G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Is evanescere sinimus, ex anim Isque nostris exolescere. ex quo fit, ut cum ad res minus secundas, ad iniurias vel hominum ve) fortunae perpetiendas, ad dolores ventum est: cum ad iram, auaritiam, ambitionemve compescendam: cum ad gestientem voluptatem,arcedam de comprimendam : tum denique, tum sin quam ut friuola, tum ut futilia vasa reperiamur. quippe sonat vitium percussa: m

ligne respondet, viridi non cocta fidelia limo . At nos probe meditati & accincti ad certamen nobis esse videbamur in prima si tim commentatione , quasique in umbratili quadam prolusione. Causa est autem sui opinor) quod nos ut degener proles Abrahae,& fide cassa, animae multum, corporis plurimum, animi & spiritus parum, per sinquam) parum aut nihil animi & spiritus habemus ac

retinemus. Tum demum vero anima animus esse coeperit de spiritus, cum philotheoriae studio informata fuerit, prona & aspirante Dei benignitate. Est enim philosbphia eorum recoctrix hominum, qui post Christianismum susceptum, iterum relapsi sunt in Hellenismum : qui veluti colubri sunt exutam senectutem denuo resumentes: quod plaerique facimus. Capitaliores tamen sunt, qui sapientiae monita,dictataque veritatis deuorantes in praesentia, ut iucunda & suauia: dein non regustantes ea, nec saliuam illam reuocantes sale diuino conditam, nihilo meliores inde fiunt: tanquam stupente palato cupiditatis aut voluptatis ad epulas mystagogicas, quamlibet ambrosiam vehementer resipientes. Alii conclamati fastidii auditores,aut alias obauditores: auribus etiam fortasse redundantibus Sirenum incantamentis,appulsam sapientiae cςlestis audiationem continuo respuunt. Quae etiam si ab illis quoquo pacto atque aegre intro admissa fuerit,tamen ad stomachum callosum,mo ticinusque assuetum, non magnopere facit suavitas illa doctring κ-lestis & immortalis,sermonisque Dei sapor,viui & animantis. Eorum vero deterrimi illi sunt, qui velut atrophia laborantes,alimen tum animae non sentiunt in tabe pertinaci. Hos nimirum ipsos,

ipsa si cupierit salus, seruare non poterit,ut quodam loco inquit Comicus. Atque huius quidem formae plurimi sunt,auriti illi quidem,

atque acres noxiarum Sirenum cantibus exaudiendis, urbanssque

salibus summopere dociles: caeterum auditu mulctati ad veritatis perceptionem, mystica & miranda, salsa, salutariaque docentem.

Haec natio is cum Lucretio argumenta esse putant

scenica & theatrica. Ad huiuscemodi auditores sapientia Dei,cum populo,cum primoribus,cum plebe, cum ordinibus agens: nega-

172쪽

LIBER TERTIUS. 19s

bat tamen sese orationem habere cum palam proloqueretur. At prudentia vulgi uaga,homines quosdam Gratiarum lacte nutritos, earumque numine assiatos in nugis perdiscendis, lautos & elegantes esse, 6c aemulandos ducit,tanquam ad vitam agendam commode oc feliciter fictos. Nobis igitur qui Hellenismi sensibus perimbutum cor habemus, munienda via est verbo Dei, secadaque semiata aduentanti sapientiae : id quod Ioannes ille soli uagus in solitudine clamitando monebat esse faciendum,ut Origenes inquit. In compore autem humano partes duae capacissimae, quasique ossicinae animae,couerrendae sunt diligenter: summaque cum attentione pri- parandae,ad verbi ipsius aduentum inuitandum apud nos,atque e cipiendum : altera voluntatum δί cogitationum, in corde: altera sensorum atque animi c5ceptuum,in cerebro: nihil ut statuamus ipsi ac velimus, nihil ut in mente versemus,quod non sit consentaneum .disciplinae verbi Dei & Christi,atque orthodoxiae. est enim cor humanum veluti fons quidam perennis, unde sermo interior ic exterior,quasi ductus aquae fertur, ut inquit Basilius. cstque sermo noster, quasi partus quidam mentis nostrae, imagoque ipsius ut verbudiuinu,imago est patris expressissima. Sermo etiam humanus,mentis vim & facultatem secum seri,aut similitudine eas refert, cum tamen in mente ut Christus in patre, nihilo minus maneant. Sed naturae candorem atque simplicitatem in plurimis mortalium adulterant medosa oratio,vultusque ei subseruiens,vani metis indices, de charitatis euangelicae internicio. Auscultandum vero nobis in primis esse sapientiae, nobilis ille auctor sapientiae studii admonuit,qui sapientis cognomentum ob excellentiam inuenit.Is enim quasi pς-dagogus quidam communis prudentiae, si docilem ipsa se praeberet, cum sirculis ipse multis natus esset ante allapsum in mundum

