G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

animae facultates pedibus eunt in sententiam istius, quem communem sensum dicimus: atque ab euangeli auctoritate disciplinaque

desciscunt contra pactum adoptionis cur cum tantum famae ac venerationis omnium consensu habeat Euangelium:tam parum fidei habet in commerciis ciuilibus, tam parum obtinet auctoritatis invita instituenda ad praescriptum communis prudentiaeὶ At dictata eius & consilia sufficiunt subsidiis ac praesidiis parandis atque expediendis ad casus omnes qui imminent humanae conditioni. Cur igitur multitudo ciuilis consiliorum suorum summam,ac suae mentis thesaurum,in prudentiae communis praesidiis, multo amplius ac

libentius, quam in fidei fano deponitZ Vtrum quod doctrina ipsa

Christi, quae quotidie auribus nostris inculcatur,quae oculis incurrit, numen illud suu amisit supradictum,quod tam luculentas quondam strages impietatis inueteratae, inter innumeras gentes edidit, barbaras quasdam ipsas δί bardas,quasdem etiam semiseras,& tanquam androsphingum potius quam hominum,si quidem mores &ingenium,non faciem tantum spectasses,sermonisque commerciti An diuorum exempla tam multa,tam mirifica, qui vadimonium capitale cupide, certatim, turmatim,agminatim pro Christo obierunt, ut multis 5 tuminis auctoritatibus tellatum est de consignatinexternis quoque testimoniis congrue accedentibus, non eosdem sutita loquar radios veritatis, aut eiusdem splendoris, nunc ut olim a s

seruani3 At si hoc esse fatebimur,una quoque necesse est ut fateamur, non vetustatis situ id contigisse sentu enim res huiusmodi non sentiunt sed oculorum humanorum vicio, qui obtueri tantum lumen nequeunt,quod tempore & situ aeui,splendoris incrementum accipit. Ex quo ni credo ut quasi Deo contuente, aut minus iam res humanas arbitrante,vita sibi indulgeat,veluti sublata legis diuinae seueritate,aut sensim desuescente, cuius ςtates illς heroicς, sanctiorum exemplorum scecundae,gratiam sibimet ipsae ducebant nec faciendam nec obtinendam. Quali vero edicta caelestia interdictaque euangelica, aetatem ferre tantam no potuerint,vi sanctiones principum,ut scita populorum,ut mores emendati &inculpati, qui vix sς-culares esse soliti sui vel lustrales potius.Basilius cognometo magnus in quada epistola, Mandata inquit euagelica,nec interuallis teporta, nec reru Eumanarii inclinationibus cedunt: sed perent tenore eadem ad posteritate manat,qualia semel ore ab illo promulgata sunt veraci, beato,& immortali. homines verb nubibus limites sint, quς prote-pestatum varietate, nuc in hanc,nunc in illam caeli parte scruntur:

32쪽

LIBER PRIMUS. 2'h utique maxime, qui animo versatili Jc sententia euariante ducuntur. hactenus ille auctor, religionis rectae prudentissimus. Sed ne sit lata censura talisque iudicii diuini, quantam & cuiusmodi monumenta ipsa testificantur, quae non dubio numine claroque consecrata suntnae sint supplicia peccatorum tam atrocia,quina saecula innocentiora esse perni buerunt,quando iam nescio quid eiusmodi nobis incuria salutis quam praeserimus, promittere, diraque securitas futuri aeui videtur.demus etiam si fas est,hoc deterioribus iam seculis, & fortasse deterrimis, permittamusque nobis multo liceri minoris praemia cςlesti atque immortalia, quam quanti discipulis sitis Christus caelestium Sc terrenorum potens,& superum atque inferum, indicauit& addixit, cohortique uniuerta contubernali suae, atque eius asseclis δc comitibus quid tumὶ Num etiam persuadere

nobis possumus, homines earum rerum cupidissimos, quas Deus inter homines agens, procul contubernio suo dc comitatu cum detestatione amolitus est: homines in qua hic beatos,& amueles omniuxcrum copia,in earumque possestione animo acquiescentes. Vnaque deliciarum aucupes: aut qui eam vitae conditionem exoptent & persequantur omni animi contentione:animas denique secundis rebus

