장음표시 사용
161쪽
IS9stimuli, &cuiuscunque permotionis procacis de petulantis. Incessit igitur mortalibus aut voluptaria, aut alia aeque improba protervaque cupiditas i meminerint philosophi ς alumni specimen sui dandum esse oculis Dei spectatoris atque superum, subprcsidi6que Domini tantum: norint se, ac sibi persuadeant dimicaturos citra noxam memorabilem. dc quidem quan uis aliquandiu athleta dominicus certamen experiatur durum atque acerbum,l tabitur tamen deinde, sibique gratulabitur, quod ea crumna exercitatior factus sit. Cum autem alia aliis grauiora sunt certamina,tum vero reFum vehementer aduersarum colluctatio cum squitate animi, dolorίsque vrentis commissio cum pertolerantia,foedum sςpe spectaculum edit c litum ordinibus, etiam si foedius interdu quam exitiabilius. Labat enim plςrunque in atroci conflictatione Virtus, quae nondum plane tyrocinium posuit: ad dolorisque impetum quatitur Je vibrat constantia fidet,etiam meditata,etiam in alieno antea certamine ad palmam cohortatrix strenua de assidua. nulla porro pars virtutis minus ad experimenta respondet.In nulla fere vitae parte sepius vanitatis profana philosophia, luculentiusque manifesta semper fuit. Adde quod intelligentiae humanae modus, ad prouidentiae diuinae
consilia perspicienda incumbens,sςpen mero cedit obscuritati. tum elogiorum Lacrorum liberalitas, consolationssique supernae so menta, eos nonnunquam destituunt, qui fiduciam plenam non habent, sed pro modo tantum coniecturae suae sapiunt, commutassique prudentiae. utpote quς iudicia rerum faciat ex euetorum varietate magis quam ex oraculorum auctoritate. Vnde fit, ut vel ad fortunae saeuientis impetum,vel ad noxae pertentantis appulsum, vel ad moestitiae vehementis aculeum , mens humana torpeat, quasi stupore perculsa atque haesitantia . Mihi certe hoc velut carcinoma hominis interioris aliquando visum est, quod nec lenimento aequaniamitatis, nec scalpello sortitudinis, nec cautere philosophiae, ita vel mitigari, vel tolli, vel domari tandem possit, ut subinde non rebellet, saepe etiam increscat, de magis ferum redeat. id quod a doctis ac meditatis minus,ab experietibus & in eo exercitatis longe melius intelligitur. fomentis igitur magis ac lenimentis philosophiae, quam imperio coercetur rationis atque seueritate. Lectio autem scripturae oracularis, assiduaq; commetatio, valida depultrix est ii sitatiae: fidei vero Sc fiducie blanda cociliatrix cum securitate perfusae, tum eodem in ipso acquiescentis quem saepe iam diximus,ut auctore certissimo speratς aeternitatis. adde etiam spei bonae rataeque suppeditatrix. o. h.