ipsius sapientiae, de ipsa ita inquit in prouerbiis suis, Lignum vitae est iis qui appreheum omni ope retinuerint, nec eos ipsa fallit qui se

nixi fuerint. Eiusdem ille vero sapientiae vel nomen tantum de umbram odorari & admirari visus est,cum eam non nouisset,qui in satyra olim scripsit,Petite hinc iuuenesque senesque finem animo certum,miserIsque viatica canis. Haec est una denique ipsa quae suauibus suis canticis excantare facile possi mala mundi carmina,quq Sirenes saepe dictae,ad perniciem summam incantauerunt incautius in mari euagantium.Caeterum aurium discutere prius torporem necesse est, quae ad spiritalia acroamata obsurduerunt atque salutaria: dc enectum oportet humanae prudentiae sensum, si ibidem pollere numen p. ij.

173쪽

I Gcupimus diuinae sapietiae. siquidem luculento dissidio illarum natu rae discrepant, velut ortus oc natales earundem. Hes lenismi autem sapientia duxit bellum olim magis, quam gessi cum viciis & erroribus vitae,vel indixit tantum potius gladius autem sapientiae diuinae bellum ipsum decreuit & confecit, quacunque impressionem fecit. Proinde oportet discipulum sapientia: auribus circuncisis esse quod antea dictum est si ex eius magistrae doctrina, animi sui spiritusque conditionem facturus est meliorem atque beatiorem. Cui tot enim iuuenum purgatas inserit aures fruge Cleantea , inquit idem Persius, de philosopho prisco loquens. quanto magis igitur euangelus ipse profanas aures atque erraticas, mysticis insiturus est auribus, a spirituque oriundis, si operam ei demus bonam atque strenuam, fidei quoque bonae comitem Θ Quapropter non iam in iugis Parnalii nobis cum nausis res habenda : non in Porticu, non in Academia, non in ambulatione arguta, de vita beata disputandum est sed in schola euangelii in olympo theoriae,& velut in quali aradiso theosophicae contemplationis philosophandum siue phi-omorari potius id appellare placet communis sensus interpretatio ne i sie enim scriptura significasse dixisseque videtur . Hoc autem genus philosophiae, mundique iudicio philomoriae, in sanctariosapientiae commentari, sanctioreque animorum in ossicina debet, in animus magis quam anima excolitur: ubi facies subactae mentis nouatur, ad meliorem frugem salubrioremque accipiendam atque reddendam. Admonitos autem lectores velim, id quod alibi non semel admonui,ad eos me nunc verba facere, qui vasa AEgyptiorum

aurea & argentea rogauerunt Vienda, quae nunquam restituerent.

