장음표시 사용
391쪽
A mericae septemtrionalis partem pertinet, & ex qua haud longissime Ieddo regio distat, inlatum Evangelium a si) Carmelitis , Iesu itis, aliisque est, quorum itinera , labores, atque Pe ricula viri doctissimi descripserunt.
De ortu , & Progressu, & adversis rebus Religionis Catholicae in Iaponia, vicinisque Insulis. o Egioni Aeeteo, de qua supra demonstratum fuit, quaeque non ita pridem de ieeta est , aut vicinam , aut a septemtrionibus conjunctam esse Iaponiam Scriptores Geographi animadverterunt . Cum in hanc Lusitani aliquot Mercatores anno circiter Is o. delati tempestate suissent, inque Angerum , quemdam, qui tranquillitatem , securitatemque animi a Bon-Σiis terant hi Sacerdotes Iaponiorum) frustra quaesierat, incidi sent, ei auctores fuerunt, ut navem conscenderet, secumque Malacam navigare vellet. Versari namque ibi Franciscum Xa- verium hominem incredibili do strina, atque integritate vitae, cujus insignis in sedandis perturbationibus animi facultas esset. Confidere autem se sore , ut si quod ipsi consilium darent, sequi constituisset, ei tranquillitas adesset, quae asterret cum constantiam , tum perpetuam securitatem . Ille etsi initio aegre serebat, Propterea quod suos relinquere, tamque longae navigationi sese committere, grave, atque arduum esse arbitraretur ἔ tamen
cum civem nescio quem suum intersecisset . quaesitusque ab ejus propinquis ad necem esset, quod ante facere sponte noluerat , necessitate demum coactus fecit, atque in navim perfugit Lusitanorum . Altarsus Mercator, ubi ad se illum accedere , instareque, ut Malacam transduceretur, vidit, verituri
ne si ejus postulata facere distulisset, ab sententia Iaponius de te Teretur ἔ quoniam , ipse multis magnisque rebus distinebatur , quo minus inde solvere , & proficisci ad Xaverium posset, ν
392쪽
Angeira persuasit, ut in alium , nescio quem Japoniae portum devehi curaret, ubi Ferdinandus AIDursus consistebat, quem intellexerat brevi esse Malacam petiturum . Ei praeterea litteras, quas deserret ad Ferdinandum , dedit, quibus rem , ut ach iesset, di quamobrem et Iaponium commendaret, significabat. In portum ut pervenit Angerus , non Fredinandum, nam is inde, opportunum nactus ad navigandum tempus , abierat,
sed Georgium Alυaresium Xaverit amicum offendit. Huic litteras reddidit. Is uti quis tandem sibi. & quam ob caussam commendaretur cognovit, ratus se Francisco rem maxime gratam
facturum , Angerum ad navem ascendere jubet. & quam cito potest , solvit, atque Malacam proficiscitur . Ubi portum tenuit , quaerit de Francisco . atque paucis ante diebus iter eum
ad Moluccas insulas instituisse intelligit. Passus id quidem acer-hissime Augerus fuit, ut qui summo visendi Sanctissimi viri desiderio flagraret ; sed cum nemo inveniretur , qui diceret, quamdiu manere Franciscus in Moluccis vellet, consilium in Iaponiam revertendi cepit . Ad Sinensium regionem tempestate jactatus cum attigisset, in Alva resum Vaseum incidit, qui iter Malacam parabat. Is Alvaresius, quod angi magno moerore Iaponium perspexisset, hortatus hominem est, ut inde secum abire vellet. Franciscum enim Xa verium e Moluccis Malacam ante rediisse, quam ipse Sinas appelleret. Angerus, qui rebus suis diffideret, prospiceretque re, ut si in patriam revertisset, extremo supplicio assiceretur, voluntati amici parendum potius,quam in Iaponiam redeundum existimavit. Re ita, ut cogitarat, persecta, Cum primum alloqui Xa verium, ab eoque doceri potuit, quid facto necesse esset, ut tranquillitate animi frueretur, gavisus vehementer et , quod experiundo multo esse virum sanctiorem , & majora sibi ejus opera polliceri posse, quam ab aliis acceperat, cognovi