162쪽
At sortis fortunae genius, felicitatis temporariae rerum que secundarum largitor, vel creditor durus potius de foenerator, idem quoque importator est: aeternae calamitatis ac deteiladae sortis. Hic rur ius in mentem venit commentanti, hominum secordiae dicam an vaecordiaet qui in existimatione & arbitratu rerum ad vitam beatissimam spectantium &ferentiti, tanta inertia, inscitia, torpore praediti sunt, animique marcore, quarum inspectionem Deus cum n
turae excellentia, menti humanae dedit. Qui si paulo cordatiores
essemus,nequaquam prς posterum amorem coleremus,malaque pro bonis tantopere expeteremus. Quis autem nostrum nescit, quis non saepe fateri cogitur urgente conscientia, telicias vitae, rerumque se cundarum blandimenta,nec bona esse nec commoda, sed bonorum
imagines verius,& ludibria sensuum, illiciaque cordis perniciosissimaξ Quis vero no dicere serio solet,res aduersas,vitaeque molestias, flagra et se Domini, pistrinaque salutis quibus familiam sibi chara, desponsam & adoptatam , in ossicio continet8Seuerum enim esse parentem eundem ac dominu accepimus,& familiae amantilliinu: ab eoque seruos eosdem frugi atque liberos vapulare saepius, quam nequam de abdicandos. Non sumus porro nescii aerumnosam esse viam virtutis,elogio quoque priscς sapietiς,ob Idque pene avia vehiculari, praetoria militari diuersam atque auersam, quae a multitudine mortalium stolida & satagente tritae sunt. Videlicet plumbei
sumus homines, non aurei, non argentei, qui in fornace aduersarum rerum liquescamus, non purgemur re exploremur. Atqui compertum habemus,Seruatorem ipsum nostru, cuius demum auspiciis utentibus & fretis sperare fas est aditum caeli, hac eadem via
vestigia fecisse perpetua,cum hic studium sapientiae disciplinamque
institueret, quam resipiscentiam appetentis salutis praen uncius, quasique speculator mundi praemissus, appellauerat primus. Nec vero pedissequos Domini ipsius seruos & circum pedes, a manu quoque dea secretis,denique sodalitiam manum,cohortem insuper amicoru& comitum, quos honoratissimo loco semper numer6que habuit, fratresque salutauit: & porro eos ipsos e quibus centurias ipse primas conscripsit, cohortesque firmissimas aduersus tot gentium tant artimque efferatam multitudinem, non omneis sin quam illas nationis beatissimae primitias, eadem distiplina in caelum affectasse
viam atque adeptas esse,inficias ire aut possumus aut volumus. Haec α alia eodem pertinentia cum probe sciamus ipsi, SI, ut nobis comperta identidem comemoremusaeum eo demu nomine memoriam
163쪽
illorum ut consecratam colamus & veneremur: quid causae esse dicemus,quamobrem nullus nostrum,quanquam Cnristianismi disciapulorum, dieculam vel unam, pistrinum resipiscentiae euangelicae, poenasque pendentis Domino conscientiae,versare, eorum aemula tione sustineat,animi cum aequitate Θ At diuos ipsos iam immortaleis,ipsos etiam vades Christi in re capitali, in quaestione acerbissima factos,atque atrocissima, ad eam molam versandam libentes se& hilares dedisssie credimus: in eaque aerumna, quasique in eo pietatis munere perfungendo,ad extremum usque spiritum tolerariCse. alios inopiam rerum omnium qua vita carere potest, consertis ut dicitur pectinatim manibus,totius corporis animique contentione, pro pignore summi boni amplexos esse,& tanquam pro tes.sera sortis beatissimae. Quarum rerum omnia si abnuenda nobis, si votis conceptis & nuncupatis procuranda existimamus & depellenda, ut malarum de noxiarum, id quod palam atque exaudibili
voce facimus, ad hostes atque ad inimicos ea relicientes: cur san- starum animarum exuuias eas ob res consecratas,osculo dignas religioso ducimus 3 Idque iure ac merito facimus s Cur crucis Christi assulas,ramenta,scobem,sicubi nos esse nactos co fidimus, pro amu- Ietogestamus depulsorio λ Atqui haec aerumnosae vitae, cocti statae,ac vexatae, indicia sunt & monumenta. Specillum hoc prosecto praecordiale, nullo sertasse minus certum & acre, inter alia permulta nobis admouit Deus, ad explorandam vel refellendam potius & demonstrandam fiduciae nostrae conditam intus infirmitatem atque