iccircoque idonei sunt qui mysticae sapientiς ac transmarinς iam discipuli fiant : quales fortasse sunt, qui in Socratico sinu sui idem inquit Persiusὶ elementa philosophiae edocti sunt, quorum studia non paruis tantum sui dicitur apud Grςcos sed magnis etiam mysteriis matura sunt aut adulta. ad quos gentilis ille supradictus

sapientiae, idem philosophi et caeli petς mystagogus, ita inquit, Vir

qui errauerit in via doctrinae, in coetu gigantum demorabitur. velut apud Gr cos legitur, Vir qui aberrauerit i via iustitiae, in conuentu gigantum requiescet. Gigantum populus homines sunt terrigenae, inficiatores prouidentiς, atque immortalitatis animae , dccontemptores diuinitatis. Quam ob causam a poclis quondam dicti sunt Deos e coelo deiicere voluisse . Homines vasto corpore, immani ventre, nullo pene pectore: quorum pedes in draconum

174쪽

LIBER TERTIUS.

num & caeleste, nihil cogitare diuinum: perpetuum vero eorum vitae processum humi repere, ad in serosque vergere, ut scripsit Macrobius omnino terrae filii, nulla caelu necessitudine, nulla contingentes superos affinitate, nullum cum Deo commercium habentes. materiariae sut ita dicam in Sc carnariae animae, cum terraque prorsus concretae. quales sunt plaerumque homines adipe rerum secundarum obesi, ingenii interdum multum, mentis & spiritus non perinde habentes. Quorum genus aut generis indolem, penitus & radicitus post apertum caelum de Dei couersationem inter mortales,

non periisse, mirum est. Tales etiam sunt illi, quos diuus ille Paulus, diuersorium numinis paracteti caelestium rerum indicis, progeniem appellat apithiae, homines corneis praecordiorum fibris, nullam in Deo fiduciam habentes:nec ab eo metuendum esse quic-Juam censentes, non magis quam ab Erebo , diri illius erroris de etestandi,atque ignorationis Dei v Canς, parente & auctore.Nobis autem adhuc in doctrina verbi Dei pueris, qui discendi rudimenta in cunabulis posuimus profanae philosophiae, quibus in ipsis tametsi terrestribus, animus tamen alitur 6c vegetatur, ad beatae vitae cupiditatem atque aeternae,aliud consilium capiendum esse censeo.

Nam sapientiae Graecorum magisterium, regendi principatus animi prouinciam obtinere imperio consulari & censorio potestmonitem dictatorio, quod maiorum est auspiciorum, numineque praeditorum paracletico . Quocirca strenuissimo cuique philotheoriae studiosio, quae beatitudinem illam pollicetur aeternam, hoc omni animi contentione faciendum est, in orthodoxiae ut portum rectavia,a maiorum ut dicitur gentium Philotheoris inita atque munita,sese conserat, omnibus cum suis animae facultatibus. ut qui meminisse debeat, lustrico se natali, atque initiali die, & vero in lucis Verae Vitaeque tyrocinio, ex AEgypto migrasse,tuncque Christigena& caelitum amnem, e terrigena factum. Huius philosophiae summa, quanquam copiosam,variam,amoenam commentationem habet, atque admirabilem: qua nuis omnium studiorum atque scientiarum claritatem suo splendore dubio procul obscuret: tamen in crucis contemplatione, in Christίque in eam sublati theurgia at-Jue oeconomia, cum animaduertenda, tum animo comprehenenda complectendaque vertitur, qui cardo est Christianismi,quod firmamentu religionis,quod colume pietatis, quod decus polytheiae sulta, fugatae, prostratae, e mundoque explosae. denique quod im

p. iij.

175쪽

DE TRANS HEL L.

scriptionis in numeros caelitum, primanos,fecundanos,& tertianos.

Ab eoque velut sente ac capite salutaris sapientiae, omnis ratio philosophandi in theoria manat,indeque a nobis arcessanda est.eb etiasemper reuoluenda speculatio, siquando, aut si tantulit aqua theo. sophiae, eiusque theorematum haeserit in obice quopiam obiacete, ut est mentis humanae instabilitas. Haec illa est, illa sinquam) est victima, quam in crucem sublatam ab hominibus ingratis atque impiis, diuinitatis unitas, ternario distincta personarum, piacularem hostiam esse ac salutarem mundo voluit. si quidem hanc pro palladio in primordiis rerum amisso, pro numine laeso,effigiem statuere, nefas quae triste piaret: nefas inquam in contempti interdicti diuini ut expiaret, commissaeque mulctae ternae de calamitosissim