sit. Igitur ubi si de Trinitate, de Christo, de Baptismo, ceterisque decretis , atque Myllertis Christianae Religionis intellexit, salsa Japoniorum numina negligere . & sacris Christianorum imbui decrevit. Hus rei quum Xaverium fecisset
393쪽
certiorem, Goam est missus , utque recte est doctrina, disciplinaque nostra instruetus, ab Iohanne Alburquerquio Goano Antistite baptismi initiatus sacramento, & Paulus a S. Fide appellatus fuit. Ex eo, aliisque deinde quum Franciscus esset Percuntatus, ecquid sperare fructus, bonique ab Iaponiis posset is, qui ad eos adire, nunciareque ipsis Evangelium
constituisset, sic reperit: magna esse I Iaponios comitate , atque ita comparatos . ut facile doceri se sinerent . Disputare autem eos libenter de religione . Manasse praeterea apud ipsos jam inde ab aliquo tempore famam quae serret, venturos aliquos,
qui longe meliorem doctrinam in Iaponiam, vicinasque insulas importarent. Quare si quis ad ipsos introducendi, propagandique Evangelii caussa contendisset, hunc propter oraculum , quod circumserretur. & docilitatem gentis, laturum magnum itinerum, & laborum fructum . His auditis, incensus ejus
rei perficiundae cupiditate. Franciscus ad Ignatium Loyolam , Institutorem Societatis Iesu scripsit, eique significavit, esse sibi in animo Iaponicas Insulas petere . Confidere namque se fore, ut Iaponii pertinacia desilierent, Christianamque religionem amplecterentur. Ubi clatum in populum est, iter a Francisco in Iaponiam parari ita ut fit, ubi quis boni quidquam aggreditur , ut inveniantur, qui hostis generis humani artibus circumventi, deterrere hominem a suscepto consilio conentur fuerunt, qui illi pericula , in quae sese conjiciebat, exponerent, obsecrarentque etiam atque etiam, ut ne commodis Indorum , quos instituere soleret, de quibus scilicet commodis dubitare non posset, neglectis, alio res incertas quaesitum proficisceretur. Horum oratione intellecta. Franciscus respondit, esse illis se magnopere devinctum , qui suae salutis caussa tanta sollicitudine afficerentur . Quod de Indorum utilitatibus dicerent , se irent eas sibi , etiam absenti , curae suturas. Scriptis deinceps ad I gnatium a ,&Rodri-quesum litteris s3ὶ , quibus eos de itinere brevi instituendo certiores secit, navim conscendit, declinatisque periculis, quae aliquando subierat, tandem in Iaponiam perve
394쪽
nil 0 , hospitioque a Pauli quem supra demonstravimus
suisse ante baptismum Angerum appellatum) propinquis exceptus docere Christianam religionem Iaponios coepit. Nunciatum brevi post tempore Saxumensium Regi fuit nam is haud longe aberati cum Europaeis Angerum in Insulam venis. se , qui novum quoddam doctrinae , disciplinaeque genus profiterentur . Ille, quod in exquirendo curiosus esset, Paulum ad se vocat. Quaerit ex eo quid apud Malacenses viderit singulare , quamque illi probarent de religione sententiam . Paulus
posteaquam de rebus, quas Malacae, Goseque conspexerat, narravit , tum adductum se ad Xaverium & doctum. & magna Virtute hominem fuisse dixit, a quo unum verum Deum col te didicisset. Hunc autem , cujus ipse verbis non modo institutus , confirmatusque in fide . sed etiam placidam animi consequutus fuerat, quietamque constantiam , secum in Insulam. una cum sociis aliquot tiadendae veritatis caussa , venisse. His auditis, Rex Paulum dimittit, eique imperat, ut ad se Franciscum adducat: velle namque sese de pietate, cultuque religionis cum eo agere. Ille Regi obsequutus, suum hospitem convenit , hortatusque est , ut in colloquium venire invitatus ne gravaretur . Nihil Xaverio accidere gratius poterat, qui plane sciret, Principe ad Christiana sacra perdueho, perfacile esse reliquos, qui ei parerent, ad ejus exemplum imitandum impellere . Ergo missis rebus ceteris, si quibus forte distentus erat, ad Regem contendit . ususque interprete Paulo, ei, atque Reginae, ceterisque qui aderant, exponit . quid credere quemque oporteret, & cujusmodi praemia suis cultoribus Chrisstiana religio, quae sola vera esset, polliceretur. Rex , qui ma gno silentio audierat, vereri se dixit, ne, si vera esset religio, mali daemones impedirent, quominus in Iaponia propagaretur . Se tamen, quod Franciscus peteret, facturum . Igitur
