De noxiis paludum effluviis, eorumque remediis. Libri duo. Auctore Jo. Maria Lancisio ab intimo cubiculo, & archiatro sanctissimi patris Clementis 11. pont. max

발행: 1717년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

blico detersis , a luto jam non arcessere sibi nomen Lutetiam videret. Sed tametsi praesidium ab Alexandro Benedicto de interficiendis canibus tempore pestis experientia confirmatum existimaremus , ejus tamen utilitatem non in foetore, sed in ipsius interceptione contagii , quod per canes potissimum de loco in locum a Medicis passim deferri animadversum est, positam arbitraremur. Eou Ru interdum humanae mentis imbecillitas nos progredi sinit, ut, nisi sedulo advertamus, effecta pro

causis assumantur ,& confundantur . .

IU. Ratio deinde suadet, quod faetida effluvia 2uit , Ib ho

eorporum in sicco putrescentium , cujusmodi in tibus in sieeo vo exemplum allata sunt, ex multo subtilioribus, solu-latili caletisque , hoc est majori salis volatilis copia donatis E fὸitu, ut' ''

particulis consurgunt, quam quae ex coenosis laticibus elevantur: haec enim crassiora sunt, & muc sis, quippe impuro sulphure, crudoque sale, ac phlegmate referta: quo fit, ut magis cohaereant, ac proinde intra nostra corpora admissa difficilius dita cludantur, ac dissipentur. Neque vero omnia hic foetida damnamus , cum probe noverimus in certis casibus , puta apud hystericas , e. g. spasmos saepe saepius male olentibus ad nares admotis sedari; quia nempe vel convulsus nervus recentibus quasi stimulis contrario motu cieri, prioremque amittere solet, vel causa ipsa intra nervorum villos interce. pia discluditur, ac dissipatur. Quid ρ quod mixtura corpusculorum foetidae rei, cicurare etiam valeteas particulas, quae convulsionem intentant. Sed quis inde ad publicam avertendam pestilentiam male olentes desides aquas contra tot seculorum experimenta in auxilium adducere audebit cum in Gh. s. Aristidem Alexander D i J Benedictus , qui primus foeti-βbr. cap. z- p

52쪽

1s Da Nox iis PALUDUM LrrLUIIIsdorum patrocinium suscepit, atque ab iisdem opem sperandam admonuit ; ubi postea ex proprio animi sensu de coenosis aquis loquitur, has omnino no-κias putet: Aquae, inquit, pestilentes, quae in abdito

latent, O quas usus non exercet, aut nunquam aura

liberior verberat, pesserum in se corporibus nostrist

habent venenum.

u. Ratio deducta V. Secundo a nonnullis deducuntur argumenta iudin' hebi En majoris au speciem momenti, ab experimentis tumeium prope eo- Romae, tum Bononiae pestis tempore habitis r utro Risisti zz .. -enim H Cives a contagione tutiores fuerunt, hiae est de hi si tui Vias coriariorum ossicinis addictas, malisque te . propterea odoribus graves inhabitarunt. Indicio sanE, ut ipsi putant, manifestissimo, quod putredo, quae ab aquis etiam acceleratur cujusmodi est fracescentium pellium) tantum distat a crimine inserendi hominibus noxam, ut eos maxime a pestilentia tueatur.

euila, modo quo VI, Verum est hic, ut candidE cum Boylio admo-

pelles ibidem, neamus , difficilem esse a quibusdam experimenia concinitantur. tis ad alia inductionem; sedulo enim omnes disserentias, quantumvis opinione minimas , in singulis rebus animadvertere oportet,quas postea maximas reipsa comparando deprehendemus . Itaque in casu,

de quo agimus, considerandum primo est, pelles nec Romae, nec Bononiae, nec uspiam in desidibus omnino aquis diu ad putrescendum damnari, sed claris primum undis ad horas aliquot tantiim,aestate praesertim perlui, diluique ; unde quidquid carnosi membranis illis, inest, laxetur, ac dehiscat; deinde in aquam calcis ad macerandum infundi, & datis temporibus cultro duriter tractari, ut quidquid superfluit facile detrahatur. Contra vero se res haberet , si ad ripam lacus, vel in stagno per mensem