dispendium sarciret. Hoc illud est arcanum, quod ab aeterno soli

naturae diuinae notum fuit caeteris omnibus absconditum a mundi

tyrocinio superis iuxta atque inferis, quod Paulus idem ad Colossenses scripsit. Alisque sanctis Dei locuples oeconomia eiusde mysterit,in Christo sena per abdita,innotuit quonda inter gentes oc nationes, issique demu qucis Deus aperire quod conditu erat,voluit. Hῖc ego centenas ausim deposcere mentes,ad commentatione unius huius loci, cum mihi animo obuersatur tantae rei imago: cum mihi in mentem venit, non dico mundi quaedam insignis aut temporum inclinatio ad res nouas edendas, sed terum humanarum summς,stupenda & inaudita inenarrabilissique conuersio, quae ad tristis illius mulctae capitalisque antiquationem incubuit, humansque generis selectorum inter diuo, & superos adlectionem. cum aeterna prouidentia in gratiam natura cum humana redeunte, noxa & offensio ingratiam verterunt atque benignitatem. cum pater ille caelestis, fi

lium suum minorem, asotum & erronem, familia quondam abdicatum, longo post interuallo, rursus in familiam fremente maiore filio inuidenteque asciuit: ex patruoque pater, ex Demea Mitio factus, gratuita indulgentia supplicem sestivaque excepit. cum mundi liberator, & sociam ciuitatem, & stipendiarias omneis prouincias, eodem iure immunitatis esse voluit: nouarumque tabularum legem in uniuersum tulit aduersus Orci nexus atque calendaria. denique cum Deus homo natus,homines commercio caeli vicissim , diuinitatisque communione donauit.Quo ipso in miraculo, illud alterum extitit miraculum, quod lata,tam admirabilis, naturaeque novatrix, orbis rerum couersio,surda & caeca fuit, paucis limisque mortalium

176쪽

LIBER TERTI Us.

tit enim in loco obscuro salutem homini prouidentia, pusillisque

in cunabulis eduxit: quam in utero aeternitatis a principio parturierat. tum noctis colicinio & in brumae tenebris, natus est Diphyes ille Cecrops, sitque e caelo & terra diuina manu coagmentatus: lui breui orbem terrarum nominis sui claritate impleuit, numinisque maiestate. O rem mentium excelsarum capacistimam, & retinentissimam. Hic cum vestigia quidem sui impressissima per totum orbem terrarum, monumentaque reliquerit illustrissima: hominum tamen inertia capitali,stuporeque damnosissimo, eadem ipsa fugere vestigia exolescereque coeperunt, & simul monumentorum auctoritas quatilibet consecrata, sensim obsolescere. & cum caeli quidem motus ad mortis eius miraculum obtorpuerit, sol splendoris desectu laborauerit: durum tamen animantium genus homines, saxeumque, hoc non quiverunt persentiscere. Videlicet haec illa est labes naturae deprauatae.aninasque humani, nisi assidue exerceantur haru rerum meditationibus noxam cito contrahunt obliuionis atque torporis. Haec sinquam) est solertia scelerata Autolyci tartaret,animarum sublectoris: quem mire Homerus ἐμυνέεροφασιν Vocauit, quasi furiam aeriuagam, & gras latorem tenebricosum, mortalium semper capitibus incubantem , ut eis incommoditet . cuius

subautolycus est ut ita loquar) is qui a Christo mundus dictus est. Protheus quidam inauspicatus iis qui in regno Dei vitam agunt,

omnia transformans sele in miracula rerum, circulatoriaque vanitate hominum mentes auertens a rerum supradictarum animaduersione. Hic igitur velut scopus, salutis indagatrici philosophiae propositus sit: eo omnis animus contentus ad commentandum, in

