G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

religionissi rete. Quod ob pietatis exemplum ac sterimen memorabile, ut pudplebem populare, sic apud ordines praetextatos,primore ue gratiosium: multitudo quae vias utrinque testaque repleuerat, fauna acclamationibus, secunda tibι omnia pro 'eiaque votis pene conceptis precabatur: simul μ- bou regiae siummae 'ei, quae religiose transiue homs insigne decusique prae .cipuum erat, populique sectandum, duntaxathcundum regiam tuam maiestatem. Has autem voces plausibιlis,oe boni plenas omini sic excipiebant homines iudicio re prudentia praediti: as cognomentum tibi quoddam magnificum ponatum populus ominaretur. I bi vero oculis omnia auribi sique haurientι σ arbitranti, non modo labefa latam aliquantum religionis probae maiestatem constituere ipse videbare, hoc stecimen edens insidentis animo tuo amoris orthodoxiae perstri lique non leuiter Chri hanimi ignominiam sarcire: fled etiam impietatem , ac deterrima hominum se laefacinus infandum ac detestandum ιn triumphum ducere : quem triumphili seruatoriae vi timae, impietatis vi inci, ac domitrici comparandum ipse duxeras: omnἱque religionis atque ceremoniae sterte exornandum. Quod ob pietatis scimen Christianimi lane tutori ac defensiora cong ruens, σplebiscito, oe senatusto ulto, O equitum torquatorum procerumque placito,purpuratorum porro ac praetextatorum consense, elogium tibi testimoniumque delatum ili, ut si cui maiorum tuorum, id est Franciae regum, amplum σ magnificum ac magni ominis in futurum. Vale princeps benignissime, π vale quidem gemma valetudine. ιmmo ven vale tibi,valetius: vale etiam mihi, oe nobis item omnibus, quotquot sent vale sumtatibus. Parisiis, anno a salute conditasvra miresimu quingentesimo,quarto σ tricesimo. Verbi certa fides ut mundo augussior esset, Principe Francisio nobilitata fuit.

12쪽

O NsID E R ANTI mihi saepenumero, Franciscerex potentissime, ad eamque mentis intentionem vehementer incumbenti, quodnam dignum o- peraeprecium ex usu philologiae, atque e literarum consuetudine ferre pollem:& vero scire aventi L quo pacto potissimum meliorem hominis interioris conditionem, ex eo labore studioque efficerem, cui externa ct cogoris bona quae dicta sunt, postliabenda, aetate quoque si rentissima duxeram: cupiditas incessiit adeundae tandem dc consilendae philosophiae. Philosophia autem sinquit apud Platonem

Socrates in Phaedone j mortis est meditatio, ed demum ipsa spectans, Vt anima corpori nunc consociata, hinc tandem sublimis abeat, corporisque contagione defuncta morte mili id Deum creatorem suum rapiatur, cuius illa similitudine ab eodem ipso praedita est, quam heri potest integerrima ab ipsius corporis societate.

Et quidem ipsius philosophiae munus est, id quod homines norunt discendi cupidissimi, animam ut hominis docendam susci piat, corpori alligatam, atque illi c5glutinatam, & vero necessario coacta, quasi per carcerem quendam,sic per corpus naturas contemplari, ideoque versantem in omni inscientia. Perspicit enim facile philosophia carceris grauita em . nimirum quod nomo ipse interior vltro sese vinciendum quodammodo praebeat, indulgens cupiditati. eo autem fit, ut illa animam ita affectam, ut dixi, in disciplinam accipiens, sensim eam soletur & cohortetur,tum soluere vinculis illis eandem ipsam aggrediatur. siquidem manifeste ostendit, ea quae per oculos anima, quae per aures speculatur,&quae per alios

sensus, errore esse illa sane plena & fallacia. Quocirca auctor est illi philosophia, iis ut e rebus semetipsam recipiat, quantum quidem licuerit ab usu eorum temperare. Illam enim oportere colligi de cogi in sese ipsam docet, sibique demum uni iis de rebus credere, quas ipse per semetipsam intellexerit, ipsas esse per semetipsas. Caeterum aliis de naturis, quarum aliud in alio quampiam esse contemplata

