G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

illos aeternos reserri,qui delectarum copiarum, quae supernis exer- citibus in supplementum aggregandae sunt, numerum augere concupierint id quod nemini non precamur, ut expetendum in primis, cui optime consultum ipsi volumus, nobismet etiam ipsis ominari 'gaudemus. Quibus haec inquam lin mentem instinctu Dei venerint, iis omnibus illud gestamen Christiani sint, & velut labantis animi scipionem, aut fidei concussae & languentis adminiculu, suscipiendum esse, ad finemque vitae constanter perserendum. Siquidem absque eo adiumento surgere iacentes animi,& stare recti nequeunt. Quis autem Christianorum hominum vel immortalitatis inconsiderantissimus in vita,non in morte cruce ipsam cum Christo significato,eius numine & ornamento, adorandam esse censet &lectendam, ut baculum quoddam alexi cacum Quis funeri suo crucifixum praeferri non precaturὶ Quis inter ultima mandata haeredibus non imperatῖ nisi forte simulacrorum inimici,stauromastiges quoque esse sustinent. omnes enim sanae metis metrito tanquam tesseram caelestis hospitii, crucem Cluilli aut eius omen, secum auferre hinc emigrantes cupiunt. Hoc denique sublati ire stamine,signum dat nobis e littoris specula in mari evagentibus,theorica philosophia. Quocirca cum crucem Domini supplicum velamen esse nouerimus,& misericordiae pignus:& in misericordia unam qui- .dem, caeterum certam nobis spem salutis compertamque esse positam: quid causae est, quin plane futilis atque nugatoria sit prudentia ciuilis, tametsi honori habita inter eos,Vt commoda, qui boni grauesque viri existimanturZQuidni enim bellam illam sapientiam nominum, nugas esse censeamus, si quidem Christigenam sese in gelicontentione asserit,& caeli petam. nec tame Christum quaerit sequiturque Seruatorem Nisi vero Iesum Christum quaerere est, Christulam triumphantem quaerere,Christum prouincia iam consecta,comitatu laureato insignem, in caelumque ovantem immortali cum exercitu innumerabilique ingredientem, cupere. a nobis enim huiuscemodi Christus sperandus est ille quidem, & exorandus: sed ita idemum si Christum ipsum quaesierimus in cruce fixum atque cu- 2pierimus, cum quo nos cruci nunc assi xos esse omnino necesse est,& staurophoros eius, quasique calones esse,si cu ipso qui deci certe

nos a morte ac per ipsum excitatoa volumus oc cupimus. Multos

182쪽

plenae, haec quondam cecinerunt, quos prophetas sacrosancta scripta vocantui sermo Dei salutis promulgator, hoc palam contestatus estisi Paulus accensus ut ita dicam caelestis diis laturae, id verbis conceptis posteritati prodidit,in crucifixoque summam expect tionis suae potuit:si vades ipsius cruci affixi si tot testes no sertuiti, non rogati, sed diuinitus oblati, hoc sertunis & pignoribus suis,hoc capite cauetunt:cur omen staurophoriae usque adeo reiicimus & auersamur,ut inimicis id nostris capitalibus,ut hostibus imprecemur: a nobis autem,a charis pignoribus,ab amicis id nostris abominando

amoliamurZEcquis est autem mortalium sanae mentis,qui cum haec apud se existens, mature de perpense considerarit, non extemplo ab

hilaribus ut aiunt)ad cineralia transiturus sit3 Profecto si doctrinam euangeli, cum Pauli epistolis, qui veluti codicilli sunt additi testamento ipsius,animaduertere velimus necesse erit ut fateamur,sat'