cunabat: ab eo digitu transuersum ne aberret mens philosophi. H cenim est ara misericordiae dicata, ad quam perfugium certissimum supplicibus patet rerum capitalium reis. Hoc altare edito loco, de undique aspectabili visendoque erectum: in quo pater optimus, maximus, Isaacum suum dilectissimum, primigenium eundem &vnigenium, sacrificatum voluit. Cui filio numeris omnibus paterni splendoris, diuinaeque maiestatis praedito, patrimonium amplissimum dominatus gentium ac nationum omnium, pater, omniumque omnino rerum dispensationem superarum & inferarum, dederat: eaque cum libera,cum sibi aequali potestate,cum pari de eodem secum imperio dederat. Hoc sin quam) ipso in altari, Deus filium suum Christum,mactandum sacerdotibus dedidit, ad p. iiij.

177쪽

caedem eum exposcentibus: saeuiti que & liuoti paucorum victima tradidit succidaneam atque piacularem pro innumera mortalium multitudine,ex Erebi nexu,e vinculisque eximenda reatus primordialis, & porro inter diuos superosque adoptanda.tanta inqua pro multitudine dilectissimum filium dedit, in quo filio intuendo &aestimando patria nisiestas suauiter acquiescebat, atque pro eiuscemodi multitudine,quae stellas coeli numero aequare posset, earumque decori minime splendorique cederet. Ante id tempus autem, mundus ab ornatu utraque lingua dictus, nihil tam fuisse videri potest , quam carcer tyrannorum principis, in quo carcere non tam homines quam Orci custodiae,a caluo ut dicitur)ad caluum interreos relatet,erroribus variis sceleribusque vinctetas seruabatur:affectibus etiam nefariis, bellis &discordiis exagitatae interim, dc vapulantes . indeque ad ultimum vitae spiritum eductae, per sceleratum vicum, nefastamque portam ic CCaroniam, νωθῶ -ν, ut Graeci dicunt, abducebantur in perpetuum. a qua sorte saecula nostra exempta, nec frata memoria id beneficium prosequentia, quae tande animaduersio Dei,quae conditio maneat, minari vereor. Proinde iure optimo atque meritissimo a nobis Deus poscit, non iam ut cruentis

sacrificiis filio suo litemus: etsi patri aequali,pari,aequb pollenti: tamein crucem acto sua sponte salutis hominu ergo. Non ut paria serui, quatenus fieri potest,cum domino facere aggrediamurinon vices ut beneuoletiae aut pares aut similes quod fieri no potest ipsi exhibeamus exigit id quod tame heroica manus quondam,& numerosissima militum purpuratoru, quoad eius fieri potuit,fecit:volonumque lectissimorum in aciem illa quidem strenuὸ & fortiter,sed auspiciis Seruatoris instructa, aduersus mundi principem , & contra

eius copias immanes id efferatissimas. Caeterum voluntatem Vt nostram eidem hero nostro atque domino, liberum ut arbitrium,

quale illud quantumque habemus cunque , vel quantulum si

mauis, eidem ut mactemus: id vero ille poscit, cum iubere, cum imperare, cum cogere iure suo, eodemque optimo, ipse si velit possit. Simul vetustum ut hunc hominem nostrum, vietum, Veternosum, serdentem, illotum, & squallentem, in familia denique& comitatu caelestis domini obsolentem:ad aram iugulemus eandem, in qua ipse Dominus pro nobis occubuit: in cuius humerum pater aeternus,superorum inferorumque de uniuersi imperium summum principatumque cu cruce impoliti t. Hoc autem unu ad verum naturam aestimantibus, nostri est utcunque mancipii, cum reliqua

