장음표시 사용
2쪽
IInem studiis academicis imponere cum constituissem, perdiu mecum deliberavi atque haesitavi, quodnam potissimum argumentum ad specimen inaugurale exhibendum eligerem , ne ego idem , quod alii in forma dissertationis plus semel pertractarunt, inque lucem ediderunt, proferre Vel dicere viderer. Indices ideo & literas publicas, eruditorum scripta in hunc usque diem edita, eXhibentes, perlegebam , an quandam materiam inter tam immensam Dissertationum farraginem, in academiis ab huiu modo seculi initio habitarum, quae minus frequens pertractata & ventilata occurreret, invenire possem,
ct eo thema quoddam eligendi copiam & faculta- A a tem
3쪽
pROOEMIUM.tem obtinerem. In perlegendis igitur dictis hiseeliteris occupatus , inter alias dissertationes, meis quoque sese offerebat oculis dissertatio inauguralis, II
LUSTRIS atque DOCTISSIMI DOMINI D
NERI HOFII de Medicina sectae Methodicae veteris, eiusque usu & abusu, inscripta. Cum igitur nullam aliam, de secta quadam Medicinae conscriptam alicubi legere, vel invenire memini: ideo pari modo sequens thema, de Medicina sectae empiricae veteris atque hodiernae diversitate, specimine, ut puto, inaugurali haud indignum, eligere & publico examini submittere decrevi. De ipso itaque pertractationis modo, pauca adhuc, quae hic moneam, habeo: scilicet, me illam tribus sectionibus proponere velle, & in prima quidem de secta empirica veterum, eiusque origine, progressu & dogmatibus; in secunda de empiria hodierna, vel quales sint empirici hodierni, & an nomen quoque empirici
mereantur, docere; ct in tertia quaestionem movere, an empiricus cum certitudine morbum quendam curare possit icum hodie non vulgus solum, sed multi etiam eruditi, empiricum aeque bene morbum, ac Medicum rationalem, curare posse credunt: sed quo haec vesana opinio innitatur fundamento, pluribus suo loco ostendere conabor. Interim Deum Ter Optimum Maximum suppleX veneror, ut conatus meos ita secundare Velit, ut in sui gloriam, generisque humani salutem cedant.
4쪽
VETERIS, EIUSQUE ORIGINEM PRO GRESSUM ET DOGMATAl
TRADENS.s. I. DE Secta empirica veterum mihi praesenti in
Sectione agere cum proposuerim: boni ordinis ergo melius esse reputavi, si prius qualem Medicina ortum & progressum habuerit, brevi, quam tum fieri potest, ostenderem. s. II. Eius enim necessitatem a primis iam temporibus veteres agnovisse, & sana ratio, & illorum monumenta satis edocent. Nam per quotidianam cum discerent experientiam, sua corpora variis c sibus atque adflictionibus esse exposita ; variasque semper mutationes illorum contingere, pro variis nempe conditionibus assumptorUm, aeris, ventorum , locorum vitaeque generis vel quieti vel Iaboriosi, quibus sanguis & humores in corpore plus minus exagitarentur atque immutarentur, & corpus inde debilitaretur. Ideo commoti sunt, suas cogita-
5쪽
6DISSERT. INAUG. MEDICAtiones in eo configere, quo media invenirent, quibus sua corpora sarta tectaque conservarent, & sanstatem adfiiliam redintegrarent.
Multas itaque radices herbas aliasque res, quae occasio vel circumstantiae praesentes, in hoc illove casu suppeditabant, si alia nota & utilia simili casu
iam reperta media non constarent, vel etiam non statim adessent, ad dolorem leniendum & malum tollendum, molesta perceptione impediti in membris quibusdam motus, aut tormento doloris laesam quamcunque partem reagitantis, angorisVe vehementia animum opprimentis commoti, in usum trahebant di, licet lqualem effectum, iuvantem annocentem efficerent, adhuc ignorarent.