altiles de farctas,sublimes hinc abituras rost obitum credemus lege ab euangelo legislatore promulgata,ac sanguine suo sancta,qua tamen una lege possumus Neque enim Dominus noster,cu familia illa sua sodalitia, quae facultatibus suis omnibus pignoribusque cessit,

cum sese daret in eius clientelam de comitatum,alioqui etiam fidis sima de obsequentissima, tam dura conditione egit: de cum aetatis nostrae hominibus contuentibus oculis acturus est, indulgetissimoque dominatu. Neque cohortem illam domesticam,& peculiariter euocatam sequi vestigia sua voluit,concepissique verbis sanxit, egentem ipsuri & ieiunam,exuccam de exanguem,ac magnam partem cruentam: δc nos tanto interuallo ad idem quidem sacramentum

Vocatos, caeterum exemplo longe diuersissimo, lutis lima militia &luxu praedita dignos este censuit,vacatione fruentes operis faciundi. Neque vero priuilegium latum apud superos de quoquam audiuimus, ne uno quidem, lege ut diuina,vi sempiterna non icneretur. etsi multi diro errore ducti,solutos se ipsa arbitrantur quadam. praerogatiua fatorum benigniorum, rerumque ad votum cedentiude iecudarum. Nimirum multi mortales suneribus elati splendidis, opiparis, de interdum symphoniacis, sic beati hinc abeunt, ut principes olim Roman Leuitia 5c impietate insignes,inter diuos resere- c. iij.

33쪽

bantur specie quidem illi visenda spectandaque popularibus: caeterum ridenda miserandaque prudentibus. Hic fortasse reclamabitur ab his, qui inertiae blandientes nepotinaeque licentiae, quorundam

nunc hominum auctoritate confidentius abutuntur, no indoctissimorum. Quorum verba ediscentes, quae nuper eAierunt, pro oraculisque citantes,sententias fortasse partim negligunt, partim non intelligunt. Quasi vero operum vacationes virtutumque largiri consentanee possint, qui fidei iustae ut iustificae, primas de secundas apud

Christum Seruatorem,tertiasque tribuunt. Age,num copiae, num opes, num bona quae vocantur externa, ea conditione possidentur siccumulatos homines felicitate beatosque efficere possunt,iis ut bona aeterna illa quidem,ac mentis humanae captu maiora,sed tamen futura,& in spe tantum posita,mutanda sinit At sola ipsa explere desiderium animorum auentium,certum est inter homines sanae metis. Atqui si in harum rerum perpensione accurata versari nobis aliquando vacarit,in mentemque venerit: nihil tam in causa esse peraditae incuriae bonorum & malorum extremi rei' riemus, quam labantem ac vibrantem fidem historiae sacrae doctrinaeque diuinae. t unetsi 5 superi,o Seruator, rem misera, culpam scedam,atque inexpiabilem. Scripturae M oraculis credimus haesitabunde, multis, in gnis,solidis,irrefutatis auctoritatibus,exemplis variis ac mirificis sic confirmatis, nihil ut iis esse possit consignatius de compertius, rerum quidem certe intellectu iudiciόque interiore comprehendibilium. Etenim urbana multitudo & ciuilis couersitio, errorum omnium magistrae, docent nos in perditis vitae rationibus,subsidium mutuari tristi ac trepidae conscientiae,ab disciplina Academiae, ne pro certo quippiam nabeamus,eorum etiam quae de superis infers que naturis oracula prodiderunt. At perpurgatis auribus initiatisque esse oportet, a multitudinisque male fanae auscultationibus integris, qui mysticae doctrinae studere constituerit, eique assensione semel accommodare. Nam si fides labat, charitas protinus tepeat necesse est .at vero sine ea operam & oleum huius studii perdere nos nouimus: ita spes languebit & vanescet, & frustra tandem erit & laboru& contentionis sumnis. Hic tu quid respondeas, si te ita affectiun sacra philosophia ut discipulum suum rogetὶ Heus tuliterarum hactenus cupidissime, est aliquid quo tendis,& in quod dirigis arcumZAn passim sequeris coruos testaque, lutόque,securus quo pes iurat, atque ex tempore vivis Certe aut tecum ipse quisquis es literarum amantissimus,aut mecum ego potius ita loquar necesse es quasi per

