장음표시 사용
191쪽
animis atque excellentibus. Animi porro non exigui tantsim, sed etiam diuina pro nihilo ducentis esse mihi videtur,& tanquam demissi cuiusdam infernatIsque philosophi,inter homines rerum humanarum prudentes, facundiam omni studio eloquentiamque co-
parare . quod plaerique facimus: inter eos vero qui sapienti et student, ac de ratione summi boni adipiscendi differunt, infantem esse non
nolle, aut certe non omni ope vitare.Vltra modum autem & aetatem amoenitati tantum studere literarum,summae est amentiae . nisi vero amentium non est, animi causa animam suam perdere,aut de
eiu salute perpetua negocium sibi non faciendum ducere.nempe quasi ex actis tantum destinatricis prouidentiae, tu, beatae vitae petendum habeamus mo etiam ex pietatis & religionis studiis, exposcendaque per moerentem poenitentiam Venia, sperare debeamus.
Atqui post sermonis mortalis peritiam atque philologiae, ipsa quoque sapientiae dialectos immortalis & sempiternae, cognitu est utique dignissinia,ut summum ac salubre fastigium eloquentiae columenque illustre impositura. Id quod ii demum hominum doctissimorum ut opinor) contemnere soliti sunt, qui praeputium Helle-nismi, post Christianismi sacramentum retinentes, creta an Carbone notandae sint animae ad extremu,aut nihil aut paru interesse nostra putant. nihil vero referre,in ter Dei filios & c lites ipsi referendi siint, an inter Tartaridas & Orci colas. Verum hi ex eorum natione sunt,
ut inquit ille Comicus. Hactenus enim ipsi nec amplius caelestibus de rebus sempiternisque philosophantur. quorum contubernium atque sodalitatem,ut diram & capitalem, eos auersari oportet, qui aduersus Sirenum saecularium delinimenta, & saepe lustralium, circuncidere sensus suos statuerunt, cultroque selectioris philosophiae accidere desideria cupiditatis improbae. Deus autem omni genere doctrinae ad cognitionem sui ac nostri condocefactos nos volens,praesertim hac aetate literarum meliorum strenua instauratrice, praecidisse nobis omnem spem mihi videtur causandae ignorantiae. quo impendio magis attenti esse debemus,ad aureis perpurgandas veritati exaudiendae. O tenebrae Cimmeriae vita quae lux ab antiquis appellata est. Abrahamus ille medius fidius,in scriptura decantatus,vt fidelium decus ac parens,in tanta luce literarum,in summa illustratione proditae quondam promulgataeque veritatis,dissidentiam exprobrare nobis capitalem, liramque mihi videtur incuriam
immortalitatis beatissimae : qui in spem ipse maiora spe fideque
192쪽
2IT pollicitationis sibi factae, credidit . quod Paulus ille sanctioris veritatis calamus, ad Romanos scribens,lestatus est clarissime.Tametsi non capitalior est nostra dissidentia,qui in gentem Abrahamidarum nos prosellione tantum verboque adoptauimus: quam sceleratior confidentia,quod in lubrico de praecipiti loco stantes,tamen securi,supini,somniculosi, veterno denique diro oppressi,acquiescimus. Proinde sui finem dicendi faciam ea de re, quae nec dicendo, nec scribendo, nec commentando finem ullum inuenit) literarum bonarum ut vocamus) doctrinam, philosophiamque antiquam de
externam, sic cedere sapientiae oraculari oc consecratae oportet, ut sensum rationi .nec mo)o manus illi ut meliori,ut superiori,ut multum augustiori dare: sed sese etiam ipsam atque suas omneis copias de facultates, quanti bet instructas de pugnaces, praebete eidem nemcesse est ac permittere . nec vero manus quolibet modo dare, quasique desunctorie sed vinculis quidem illas Christianismi constringendas, timorisque dominici: caeterum aequis atque liberalibus, de orro dignissimis natione mortalium immortalitatis admiratoru, ominumque animis natalibus restitutorum. Haec enim post compertam veritate atque agnitam, sola vocari merito philosophia potest, fidelium tantum ipsa magistra, de mystagogos, quos Graeci appellant.qui sibi rerum diuinarum atque sempiternarum veritatem ita persuaserunt, adducti vi illa admirabili Pithus euagelicae, abduci ut fide Iesu Christi euangeli alia nulla vi queant, non
humana,non daemonia, non prece,non precio, non terrore,no prς-mio. quippe qui non suam, non sensuum, non rationis fidem, non disciplinarum sequantur: sed grandis illius pronunciatoris, rerumque in spe positarum certissima certiore repromitaris,classici de assidui ut prisci loquebantur. Habet autem de hoc genus philologiae muctum suum amoenissimum, suaeque encyclopediae spatium, studio dignulti saeculari Nestoribusque discipulis. habebunt enim illic homines doctissimi, ubi philologiae genium accipere laute de opipare possint,epulis sanctioribus. gustabunt etiam interdit nonnihil