178쪽

sint omnia tantum in peculio. Verum, hoc modo cum stiamus Deunobiscum agere, Deum inquam immortalem cum mortalibus, patrem cum liberis, dominum cum seruis, quorum vitae de necis liberam habet,omniumque dierum atque honarum potestatem : ac ne id quidem modo, sed opificem illi una cum operibus norimus, Jc Prometheum cum figmentis suis, cum friuolis, cum vasculis agere luteis Huae confringere,quae conterere,quae in ignem abiicere temporis momento potest, simulac sibimet ipsis videt illa, dominoque ipsi esse inutilia: Haec igitur de alia eius clem modi, cum comperta hiit omnibus de inculcata,cum alias, tum vero ipsius Dei notione, nulli non natura anticipata: nos tamen tam profligata ac deplorata ratione vivimus ad beatam vitam quaerendam & consequenda, ad aram ut clementiae ipsus de misericordiae,ne hoc quidem quasithuseulo fallem liberalius sacrificare sustineanaus, ipsi acceptissimo. Nam quid aliud est obsecro, corpoream voluptatem, quaerendi oc ifruendi honoru bonorumq; cupiditatem,ulciscendi libidinem improbam, denique Cerberi trifaucis tumidam ingluuiem, enecare de iugulare ad pedes in crucem acti Iesu Christi: quam thusculo litare Seruatori hominum exiguo quidem illo, sed odoratissimo, nidorisque ad caelum pertinentis 3 Quod si cupiditates vitiorum omniuerrorumque parentes, exanimare penitus, elidereque earum reliquias nequimus,c terreno corpore,e solo sui sic dicam tribuloso, naturae sponte scatentes:gladio tamen verbi Dei sanctiore de philosophia rogato de accepto,ita sauciare eas possumus δc concidere, ut exuccae iam de languidae deinde esse videantur. Haec atque alia animorum venena, cum prudentia ciuilis parum animaduertere solita sit, aut animaduersa sitis deque ut olim loquebantur) haberemec vero cauenda & auersanda ducere: philosophiae est utique germanae veracis & coeli petae,id videre. quippe mortis 5c clucis commentatrix est ipsa, tamque immortalitatis cupida, quam prudentia illa communis,rerum est intereuntium nugarumque auida 3c studiosa quo nomine eam philo moriam appellare verit si me possumus,ut e diametro oppositam philosophiae. Ad eam igitur cogitationem sese accingat oportet Christigenarum philosophia, quam fieri potest maxime: quandoquideria ab aliis ipsa curis feriata est, nihil ad rem

qua de re in primis agendum est pertinentibus. Quodnam autem alioqui dignum erit oper pretium disciplinae orbicularis, quam encyclopaediam Graec vocant, per tot annos aetatis decuris florenti simae: si senectuti fortasse amoenum praebitura est, animi tantum

179쪽

LIBER TERTIUS.

esse videtur aptanda gladio verbi Domini, ad aciem ingenii exacuendam,ad significationes percipiendas mysticae theologiae, tro-porumque eius symbolicorum. Quare nobis videndum est ut censeo maximopere, ne ad Lotophagorum littora adhaerescentibus ad

horam undecimam, lapius stultra animi iam sibi morae conscii immodicae, ingemiscendo dicant, Quid stetimus hic tandiu ociosi rQuin a persuasibilibus disciplinis tandem, ad certam illam doctrinam, ac suapte fide nixam migramus philosophiam si v δρυὸς aetati iam vergenti. ex illa encyclopaediae sylua nihil praeter glandsm legitur. ad Cereale studium transeundum,quo ager Domini consitus est.Verum ut alibi diximus)huius philosophiae caput est,cum Paulo sepe dicto, principe eiusdem & antistite, in primis hoc profiteri,nos scire Iesum Christum,& scire in crucem actum : idque salutis mortalium gratia, atque immortalitatis. ad quem veluti scopulum, hominum ae ernae vitae rationem praedicationemque respuentium, arietina quidem Iudaeorum pertinacia, hactenus in uniuersum offensa est inexpiabiliter. Gentilis vero philosophia eadem aut simili offensione in pseudosiophiam tandem est versa, quae reuera semper oxymoria fuerat. Hanc porro essigiem circunferre semper eum & quocunque oportet, qui recte & commode philosophari cupit,in sinu cordis conditam : non leuiter ipsam qualem vulgus