53쪽

corruptio ista promoveretur; non enim dubitamus, quin illinc effluvia per aestatein potissimum accolis perniciosa exilirent: quo sane factum est, ut insignis ille Medicus Gometius f J Peretra, cujus ope- V.ὸra in magno nunc sunt pretio, inter causas pestilen- pur. 1. ecp.66.pae. tium febrium recenseat foetore in etiam coriorum . Opportune succurrit exemplum loci, ad quem Romae cadavera equorum, mulorumque deseruntur,

ut ab illis pelles detrahantur , carnesque saturandis venaticis canibus, & domesticis fetibus abscindantur : ibi sane cum negotium negligent cr tractatur , scilicet cum viscera, residuique lacerti in flumen projecti proximis ripae si nubus haerent, tunc quidem vicinae gentes statim infamis acris cstasta perpeti coguntur, malignis, ac pestilentibus febribus tentatae. Adeo verum est corruptelam, quae in humido haerente excitatur, esse penitus exitiosam. VII. Quod vero nos admonet quam sint faci- 2. Ex pelliti: , les etiam sapientum lapsus , si miniis caute pedem son i xv a. figant, illud est, adversarios antidotum pro veneno , remedium pro noxa usurpasse . Enimvero in Coriariorum ossicinis pelles diu non simplici aqua , sed calce macerantur , macerataeque condiuntur mixtura, quam rite paratam omnino alexipharma cam dixerimus: nec pellium foetor, sed calcis, myrti , & quarundam orientalium baccarum, quas valloneas dicunt, odor salubris aliquando pestilentiam, & corruptionem aeris avertit. VIII. Caeterum nemo non legit Rob. Boylium Quid de aqua sa

de Nat. determinata flJ effluviorum tum sua, tum pon Rob, B Celeberrimi fmJ Die membroehii cxperientia comis pertum habuisse, tempore pessis , in illis aedibus , in do a. quibus nulla lues adhuc erat, F linteamina sordida et aqua, ct pone lavarentur, ea ipsa die , vel inter- f. De Nox.PaisHesy. Lib. I. C dum

54쪽

dum noxam au

geant vel minuit Quot sint aqua rum species , ad paludes inducen. das conspirantes

18 Da Noxus PALUDUM EFpL IIS dum posDidie duos, tresve simul pse correptorfuisse , ira que aegros tesatos , faetorem aqua sponata illis 'primam , O maximam alterationem intulisse r addiditque particulas ante jam per aerem dispersas, sed nondum aptam indolem ad laedendum adeptas additione effluviorum aquae seponariae deleterias evasisse . Idem postea Diemembroekius citato loconum. 8. si quis alius ) fuse tractat argumentum de pernicie stetidorum vaporum , diluitque e contrario adductas difficultates.

ALe Paludes magιs, minusve noxiae. UT res caeterae naturales sortiuntur suarum proprietatum , & facultatum gradus; ita & Palu- des, habito cum inter se , tum ad homines respectu , sunt magis, minus, vel minimum noxiae. Haec

profecto discrimina suas per causas singillatim hierecensebimus. II. Paludes majorem vel minorem insalubritatem aeri inferunt. I. propter diversam naturam , copiam, & mixtionem aquarum, aliorumque corporum eisdem permixtorum. II. ob varia anni tempora . III. propter situm regionum. IV. ad hanc

ipsam aeris palustris insalubritatem augendam , aut minuendam incolarum habitus , & dispositio plurimum conducit.