34쪽

parodiam,&verbis illis utar Satyrae. Quidnam igitur miser ex cul

tu pietatis & philosephiae expecto Immo vero si nihil pens rerum

aeternarum habemus, aut si ambiguum quippiam & alternans habemus: quo tandem nobismetipsis negotium exhibemus in Helle-nisino,& ad philosephiam incumbimus, quae meditatio mortis esse dicta est a Platone3 An expectationem illam tandem caelestis si chus & sempiterni,quem tertio quoque verbo quisque nostru usu pare in sermone solitus est,quem nobis, quem liberis,quem coiugi

deamatae, luem amicis,ac de nobis prolixe merentibus,libenter ominari & exposcere diuinitus gaudemus: tanquam nucem extrinsecus nitetem,intus forsan marcidam,asseruare in sinu nos putamus3Miserum me,si ita est,atque etiam nefarie ter miserum,qui aliud de re tanta sentiam 5c pronuntiem. Age verb,quidnam caulae esse censemus, quod cum longe maxima pars hominum, in tanta vitae securitate degamus, mortissique sempiternae: Vix tamen decimu quenque videmus vel in morte placida,vel in morbo tumultuose, non vehementer trepidare,venturique aevi rccordationem quasi deprehensum perhorrescereὶ Quid quod facinorosi homines, 5 ter atque quater ausi capitalia, alisque qui in summa obliuione & incuria aeternitatis vitam egerunt, ad vadimonium mortis praesentaneum &post spem vitς conclamatam, in coelum supplices suspiciunt Deum que miserabiliter divosque laquam in tumultu aut naufragio,inuo

canti Nempe quod sensuum ludibriis, quasi nebulis quibusdam a

principatu animi tum disiectis atque abscedetibus, lume statim veritatis validiore appulsu incumbere animo ipsi incipit: intellectumque ad contemplationem earu rerum ciere,quq impendent iam propius, & veluti capiti incubant animam agentium. Simul numen veritatis suapte vi tunc in mentem insinuat hominum,nisi si qui sunt torporis conclamati, qui callum iam obduxerit eorum praecordiis, qui pauci sunt. Eoc enim non nisi plane excordibus euenit,vaesanaque rerum aeternarum incuria correptis. Iccirco acris & strenua si turae omnino rei anticipatio, ad mortis commentationem nos perducere debet,ut semper appetetis,cum iam dies eius cesseriti hominem autem eo amplius philosophiae studiosum, in rem praesentem

sistere,ut immortalitatis in utranque partem conscium uberiore fide, & persuasione non labante. Sic enim fiet ut terrore mortis antimus per totam vita vacet,qui vulgo molestus esse ibi et,animorumque constantia ii frangereaeumque vasa mortis conclamata fuerint,

quod saepe magna cum trepidatione usuuenit etia no quibuslibet, c. iiij.

35쪽

DE TRANS . HEL L.

apud se sit: ut denique sibimet homo ipsi in *rticulo rei summae, atque in ultimo discrimine non dest, in quo ipso summa actionum omniti,consiliorumque & studiorum vertitur. quippe ubi cum hoste perpetuo certamen in aeuum decernitur,eodemque infestissimo. Ecquis autem nouit an Dei placabilitas,quanquam aditu semper obuia ac facilis, blanda etiam sui in vita,benignaque exhibitrix, in sera illa tumultuariaque poenitentia, non tam moesta ob admissa, quam pauore perfusa,minisque fati imminentis expressa, Atropi sese germanam ostensura sitZO si id euenerit,miseras ac perditas aerunnosae vitae rationes, de pudendas poenitendasque, iis maxime atque in pyimis,qui beati & aluentes fuerunt,titulosaque & grandi nomenclatura illustres. quorum memoria cxtructis alte monumentis,