13쪽

i fuerit: eam opinionem habere, nihil ut earum verum sit . cuius modi ea sunt quae sensu & aspectu percipiuntur ab hominibus. at quod ipsa anima videt,id utique intellectui, non etiam oculis obuium esse ostendit atque perceptum. Quibus documentis anima hominis philosophi commonefacta, simul ut intellexit, non esse solutioni supradictae obsistendum, continuo voltiptatibus ipsa sese abstinet, abstinet cupiditatibus, abstinet aegritudinibus animi &timoribus, quoad eius facere potest. At vero Aristoteles in primo eorum librorum qu 'As- ς υακά vocantur , Philosophiam ait

esse scientiam veritatis contemplatricem. Cicero in Finibus,artem

vitae philosophiam appellat. de qua disserens sinquit arripere

verba de foro non potest. Quandoquidem autem compertum habemus, priscam illam indagatricem virtutis & veritatis, vitet lucem ut ipse alibi Cicero dixitὶ & vitiorum expultricem, umbram modo exilem fuisse vetet philosophiae, cuius studium ipsa nobis sapia entia pr scripsit &prodidit ipse inibi oracularem philosophiam aliquando adeundam esse duxi, quam Themidis consultricis &consultae ut Grςci suo semone vocantὶ antistitem esse videbam, eiusque oraculorum magistram & interpretem. haec autem est amor De vi Augustinus scripsit in octauo de ciuitate Dei:& ipsiim

philosophari, Dei est amorem colere. Ad eius porro philosephiae

cultum cum aegre quidem ipse, seroque, sed tamen aliquando admissiis essem, vel vi vel clam vel precario,aditum sensim aperiente, tum innata mihi quadam iandiu non leui opinione rerum mente perceptam:tum sensu quodam abstractiore, res sternas suspiciente, fastidioseque satis aestimatore rerum commeantium,iam mihi gratulabat ut discipulo sapientiae, in eiusque clientela atque fide posito. Verum ut est vita ciuilis, ad negotia procliuis: curis statim externis aliis super alias subeuntibus , inde mox vel abductus vel detractus, abdicatu esse me ea disciplina magno cum dolore saepenumero recordatus sum, in quam me distiplinam cupide adoptare auspicatoque coeperam. Ex eius autem magistrae auscultationibus, nec liberis illis quidem, nec frequentibus f multa enim intercedebam infestaque auocamenta) sed tamen iucundissimis, pauca adhuc teneo sanctioris notς acroamata, qtate hac assecta, de quod dicere pudet) propemodum effoeta, quae nondum exoleverunt. aculeum enim mihi reliquerant in pectore non hebetem, etsi non satis alte penitusque infixum. Horum verb nullum satis certum nec ordinem nec numem adnotaui, nec rationem nunc inire

14쪽

explicatam magnopere contendi. etenim parum constitutas vices earum commentationum habebam, quas occaso mihi inte

dum largiebatur, non voluntas prςfiniebat. In eo tamen studio impenset operae ne pc iteat, summam adhuc commemini, eo serὸ spectantem,literarum ut studiosos eos demum prudentes, & ut ita dicam) fiugi lectores esse censerem, qui qu sitas vehementi studio

facultates, in eam rationem referrent quς non externis bonis,non

caducis S intereuntibus, sed propriis perpetuisque, S: interioribus instituta est, tuendis atque augendis. Ac mihi quidem in primis accurandum id videbatur & exoptandum mortalibus, literarum praesertim optimarum cupidissimis, constabilitas habere vivendi commentandique rationes,ad easque consilium instructum ioc propositum accommodatum . sic enim fieri, ut qui se precaria luce frui, cum mortalitatis conscientia, tum quotidianis exemplis meminisset, magnopere opprimi tumultu mortis non posset. Nam

quid inconsulsius, quid miserius, quid denique prccipiti vit similius, quam in diem luce stui quid autem turbulentius, quid deploratius, quid denique abruptius , quam ex tempore e vita excedere 3 At quota pars hominum non in diem vivere , non exte-porali fato fungi videtur, si ad verum, non ad vimni loquietantis. per ipsi volumus3 Adeo circa temporaria satagentibus, de saepius nugatoria, non occurrit, non subit ante mortis prςceps vadimonium, mature commentari quid sumus: aut quidnam victuri gignimur: ordo quis datus: dc metς quam mollis flexus de undς: quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet. denique quq bona, quς mala post mortem nos maneant, recte aut secus vitam agentes: eaque perpetua. An vero non ex tempore, non tumultuaria morte, non exitu prςcipiti tolluntur ii, quos pria die fati videmus, omnibus sensibus corporis atque animi satagentes de rebus interituris, protinusque ab ipsis ad alios aliosque possesores transiturisὶ quos honores simul hos atque illos ineunteis spectamus, simul ad alios aliosque gestienti semetipsses ambitu designanteis, serie perpetua peruigilis cupiditatis' At eosdem mox audimus improuiso vadimonio euocatos, & interdum velut obtorto collo tractos ad tribunal illud seuerum & summum, vel candiducalculum ipsbs in re praesenti, vel atrum & horrendum s 5 discriamen maius omni mentis conceptu) laturos in sempiternum. Haec