futilitatem. Quς malum est ista sensus ciuilis prauitasne dicam,an peruersitas 3 Nos fidem ipsi dedimus, sacramento enim adacti sumus in tinctura lauationeque mystica, ab eo instituta: vicissimque fidem ab ipso accepimus,lestatam, scriptam,& obsignatam. Quotus autem quisque nostrum foedere stat & pacto, inito die suo lustrico 3 Nimirum sceleris instar est perfidiosi & capitalis, accepto dextrae diuinς pignore,in eo minime acquiescere . Amentia est nefaria, in optione bonorum,& vitae conditionis, fidem sequi sui ita
dicam) Mercurialem potius,&oculatam,ac circunforaneam, quam
in spe propinqua positam,quam spem ille Ipse absolute dictus, fide
sua esse iustiti nec vero fide sua unius quanquam erat abundὸ sed fide tot testium, pignoribus & capite oppositis, repromittere non grauatorum quae ille pollicitus est.Tametsi Ipsius cum sponsionem
dico: omnes numeros certae & exploratae & compertae fiduciae significo,qua nulla maior esse aut excogitari potest. Siquidem unus o. iij
164쪽
Ipse est,qui fidei conditor est,qui veritatis genius, & ratio si istanatiae eius est: qui nullius non promissi potentissimus. At nos ab eo dem Ipso auctore, summi Dei filio & institore, bonorum aeternorum spem Graeca mercamur fide ut Plauti verbo loquar non Christiana,& pietatis cultoribus conueniente. Quid autem in causa est dirae huius mutationis ac degenerisὶ Circunstat nos demonstrationum theurgicarum fides, grammicis illis cettiorum, atque mathematicis : quae consessionem nobis exprimit haerentibus, non item assensionem. An expectamus illud tempus ad confirmandam opinionem,cum iam non veritatis argumeta validior sed horror nos mortis vadantis ad iudicium, circunstabitὶ cum iudex Ipse omnium,
pro imperio summo,pro potestate dictatoria,seueri rate fortasse ce-soria & Cassana,vim illam lictorum Erebi,corporis an sque carnificum suturorum, lege agere iubebit Adrastiae 3 Credamus igitur obsecro,per Ipsum, per superos, per illos iam diuos & immortales: credamus sinquam quae de superna insernaque aeternitate,praedicta sunt proditaque diuinitus. nec assensione supersedendum putemus, donec in rem praesentem abducamur cum illa multitudine innumerabili Ephecticorum: horret enim animus dicere, dum obtorta gula trahamur, rapiamur, & auferamur. Atqui ubi iam theca animae,vel exanguis senio vel infracta, vel praemature rupta non moratur animam,vereor ut integrum sit resipiscere. In leges, in instituta in fidem Christianismi semel iurati sumus: sacramento Domini & monarchae solius,&rerum potientis humanarum coelestiumq;,, conceptis verbis diximus: videamus quaeso etiam etiamque, ne de rebus testatissimis addubitando,a susceptatque persuasione paracleti spiritus interuentu, quouis modo desciscendo, inexpiabili religione crimineque nos obligemus. Scelus est enim, scelus sinquam)nefas est,tantam rem comperendinare, cum de causa liquere illico nobis debeat. Quos vero sic obligatos perduellis ille perpetuus nactus est,eos agere transuerses ac praecipites ferre solet, per sceleratam via, per deuia, per avia: proculque a vestigiis Christi,indeq; ad Charonium quod vocant antrudetrudere ad extremit,vtLotophagos invita,&immemores patriae. Appellat aute ambigentes primum mortales in Christianismoq; labantes,de reueretia diuini numinis exuc-da, de timore ac religione calcandis. Nempe quasi Dei prouidentia immortalis, aliud curans,nec mortalium rebus inspici edis vacet,neCvotis eorum exaudiendis seriata sit, ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, quod dixit poeta Epicureus auctor apud quosdam
165쪽
los Cacus ille obiiciens, excaecatos tandem deducit in abrupta vaecordis licentiae,quae instar est Atheiae. Cor autem humanum,bon rum Sc malarum cogitationum consiliorumque receptaculu,prout
his aut illis aditum ac liberam sedem dederit, ita de anima optime vel deterrime consulit.id quod ita demum in potestate est ho Gnis