cum elogio vitae, longe lateque consecrata, atque in multa vitae secula propagata est. O nubem erroris densissimam,o caliginem ii minum caecatricena,qua vita obducta est in medio posita, atque in celebritate hominum, ut male olim &praepostere lucem Latini hac vitam appellauerint. Deus optimus,maximus,genus humanum ad 4maginem suam factum,seruatum quondam volens,vicemque eius dolens N miserans,ut in tenebris insipientiae dirς & insani ,ad in ternecionem praecipitantis populatim atque conseristini: filium unicum aequalem sibi aeui aetirnitate, caeteraque omnia parem,humanitatis plenae velamento circundatu, ad homines ipsos cum mandatis liberis liberoque imperio legauit: tanquam Mercurium quendam futurum,interpretcmque commercii caelestis 5 senipiterni. Is nasum sapieti et verς ac diuine, mirabile atque memorabile nobis co-didit, aduersus prudentiam cumulae,sapientiamque hominu quamlibet pr ditorii natura pr stati de eximia.eius porro aduentu & disciplina factum est, ut Hellenisini philosophia, quae emunctissimae n ris antea atque sagacissimae esse sibi omnibusque videbatur, fastigiumque humanς mentis Deo prope ςquiparasse, mucosissimam adhuc esse ipsa se fateretur. Hoc nihil unquam maius atque admirabilius,aut secisse Deum aut facturum esse, humana intelligentia co-cipere aut comminisci potest. Huius miraculi commentationem animo aliquando philosophico, eiusmodique beneficii diuini memoriam, cuiuis etiam homini si pissime excidere, qui quide per imperitiam rerum, rusticitatemque plebeiam, non impediatur rem ipsam animo versare & perpendere, sceleris instar est prosecto ingentisquo piaculi. At quotus quisque nostrum, in tanta studiorum va-

36쪽

LIBER PRIMVs.tietate,vel ad literarum cognitionem,uel ad quaerendi possidendia

que auiditatem,vel ad ambitum incumbentium, vel ad sensuum delinimenta pertinentium, adsiicci sitias saltem horasne dicam, an horarum quaedam momenta,raptim ac defunctorie succisatin iis aestimandis & considerandis bona fide occupatus estὶ cum interim totus sit, non in legitimis modo seriisque cogitationibus: sed saepe n gatoriis nil ad summa institutae vitae pertinentibus O diram animorum torpedinem spem prorogandaevitς:quae nos a commentatione harumce rerum de similium auocat. digna certe ipsa quam propter veratrum ut dicitur album sumptitari debeat: quippe cum mens humana tum maximo ab insania liberanda si,quam atram bilem Graeci vocant,cum rationis certamen sensuumque committitur,aduersariorum acrium & pugnacium: id quod euenit quoties philosophia copias suas instruit aduersus dictata & praecepta ciuilis prudentiae, sensusque theatrici. Caeterum Christum suum chari sinum Deus ideo ad orbem terrarum descendere e caelo voluerat, ut homines veritatis inuestigandae mirabili studio praediti, iidemque luculenta erratione ac deuia indagatione aliorsum abducti,in viam tandem redirent ad veritatem ipsam ferentem, indeque in cae lum spectantem, rectaque pertinentem. Eius igitur aduentu & magisterio factum est, ut enunciata diuina oraculortimque proloquia, ac vatum sanctissimorum praedicta,caelitus olim edita, longo inter

uallo homines primum pauci intelligerent,futuri paulo post populi

praeceptores. dispulsam enim oportuit crassam rerum diuinarum ignorationis nebulam,quam orbi terrarum offuderant stygii Protei praestigi qui circulatoria ludificatione praestringens oculos mortalium, eos in terram conuerterat, ne sursum ast icientes,trans caelum