Si igitur adplicatum medium, per talia experibmenta sive casum fortuitum salutare inventum fuerit, in casu simili rursus adhibuerunt, effectum inde perceptum annotarunt, & si iterum salutare deprehenderint , aliis quoqe simili adfectu vel morbo laborantibus adhibendum suaserunt: & hac ratione remedia per usum saepius repetitum contra hoc illud-ve malum sunt inventa, & ita Medicina primum odita est.
s. V. Quanquam vero haec nusquam non tentata finit: siquidem imperitissimae etiam gentes herbas aliamque
6쪽
que prompta, teste CELso, in auxilium vulnerum morborumque noverunt. Verumtamen Assyrii,
Babylonii, Chaldaei, Aegyptii & Magi cumprimis eam investigando remedia, excoluerunt: ut enim HERODOTVs refert, priscis Babyloniis in . usu
fuisse, ut languentes in forum efferrent praetereum tes consulendi gratia, an simili morbo laborarint, vel similem viderint ct ecquod remedium ipsis vel aliis auxilio fuerit; neque enim fas fuerit, silentio praeterire languentes, verum oportuerit explorare quo adfectu aeger aliquis esset: & PLVTARCHVs scribit, priscos aegrotos suos in publico exposuisse, ut praetereuntium quivis, si quid, vel ipse eodem modibo conflictatus, vel similiter laboranti opitulatus, medelae nosset, id aegrotanti significaret et, aiuntque artem hoc modo experientia adiuvante, crevisse. Item STRABO, Geogr. lib. III. scribit, apud Lusitanos moris fuisse, aegrotos Detusto ritu Ae ptiorum in plateis deponere, ut, qui eo morbi genere tentati
sunt, commonefacere eos valeant.
f. VI. Medicinam vero in primis in Graecia floruisse, videre licet ex CELso, si dicit: apud Graecos es, quanto magis, quam in caeteris nationibus exculta es Medicina: ubi primum AR scvLAPIVM sictorem Medicinae vetustissimum, illam scientiam, valde adhuc rudem O vulgarem, paulo subtilius excoluisse, &hanc ob causam in Deorum numerum receptum fuisse, idem auctor memorat: de cuius peritia in m
7쪽
dicina GALRNus in Introductronis praefatione ita
loquitur et sed haec experientia (scit. Chironis Cei tauri, Aristaei, Melampodis & Polyidi, Aesculapio
superiorum) ratione ducua, nondum rarionaeis fuit. Caeterum perfectam Medicinam & omnibus num ris absolutam, nimirum divinam aiO, AESCULAPius solus invenit. Huius deinde duos filios Podalirium &Machaonem bello Troiano ducem AGAMEMNONEM secutos, non imediocrem opem suis commilitonibus attulisse, narrat CELSUS. Quos tamen Ro-MERus non in pestilentia, neque in variis generibus morborum aliquid attulisse auxilii, sed vulneribus tantummodo ferro & medicamentis mederi solitos esse, proposuit. EX quo confici scribit c E L s v s , has
partes Medicinae solas ab his esse tentatas easque esse vetustissimas,s. VII. Aesculapio igitur mortuo, non Graeci solum sed
aliae etiam gentes ob famam & honores, uti credebant divinos, multa templa illi, filiis & illius nepotibus, ad Aegyptiorum imitationem, construxerimi; quorum in Graecia eiusque colonis satis magnus ut v AusAN1 As & ex illo Doctiss. SCITVLT Zivs ehhibet, a) fuit numerus. Ad religionem vero in hisce templis perficiendam, constituebantur sacerdotes, quos um praecipuum incium erat medicam artem excolere, eamque filios suos aut alios collegio adscriben-m in Historia Medicinae p. ni.
8쪽
dos, docere, deoque se praebere in templo suo, a)per somnum de recuperandae valetudinis remedio erindiendos : Ideo Pausanias illos vocat gουλουt Tob Seo dc fert illosisse se personas honoratas, medicinae scibentiae imbutas, & quos ab ipso AESCUL APIO genus ducere, gloria e : quare etiam se AS CLEPI MDAs appellabant. Hi ergo Medicinam in templis persat longum tempus & minimum per quingentos ammae possessione satis quieta exercuerunt, quo toto intervallo, Medicum, qui suo nomine artem exerctieris,laud facile apud Graecos inυenias. Atque hoc forte, ut Celeb. SCRvLZivs putat, induxit, Fodorum
Hispalensem Orion. IV. Cap. 3.3 ut scriberet: Postquam fulminis ictu Aesculapius interiit, intereb
sta fertur medendi cura di ars simul cum Auctore defecit, latuitque per annos fere quingentos, Usque ad tempus Artaxerxis Persarum regis: tunc ad lucem eam reVOcaVit HIPPOCRATEs, Asclepio patra genitus in insula Covalida & Aesculapio dicata.