hominum solet deliniatam, sed scalptam sed incisam,sed indelebili

memoria intus penitusque inustam . Nec vero eam modo in secessu de in solitudine : sed vel mediam per .AEgyptum, per Babylonem perferre, palamque & praedicabiliter, siquando negocium sit nobis cum AEgyptiis atque Babyloniis. Licet enim & Babylone Hebraeum esse, ut inquit Ambrosius in libro de anima. Haec est autem virga, qua in AEgypto Moses quondam memoranda edidit, claraque facinora theurgiae. quae in terram proiecta, in serpentemque versa symbolum sapientiae, cunctos AEgypti serpentes sapientesque deuorauit, cum sua sapientia humi semper reptante . Quo intelligi potest maxime, quantum sit numinis, cuiusmodique,in hac philosophia. Digna igitur est aerumna circunferendae crucis, homine philosopho, quamque orthodoxiae discipulus humeris suis iniunctam cupiat,& gaudeat:quando Herculem indecorum est sine claua conspici. In hac etiam ipsa sita est, & vero clauis fixa trabalibus sui dicitur) atque adamantinis, auctoritas fidesque Christianismi. In hac confixa est scelestissima principis mundi arrogantia,qui generis humani a Deo ac veritate aversi, imperium sibi vendicauerat,

180쪽

diro ac detestando errore mortalium. Quapropter, qui ad phi.losophiam istam resipiscentiae magistram sese applicare statuerunt,

quod omnibus necesse est caeli petarum viam capessentibus: ad stauroplioriam ii pariter semetipsos oportet ut comparent: quae pars philosophiae, ab eode illo ipso auctore rerum caelestium saepe dicto, instituta est & demonstrata.Nam cum omnes Christi actiones sint admodum admirabiles, cum omnia eius opera diuinitatem suspiciendam praeferant, ea tamen quae per crucem acta sunt atque admini ata, omnium sunt admirabilissima, ut inquit Damascenus. In hac maiestas Christianismi , eiusque placitorum vertitur. in hac sanam a tb eurgiae atque oeconomiae Christi, quasi in capite, in ca dine,in firmamento rectae philosophiae, ut posita, sic quaerenda est. Hoc denique velut cornucopiae habeto philotheorus, salutis indagator, caelestis viae consectator, in vita peregrinus : hoc sin quam Amaltheae cornu locuples in sinu interiore teneto,ex quo viaticum animi contemplatoris large δc copiose promptitet. Hoc eodem in palo, cippoque adeo illustrissimo, medio mundi loco,ob Idque visendo & monstrabili erecto, chirographum illud vetus, graue,sez- nervitium,longissimque temporis interuallis indies ingrauescens, nedum indelebile, cum seruatore ipso confixum est: ut inductum ab eo & circunlcriptum, ad nummumque ultimum dis lutum atque eo amplius. Cuius chirographi nexu mortalitas uniuersim sigillati m que, Stygio taneratoxi auctorata fuit tandiu, atque in eius ergastulis durissima conditione dirissimaque vincta, nullo sensu quod mirum est, an miserum potius Zin calamitatis suae: in caligine densissima mersa ignorationis Dei,& summi boni, ac veritatis.

Id tale tantumque beneficium, humana oratione nequaquam enarrabile, cruci Christόque acceptum reserri debet uni, recordationet erenni, assidua, dc accurata. quippe qui pro nobis tantum aeris a-ieni dependerit, a maioribus nostris contracti iam inde a primis vitae incunabulis. Quorum omnis posteritas iure quodam successerio erratico,deinceps ad eum diem, malorum tantum Vt clarum estὶ possessionem, non etiam bonorum agnouerat. Cruci igitur affixus,constituto debiti grandis atque piacularis,in praeteritum, in instans, in futurumque facto, de fortem ipse Sc usuras pro uniuersitate dependit: sicque ergastula iam vetusta emisit,iussa esse libera : quae quidem certe salutari stigmate, notaque prouidentiae,inusta reperta sunt. Postremo hoc teneamus ut enunciatum quoddaratum orthodoxiae, qui intereuocatos Christi cestri,qui in numeros

SEARCH

MENU NAVIGATION