illa est sedes iustitiae iam praestactae atque inexorabilis: hoc iudicium oraculari promulgatione pr dictum : ioc ut ita dicam )

15쪽

apodyterium, in quo manticam hiantis cupiditatis homines, cantadidamque u sanc ambitionis exuuntur, inter sacrum ut dicitur &saxum miseri constituti. Hoc cisa futurum aliquando & propediem fortasse, nemo nostrum ignoret: cuiusmodi tandem insania est hominii, quanta amentia, quam dira denique dementia,manticam illam, naturae corruptet vicio perfluentem pertusamque, ad summum implere onmi ope, omnibus ungulis, velis denique remisque contendereὶ aut candidam illam ambitus, identidem aliam atque aliam suscipere, & deinceps laxiorem, ampliorem,splendidiorem Proh diui immortales, nonne & vox humana,& omnia mentis sens imparia sunt stupori exprimendo hominum ciuilibus institutis moribusque viventium 3 Mortales qui sese tertio quoque verbo sic appellant,& meminerunt esse: quandiu incolumes sunt,

animaduertere aut nequeunt aut nolunt, quae sors, quam aeterna,

quam abominanda& detestanda, iis praedicta sit diuinitus, rataque lege , & vero Deiprimum humanitate,deinde supplicio insigni, sancta, tuorum aures occalluere ad praecepta interdictaque semel effata, agentis inter homines veritatis ipsius & iustitiae. Nec vero ante se in fraudem incidisse ter capitalem norunt, ob conte-ptam, im minutam, tisamque maiestatem oraculorum, Christique praedictionum, quam ad exiturix huius theatri ventum est, quem mundum scriptura vocat. ubi clausula est risus de tristitiae : ubi spei atque timoris finis, tum cupiditatis, iracundi , superbiae, ambitionis, omniumque curarum, studiorum, atque nugarum , c quibus ar3umentum contextum est Vitae, luam in celebritate traducunt.

Cum interim quotidie recitata in vulms & decantata seruatoris monita, peruigilationes & excubias nobis, alta & summissa voce indicant,quasque tessera salutis consectand conceptis hoc modo verbis, singulis nostrum inculcent: Inter spem curamque, timores inter & iras, Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. Et Deus uidem olim cum mortalibus agens in prcconiis c testibus, in praedictionibus vatum sanctissimorum, quorum ore tanquam spiritus sui tuba, ante aduentum filii sui hominum seruatoris usus est: flexiloquus suit admodum & interpretii indigens. at in ipse nigeno filio suo. & naturarum omnium primigenio. quo veluti Mercurio mandatorum sempiternorum usus est,ad res humanas demisso inspiciendas & temperandas, cum potestate & imperio , apertus ipse

pater fuit & planiloquus . quo fit ut causari nihil pollimus, quasi

rerii sternarii inscii. Uorredas vero no immerito minas illas quon-

16쪽

At quot homines nunc sumus laetati in cunabulis religionis, rectὸ& vere philosophantis de natura diuina, nec laetati modo , sed porro etiam nutricati, qui & nouimus & meminimus: crebrb etiam commemorare gaudemus, quae supra, infraque pr mia supplici que, lege summa ac nunquam antiquanda, constituta, ancta, rata sint, & reposita mortalibus, recte secusque vitς muneribus perfungentibus, atque e prς scripto vel ex aduerso legis a Christo promulgatae. Qui igitur fieri potesst , ut in alta securitate futuri aeui & sempiterni, somnum dormiamus Epimmidi si nempe quod oculis a