perspicerent. Quam in pestem incurrens prisca philosophia,ea sibi

tandem munia arrogare ausa est ut est insolentia)quae diuinae sunt potestatis atque essicientiae: in veritate interim persequenda S vestiganda toto ipsa caelo aberrans, ut est in prouerbio. Proinde cum manifestum sit nobis,quod sapientiae humanae Orbitae,commentationsique philosophicae vestigia, in ambages quondam ferebant, proculque nunc abducunt studiosos sui, atque auertunt a caelestis disciplinae methodo, cuius Christus seruator mortalium,auctor &praemonstrator fuit:aliam nobis viam ineundum est,ducem etiam sequendum orthodoxiam, cuius utique doctrina tanquam amussi

utendum est ad dirigendas orbitas curriculi philosephici id quod viri olim permulti doctillimi cum Latini, tumuero Graeci fecerunt.

37쪽

DE TRANS . HE .

3 Et quidem absque doctrina; diuinae lumine, sine oracularium mo

numentorum adminiculis,gratiaque inde manante Paracletica, nihil est opis in sese mortali prudentiae, duntaxat ad semetipsam in

caelum erigendam, ad visnque capessenda ad summum bonum ferentem, qui scopus est philosophiae: quippe ad aeterna contemplanda suapte vi caliganti & hallucinatrici. cum etiam alioqui rationis ut ita dicam seqnos, humanitatis egeratae pet lantia, virtutisque lupata duriuscula, nequaquam prius aequo animo libentsque acceptura sit,quam diuini numinis reuerella,spesque sempiternae beatitudinis,intro ipsa inseruerit. Ad summam si adurgere nosmet ipsos ratiocinado institerimus,necesse est, ut Opinor, ista reciprocari, Si doctrina seruatoris euangeli, auctor est & magistra verae & insontis ac perpetuae sapientiae quod nemo tam perditae mentis est, quin protinus ponenti assentiatur germanam utique stultitiam fateri oportebit disciplinam hanc este temporariam de secularem, a communi sensu gentium oriundam, quae ciuilis est urbanaque prudentia, quatenus quidem certe diuinae opposita est per lineam sui aiunt dimetientem. Et si partes omnes veritatis habet illa id quod in prouerbium receptum est ratae fidei apud omnes, quodque instar habet axiomatis nimiru haec omneis habet numeros falsitatis. Age, si illa facrarium est ipsius veritatis quod in confesso est ubique gentium Christiani sui retinentium in hac utique continuo fatendum est, vanitatis esse diuersorium. Denique si illa salutaris est,ac summa veneratione digna id enim nemo inscias it haec continuo exitialis videbitur,& plane detestanda, si quidem hanc tute institeris cum illa contendere. Iam vero si ne praesentia quidem perspicue cernit animus,nec sutura praesagit comode satis & tempestiue ut qui tenebris obrutus sit stolidarum opinionum: certe ad doctrinam illam

numine afflatam dc consecratam adeundum est,ut ad lumen certissimum atque saluberrimum. Verum o mores intonsultos de praeposteros cum ipsa sapientiae monumenta in manibus habeamus: cuim in precationibus atque ceremoniis quotidie recitetur,quas maiorum placitis & exemplis frequentari ab omnibus institutu est: denique clim veritas ipsa auribus nostris identidem ultro semetipsam inculcet: quotus quisque nostrum inde abiens,eorum quae audiuit, ad vesperum usque meminit meminit dico immo vero quis fatis attente auseultat,interim dum veritas ipsa atque sapientia, quas cum populo, cum patriciis, cum omni ordine agit, praeceptaque sua csuggestu monitaque ingeminatὶ Qtiis vero animo adest pr senti da

38쪽

LIBER PRIMUS. 33

eontentoὶ Quod nisi res alias interim aliasque ageremus, inter caelites ipsos utique versari tantisper videremur, dum verba sacrosancta leguntur oc palam pronunciantur: dum tanquam oracula indubitata fundutiar: partim ore Dei prolata,eiusdemque hominis:parti in ab entheis vatibus multis ante saeculis tum mire praenunciata, tum cogiuetissimciisquet ab ipse gesta sunt inter homines dc exanclata.