ei per sese licere,ut palam quae de Trinitate, de Christo, de mysteriis
395쪽
steriis denique ceteris sentiret, in provinciis, quae in suam di
tionem ceciderant, praedicaret. Cum Xa verius omnia sibi initio cedere secunda videret, domum se recipit, operamque ad
discendae Japonitae linguae diligentem navat, I) atque hau longe poli in concione de fabulis primum , quibus Iaponii
delectarentur , copiose agit, iisque reprobatis, quae sit vera de divinitate doctrina , explicat, atque eos tandem , qui praesto erant, pluribus verbis hortatur, sibi ipsis ut caveant, ne se suosque perpetuo eant Perditum . Hac oratione multis , ut superstitionem abjicerent, permotis, quod Franciscus animadverteret , vix ullos, invitis Bon Zis, ab sese fieri progressus posse, consilium eorum principem adeundi cepit. Visigi
tus nam hoc ei principi cognomen erat) etsi quae dicta de do
c trina Christi suerant, negligenda non ei te arbitrabatur, tamen ubi audivit, abstinendum Christiano ab omni genero vitiorum ella , cavendumque ne quid turpiter, improbeque non solum agat, sed ne cogitet quidem , manendum in errore , ac superstitione potius, quam voluptatem , cui maxime indulgeret, deserendam putavit. Sed eorum , qui in colloquio adsuerant, duo, Francisci sermone compulsi , salutem animi robus omnibus anteposuerunt ; quamobrem baptizati sunt, auctoresque aliis quibusdam fuerunt, ut suum exemplum
imitarentur ta). Bonzii, qui augeri in dies numerum Chiistiano. rum , seque ab Iaponiis deseri viderunt, dandam operam existimarunt, ne majus ordo , in quem ipsi cooptati sui sient,
a Quod in RAinano Breviario at d. a i I. membris leg;tur ro ι nempe in Indiam appulis , sua , illico vatiatum sentum dissicillimis . R variis linguis divinitu. instructus apparuit,. Aest intelligendum . adiumento illi Deum sitae . ut eitius quam alii possint, lin Dias addiiceret. Ex eius enim littetis constat , elaborasse illum vehementer , ut easdem sbi compararet . Epist. enim, quam ad socios Goam misi. se habet apud Masseium ibiae. pag. io . ,. Recta Cangoxiis,a suam , quae Pauli nostri Patria est , inuito daemone perducti sumus ) . Ibi cum a Panti cogna- ,s iis, tum a reliquis oppidanis ainicissime exeepti. dies ipsos quadraginta Jaroni ea linguae eae- , , mentis haud ex;uno cum labore posuimus . iamque Decalogi praecepta, Deo favente, prυmul m, gare sumus aggressi , qua Paulus noster de cetera Christianae fidei eapita in patrium sit - s nem Convertit, ac nos quamprimum typis mandare decrevimus. quo Christi notitia saeiliat, , latiusque si datur. At apud Tut sellinum lib. 1 al. Epiuor. S. Franeisci p. i es. erit. an. 1 3'. ad socios Xaveritia seriben, ,, No, iaponice ii sciremus iamdudum hanc vastitatein non site ma
ri gno animorum siueiu coluissemus ... Faxit Deus, ut ad divinarum explicationem rerum taponi , , cam linguam conducamus aua in primum . tum detrum aliquam rei christianae na. abimus ope , , ram . Nam nune quidem inter eva tamquam mutae quadam statua versamur . Multa enim illi
,, de nobis di die uot , S agitant, ad qua nos scille et obmutescimus patrii ip tum sermonis igna. , ri. In prasentia in insua huius pereipiendi elementia repuerascimus .
