunt . Partes inde abscindunt, cultroque acuunt, quas digitis ad nodum usque inter ungues, & carnem infigunt. Ea re visa, qui spectabant, omnes cohorruere. Sed Guillelmus,& Michael Deum collaudare . cique gratias reserre numquam cessarunt, quod tanto eos beneficio, tantoque honore dignatus

esset, ut tam magno suo dolore veritatem tellificare. tur .mow

resque decederentJam sinisti homines tot tantisque cruciatibus lacerati . ac viribus destituti . pene exanimes j1cebant, cummi ssi ab Iudice fuerunt, qui dicerent , Guillelmo , atque Michaeli vivere licere , modo Christiani esse desinant, addicantque se legibus, sacrisque Iaponiorum . His intellectis, quasi integris illi viribus essent, clamarunt alio se consilio venisse

ex Europa, quam ut tam insigne scelus admitterent. Pro confirmanda, ac dilatanda Christiana religione iter ab se suisse in Iaponiam institutum . Id si vivi consequi nequiverunt, pertin cia incolarum, confidere plane se divini numinis ope fretos,

418쪽

fore ut constantia in perserendis suppliciis, morteque tamdem sua consequantur. Qua re commotus Iudex constringi eos catenis, atque reportari in carcerem imperat. Vincti Christi, qui secum una adductum in locum eumdem Vincentium viderunt, hominem aggrediuntur. Quid mali egerit, quem heserit Deum , quantoque in sempiternae salutis periculo versetur, proponunt .

Obtestantur, ut in se redeat , suique misereatur . Summa esse clementia Christum . Fateatur se reum esse, petatque ex eo veniam . Ne timeat . Eum qui nolit peccatoris mortem, sed velit, ut convertatur , & vivat. non severum judicem, sed misericordem patrem futurum. vincentius hac oratione peris

motus , gratiaeque Dei beneficio immutatus, saeti poenitens , peccatum consessus est, flevit, veniam petiit, ac statuit demum

quod sibi suopte flagitio , multisque exemplo nocuisset. hoc totum sua morte diluere . Itaque judici secum sociis offert.

clamat Christianum esse se , neque tormentis , neque mortis metu deterreri ab sententia deinceps posse . Experiatur Iudex, faciat, quae sibi in mentem venerint. Se quod inconstantia olim secerit, constantia, sortitudineque compensiaturum . Igitur aqua omnes torquentur. Deinde ita suspensi pedibus sunt, ut supposito dolio pleno , pars superior corporis aquae immergeretur, impediretque respirationem. Cum aliquamdiu vexati hoc modo suissent, ut jam suffocari, interireque viderentur, dolium removerunt, ipsosque solutos , atque in carcerem inclusos ad d v. Kal. Octob. detinuerunt. Quo die eos educunt , atque ad supplicii locum deferri curant. Scrobes ibi erant ab

satellitibus lacta' quinque , ut martyres eum etiam cruciatum

subirent, quem Iaponii omnium esse acerbissimum arbitrantur . Itaque pedibus eos, duosque Iaponios, nescio quos, suspendunt,& in foveam cingulo tenus deprimunt.Tabulis inde ligneis

corpora constringunt, & Scrobes operiunt, ut ne quid eorum . quae dicantur, intelligere martyres possint, gravitatemque supplicii sentiant . Sed hi summa laetitia fruebantur, & concitata interdum voce clamabant sita ut, qui aderant, audirent) nihil se tormenta vereri; elia sibi brevi concedendam felicitatem a Christo, cujus caussa tot cruciatibus

419쪽

368 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

eonflictati, laceratique suissent. Postridie ejus diei remotis tabulis, Ethnici duos illos Iaponios decessisse , tres autem Do

minica nos agere animam , mortique esse proximos cognorunt.

Nunciant judici. Ille capite eos continuo plecti imperat. Carnifex quod jussus est, facit. Deinde corpora cremantur, atque in cineres rediguntur , quos Ethnici in mare projiciunt, nequis eos Christianorum religionis ergo colligeret si) . Tanta autem horum Martyrum in perserendis cruciatibus, sustinendisque atrocissimis suppliciis virtus. & sortitudo fuit, ut invenirentur ea aetate . qui dicerent, nullos ante in Iaponia pro Christo pugnasse, qui comparari cum iis posse viderentur sa). Saevitum quoque annis I 638. di 1639. 3) caussa Christianae religionis ab Japontis in Christianos incredibili crudelitate est , novaque edicta publicata vi, quibus Lusitanis interdicebatur , ne naves in Japoniam appellerent, propterea quod sacerdotes Christianos in insulas transducere solerent, qui novam religionem incolis nunciarent, compellerentque , ut a pa

triis ritibus , sacrisque abducerentur. Quod si quis Nauarchus Lusitanorum contra quidquam molitus esset , is sibi ab Impe

ratore non mercium, ita visque exustionem modo, sed mortem etiam denunciari, certo sciret . Anno 16 o. Lusitani Macaenses, quum liberis in Iaponiam commeatibus interclusis, non minima suis civibus afferri incommoda viderent, navim pa rarunt, legatosque ad Imperatorem miserunt, qui dicerent, sibi esse in animo mercatores in Insulas mittere Iaponiorum, rogarentque , ut ejus voluntate id sibi facere liceret. Imperator