Videlicet hoc illud est sermone diuino significatum: aures plerique

non habemus audiendae sapientiae, veritatique exaudiendae. At oracula caelestia numen suum non perserunt,clina in aures insinuant tantis sacramentis quolibet modo inauguratas,&more translatitio.

Nam . nisi torpentem caelestibus promissis & interminationibus auditum haberemus & praemiis enim & poenis lex diuina sancta est ecquis tam perditi est animi, ecquis socordiae ta deploratae, quin pauore interim tremoreque perfunderetur Nunc cum Christo quotidie auscultare inter facta soleamus,prginia ac supplici tata in utranque partem,eademque sempiterna pronuncianti: inde nihilo seciugabimus tum hilares,tum vultuosi,prout res nobis natae sunt,studiis

nostris atque desideriis aut aduersae aut secundae. futuri interim ipsi a ui dc perpetui,& caeli iuxta tartarique securi,aut secur uni simillimi, prae stupore mentium. Hic facere nequiui cum minimὸ id affectarem,quin paulum digrederer ab instituto cursu.veritus sum enim praeuaricationis crimen,si id silentio pr termitterem,quod incurrebat in stilum:etsi rursus vereti subiit, ne ulcus tetigisse inconsulte viderer. Quare ut alternantibus sententiis aliquando defungerer.hactenus periclitati statui,ut specillo magis quam ungue ulcus attrectare auderem. nam scalpellum adigere tam luculento parentis

communis abscessui, nequaquam filii esse duxi, qui infirmitatem

manus suae atque imperitiam nosset. at fomentum admouere non

sustinui,ne aut frigidum iudicaretur a lectoribus, aut fortasse praecalidum, quod non minoris esset culpae.Verum enimuero cum ad vitam agendam duas vias diremerit atque insigni uerit doctrina euangelica: salutis alteram de immortalitatis beatissimae:alteram internecionis aeternae,ac ei proiecti silinae: earum in dies diserimen magis ac magis fugit,cum tame luculenta sit orbita intermedia ac tantum inter se distent,quantum fines & extrema bonorum & malorum. Plerique autem mortales non intra viam a Seruatore secta, ab eiusque discipulis atque eorum sequacibus complanatam, sed in spatio contermino vel potius controueris, viam facimus: securi quo pes serat, ut supra iam dictum est. Eorum autem minime nunc me-

39쪽

minem,qui per orbitas transversim exultates,liorsum illorsumque, qua fas,qua nefas expatiatur, soluti metu legis diuinae & immortalis: Cuius sanctio qualibet prolixe cocepta aut minaciter,nihil tamen in praesen, spondet atque interminatur. Caeterum non pauci sunt,quatum coniicere licet, qui libertatis dissolutae placita comprobantes,

nunc in hanc,nunc in illam causam Academicoria more transeunt:

nullius addicti iurare. in verba magistri. Quod institutum vitae nuper coepit longe luculentius quam pridem, impudentiusque inualescere, nouarum opinionum occatione, quae magna ex parte cupidius exceptae ut festiuae,quam intelligentius, ut ab imperita multitudine,fraudem capitalem creaverut corporibus atque animis mul- . torum mortalium .nempe quasi praeconium gratiae euangelicae,quae