396쪽
detrimentum acciperet. Itaque multis verbis populum, ne peregrinis illis auscultaret , hortati, Regem aggrediuntur, compelluntque , ut ne deinceps Francisco, ac Sociis propagandae religionis , quam in Iaponiam intulissent, saceret potestatem. Algerrime vir Sanetus ferebat deripi sibi opportunitatem , quam nactus initio fuisset, incolas Christo Servatori conciliandi , ac ne praetermisisse quidpiam videretur, quod animum regis mollire aliquantum posset, ad eum se conseri, gratiasque principio agit , quod se tot beneficiis auxisset, tum majorem in modum obsecrat, ne iis adhibeat fidem , qui se, ceterosque Christianos calumniarentur. Nihil enim ab se sociisque actum unquam fuisse , quod non utilitati , atque emolumento esset reipublicae Iaponiorum. His, aliisque verbis usus, cum persistere in sententia Regem animadvertisset, inde excedere decrevit, novosque Christianos Pauli a Sancta Fide
curae commisit, pollicitusque est sore , ut tum denique reverteretur, cum rex in nostros aequiore animo suisset. Firandum cum peteret, propterea quod speraret, sibi ejus civitatis Regem amicum suturum, in ipso itinere nonnullis, ut Christum colerent, persuasit. In eo oppido cum plurimos sacris nostrae religionis imbuisset, Meacum , quae urbs totius Imperii metropolis est quamvis enim plures sint in Iaponia reges, tamen est Imperatoris loco unus, quem Dastri vocant in IJ proficisci-
tur. Putarat enim, si religionem in urbem , quae caput reliquarum esset, invexisset, eam in ceteras quoque importare facile suturum . Namque principes viros, atque optimates provinciarum norat maximo numero in metropoli agere solere , quibus captis, nihil negotii esse judicabat, eos etiam ad Christum
pertrahere, qui ipsorum auctoritate ducerentur. Atque Aman-guchium,qua iter Meacitin erat, primum advenit, in quo quidem Amanguchio oppido rex Nangati degebat,qui ubi a suis accepit, virum ex Europa doctum , singularique virtute in civitate versari, eum ad se accivit, percuntatusque , quid de religione sentiret, tandem ut se praesente cum Bonet iis disputaret,jussit. Cum tacente Rege,nemo,quae cogitabat, eloqui auderet,inde Franciscus, quin ullum orationis fructum tulisset, discessit, ratus
397쪽
3 6 6 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM
satius em , cum plebe agere, atque experiri, ullus ne in regno delectus a Deo esset . qui evangelio assentiretur. Sed quoniam ne id quidem ex sententia cedere videbat nam ita erant in superstitione obfirmati Nangatenses, ut quaecumque de Christo audissent, contemnenda arbitrarentur inlii tutum iter maturavit, multisque laboribus perfunctus Meacum venit, di cives dogmata Christi docere coepit. Sed cum fr) Imperatorem minus valere auctoritate , quam ipse putarat, intellexisset. Firandum redire constituit. Igitur ingressus in navim quam celerrime potest, Amangu chium revertitur. Interea illi a Pro rege Indiarum , & Goano Antistite litterae, quas ad regem deserret, redduntur. Franciscus , qui eas Epistolas Iaponiis utiles suturas prospiciebat, petiit, ut sibi ad Regem accedere liceret . Ea re impetrata , quod sibi erat mandatum , secit. His acceptis litteris , Rex qui sibi magnopere commendari hominem videret, cui tantus honos a nostris propter doctrinam, at que sanctitatem morum adhiberetur ; ut ostenderet, eam sibi gratam . & usui Francisco suisse commendationem , multis ipsum verbis collaudavit, ac tandem dimisit, promittens diligenter se, quae peteret, curaturum. Post cum magnum eidem auri, argentique pondus dono misisset, rejectumque ab eo fuisse accepisset, quid hoc rei est inquit. An hic Europaeorum Bon-zius aurum contemnit, cujus cupiditate nostri tantopere teneantur 3 Miratus igitur Francisci virtutem , eum ad se rursum