c5templationis sublimi petae, Sc tanqua extaticae:qui etsi extemporalis breuss': suauitatis fructus est,αQατο st Vs a AtDm ρος Neque vero asininu iugum domini est aut bubulum, quod multis aetatibus existimatum fuit & persuasum vulgo. Sed dc equestre curriculum decurrere, de quadrigarium potest theorica philosophia, notam mortis cotemplatrix,quam immortalitatis. idque iure proprio, non occupatitio. longe enim maiores quod Augustinus inquit di-
193쪽
uitiae Solomonis regis fuerunt,quam aurum,quam argentum,quam supellex, quam vel iis, a Mose quondam Iudaeisque ex AEgypto ablata dc deportata. Proteus enim est proprie sermo Dei,omnia tras formans sese in miracula rerum. Quem sermonem si fide tenere,si studio colere, si amore coplecti institerimus: docebit nos ille omnia quae sint,quae fuerint,quae mox ventura trahentur. Sed vinculo triplici vinciendus est hic Proteus arctissime, fidei, spei, & charitatis Christi. Quantum eit autem theorema illud huiusce philosophiae,
genus humanum e mancipio tyrannidis inferorum, humanitate filii Dei supplicioque exemptum esseὶ3c simul inter caelum de terram interuentore Christo tantum taleque commercium initum esse,ut immortalitas cum mortalitate sponsalitium vinculum commerciumque contraxerit de coierit, comunicato iure diuinitatis atque aeternae beatitatis Z Quanta porro amoenitas est in libris originum sacraria, elementa considerare prodentis se homini veritatis sub pe
sona dramaticae simplicitatis, & mire symbolicae ibi videas Mosen veluti fores caeli adhuc clausas pulsantem,quas Christus postea a se reclusas, patere delectae multitudini voluit sibique dedititiae. Huius lex temporarium edictum fuit e caelo missum: quod ille ipse iam diactus, id est Christus, pollea magna ex parte inductum, ad edictum peνpetuum re egit aevi nec derogari quicquam ab alio, nec obrogari potest.& Moses quidem cum sua lege tanquam pegasus fuit, id est fama sic. enim pegasium interpretantur) salutis iamiam aduenientis, id est ipsius praenuncius: qui Musis sacrosanctis fontem illum
aperuit enthei vaticinii,veraciumque praedictionum. In uniuersumve id in scripturae sensu multiplici,quasi in Iano quodam cclesti, comentari magna cum voluptate licet, eademque saluberrima. Qui Ianus quatergem mus principium & finem rerum temporumque de intermedia tenet:aditus etiam multos habet ad veritatem summi boni atque sapientiae comperiendam. Unus est aditus,ut volui,
iter historiam, quae fidem rerum gestarum facit. Alter est aditus at egoriae, quae ea significat qui credenda nobis sunt, no sine ingenti
gratia troporum de figurarum. Admittimur intro etiam per ea quae in mores recipienda ipsa scriptura docet occulta significatione. Sublime autem attollitur comentatio per eam quam anagogen Graeci& λατα rip vocant, quasi theoriae quoddam auguraculum. Haec autem literatores plane homines sortasse siqui sunt, non probabunt, quorum ad stomach uni literatura magis quam mystica doctrina facit:doctis limi tamen viri olim de Graeci de Latini, in iis ingenia
194쪽
praestantisiima opportune exercuerunt.Nam quo stomacho homines esse oportet,qui salibus diuinis non delectenturὶvagina est historia gladius est lueraturς spiritus. Enim uero marcentis animi spesque homines csse oportet,quos post disciplinas liberales studium meloquentiae,lectio sacra non iuuet, quorum animi sceno quasi animantes tantum alantur,ambrosia non vegetentur. Proinde si studiosistimi homines posthac doctissimique faciant, ut ex Hellenis. mi campo & curriculo,tempestiue se in lucum Christianismi condere de abstrudere insistant,tanquam ad Adgetiae iam sanctioris co- suetudinem atque philologiae animum transferentes: eo pacto fiet utique & instituto, deliciae ut hominum ad ingenii cultum natorum, non modo literae bonae & elegantes, sed frugiferae etiam & salutares tum vocentur in posterum,tum esse videantur.Quippe quarum succo perimbuta aurea argenteaque vasa, ex illa animarum massa diuinitus exempta,ad honoremque electa,non splendidiora modo in aede Domini exposita, sed etiam utiliora fiant, atque ad instru
mentum eius ornamentumque praestantiora. FINIS.
Cautum ess authoritate Retia, ne quisquam alius praeter M. Dauidem, bos Gubelmi Budaei libros De transitu Hesten mi ad Christianimum, ante sexennium imprimat neue alibi impressos diuendat. Quisicus fecerit, libris σ parnain sanctione aestimata mulctabitur. Lutetiae Parisiorum 7. Idus Iulis. 1 3 3 6. De Couris.