philosophi,si id non de suo sibimet ipse spondere , sed de Domini
beneficentia meminit, quem cordis cuiusque nostrum claustra in manu habere praepotenti certum est. Quin de scopulis eiusdem Domini iis opus est,qui domicilium suae mentis bene versum & mundum seruare cocupierint. Scopulae autem Virgae sunt colligatae,quibus quisquiliae recrementaque rerum utilium,id est redundantia, circunuerruntur. quibusque sordes excutiuntur e conclavibus, quae ad honoratos conuiuas sospitesque laute accipiendos, sternuntur& exornanrur. Quonam igitur modo verbum Dei accipere commode atque efficaciter possunt, Idque in rem suam atque animae vertere,qui dieculam unam feriari, ne diei quidem unciam animo
quisquilioso soliti sunt, a cogitationibus, curis, desideriisque flagrantissimis rerum dissidentium cum theoria, acriterque pugnantiumὶ Ita,inter caeli petas profiteri hac hominum natio, censerique iure nequit, quae viam veritatis de vitae ingredi vehementer detrectat, quam aerumnosam diximus, in caelumque ferentem per moerentem poenitentiam. Atqui diuinitus ipsa nobis primum, ore ante minionis verbi Dei indicta est: leinde ab ipse verbo palam ac pro imperio iniuncta. Sed quotus iam quisque nostrum tanti resipiscere te poenitere vult emere, vel tantulo potius, quod venit olim in prouerbium Z Vsque adeo damnosi negociatores atque inscii sumus,qui foro uti rerum sempiternarum non didicimus, non cupimus, non discere laboramus. adeo caelestis ille Orpheus, qui lenire tigres, qui cicures reddere leones, qui saxa mouere sono testudinis potuit Musarum aeternarum, flectere mentes humanas desiit silice duriores. usque adeo Sirenum auocamentis, & blandimentis vitae, auersias aureis habemus ab auscultatione magistrae sapientiae. usque eo denique eloquentia ipsius Pithagorae, Suadae parentis & conditoris, diuinaeque orationis saeuitas: quae torrente spiritus admirabili
totum per orbem exaestuante, brutas animanteis esserasque veriusquam homines, ad concionem suam sacram celebrandam rapuit: fiexanima iam non est, saxifragumque illud verbu Dei,carunculaso. lib.
166쪽
praecordiales penetrare nunc exanimes & emortuas nequit tantum
interest inter delectitias copias prouideliae,& multitudine reiectaneam,apud quam Pitho oracularis quod Comicus Gr cus inquit
ς meet, πῆ me . Heu pietas, heu prisca fides, quo tandem abierunt gentium λ in caeli inane remigrarunt spaulatim igitur ad superos Astraea recellit hac comite fide scilicet prii Ca, heroicarumque qtatum, atque duae pariter fugere sorores.Verum enim uero qui virgas diuinas atque emendatrices experti sunt,in rebiasque aduersis callu duxerunt patientiae: iis casus calamitosi,damnaque facultates atteretia, omne etiam genus conflictationis oc molestiae, quaedam velut tributa sunt, quae mancipia frugi, Dominoque fidelia,e peculio suo sanctiore pendere iure euangelico debent, arbitratu Domini, unaque accellionem aequitatis animi. Eterum Dominus ipse usura luculenta testatus est versuram se facturura a familia sua,quae in rebus quidem huiuscemodi foenerari non graluaretur hilarem patientiam. Quo liquere fatis potest, quantum compendium in futurum ii faciant, qui in rebus acerbis atque etiam urentibus, Domino se dede-tes ad poenam, insuper ab ossicio seruili non discedunt, non modos agra Dei non expostulant ut iniuriam fortunae, aut iniquitatem queruntur sortis natalitiae. Atqui intelligimus,si animaduertere vocat, esse omnino optabilius, bonorum istorum iacturam aequo animo, quasi in tempestate leuandae nauis cauisa,& salutis ergo facere, quam in naue exaggerata dc praegrauata,vita periclitari: & vero vita illa,beata immortalique futura. Nam bonorum aut corporis,aut extornorum, aut Vtrorunque dIspendium, aequo animo accΤptum,
quidnam aliud est ipsum,quam quod in diem fati ab omnibus dependendum est qui dies iam inde a vitet rudimentis cedere omnibus horis coepit lege mortalitatis) ante diem paulum reprςsentare non nolle, idque Domino scenerari sesqui centesimo foenore, longeque ampliore t Qui autem quaerendarum possessionum,domina-