legis seruitutem disciplinamque obnoxiam excepi tmon ad pileum mortales insontis vitae & abstinentis, sed ad licetiam quandam vocari Saturnalium de Floralium. iustitium etiam plane indixerit antiquatis legibus ac moribus,quotlibet aetatum consensu probatis &receptis, & vero aetatum sanctissimarum atque doctissimarum. Haec manus primum tenuis & obscura,sensit in duces habere coepit & signiferosa ais instructos doctrinae&facundiae. Sed ut est temeritas multitudinis, quadrato pene agmine Vel incondito potius, partes facere longe gentium ausa est,nonnunquam inter se dissentienteis. erumpunt autem in dies in alias atque alias rerum nouarum molitiones:quasdamque sordissimas & sceleratissimas: no iisdem tamen auctoribus indignitatum,ut ex scriptionibus apparet,nec iisdem voluntatibus.etsi inceptorum huiusmodi amentiaeque multorum inuidia,in eos inflammata est populari praeiudicio,quorum nomina inclaruerunt in prouinciis quibusdam,ob susceptum primo facinus aut subscriptum: quod per ora hominum agitatum eit variis rumoribus. Verum id permagni δοῦ praecipue refert, quid dextro,quid sinistro nurnine susceptu sit ab unoquoque hominii, in ausis huiscemodi: quod dies ut opinor)n5l5ga declarabit. Pervelle aute ut ad res huiuscemodi cometandas si factu oportuit, & cordi fuit prouidentiae, doctis imitatum utrinque,atque etiam existimatissimi accingerentur,no etiam audacissimi. Eo auteres euasit partim horum confidentia, partim illorum culpae summus ut apex auctoritati ,honores propc diuinos adeptus dicam,an meritusὶ eorum nomine sacerdo

tum,quos sibi quondam Christus caelestis pontifex legauerat adhuc

. inter mortales agens, sane male nunc audiat ad vulgus & incom

mode, ne quid amplius dicam, & vero in ordinem propemodum

40쪽

LIBER PRIMUS.

redactus sit sermone permultorum,& licentia temporum. Inuidia porro ut multis olim aetatibus in uniuersum, sic nostra flagrare co,pit vehementius sacer ordo mortalium, quem Profanis ordinibus aiunt oportuisse ex instituto Seruatoris praemonstratorem viae salubris esse atque e loco sui eriore designatorem: id quod inter homines fatis conuenit: de eoque demum controuersia est inter eos ac reliquos omneis ordines, quod praeitores quoque eosdem esse necesse fuit,exemplisque praelucere, nisi ordinis maiestatem imminuere existimari non nollent, aliisque pene contemnendam praecipua

ex parte praebere. Etenim si sodales illi dominici,reliquique Christi discipuli, qusque ab utrisque eorum sanistissimam & germanam

acceperunt disciplinam vitae,vicissisinque eam posteris tradiderunt per incorrupta ssicula, successoribus in locum suum siuilectis, pietatis aemulationem tanta vitaeque sanctitatis reliquisl ent, quanta exe-pla, quamque solida earundem virtutum reliquerant: haud dubie inquiunt) ambitio & cupiditas summotae procul essent ab aris sacrolanctis , ab earumque ministris : quae res duae maxime a regno

Christi dissident. Deus in filio suo Iesu Christo, quem pontificem

mundo summi degit sacramenti, hominibusque salutaris, caelestis etiam philosophiae conditorem & interpretem, exemplum nouum ac mirabile statuerat,crucis suscipiendae unicuique mortalium, qui ipsum sequi cuperent ut pontificem, ut ducem delectae a patrefamiliae,beatis limae illi haereditati aeternaeque destinatae. Id exemplupraeceptumque, quos maxime Venerari,imitari, exequsque decebat& oportebat,quibus diuus ille sodalitatis dolectς coryphetus, S collegae ipsius,iure successorio in manus tradiderant lampades magisterii, eos iamdiu ipsos copiosos imprimis factos,&,quod longe discrepantius est. Sed praestat svi opinorin vicus altius non explorare, ne immemor esse contestationis videar a me factae: atque haec si diuis placet inquiunt auspiciis Christi Seruatoris nostri fiunt,eiusque asseclarum sub infulis & velamentis pietatis atque innocentiae. Idverd quam incongrue eorum professioni, quam absone euangelicae simplicitati,quam versa vice religionis priscae,quam sursum denique deorsumque s ut apud Graecos dicituri in mores receptumst, nullus non intelligit, de omnes vociferantur. Nam qui Domini nostri quasi sub iugo traducti & furciferi hoc enim Christus Dei filius deusque.seruandi nostri ergo & esse & videri sustinuit tessera & insignibus,sese sacrosanctos esse merito contenderent & venerandos,eos conueniebat ipsos, quo similiores Domini essent aut

SEARCH

MENU NAVIGATION