vocat. Quaerit ex ipso, ecquid postulet Cum nihil aliud ab eo desiderari audisset , quam ut sibi palam omnibus Evangelium explicare fas esset, non molo quod petierat impetravit, sed etiam cautum ab Rege esse intellexit, ut nequis ipsi , sociisque resistere , molestusque esse auderet. Id ubi divulgatum eli, magnus at Francisci aedes concursus est factus Iaponiorum . Bonetii, qui graviter serebant, communi consilio agunt, ut quibus possint modis impediant, quo minus cives Christianam religionem amplectantur . Igitur X1Ve rium, sociosque accusare apud plebem , principesque viros, ut eos contumelia insectarentur, incendere non dubitabant. Contra optimi viri aequo animo injurias perserebant. Qua re per moti
398쪽
moti multi Iaponiorum , nostris mysteriis initiabantur . Plena erat civitas Christianorum, cum Franciscus litteras ad Iesu itas I) Europaeos dedit, quibus eos rerum omnium certiores fecit, quas pro religione Amangu chii gessisset. Interim Bongii aggredi saepe hominem audebant, atque grgumentis propositis, qum nihil solidi continerent, ita ejus responsis implicabantur, ut ne
mutire quidem valerent. Quamobrem cum deterrere suos a doctrina, atque disciplina nostra eniterentur . tum maxime essiciebant. ut altiores Christiana religio in civitate radices ageret. Aman guchiensi Ecclesia sa) constituta, confirmatisque in fide animis novorum Christianorum, ad Bungiorum regnum abire Franciscus decrevit. Eo ut pervenit, incidit in aliquot Lusitanos , qui ei auctores fuerunt, ut magno apparatu, specieque quadam triumphi ad regem adiret. Ille etsi initio restitit, tamen eorum precibus victus, saciundum quod poscerent , judicavit. Cum exceptus ab rege incredibili comitate .& a principibus viris civitatis multis, magnisque honoribus a Lsectus esset, ut eis gratiam rependeret, de vera doctrina cum ipsis egit, eosque est vehementer hortatus, ut si qua suae salutis cura tenerentur , Christo se dederent. Hunc namque , ut
perpetuo essent felices, daturum . Aderat Faxiondonus Bonetius vir summa impudentia , & temeritate , qui cum regem Francisci oratione convictum , convertere sese ad fratrem , minusque honorifice de Bonetiorum doctrina loqui audisset, ne arbitrare, inquit, tuum esse, o Rex , judicium de religione ferre. Bongiorum hoc munus est proprium . Tibi si quid dubium, minusque
perspicuum videtur, hoc ex nobis quaerere ne gravere. Nostrum enim est nemo, qui tibi interroganti satisfacere facile non possit . Rex et si moleste tulit, tamen simulato esse opus putavit , ne quid saceret, quod regia majestate indignum videretur. Interim Franciscum invitat, ad prandium secum ut veniat. Post scorta ex aedibus regiis pelli jubet, vitamque ducere Christianam aggreditur. Animadverterat Franciscus ab
Iaponiis pauperes despicatui haberi, propterea quod Bonetii, qui avidi pecunita erant, regibus, populisque persuasissent, nihil opis esse ei generi hominum , praesidiique afferendum, quos
399쪽
Dii versari in squali ore , ac sordibus voluisIent. Quapropter exanimo Regis opinionem tam inveteratam tamque penitus insitam evellere curavit. Re bene gesta, ad populum sese convertit . In plateis, viisque urbis quamobrem in Iaponiam ve Nerit , exponit. Ne putarent salutem sempiternam assequi mortalium quemquam posse, qui nomen religioni Christianae non dederit. Quae numina Iaponii colerent, ea non solum ratione . potestateque vacare , sed etiam nulla esse in natura rerum . Hic magnam videre licuit animorum commoti nem . Permulti enim , quorum in numero Bonet ii quoque non