tuum,& praediorum, augendarumque facultatum, & gerendorum honorum cupiditati, nuncium remittentes, fortunamque suas sibi res habere iubentes,ad bonorum arternorum cupidinem,&ad philosophiae Christipetae studium incumbere institerunt: ii mihi videtur creditorem illi quidem, sed optima atque plaudenda vertere conditione. Siquidem rationum suarum diaria atque calendaria,ab Orci ipsi mensa,ditisque institoribus eius atque numulariis,ad eius
mensam creditoris transcribunt, qui condonare omnia solet benignissime iis qui soluendo non sunt quet multo maxima pars est
167쪽
hominum, ne quid amplius dicam in nisi meditentur debitores ipsi
ac decoctores, etiam inficiatores esse. Quanto igitur consultius est& commodius, nomina a Christo parente facere aequi anim ratque patientiae, nexum etiam fide bona inire abstinentiae legisque reuerentiae,quam versuram repraesentatae felicitatis facere ab hiantibus illis faucibus Orci, animarum voracissimis Θ Sed enim ut est apud auctorem priscum, his populus ridet, multumque torosa Iuventus, ingeminat tremulos naso crispante cachinnos. vulgoque gladium verbi Dei, qui Caucasias rupes olim secuit, qui iura gentium naturaeque rescidit, α νῖ ρ υτα Acimus urbanitate scelestillima. Malim equidem hoc loco Heraclitus ille videri, quam Democritus,qui risu irrisuque prosequebatur ciuilem prudentiam. Nam in rebus hisce ridentes, eorum videntur esse mihi sinities, quos aliquando in gladiatorum spectaculis aiunt, traiectis gladio praecordiis, moriendo risisse. Sit autem haec disputationis nostrae summae rerum secu-darum tenorem plaerunque in Orci fauces insinuare ac desinere, unde pedem sursum retulisse praeter unum Ipsum,adhuc nemo copertus est, quod quidem proditum sit diuina auctoritate: aduersa rum vero rerum atque patientiae tyrocinium, in senectutem di serre velle, summae esse omnino imprudentiae: quod elogiis claris testatum est caelestis sapientiae. At cui plurimis velut emeritis stipendiis rerum aduersarum tolerantiae, nihilominus ad extremum fides constitit, felix verbille plane ob infelicitatem. Cuius utinam sententiae memoria essicax dc strenua, quam cordatissimo cuique mortalium cordi est,tam in corde nobis inusta es let cautere oluinet prouidentiae. Sed nihil aeque controuersum est fortasse inter philosophiam Christigenai ac prudeliam communem. Homines enima consuetudine vitae inusta, a cogitatione secundarum rerum blada atque iucunda,abducere non minus pene est diis cile quam qualitates a materia dirimere commentando,aut mentem ab anim : &hominem minime aspectabilem a corpulento & tractabili.quae notha quadam intelligentia fieri, philosophia censet humana , parumque nobis familiari. Quare in rebus diuinis commentandis, non tam anima quam animo ac spiritu opus est. Vt autem ad id re deam quod dicere coeperam,non magnoperemitu est,ipsum mundi naufragi conseruatorem, rerum aduer arum tolerantiam inson tem a nobis exigere, qui cum sua sodalitate non mitius egerit, ut
superius dictum est,quam sodalitatem a patre sibi datam & comendatam,salibus illis amicitiae quotidianis dignatus est,qui sunt apud
168쪽
conspicui esse cupiuntὶ habitu etiam propemodum & cultu triumphali, omnium oculis designarit Ita toga pura innocentiae priscae, candidaque sacerdotum demissae simplicitatis, ad togam pictam,
propemodumque palmatam, ad praetextam superbam fascium profanorum euaserunt, mundo degenerante. O mores olim iam degeneres, ac discrepantes ab ordine Christigenarum, nedum sacricolarum. tametsi in nullo non ordine initiorum amnestia Christianismi disciplinam obruit,fideique eius mirificam efficaciam.Quid enim Sed consultius ut opinor) fecerimus, si quae Oxprimere nunc oratione nec opportune, nec festiue possumus: Timanthis illius pictoris exemplo,contegamus silentii velamento. Iure igitur de merito Hercules ille noster,Ipseque Deo genitus,caeli & mundi decus: caelo etiam delapsus ad iuuandos mortales, vel ad seruandos potius animos immortales, ad internicionem generis sui landiu pereuntes: idem aerumnaru mirabilium atque inauditatu consector,ad imumque exhaustor:Iolaos quoque suos & comites,aerumnosos esse iussit,vestigiaque sua per pauperiem,per ignominiam,per mudi contemptionem legere eos docuit, ad beatam vitam recta non dubie ferentia. Nam ipse in cruce aes alienum obaeratae inferis mortalitatis