III. Quod spectat ad primum , cum quin qu sint aquarum species, quibus Paludes , & stagna induci possunt. I. fluvialis; II. fontana dulcis. III. fon. tana mineralis ; IV. pluvia; V. marina; omni seriis dubio Disiti rod by Cooste

55쪽

L13. I. PARs I. CAP. V. Is dubio proeul est, eas Paludes deteriores esse, quae

fiunt a magna copia , & mixtura diversarum aqua rum , praesertim vero mineralium: hae namque , si per aestatem exiccari non contingat, longe validius , ac perniciositis propter diversa, sibique contraria principia fermentari, corrumpique solent. Nocentiores sunt, ac ferme pestiferae quae multo , ac multiplici coeno refertae ex cadaverum praeterea in ' ςςRxνοῖς inquinamento computrescunt, quaeque proinde visu graves, tactu densae, gustu acres , odoratui foetidae, externis primum advenarum sensibus bellum inferunt, deinde universae hominum machinae vim, atque ruinam intentant: quo fit, ut in Agro Romano , Ferentinensi, atque alibi, ubi therinalium aquarum , praesertim sulphurcarum, & acidularum est multitudo , semper morbi, qui inde oriuntur, graviores sint, quam ubi simplices, ac dulces aquae, etiamsi copiosae, restagnant. Atque hinc sane monendi sunt lectores , ut causas deducant, cur epide micae febres , quaru in historias lib. a. perseque- inur, quanquam ab eodem palustri aeris inquinamento subortae sint, minime tamen sibi similes ubique fuerint, similiaque symptomata prae se tulerint; neque iisdem pariter antidotis, ac remediis auscultaverint.

IU. Mintis profecto , aut etiam nihil nocent PaIudes ex plu- parvae paludes, quae a solis aquis pluviis coale- v uis colis

scunt; videlicet, cum a prOXImis collibus, mon sunt.

tibusque in valles magna copia imbres devolvuntur , tandem ad aliquem terrae sinum ; unde nullus in fluvios patet aditus , perveniunt; ibique cunia pauco, aut nullo coeno subsistunt, quos propterea collectitias aquas appellant. Enimvero hujusmodi Paludes, quo tempore noxiae esse possent, aestu

56쪽

ro DE Noxiis PALUDUM ErpLUVIIS invalescente, aut penitus, aut fere exarescunt. Accedit quod stagnorum hoc genus non tantum hominibus plerunque non nocet, verum etiam est admodum utile, quia multam terram nostris usibus per hyemem, ac ver summopere necessariam , abi Ri alluvione saa vindicat; de quarum certe paludum de F. Min. nu . commodis locutus est Theophrastus , cum illas cap. o. pag.M. iso. ad irrigandos hortos utilissimas esse scripsit, iisque jumenta, & sues delectari in potu, eosque pinguescere, nec ubi ex labore , aut citato incaluerint itinere , dolorum pericula incurrere, ut cum frigidas bibunt,& crudas. Innoxiet sunt quq V. Innoxiae quoque sunt, sed contraria peni- recenti λς puxδ t tis ratione, ferventibus etiam aestubus eae paludes, quae astatim recenti, puraque lympha diluuntur, ac det crguntur. Exemplum prae cunctis celebro bJ h. 17. G:ο- apud DbJ Strabonem lcgimus de Alexandria, quae grv T G *ῖ licht juuta paludes constructa sit, ac propterea gra vem acrem , & suffocantem habere per aestivos ardores deberet, tempestivo tamen Nili incremento undique perfunditur , ut coenosum nihil remaneat , quod vaporationem pravam cssiciat; praesertim cumclesiae ex locis borealibus , tantoque pelago spira

re incipiant.

Itidem amplae,ac UI. Similiter paludes amplae, profundae, agi - ρ, 'I'h Ibi , latae, a dulcibus, aut a marinis solum aquis indu- uiliti nocent. ctae cum pauco coeno, piscibusque donatae , minus sunt inclementes ; praesertim si margines habeant, nullis, quod rarissimum cli, arundinibus, aut jun

cis impeditos.