ram hanc esse quandam sapientiae delapsam c caelo, ac destinatam ad repreliensionem humanae prudentiae: acerbam quidem illam satyram primore sensu,&tanquam aduersus contumaciam nostram, monita si pie illiae obaudienter excipientem, strictam illam frameam verbi Dei vibrantem:caeterum aures hominum summisse libenterque euangelo auscultantium, mire patefacientem symbolicae sapientiae verum ad praecordia eorum ipse demit penitus insinuat, quos Dei proiit lentia spiritus sacrosancti appulsu pignerata est.Nunc autem ut mores ad stultitiam ad vanitatem,ad nugas,ad incuriam denique, contemptionemque aeternitatis, vergere iam coeperunt: sic breue curriculum vitae nos peragimus quibus quidem cosenescere contigit, quae minima pars est hominum in quasi inter aleam quandam ancipitem finiu constituti, bonorum de malorum: ob Idque nomagnopere de exitu casuve laborantes. Etenim tanta in securitate serum vitae mersi sumus,lataque incuria praediti an perditiὶ ut multi his de rebus sermocinantes,sortiri quid dicant ac censeant ut est in prouerbio) videantur potius, quam ratione pendere &aestimare. Caecum vitae propositum superi immortales diramque amentiam Scilicet improba Siren illa Uesidia, secordiaque somniculosa, nos odi pressit in tumultu,in naufragio,in incentio gliscente, in tanto discrimiae. Tum spes & opinio longiusculae vitae,diem ex die ducit,& resipiscentiam plaerique dissetimus in id tempus, quod resipiscendi spatium non admittit. Fili enim supremi aduentus inopinatus, mentem apud sese esse non sinit, sibique consilere

attentius, utpote tumultuatiam manum Atropi, eandemque inde-

183쪽

precabilem iniiciens. Nam iuuentus aut firma valetudo,cum semel unicuique mortalium, caniciem seram 5c longos promiserit annos: cunctationi protinus homines sese dedunt & procrastinationi. qua deinde incuria sequitur δρ obliuio vitae ad decessionem expediendae, rationumque subducendarum neglectio, ad impetrandum ius

illud ciuitatis supernet&aeternae. Ad hoc proprium munus est huius philosophiae quam sectandam esse ducimus, non illius hallucina

tricis, quae veluti planus gentium aetatumque profanarum, verba Graeciae & Barbariae dedit. Verum illae duae ad sese redeundi remorae,longe, late que in vitae celebritate grassantur, quasi agminibus illis lucifugis caeloque extorri multitudini subseruientes, multosque ubique gentium circunscribentes, qua iuuenes, qua senes, qua Valentes,qua languidos dc semineces . Quo clarius intelligere possumus, non de nihilo illud esse,quod excubare nos Dominus &peruigiles esse, sermocinationibus suis admonet sententiosissimis,

morissique subitum vadimonium, S furis nocturni aduentum .pro indere nec opinatum . Qui etiam olim prouinciam suam obiens, primum illud edictu ore proprio ac propala pronunciandum censuit, Resipiscite , appropinquauit enim regnum caelorum . nimirum ipse legem moerentis ob secus admissa conscientiae,auctoritate sua sanciens: quam praenuncius eius,Victimaque praecidanea antea promulgauerat. Id vero satis significat sapientiam humanam& mortalem, cum diuina de immortali plenam Labere discrepantia, ex edictoque illo suo Christum,ius unicuique prouincialium tandeesse dicturum .Proinde cum rerum diuinarum aeternarumque entheis ronunciatores, praescita sua praedictaque reliquerint vitae, coscriptauculenter 5: consignata aeum Deus ipse Christus superum iuxta inferumque potens, poenas praemiaque ore veritatis atque sapientiae pronunciarit: omnem nobis anfana utique prolatande resipiscentiae,

procrastinandique studii philosophiae propriae dictae, praecidit. In

bivio igitur vitae peregrinantis fac duos ei sic cippos: alterum euan- seli doctrina, alterum ante uangeli incisum vel inscriptum, qui sensus est communis magisterio mundi imbutus &institutus: inde autem vias duas a peregrinis iniri, alteram sursum versus spectantem, scansimque serentem peregrinos & Viatores, asperam, angustam, pedestrem , ac raris diuersoriis: alteram in diuersum vergentem, pronam, planam, curulem equestrem, tabernis multis diuersoriis distinctam, quibusdsmque peramoenis, tum instrumento vitae vario, visendo, ac copioso instructis. Da etiam huic, si placet,