dissoluerat: eiusque chirographum e loco superiore & conspicuo inenarrabili beneficio expunxerat, nulla praescriptione temporis, nulla exceptione alioqui refutabile. Neque autem qui eorum quos diximus,omniumque adeo Domini asseclam successores se profiten'
tur esF, haereditatem tantum honoru bonorumque crevere, Ut eo
rum non paucissimi persuasisse sibi prae se ferunt:quorum e numero illi sunt, sit credunt ingens pauperiem Vitiu, ut inquit Horatius. neque non iisdem ipsi legibus in eoru locum vicesque suffecti sunt,
quanuis iam desitas moribus & obsoletas,qui in procuratione animarum rationeque dominica strenue & pugnaciter olim testificati, aut inculpate de innocenter pietatem colentes, eadem in ipsa demortui sunt. Siquidem instituta euangelica, non in persenas, non in tempora, non in homines tantum aequales heroicam aetatum,ut quidam iuris eius prudentes censere nunc videntur: sed in res ipsas potius, quos de rebus nunc agitur: dc vero in omnem posteritatem, perpetuoque scripta sunt, nimirum ut frugalitas anti qua & cesseria, vi cnaritas vice publica flagrans,Vt curae,Vt angores, ut mores sanctissimi, perpetui sint comites atque assectae fasciu s
crosanctorund quod diplomata hodie quoque praefantur potificia, sollicitae sanctitatis priscam formula asseruantia. Verum id recordari
169쪽
atque animaduertere ii no queunt,qui sibi magis quam Christo rem
gerere statuerunt. Quare quid illis tandem futurum esse censemus, quorum fides collabefacta vibranisque simillima,versuram tandem soluendam minime ipsos cogitare demonstratὶ eamque non suis tantum ipsorum, sed omnium etiam nominibus, quibus pericula
creantur capitalia comi vel exemplo vel inertia. ta erato etiamnunc atque usura incuriae grauissima, officiorum neglectorum reli-iquamenta trahi. Scilicet ea iam mortales evasisse incuriae mani se stum est, temporum nequitia, nihil ut magnopere referre nunc putetur disciplinae Christiconstitutio: lummodo usu de fructu opimarum obuentionum potiantur primae dc secundae classis homine magna pars Christianiimi proceres,supina fututi aeui securitate somniculosaque praediti,atque eo nomine saepenumero nobiles Sc celeboti. At vero eam ipsi charitatem Christo debent in primis, quae nec arare ipsa sibi, nec serere, nec metere didicitanec tamen unquam cellare. Uni quippe vacat, studiis odiisque carenti,humanum lugere
genus caeca cupiditate actum. Haec est autem una virtus secundum
fidem rectam, re fixam,quae sinum Abrahae expendere, Orci fauces occludere mortalitati possit. Quod si scelus est Christum M veritatem in testificatione vadimonioque capitali, testimonio suo fraudate, animae suae parcentem, α vitae blandimentis adductum: fidem ipsi no praestare promissam,ambitioni,cupiditati,voluptati seruientem, animoque obsequentem, sensibus suis indulgenti & addicto, quo nomine appellabimus Prosectb diuitiae seruorum,& affluentia exuberans in ministerio Domini, inopiae ac penuriae patroni Massertoris, res sunt infausti nominis atque ominis, ad eius amicitiam
gratiamque conciliandam. Quid vero si nihil quicquam pensi h
bere non obscurissimi homines prae se ferunt, quonam pacto ad extremum cum rationibus dominicis patia facturi sinu At difficile est ipsum seruili quoque frugalitati, ut quidem est opinio eiusdem ordinis sapientisii morum, qui tabulas huiuscemodi rationum conficere diligenter soliti sunt. Videlicet seruorum huiuscemodi fides,
vel herum ipsum sibimet tabulas non conficere censet, vel accepta certe & expensa sibi,in rationes referre iam negligentius atque con niuentius: quod summae est amentiae: vel deplotatam spem habet,
quod ultim est miseriae:vel spei subsidiu sibi fingit in clemetia eius.