nulli erant, vi veritatis compulsi, ab eo summopere flagitant, ut eos cooptare in ordinem Christianorum velit. At Bonetii ceteri, qui suas opes, existimationemque quotidie minui viderent , calumniari, circumvenire plebem . omnia denique agere . quae sancto viro . Christianaeque reipublicae detrimento, atque exitio esse posssent. Denique templa occludunt. lacrinque omnes interdicunt, quoad Lusitanis in urbe consistere licuisset. His artibus conjurationem plebis faciunt. Viri, seminaeque hac, atque illac discurrunt, cumque Ronetios neque pertinacia desistere , neque flecti velle viderent, impetum in Lusitanos facere decernunt. Lusitani naves conicendunt, sublatisque anchoris, quod suis rebus metuerent, aliquot millia pasIuum ab eo loco progrediuntur. Sed quoniam aegre serunt, Laverium tanto in periculo versari namque is mori se malle dixerat, quam gregem sitae curae commissum deserere rursum ad portum appellere statuunt. Quod in animum induxerant, exlequun tur . Ad Franciscum , qui solus in tugurium sese absiderat, veniunt. Orat Navarchus, atque obtestitur hominem, sui, eQ-Tumque, quos ad Christum converterat, ut misereatur, at
que ad navim profugiat. Ubi nihil ab se agi, de Franciscum
in sententia manere, idque jam divino instinctu fieri cognovit, ipse quoque ibidem constitere . & fortunam , quaecumque ac cidat, experiri se velle dicit. Interiin nunciatum eli Regi, Bon Zios populum concitat se , magnaque in pericula veni L se societatem Lusitanorum . Itaque duci militum imperat, ut ni populus pareat, vi , armisque ad tumultum sedandum
utatur . Ea sye Bonati dejecti , ab Rege petunt , ut sibi
400쪽
1ὶ rursum cum X a verio congredi, ac de religione contendere liceret. Cum in conspectu Regis, primorumque civitatis res gesta, magnoque cum sectae detrimento a Bona iis certatum
esset; illi invidia, suroreque incitati, discedunt, ac de nO- . mine Christianorum in Iaponia , quibus artibus possint, delendo cogitant. Franciscus quidem certe, qui haud paucos eorum, qui primas in regno partes obtinebant, perseverare nihilominus in errore , & volutari in coeno flagitiorum perspiciebat, Bungio . quam Celerrime posset , egredi, atque ad suos
contendere decrevit. Multa erant praeterea , quae hominem,
ut inde excederet, hortarentur. In his Christiani, quos in India, ex qua in Iaponiam navigarat, reliquisset, Sinenses
quoque , quibus in Chri ili potestatem redactis, sperabat sore, ut una Iaponii ad saniora consilia capienda induci possent,
Goenses denique , ac Mala censes Europati, qui illum , ut rediret , vehementer obtestarentur . Itaque confirmatis in fide Bungiensibus Chri ilianis, eisque curae sociorum relictis, quorum fidem , singularemque virtutem cognitam . atque exploratam habebat, iter in Indiam parabat. Quo sere tempore nunciatum est, Aman guchiorum Rege , ejusque filio intersectis ab hoste, qui magnis copiis in regnum invaserat, esse Bungiensis Regis fratrem communi consilio Regem nominatum. Iam vero Franciscus, ita ut supra demonstratum est , multis honoribus a Bungiorum Rege affectus fuerat. Itaque ubi cognovit,
legatos venisse,qui significarent. fratri esse Regis ab suis civibus Aman guchiense regnum delatum , missosque proinde fuisse se,
qui ei, cum quidem commodum videretur, itineris socii, atque duces essent: his rebus commotus, ad Regem Bungiorum adit, oratque, ut Amangu chienses Christianos, qui magnoperea Bonetiis vexarentur, fratri commendatos habere velit. Namque Bungiensis bene erat in nostros homines animatus, multaque indicia exhibebat; quibus conjicere liceret , eum aliquando non solum amicum nostrum, ted Christianum etiam a futurum. Eam ob rem Rex idem fratrem alloquitur. Promittit