184쪽

agendae vitae facilitatem non dubiam, commoditatemque conspicuam & luculentam. illinc fac e contrario omnia incommodis scatentia, cu isque angentibus. Harum sopinor) duarum vitae sormarum rara in vita exempla sunt, propterea quod ciuilis conuersatio , & alia quaecunque celebritate hominum constans, ex utroque genere temperata est illa quidem, atque permixta : caeterum maioribus minoribusque modulis, prout eit id quod tulit ac statuit unicuique ratio prouidentiae. Haec autem ab hominibus iccirco comprehendi non potest, quod arcanas causas habet effectusque qui mortalium coniectu tam fugiunt. Nemeseos enim numen unicuique suum ius sciatmque sortem tribuens, ut nomine ipso prae se fert, non ex humani tensus formulis ius reddit distribu tiuum, sed ut Lachesi illi caelesti visum est, dispensatrici prouidentiae. At vero haec veluti libraria quaedam caelestis, Unicuique pensum suum vel parce vel prolixe: tum operosum Sc molestum, tum facile de iucundum appendit . Temeritas autem casuum , &fortis fortunae iniquitas, in rerum humanarum administrationem, bo, norumque de malorum ad mensionem, iure quodam obscurissimo conniventiae diuinae irrumpentes atque patientiae: rationes conturbare videntur ipsius Nemeseos, summaque cum imis permiscere perplexistime . Inde illa fors & fortuna, in caelum quondam hominum errore sublata : quae tamen etiam hoc tempore, &sumini actus rerum de infimi, eorumque confinis gubernacula tenere vulgo existimatur. Illa vero e cornu copiae mundi, e penu que fatorum non modo pro potestate, sed etiam pro numine promere mortalibus, quibusdamque profundere. non aliter atque olim, cum .ssimulachrum eius pingebatur gubernaculum manu tenens cum copia, tanquam rerum ipsa regimen haberet in potestate . Quae causa est ut in ciuilis vitae aulicaeq; praecipue rationibus, Sc acceptorum paginam 5e expensorum impleant non eius modo beneficia, sed etiam

maleficia aeque enim de bonorum & malorum dispensatrix vel dilat gitrix potius esse dicitur e doliisque illis Homericis fundere summa

iniquitate. Huius esse creditur beneficentia, mundi pene monarchia

sub Alexandro magno quod mirari possimus in ab ethnarchia nata. Haec memoria nostra quosdam,terret quidem filios,sed e Pygmaeorugente,triduo aut triennio colosticos fecit talesque trinoctio ut concepti e Ioue esse viderentum quod de Hercule traditu est in fabulis. Itaque cum huius intemperiae ludibriis, perpetua & inexpiabilis est rationi dimicatio: cuius auxiliares copiae sunt spes bonoru aeternora

185쪽

LIBER TERTI VS. 2o'

fides Dei promissorum, cum charitate Christi numeris omnibus absoluta, nec aemulam aliam admittente cupiditatem.Fortunae autem auxilia sunt mundus iam saepe dictus,caro, id est voluptas,& cupiditas. illa, in omne genus animantium impetiosissima domina:haec, tantum in hominum. Iudice autem philosephia orthodoxiae assini atque alumna,& cuncta & singula auspiciis reguntur prouidetiae etsi saepe tum iniquitate mortalium, tum larium Stygiorum instinctu consilioque, negocia & facinora suscepta sunt de instituta. Neque vero in icbola philosophiae, Artuna rerum clauum tenens pingitur. aut fingitur: sed aleam potius manu mouens: quo ludo oblectari etiam ab antiquis dicta est, ut inquit Eustathius. Quapropter