Mirina aqua in VII. Porro marina aqua , si sola, seu impermilis copiam Iuno- resideat, propter nativas proprii salis particu-Σia eii, si pura sit. las, corruptioni, ac putredini potissim lim obnitentes, vermesque palustres, ut passim hirudines, ene

57쪽

Lia. I. PARs I. CAP. V. 2Ieantes, omni fer8 noxa vacat: quemadmodum hacian re graviter philosophatur Ludovicus seJ Testius Pisio σοι , agens de lalubritate Veneti aeris, qui, etiamsi mul- eri foro ris istas lacunas a mari inductas perpetuo lambat, nihi-di Venezia errio minus est fere innoxius, quod spiritum acido vo Dμβης latiIem , e mari jugiter expirantem , admixtum ha

beat a

VIII. secus vero insalubria sunt stagna, in quia Contra vero sibus marinus latex aliis, ac praesertim pluviis, & pluviis, aut memineralibus aquis sociatur: Nam aqua dulcis , iu- - - s iu quit Jo: Baptista Donus, cuis commixta citius, ac dibus impura- facili iis putrescit. Itaque infamis est aer, ubi pro-xδ-pe litus depressior sit locus, inque illum maris undae influant per canalem , qui aut memoria hominum semper patuerit substratuin enim hisce paludibus solum basis olim, & fundum extitit ejusdem pelagi , qui arenarum aggeratione ab antiquo paulatim litore reeesst aut impetu procellarum , aut denique humano artificio apertus sit; & in eum etiam locum e proximis collibus , tumulisque pluviae cum

sordibus conveniant. - IX. Hujusmodi stagnorum nonnulla sunt irra Staritia in agro Agro Ferrariensi, ac Ravennati ; atque in Roma- Ferrariensi, Ro-iro praesertim prope ostiam , ad marinum sal calidis id, c Ravcn-

tempestatibus eliciendum . Quibus certo in regio- 4 iEhdu '' nibus illud animadversione dignum est, quod si impediatur jugis marinae aquae in stagna influxus, effluxusque per euripum, paulo post conclusi lati ces propter aestivos calores facillime circa ripas putrescunt, & pisces etiam enecant: id quod experi- sdJ D AEri'. -- mento se vidisse narrat in Comaclensi lacu N. Ca

beus f J. Similiter nescio quid vitii, inquit

tunatus De J Fidelis, contrahit locus, qui ad portus M Lib. a.de Retitora es constitutus : ibi enim frequentia navigia im- '

58쪽

morari, fordesque omnes deponere, atque univero item civitatis C aeae immundicias latὰ eapurgare solent : quo circa, es maritima aspectio nem alia quam valetudinis pollicetur; illa tamen aliena comis mixtio visium apportare consuevit. Iure igitur scri-

' psit Plinius , si tus maris noxii ; in plurimis

' sidem utiles di quibusdam fatis Θ longinquo aspicere maria , jucundum: propius admovere salis balitum, inutiale : βuare experimentis optime creditur . Litus arenosum, X. Et quidem testantur exempla ambientem ac humile minus aerem non eadem salubritate pollere ubi litus are- quod 'pikiupili nosum est, nec profundae sunt aquae, quam ubi ma- rupibus munitu ritimis urbibus litora objacent rupibus terminata ,

ςst - & profundo pelago septa. Enimvero in areno se , & tenues undas admittente litore, sordes identidem in terram revomuntur , nec facile diluuntur , ac resorbentur; quemadmodum statim in fundum dejiciuntur, ubi altum est mare, ut nihil pro indide noxii in atmosphaeram attolli possit. Accedit etiam ad incommoda arenosi litoris augenda, quod aqua maris facili negotio, fusi sit ine per arenam subit, & quaquaversum trajicitur. Quamobrem cavato paululum solo statim fovea marino latice impletur, qui, clim maximam salis partem in terrae cuniculis relinquat, tanto sane calidis tempestatibus pronior fit ad corruptionem, quanto maior per

ea tempora fuerit accessio tum ventorum meridionalium, tum aquarum pluvialium, quae multigenas impurorum salium, sulphurisque particulas, atque insectorum o vula in aere librata, eluendo, secum rapuerint. Idcirco hujusmodi litora humida,suisque rimulis palustria semper occurrunt ,. facileque circumfusum acrem inquinant. Quod sane apud Priscos in Romana plaga minime omnium observaba