que auribus captos nos recordari nequeamus, qui in tenebris his Cimmeriis hallucinamur,pr lucentem facem oracularem non ob seruantes:& ad veritatis & salutis monita plane obsurduimus. Nam quotus quisque mortalium, qui per fas, nefas , qui profana, qua iacra exaggerant diuitias urgente cupiditate, cogitare quicquam videtur de rationibus vit referedis.&aa aerariure teredis illv d diuinum ratiocinationis exactissmς,ubi ad quadrante expensa cu acceptis tande conserenda sunt, oc reliqua vero curamento quod aiunt)reddenda, ut Christus ipse Deus palam cotestatus esti Quis vero nostrii interdit ad sese e strepitu,eturba ,e tumultu ciuilis couersationis reuersus, cum rem ipsana,quam dixi,aestimauit attentius,& perpendit, non dementiet instar est e, stuporem dc suum de aliorum animaduertit, multiplicisque amenti aet Tandem autem moris est, & veluti expressae necessitatis, cum aut morbum aliquem acutum, & breui tollere solitum, sentimus adesse, quasi mortis apparitorem: aut minas alias, quet sarcinas colligere quasi in tumultu nos admoneant, diuina tum mandata, monita, praedictaque meminisse, auribus nostris in vita toties nequicquam inculcata. id quod si no sero,certe

dissicili fit tempore, nec tam nostro quam inimici atrocissimi, &tunc ut creditur infestis limi. Quid eos qui vel improuisa vi vel alidita mortis causa abripiuntur. i edicosque follente ui permulti sunt: quid in quam ipsos habere animi. quid animae tum Putamus

in casu necopinato, hinc momento tet oris emigrantes in perpetuum Z Quoia si nunc paulisper ad normam euangelicae legis aestimare socordiam nostram, vel verius vςcordem somnolentiam vab. i.

17쪽

cet, qua quidem lege ipsa atque seueritate quaestionem Dominiiqab senabendam esse de seruorum suorum ne uitia praedixit,quantula tandem pars nostrum non semisomnis tollituit & fortasse heu miserandam sortem in stupore mentis obtorto collo rapitur. Quonam tandem igiturὶ ερ- iterum enim externis verbis in rebus nostris utemur )-cα-ν ὐπὸχ Mς implora: τουωαδεω πω ἐυρ ος mis γοαM. At echetismi omnes & phalarismi, quos ut humana pati ctia maiores auditos perhorrescimus,uix exiles . sunt imagines tyrannidis tartaricς, quae finem nullum habitura est. Age,ignita supplicia,quorum elogia clara sunt in scriptura, & furialeis omnes inanias, poenasque transmittamus, diris tenebris inuolutas, quando ea hic obseruari satis praesenter oculis mentis nequeunt. Sed quis cruciatus animi ad summum bonum nati, maior

excogitari potest, quam inexpiabile semper ac deploratum eiusdem boni desiderium, transmissi ab homine per incuriam, & pro nihilo habiti3 An huius etiam mulctae praedictionem, aure stupida, aut liud agente, leuorabit admiratrix& indagatrix beatae vitae philosophia3 Proh Christe sanctissit ne,optime ac maxime,quid est, si haec amentia, si vςcordia non estὶ Nam quam acerbiorem mentium immortalium carnificinam, quam Alecto ut ita dicam) acerbiorem, quem lubricum interiorem comminisci siquiorem hoc ipso quisquapossit, assidue miseros aeternumque exedente3 Philosophia prisca omnem ut dicitur lapidem tot saeculis molita est, ut summi boni

certam notam comperire atque Veracem posset,ianquam rei in primis homini soliusque expetendae, tanquam omnes numeros complexae felicitatis atque beatitatis. Quid igitur causς esse dicamus,cut rei omnibus rebus praeuertendae, nos translatitiam curam habenda . esse ducamus Z nimirum quod rebus diuinis & aeternis considerandis,pectore incumbimus iam pleno vanitate,ac mente rerum sensibilium amore grauida & occupata. Vnde fit,ut monitis scripturae, ut ipsius Dei filii responsis de praedictionibus,assensionem accommodemus quod dicere vereor; academicam, non aliam utique ob causam, nisi quia sensibus,temerariis vanisque indicibus, fidem res illae praesentem no faciunt & ex tempore. Atqui de animorum immortalitate, eorumque post mortem conditione, aut caelesti sapientiae auscultandum est aut ad priscam polytheiam atheiamque adeo iam reuoluti sumus, aut denique ex antiquitatis pleraeque sententia, hodie quoque animos nostros cum corporibus damnamus mortalitatis. cuius sceleris omen Deus, Deus inquam pater auertat, α