420쪽

CHRISTIANARUM. LIBERII. 369perator quod memoria tenebat, I) a mercatoribus transpor

tari sacerdotes Christianos in Japoniam consuesse , non solum concedendum non putavit, sed etiam comprehendi legatos, conjicique in carcerem, atrocissimisque suppliciis excruciari, ab que interfici praecepit. Cum illi legatorum nomen apud omnes nationes sanctum , inviolatumque semper suisse , seque proin

de per summam injuriam retentos, atque in vincula conjectos quererentur, Imperator , nullam se habere legatorum ratio-Πm. II. A a a nem

v. i. sesq. Qui in novam Cellarii Geographiam lint. an. 17 6. adnotationes adiet tr. ita ut in otia est Lutheranorum , omnia . qua ab Orthodoxis gesta in Iamnico Imperio mi . ea ere. di rei iecte non dubitavit, quas essent plena mendacios um . De Insulis , anquit, Iar iei, ,, adeunda Fran et Caronis descriptio Japunica . Litterae xaveriana nonnulla quidem has Insu δε IM eone einentia produat. 3e multis sabulis de conversione haereticorum resertae sunt, quolia di de relationibus Jesultarum Japonicis dicendum. I'letaque enim ibi tradita sabula sent, uti quae de Mart1tiis Christianorum Iaponicorum ibidem reseruntur ri . Quae autem est , nisi hae summa calumniandi licentia est λ sed bene habet . Nemo enim tam est ineptus, tamque impetitus rerum , ut magnis , Optimisque vir a , qui coram omnia viderunt, fide in adimendam . atque Mie e alumniatori, qui rn Germania vitam durit, adiungendam putet. Bernardus Uatenius homo de protestantium quidem numero lib. de Jap ιον. religione , de Cisjisiana Restiationis Inrνoductione an ea loe.a, deque u dem Extirpatione edit. Am lod. an. io s. atl-hil hoe modii i , , Afferamus, inqui: t g. 16 o. seqq. Belgarum s qui Resermatae . noti Pontifi- eia suerunt religionis , ne quis fidem deroget his , qua afferuntur hae de re seripta , dein iari de de eatissis videbimus . Deseriptioni Iaponiae auctore Cartinio adiunctum est seriptum eu- Itisdam nomine , ne Ieti Ceysberis, qui anno is a a. issere. procurandi commereis nomine . . Aeletiea societatis in Japonia Urbe Nangesaeque vixit . illius titulus hie est Huloria Aia

ri r νum , qui in Iaponia prepter Romano Carhoiscam Religionem erudelibus . o. inrolor ,, bilibus Mecti sunt rormentis , med etiam moti . Sequitur iam ipta descriptio . quam e , , Belgico se imone trans. vli . Ab an. Isaa. exitu, ct mordio seq. as. com husti . N eapite

is multati sunt in urbe Nangesaeque centum ti triginta et re iter homines partim uiri, partim mimis Letes, partim pueri, εe puella , in quorum numero prater alios teligiosos . suerunt duci Sa. eerdotes . . . . Inter eombussos fuit quoque Italus quidam dictus Spinula ex urbe Gentia . . .ri Nimirum tum su negoti e misiano . R Ludovieo Pietens comburebantur . N capite multabanis G tur a 3 o. homines , de proxima vice Ioc. Partam viri , partim pueri . Pag. Is s. set ibit eg. is S amplius an . I 6 a 4. iii urbe Iedo. pag. 47. Fira i 36. vel 3 .suisse Decisos narrat. Tum addit r, , Eos inter . qui necati sunt, vidimus puerulum sex , vel septem antiorum , qui tanto animi

, , gaudio gestiens , pr ad Ieans , te cantans Christianos piat mos Iapon leo sermone ad mortem yt . . per ahat, ut in tali aetate mirati id valde simus. Quae autem gesta Nangasae hii, S alibian. isa a suerint idem auctor persequitur pag. o. seq. Ae die , inquit, io . mensa Iuniiri iussit gubernator collocari triginta tres palos , lignaque ineendiaria ei reum illo, poni diu ania ,, tia senii iunius Orsya . ut hie mos est . vicesimo die producere lusἰt a te deeim eaptivos ere

ri mandos , nimirum tres sacerdotes , quorum unus erat Episcopus dictus Flaneticus Parque rus - ν o. annorum Lusianus . secundus Balthasarus de Toties Domnicauus os . annorum Hispanus. tertius Iohannes Baptista etiam Dominicanus 37. annorum Italus , praeterea quinque Lusta-

- ni . . . Reliqui quinque Iaponii erant . . . Sacerdotes , di Iaronii chtittiani ad mortem uia, . que in fide perseverarum . aee. Multa alia idem nariat auctor , quae plane Ostendunt vera esse teste Ceysbertis haeretico martyria , veraque ea , qua de propagatione Crihodoxa Christianaeieligionis in Iaponia Mi sonaria memori a piodi de tu ut . Labitur autem vatenvs . qui de hisee Martyrii, nihil e se ab Iesu iiii editum assirmat tu. a 3 s. sed eius et rut sitir tot uin, quo extrema in hoc caput aia notatione numerabia , aucto litate refelletur .

SEARCH

MENU NAVIGATION