rerum euentis mortales rerum peritos,ultra modum permoveri,aegrescereque vehementius non conuenit sed illis tanquam actis quibusdam caelestium Parcarum, prouidentiae utique diuinae certo quodam modo arcanoque ancillantium, quoad eius facere possiimus, acquiescere. Esto vero hoc animo hominis sapientiae discipuli praeiudicatum in praeteritum,in praesens,& in posterum, quicquid tempore & caeli conuersione fiat, factumve a mundi sit molitione, atque etiam ad usque conflagrationem eius futurum,nihil utique fieri, fore,factu esse,absque eius ipsius auspiciis, qui causarum omnis

genetis auctor iam inde ab initio fuit,& caeli vertiginis arbiter in perpetuum. Id quod attentius paulo saepiusque aestimatum, essiciet in rebus ut aduersis secundisque perinde sentire de amore diuino erga nos indulgentiaque debeamus. Ecquid autem est aliud patientiam rebus aduersis,& fortasse destinato Dei certoque cosilio,acc5modare,quam paucorum annorum, an mensium,an dierum, molestiam deuorare8 Saepe vero oeconomia ipsius prouidentiae, cuidamiuasi numini fortunae a seribitur, ignoratione nostra, rations ueupore. Flexuosa enim ratione hominum coniectura saepe utitur: atque in multas erratiunculas digrediente, quaeque erratio potius, quam ratio dici debeat. Ac tametsi humanae mentis Mercurius, id est ratiocinatio,quae saepe mendosa est, prouidentiae consilia atque eorum causas, interpretari S explicare nequit eaequitas tamen animi tanquam arbitra quaedam honoraria, ac iuris diuini consultior,controuersiam illam prouidentiae ac fortunae, in iudicio communis sensus omni memoria,in omnique gente,apud doctos agitatam: conuocato senatu sanctioris philosophiae,dirimere semel atque in perpetuum:iudicareque secundum illa parte debet, quae patrociniucaelestis sapientiae meruit, & simul suffragiu beatae multitudinis.

q. iij.

186쪽

In iudicio enim rerum tantarum,ad summamque bonorum & malorum recta pertinentium,simul ut Mercurius humanus lurere coepit, ratibque torpere,ad c testem illum consulendum protinus Me curium adeundum est.sermonem dico Dei,inter oracula receptum omnium quondam mortalium consensu,& pie consecratum, retucoelestium nobis diuinitus enarratorem datu adhibita eodem & aduocata ratione ab eo condocefacta, non etiam ab illa prudentia communi informata,quae notiones nobis suggerit erraticas,atque averitate deuias germanaque sapientia. Quis autem sanae mentis homo, cunctetiirore, mente, pedibus in sententiam transire sipientiae3 atqui resipiscere, S ante actorum poenitere, post errorem est intellectum in auctoritate esse velle sapientiae,ut praestantioris & consultioris magistrae. Quare cum aduentantis regni Dei praenuncius resipiscere nos iubet nihil aliud quam diuersam de aversam viam, ab instituta iure gentium vita, nobis ineundam esse docet: secundum quam vitam animus iure suo decedes,quasique vir uxori rerum suarum regimine summo cedens,& principatu sese abdicans,sensibus temerariis habenas arbitrii foedissime pei misit. Ita qui vere resipiascere instituit,quod plaerique prae se feriit,is viam,veritate, M vitam sequatur necesse est quae vita exanimatibus homines spirituales efficit. mors est enim no vita si scriptura audimus, Hellenismi sensus, consiliu mundi,& propositum.Vt non mirum sit,quod Christus regnum silum,a mundi tyrannide diremis te, non semel testatus est. Quo vel uno argumento liquere potest, quam irritae sint precationes nostrae,qui identidem aduentum regni Dei exposcentes, Deumque votis nequicquam fatigantes in ea ipsa verba conceptis, interim quam longiis me possumus,ab eo regno aberramus. Prosechblabat fides, S conspicue vi at,etsi covelli non potest.& quod Plato