18쪽

OBER PRIMUS, I

filius, eorumque spiritus.An in dubium sonasse nunc quoque ea venire post uni, quae de superis, inserisque promulgata suntὶ etiamne post scripturae utriusque lectionem, sanctitatem, maiestatem, axiomaticamque fidem prς se ferentis de redolentis,iis quidem certe qui integris sensibus animi praediti sunt, te libentes in ea comentatur aspirante prouidentiat etiamne post ectypi cuia typo, expressi signicum annullo similitudinem, animaduersiam & adnotatam, omnibus liniamentis exactam mirificentii sine3 Recte verbdiuina de natura,de Christi seruatoris diuinitate humanitateque reuerentissime, ac summa cum religione disserere,unaque ita viuere, dicere ut id magis quam censere videamur,ac semel constitutum habere,quidnam id est aliud, quam in ludibrium vertere admirandam illam de venerandam diuini iam olim commercii a primordiis rerum, pactique antiquis limi humano cum genere historiam 3 Mihi enim videtur, qui libros veteris testamenticum attentione philosophica legit, in iisque commentatur bona fide, tanquam historiam quanda ille diuinae prouidentiae percensere, mortali animati dc ratione praedito, immortalitatem parentis indulgentia condentis de molientis, multifariamque misero beatitatem parturientis. Haec porro tam varia est historia tam copiosa,tot talibusque tropis sagurisque dc verboru de sentetiarum distincta, per naru etiam actibus, dialogisque exornata significatissime, nullius ut amoenitas studii similis illi esse possit, nulla ut cometatio dignior maiestate philosophiae. postrembres ut nulla conleptabilis, probare se magis hominis ingenio debuerit, externis disciplinis exculto,a salute quide certe aeterna no auerso,ac praepostere de se merito. nam dramaticae illae commemoratio nes, cum sensus sint multiplicis,atque inexhaustae interpretationis: tabernariae tamen simplicitatis de planipedis licio detextae sunt: mire ut tragoediam agat grauissima scriptura, scita sub comoedia,eiusque choragio. In illo igitur studiorum paradiso, studiosiisimo cuique literarii bonarum tande faciendum est,animus ut philosephicus,c pascuis philologi et migrans, amoenis illis quide,sed ieiunis utilitatis per sese, de inanibus, ad eam rem duntaxat qua de re nuc agitur j implere sese contendat pabulo sacrosanctae philosophiae, quae

epulet sunt caelestis sapientiae inter homines coutuantisa ad iustamque habitudine fitcire de saetinare pro modo captus sui. Nam quis nostru non fatetur,quis vero no li Sens audit,cum visi ita venit, interdumque pene lachrymabundus,euangeliu norma esse vitae hominu caeli petarum, dicanonem innocentiaeὶ Cur igitur quod miramurb. ij.

19쪽

ipsi,quod suspicimus: cuius instituti sequaces beatos arbitramur, noetiam cupimus,capessimus,& emulamuri Cur literatu admodsi aut supramodii fortasse studiosi non aliquando de Hellenis motranseu, si in ossi diciter ad Christianismustatuimus3 atqui dignu est subli-n sus animis. a doctru probabili tantum allue persuali Sili, liu-dia tua inaeiarique exercitatione,ad Ιoctrina ilsam ut Graeci vocat

ενθεω ὰ ό ς ε , transcribenda ducere, quaeque auctoritate sua potilet,ac plusqua Puthagorica inter Pythagoreos. Externa autem plUiosopnia, ut Chrysostomus inquit in epistolam priorem ad Corinthios) tanquam ancilla vilis atque neglecta, ab ingressu sacrorum theoriae iampridem repulsa est, indignaque existimata, quae arcana dominica per transitum introspiceret. Quare inter hoc de illud studium philosophiae, quam plurimum intercapedinis interest, quo Christianismi commentatio dirimitur ab Hellenismi. Vertim o diram bt adJnceptum redeam)intellectus peruersitatem,cum tamen ea demum parte naturam referamus diuinam. O tenebras plusqua Cimmerias, stygiisque illis oriundas,quibus nihilominus in ipsis humana se prudentia venditat de circunspicit,quasi in claritate summa. Multo maxima pars hominum, qui in vita ciuili aliquo sunt numero,aut rei cumulandae seruire, aut fastigio suo tollendo sit praturbam,ita solent,ut quisque luminibus gentilium suorum & propinquom,Vicinorum iuxta atque remotorum,magnopere obstrue re, manibus pedibusque contendat. Quotus autem quisque, post - uam in eum ut ita loquar nexum sese dedit fortunae atque cupi-itatis, non uniuersa contentione virium corporis atque animi, non