59쪽

Lrs. I. PARI I. CAP. V. 23tur, quia eadem frequentibus aedificiis , ae sylvis,

nec non multitudine incolarum , derivandis laticibus perpetuo incumbentium, quoad fieri poterat, exiccatione salubris reddebatur. XI. Quod vero attinet ad anni tempora, Certe Quo tempor cujuscumque generis paludes media hyeme, & ve- paludes salubre re , donec flaverint austri, aliique venti, quibus luit vel insalii- incalescat verna tempestas, innoxiae sunt; immo h 'vero salutares quibusdam hominum temperamentis es. solent, qui salibus acribus redundant, cujusmodi sunt tussiculosi , graciles, atque ad tabem in

clinantes . Noxiae vero per aestatem usque ad autumnale aequinoctium, aut etiam ultra, aestu, &siccitate eum austris perdurante. Quinam autem

certi insalubritatis gradus procedant, seseque prodant pro ratione cursus aestatis, & autumni, suo lo

co exponemus.

XII. Tertium inclementiae momentum a situ SItus regionis regionis pendet I montanis enim populis , vel sal- quid conferat adtem ad Boream eonversis stagna minus nocent, etia 'TEhderi,iud apertativos calores, quippe quia effluvia ex ipsis effluvia. emissatum pauciora, tum mintis maligna sunt, &facilius etiam ventorum vi disperguntur. Consule

quae a Iosepho DJ Ceredo de hoc argumento eleganter scripta sunt in dissertatione tertia Italich r. p.

edita circa Methodum educendi aquam ex locis pag.m 9a.

imis. At e contrario pestifera sunt planitie,aut vallem inhabitantibus, maxime vero si easdem paludes ab australi regione habeant; quia nimirum vapores illine uberius elevati, deteriores sunt, minusque etiam a siccis ventis dissipantur. De qua sane re vide ea, quae a Vitruvio exarata fuerunt suae architecturς lib. I. cap. q. Quinimmo tanta est noxa paludis ad

meridiem sitae,ut,etiamsi oppida in summis collibus

60쪽

14 DE Noxiis PALUDUM ErpLUVIIS extructa sint, illuc etiam ab austris, aut etiam afri cis versa effluvia propellantur, & laedant. Idoneum hujusce rei testimonium habemus in aere Gandu Iphiano, qui olim a subjecto Turni Iacu ad Africum posito nocentes auras, nihil suffragante loci sublimitate, excipiebat, quem proinde ab acris infamia vindicare Paulus V. P. M. non aliter potuit, quam lacu atefacto ; cujus beneficii hoc legitur exceptum marmore monumentum in fronte Pontifica- Iium aedium Gandu Iphianarum. PAULUS. U. PONT. MAX.

OPPIDUM AQUARUM PENURIA ET NOXIA E' TURNI LACU ASPIRATIONE INFREQUENTIUS AQUA ΤERTIO AB HINC MILLIARIO DERIVATA, ET LACU EXSICCATO SALUBRIUS, LAETIUSQUE REDDIDITAN . DOM. MDCXI. PONTIF. SUI VII. Edue, Ione , M XIII. Denique in designandis insalubritatis graia

consuetudine fit dibus maxime animadvertendus venit hominum halitione, neeoli, bitu s & vivendi ratio. Quandoquidem qui prope minime noceant. paludes nascuntur, & educantur, etiam in eo infa- lubri aere bona utcunque valetudine fruuntur. Pueri cnim, vel ipsis venenis modo mitioribus, lente , minimaque dosi propinatis paulatim assilescunt. Nimirum quia parvula irritantia, aut figentia toxi- . ca, si sensim nostris liquidis, solidisque applicentur , tenuissimo suo momento horum vires , & rc ni sum , quae per aetatem illam summopere vigent, non excedunt; imino utraque cum tempore mirifice inter se congruunt, inagnumque illud discrimen in-

ducunt, quod Divinus fhJ Cous inter corpus, ct com

SEARCH

MENU NAVIGATION