in uniuersitate,analogiam esse voluit, id est Σεσμον υ mores,in Timaeo,

hoe idem es: Christi charitas sponsalitia,in Ecclesia. quanquam id appositius esse censeo & commodius, quod e Philone Eusebius dixit, verbum Dei, mundi & naturae vinculu esse atque retinaculum: illud vero idem & fidei firmamentum est in uniuersitate Ecclesiae, ut manifeste apparet. Fidem autem intelligi volo, non inertem, non cessatricem, non manibus consertis in securitate acquiescentem,

ignavaque fiducia fretam destinatricis prouidentiae: sed strenuam

dc actuosam, scetamque aemula probaque charitate. Verum enimuero ut dicere coepera, vita etsi varietates multas & mirabiles habet,

187쪽

. LIBER TERTIUS. 2II

tamen pi runq; bona malis mixta: de versi vice, mala bonis teperata sinit, duntaxat apud homines rectu iudicium habentes. Nemo certe adhuc inuentus, qui maloru expers fuerit,eodem teste poeta rerum humanarum prudentissimo, ut hisce ex verssibus eius intelligimus,

& vero abunde atque indulgenter inquit Plinius a fortuna cum eo deciditur,qui iure dici non infelix potest. Sed fac esse ut illa via late patens atque frequentissima, prae se serat omnia homini cessura animi e sententia,ad implenda vitae desideriamum in eo tande viarum diuortio Hercules costitutus, non ille quidem Iunonis inclemetia,&gloriς cupidine exagitatus,sed pietate Christianismi instinctus atq; imbutus: si ipsi optio permittatur,utra malit inire viam,Paridis

statim exemplo, Minerua consepta, Voluptatem praesente secuturus sit 3 an Themidis supradictae potius oraculum aditurus, ex eiusq; responsis consilium agendae peregre vitς capturus,commodiorem ut in partem id est ad i alutem procliuiorem, summam rationu vit co- ferat3Equidem sic futurum opinor neminemq; consultum vereque prudentem, facturum, praesentem Vt bonorum copiam,vt theatricus astum,ut viam denique caecam & praecipitem eligat,prae via euangelica, caelumq; ferente, prςsertim aduersus quod ipse pepigit ac spopondit die lustrico ac purifico. Quippe qui probe intelligat, illa

bona bonis istis,c lestia terrenis,vera imaginariis, aeterna teporariis, summa infimis,diuina fortuitis,continuari& cohaerereno posse co-tra fidem oraculoru. Proinde si Dominus de torrente in via bibit,&nos saltem in hac via moerentis ob culpam poenitentiae,superagelaston petram sedentes acquiescamus. Nam quid aliud est homo eua-

gelicet disciplim; retinens, nisi ille apud Terentium in sese suam ob

culpam animaduertens, εαaον de semetipso Deo dans sua sponte supplicium Quod qui facere pergunt, iis Dominus non Ve- aliam sol tin deprecantibus,sed etiam ultro grande pretiu operae pollicitus est. At nos aut liberi sacris de Veneris operantes,aut promissa iuxta minasque Dei,ut Iunonis assectae, studiis cupiditatis ambitusq; posthabentes: momo tamen cςlesti litaturos nos speramus ad ultimum, nec de hoc magnopere interim angimur aut laboramus.Verum illa Saturno fata Iuno, ut virtutis inimica semper a pristis inducta est:virisque fortibus cςlum prientibus inuidens,ut inquit A gustinus in decimo de ciuitate Dei . Qus cum Hera a Grςcis appellata sit, ancipiti ut videtur omine colitur deuotissime ab hominibus seruitutem cupiditati, non Christo Seruatori seruientibus.

q. iiij.