Ad haecce templa quotidie aegrotantes, variis morbis adflicti, auxilium a Numine quaerentes cum confluerent & hoc illudve remedium, quod sacerdotes ab experientia cognitum, vel ut dicebant, a Numine per insomnium reVelatUm suaserant, applicarent; tum, salutaris inde si contingebar esse dius, mos & ritus postulabat, quid iuvisset in morbo, literis consignatum in templo relinquere. Ita-B que
9쪽
que templi columnis di parietibus ditiores di, tenuioris vero fortunae homines, longioris recordationis gratia, tabulae cuidam inscribenda curabant. Sed non solum in AescUlapii templo hoc gratum animum testandi modo utebantur, Verum etiam in aliis pluribus hoc faciebant, quicunque se Dei cuiusdam praesentanea ope serVatOS, magnoque periculo ereptos credebant. Et huius generis tabularum saepius apud veteres invenimus mentionem : nams TR Apo a) de Epidauro hoc modo scribit : haec urbs non parum insignis, praesertim ex Aesculapii claritate nobilitata, quem dctria morborum genera curasse, somniassent homines. Erat vero templum aegrotantium multitudine usqne quaque re- refertum, pendentibusque tabellis, in quibus janati languores erant inscripti; quemadmodum & in Insula Co fiebat, pariter & Trica. Et PAusANi As b)
scribit: flargit Aesculapii templum, C ros appellatur
Multa hic monstrantur morborum remedia. Η I ERONYMUS MERCURIALIs c) multa talium tabularum exempla legenda exhibet. s. IX. Inter ea igitur cum Medicinam exercerent Dsclepiadae, factum est, ut Philosophi, qui rerum causas indagare, harumque rationes Profiteri conabantur, se quoque immiscerent Medicinae, atque rerum nat rasum, morb orum & curationum causas investigare molirentur. Quanquam vero hoc iniquo sere-
a) Geogr. lib. 8. b In Achaicis Cap. CXXXV. lib. I. Cata l. de Arte gymnastica.
10쪽
DR MEDICINAE SECTAE EMPIRICAE &e
bant animo Medici, tamen, quominus hoc fieret, impedire non valebant. Qua vero re, &quo iure hoc facere illi sibi sumserint, illius, ut mihi videtur, ratiouem, nee minus uredose atque eleganter dedit PLUTARc HVs a), cuiUs verba utique digna esse censeo, hic ut adponantur et Philosophico nimirum es ingenio, choc modo ZEUXIPPVs adloquitur Mosculo NEM) & succenses Philosopho , qui studio
rei Medicae: indigneque fers , si existimet, magis sui esse ossicii, ut videatur Geometriae Dialecticae OMusicae deditus, quam ut inquirere ac discere cupiat, in suo corpore, hoc est: Aedibus in propriis quid recte, quid male fabAtqui plures adspectaculum confluere solent, ubi publicitus pecuniae aliquid inter spectatores distribuitur, sicut fit Athenis. Et vero Medicina de reliquis
artibus, nulli intore, copia, iucunditateque cedens, sui Studiosis praemium spectandi porro largitur incolumitatem corporis atque sanitatem. Non itaque ii tentandum id crimen Philosophis, de sanitate disputantibus est, quasi vero limites transilierint. Imo id potius vitio esset dandum, si non, sublatis omnino terminis, locum hunc sibi communem cum Medicis ducerent, in eoque suavitatem cum necessitate iunctam egregio studio consectarentur. Ex quibus verbis videre quoque possimus, quo honoris loco eo iam tempore Medicina sit habita. B a s. X