dem heri. Atis exacturii sese nomina huiuscemodi ad ultimu quadrante testatus est.Vtruvi hoc igitur vitae agedς rationes instituere,& eas temperare ad pr dicta praescriptaque dominica Z an alogistiam
170쪽
potius quam Vocant, in re perdita & profligata,aut in ratione impedita conturbataque meditari 3 Atqui id seruorum est nequam &pistrino delimatorum, ergastuloque tetro, perpetuo & miserrimo: aut fugam circunspectantium,& tanquam vasa colligentium. At vero fugitiuus nullus esse potest omnia pro imperio obtinentis domini, uniuersa oculis perlustrantis, supera, infera, in medioque posita, exposita iuxta atque condita . Ita nihil reliquum est ad spem expectationemque certam dominici imperii contemptoribus, nisi ut ad Erebi asylum se proripiant, poenarum domicilium, dirum, horrendum & sempiternum. Proh diui immortales, prccipites vit abruptasque rationes. Clitilli prouincia fuit regnum euertere cupiditatis , astruere charitatis & beneuolentiae : ii autem qui se christos Christi esse gloriantur de multis loquor, non de omnibus ii etiam qui inter magistros censentur eius pecuariae, eoque nomine honori ut par et l)& venerationi habentur,capitalis auaritiae exempla pro-ὰere non verentur saepissime in medio eius atrio, sed quasi in theatro. Quanquam quid mirum aiebat quidam satyriscus e proscento)si ii qui in ovile Domini per posticum ingressi, vel pseudothyrum potius, a Domino olim obstructum, & multis aetatibus nulli peruium: sic fucum aliquando sponsae Christi ac dilectae fecerunt, ut Iupiter ille Terentianus, per impluvium aureo imbre delapsus, Danae secum fecit 3 Utinam tanti esset in regnum c lorum introire, in eoque inambulare,versari,& permanere, sensus communis iudicior quanti esse videmus clauium eius arbitrium ac censuram, aestimatione istius ordinis prudentie, Christi fascibus Augusti, meritoque eius ipsius amplissimi. Age iam,quo pertinere tandem, quid significare quid polliceri,quid minari apologos illos sacros putamus
euangeli Seruatoria, quos audire cum recitantur,interrem diuinam faciendum videmur magna cum attentione, quibusque auscultare aure admodum religiosa Z num acroamata esse illa , num rhapsodias censemus,retinendae multitudinis causia & oblectandae, inter sacra dicatas atque ceremonias Vtinam tam tenaces animi nostri essent monitorum sapientiae, diuinarumque pr dictionum memores, quam rerum multarum nihil ad summam felicitatis humanae pertinentium, ne dicam incommodissimarum, capaces sunt atque comprehensores. Sed nos velut vasa figuli,vel rimis perfluentia vel luti vitio acceptum liquorem sensim remittentia, vel a clibano adhuc cruda extracta : retum diuinarum intelligentiam conceptam,