188쪽

LIBER TERTIUS.

studio, sed aut philomoriae sui dichium est j aut pseudosophiae teneri,fallacissique aut inanis simulachri scientiae,ad extremum ut coperiatur necesse est: quod genus a Graecis κενο-in liα dicitur.A diuturniore ergo potu aquarum AEgyptiarum, siccam saltem esse aetatem

iam ingrauescentem conuenit professioni philosophiae: quo facilius hauriat philosophus &suauius e puteo euangelico. Nam Christianismi alumnum esse, & simul Hellenismi perpetuum discipulu,

cothurnum est quodammodo Theramenis perpetuum induere, in confinioque habitare, atque vitam agere pietatis atque Polytheiae, vel Atheiae potius impurissimae. Igitur ἄλι iam Rebla, quod antea dictum est: nec Cereali munere inuento & pergustato , in sylva deinde Hellenismi diutius ex patiandum. ex qua tanquam sylva pascua,ut glande sues laeti,ad extremum tantum incosulti quidam redeunt, frugibusque non gustatis diem obeunt iudici j decretorium in perpetuum, non suum,sed inimici, atrocis & infesti vehementer criminatoris. Porro autem qui Christum cruci affixum in sinu fouere & continere cupiunt, expressamque & eminentem effigiem summi boni aeternique colere: iis hoc quoque faciedum est,ut cincti sint circa lumbos quam accuratissime atque exactillime.Nec vero unquam committendum,Vt per incuriam discinctis, aut per incontinentiam, fides & charitas excidant, pignora summae spei, quas ipsi in sinu suo confovere coeperunt. tametsi Christus ipse, quem in limen templi admittere diebu, constitutis 3c alias unicuique solenne est, perpaucis autem penitus & hospitali mente: si semel in cordis intima insinuarit: ibsque diuersorium sibi loco mundo, scopisque iam dictis reprehensantis sese cum incestitia conscientiae, recte atque ordine circulauerso, clegerit atque ceperit: non facile deinde sic emigrare solet inde, praesidio ut suo exutum hospitem destituat. Absque hoc vero hospite contubernalem habere pacatae mentis statum,euthymiamque illam nemo potest,interioris hominis felicitatem,cuius prisca philosophia nominis tantum splendorem,sane augustum & expetendum, vehementer admirata est. Sed enim Christo Dei verbo atque sapientiae, hospiti amplissimo atque suauissimo,& vero votorum philosophiae summam pignusque summi boni, secum una ferenti,via domum aduenienti munienda est &prPparanda supplicium ipsi suppliciter de se dando per moerentem obsecus admissa aegritudinem. dirigenda etiam & explananda, ut Vates ille maximus, appetentis salutis prςmetator&praenucius,admonuit: a quo Christus ipse lustrari mystica immersione voluit. Ita

189쪽

autem ferre mihi videtur ordo,ratio &processus elementatis philosophiae ac philotheoriae, ut verbum Dei in praecordia admissum, paulatim in corde concipiatur. dein ex insorini Jc adhuc inanimo,sensim commentando formetur in modum expressiorem,diuinitusque deinde animetur, vix iam semianimo exteriore homine. Ab hoc profectu Christus ipse cum in corde iam animatus est,tum animans est animi, atque etiam inspirans, ob Idque in corde regnare auspicatur: dc porro tyrannidem mundi, eiusque principis potentatu, loco mouisse videtur, & eiecisse fortasse. ex quo fit ut homunciones saepe, plus quam heroes evadant: samiolaque vasa paulum antea & futilia,interdum fiant aurea, dominoque praepotenti grata dc utilia. tales enim fuerunt permulti olim viri sancti,quibus numen illud paractetum incubans,spiramentum vitaec testis luteam in faciem mirifice inspirauit. Hi sunt qui spiritu Domini tincti atq; imbuti,summum bonum in vita, summamque definiunt felicitatem,summa fidei amorsque Dei assectione : quique omnium actionum suarum, consiliorumque ac desideriorum summam, fructum etiam omnem eorum, atque operaepretium vitae, in duabus illis virtutibus sita esse existimant, amplissimeque ad extremum constatura esse mortalibus. Nobis autem studium sapientiae auspiciis Christi capessentibus, hoc omni ope contendendum est, ut ab infantia verbi Dei,ad adultam fidem eius intelligentiamque assurgere commentando possimus. quod quia sine magisterio indulgentiae diuinae impulsitque fieri nequit, ideo a nobis precibus imploranda est atque obsecrationibus. Animus autem farragine literarum humanarum disciplinarumque farctus,cum ad sapientiae studium contentione sui transcripserit: historiς theurgicae pabulo primum delectabitur, nisi genio pr ditus sit ad salubrem doctrinam refractario atque dissono. deinde animante& mystico intellectu quasi epulis diuinis & pane cςlesti aletur. Unde sensim evehetur ad intelligentiam anagogicam &spiritualem:longe maiorem ipsam augustioremque profanae philosophi et fastigio. Quidna porro iucundius hoc, quid vero euthymi ς illi beatae assinius esse poteit,quam huiusmodi philosophi et studentes, ad mortis ante