omni destinatione mentis, atque adeb obstinatione ita possessioni incumbit tum praesenti,tum fisturae,rerum sensu perceptarum, tanquam inde nunquam discessurus sitὶ Contra bonis illis aeternis, de ad expectationem caelestis ac diuinae vitae reiectis, non sic seruit perfunctorie, pro iisque sibi quaerendis,ita sibi negotium exhibet,ac si s nullum pronunciati ab euangelo seruatore donatiui cςlestis,emus aut incertum ipsum haberemus,aut imaginarium ZAt eo

quid testatius 3 quid consignatius' quid fide, quid opibus, quid auctoritate ipsius pollicentis,& quotiate clara voce confirmatis, subnixius esse poteth ac solidiusὶ Quid rursus vanius,quid inanius,quid denique fidei fluxioris, quam illa. sors aleatrix, quae dicitur dc creditur esse sominum fortunatrix:si quidem sensuum prestigias animi principatui obrepentes, nobisque fucum exitialem factitantes, cuiusuis esset rationis deprehendere de refellereZecquid enim fal-

20쪽

LIBER PRIMUS.

IIlacius est ecquid ludificantius oculata rerum auritaque speculatione atque existimationeὶ quod Plato non nostrarum partiu auctor,

ter varicosos centuriones,continuo crassum ridet Vulpeius ingens: tametsi utinam hoc tantum militaris ordo rideret: togatis autem dc

praetextatis satis probari posset. Quid autem si ne doctis quidem ipsis,& philosopnia imbutis ZQuod si ad oraculoru mandata,moni-ta,consilia, quasi ad libros olim Sibyllinos,religiose adiremus in co-siliis vitae capiendis,Themidis utique responsa memoriς nostrae ad haerescerent,quae cito abeunt evanida, dum aliud atque aliud agimus,etiam inter sacra.Neque verbis autem Dei confidimus, neque arrhaboni ab eo nobis dato, ut diuus Paulus loquitur ad Corinthios scribens) nisi exili fide ac superficiaria,fugacsque credimus. Proh superi immortales,rerumne aeternaru fidem atque auctoritatem, fluxam aut ancipitem esse suspicari quisquam potest qui secutas eam esse copias illas innumeras meminerit militum lectorum & deuotorum,qui pomoeria prorogauerut Christianismi usquequaque ge-tium 3 atqui illae sola verbi Dei fiducia, quasi Vulcaniis armis fideles,

tum nouarum tabularum pronunciatione erectae,ob idque Christo sese suaque deuouentes,cuius sacramento bona fide dixerantringetem & luculentam fecerunt impressionem, in erraticam illam nationum barbararum,trucemque & minacem multitudinem.Vndenam igitur haec tanta animorum opinionumque discrepantia3 Illi pro asterenda auctoritate religionis quide rectae,sed tame inter homines magnopere tunc controuersae,patrocinisque indigentis, post bonorum abiectionem,honorum cotemptionem, gentilitatum atque necessitudinum abdicationem, mortes insuper ipsi exemplaque exquisitissima supplicioru pertolerarunt,multa atque hilari spe perfusi de confisi. Noa eodem oleo certaminis uncti, eodem sacramento adacti,eorum exemplis condocefacti Sc confirmati,ut videri volumus non facultatum saltem vilitate & neglectu, non abstinentia luxus atque cupiditatum, eandem ipsi palmam aut similem ii .ceri sustinemus: quanquam immortalitatis animorum dogmate, passim omniumque consensu recepto, duntaxat non profligatissimorum. Sed scilicet fides donum est diuinum & largitio aeternς prouidentiς, non prudentiς humanae,non doctrinae, no Graecς alumna philosophiae. Prosectδ nos tenebris & caligine multa offusi,& cra sissima ad verum cernere certumque non valemus reru differentiasta qualitates. idcircoque pigrunque deteriora sequimur,auersantes

SEARCH

MENU NAVIGATION