prouisiet atque pr meditatae vadimonium excubates: porroq; ad mortis certamen proludentibus similes, pr petem spem amplecti,tenere dc fouere, hominem quidem illam quanquam adhuc mortalem, sublimem nihilominus in cςlumq; rapientem yVerum enim uero cum magni cuiusdam sit negotii animum reuocare a commercio sensuum, moresque a consuetudine abducere diuturna,quae iam callum

190쪽

obduxit in sensu communis prudentiae: iccirco philosephiae priscae elementis opus est, studium augustioris philosophiae capessentibus. quam Cicero in Tusculanis ait culturam esse animi, quς extrahit vitia radicitus,& praeparat animos ad satus accipiendos, qui tandem adulti, fructus uberrimos ferant. Et in tertio de Oratore

dialogo, Philosophia est sinquit) omnium optimarum rerum cognitio,atque in iis exercitatio. Quod tamen nunc qui facere optima fide coeperint, philo mori magis sui dixi)ciuili prudentiae,quam philosephi videbuntur: utpote cuius aures occaluerint ad monita sapientiae,ad iussa,ad interdicta legis summae, ad praemiorum Uxta poenarumque immortalium denunciationes. Proinde qui in literis antiquis, honestisque utraque lingua disciplinis feliciter eruditi, ad sacram ipsi philosophiam conuertere parem animi contentionem

non magnopere laborant semini diuino accipiendo : aut cum id statuerint , in aetatem iam causariam differunt exuccamque facere: ij mea sententia tam absurduna consilium vitae capiunt, quam de a-

agricultura illi perperam statuunt de incommode, qui segetes in asto supramodum inarescere sinunt, messis fructum sustinendum es.se putantes, ad inanitatem usque spicarum aut siliquarum. Qui vero aut animi causa,aut gloriae comparandae studetes,in externis disciplinis consenescere constituerunt: atque in extremo actu fabulae huius vitae, animam quoque agere non verentur: hos quidem

ipsos non tam philosopliari in literis censuerim, quam cum Fauni ut prisca voce utar) uxore fatuari. id quod significat amore Musarum lasciuiorum captos, afflatuque spiritus protervitatis, fanatico atq; insano impetu vaticinari, quod Hesiodus fecit in illa sua Theogonia, stemmateque teterrimo Titanum atque Tartaridaru. A quo ipso forsitan proxime abesse videri possunt,alumnorum vatum Polytheiae perpetui admiratores, qui lepore poetico insane delectati,facrosanctae doctrinae salutarisque studium ob id soccifaciut, veluti ad eruditionem politiorem ineptum & incommodum: in summa sane ipsi versantes inanitate studi j,adumbratamque tatum persequentes philosophiam. Siquidem vaniloquam in uniuersum philosophiam externam, fatuam ac Fauni coniugem esse, nemo inficiari potest: duntaxat non impudens atque impius, aut certe non

imperitus. Quod sit sale condita sit eadem philosophia: & vero si

silibus aspersa germanae aeternaeque sapientiae, atque diuinitus proditae: haud dubitarim ipse eam primae commendationis esse dicere, inter res quidem certe humanas,optandas de cosectandas ingenuis

SEARCH

MENU NAVIGATION