장음표시 사용
21쪽
rationi, usibusque,& Canonibus insequentis Ecclesiae conirmis via est, atque in eo culpae obnoxios fuisse , quatenus omissae lectione,rem tantam sortibus commiserint, sed tamen aliquam excusationem istam mereri culpam, quia discipulis nondum fuerat Spiritus Sanctus illapsus. At ex aduerso contendunt caeteri Ecclesiae Doctores, Origenes, Chrysoltomus. Augustinus, ali)que, MCum his longe maxima Theoloetorum insequentiuir pars, processum a discipulis fuisse per electionem , ac suffragia : & hac ratione constitisse duos prae reliquis Apostolico fastigio digniores esse . Cum autem ambiguum esset uter amborum dignior , ad orationem recurrisse,& ad sortes per Spiritum Sanctum dirigendas . De quibus nunc agendum nobis conformiter ad Ecclesiae Doctorum mentem . Praestiterit in primis ipsius Ioannis Chrysostomi os aureum loquens audire, dum hoc primum caput ex Plicat. Hic ergo ter asseuerat electionem a multitudine factam, acinitam . Refert vero non ipsa Petri qualia habentur in sacro textu verba , sed ipsorum mentem,ac sensum adhibito eligendi verbo. Haec igitur Chrysostomi verba sunt . Quam ob rem exordiens Petrus dicebat e Viri Fratres oportet Eligere ex nobis . Multitudini permittit iudicium , simuι eos qui Eligebantur reddens reuerendos, re seipsum liberans ab inuidia , δε- multateque, qua poterat a cateris oboriri. Vam hae se eringen ta gignit mala . Quod gitis sie oportuit feri Ocbie adducto propheta testimonio , Ex quibus autem oporι eat fori Electionem ipse interpretatur dicens ex congregatis nobis
Libet iam Origenis. qui Chrysostomum aetate Ion- Ee praecessit,subiungere testimonium,quod his verbis legitur holnil. a . in Iosue et Inuenio inquit) quod ali quando, cum deestet numero Apostolorum Mus Apostolus , . esset necessarium in loco Iudae asiam Iubrogari, conuenien
22쪽
tes Apostoli, qui utique multo sapientiores erant quam ij, qui
nunc Epjscopos, vel Presbyteros,vel Diaconos ordinant, Eleis gerunt duos, statuerunt in medio, nec tamen de his semetis
ipsis itidicium permiserunt, ut istum facerent,quem ipsi volebant sed orantes, inquit, miserunt sortem ex ιliis duobus,quos statuerant in conspectu Dei, idest Iosepb qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est iustus Matthiam. Et cecidit in quit, sors super Matthiam, oe annumeratus est cum undecim discipulis, praecedente namque oratione,non iam casu, sed prouidentia sors diuinum iudicium deferebat . Ita origenes a Testis in medium tertius adducatur Sanctus Augustinus ita loquens in Psal.3.conc. a. Sors non aliquid mali est , sed res est in dubitatione humana diuinam indicans voluntatem . et am ct sortes miserunt Apostoli, quando Iudas tradito Domino perist . Et sicut de illo scriptum est, ab*t in locum suum , capit quaeri quis in locum eius ordinaretur , Electi sunt duo Iudicio humano , σ electus de duobus unus iudicio diuino. Sic Augustinus. Posteriora deinceps tacula consertissimam testium nubem suppeditant, quam adducere superuacaneum sit, non tamen pigebit , alijs quam plurimis praetermissis , proferre Nicolaum Lyranum cuius haec sunt verba . Et statuerunt duos . on distinxerunt ab alijs per sortem, sed per Electionem, tamquam magis notabiles inscientia. Ofactorum Christi experientia. Et paulo post rEt orantes dixerunt tu Domine . Licet enim Istos elegissent ut notabiliores aliis, sicut dictum est, tamen ignorabant quis eorum esset dignior ad Apostolatum. Propter quod implorauerunt super hoc diuinum iudicium per temperationem sortium, secundum quod dicitur Prouer. Io. sortes in sinum mittuntur d Domino temperantur. Ita loquitur Lyranus .
Nouissimis duobus seculis h c istius loci intelligenatia de electione magis inualuit ex Graecarum littera rum Peritia qua carebant anteriores Theologi , ta- metu constantes huius assertores. Itaque ubi translatio vulgata dicit & annumeratus est cum undecim
23쪽
4 Notitia conciliorum Apollatis , ipse Sancti Lucae, quem certum est Graeco
gus Parisiensis probatissimus iuxta Graeci verbi indu-ibita tam proprietatem sic exponit: Sustragijs, ealculis
. omnium cooptatus est eum undecim Apostotis . Franciscus quoque, Valabius Regius Parisi)s Professor sacrarum litterarum ita vertit: . Sufragiis adduus est ad numerum ndecim . Xantes Pagninus , & Arius Montanus sic transferunt. Simul s.fragiis electus G cum undecim. Cornelius quoque a Lapide hoc verbum annumeratus est , sic exponendum asserit iuxta Graecum Sancti Lucae Archetypum et communibus calculis cooptatus est . His diserte suffragantur Alfonsus, Salmeron , LOrinus . Alios innumeros sileo Scriptores in re adeo protrita,& indubitata. l .
Illa tamen facta pen discipulos electio nihil obest , quo minus Matthias profiteri possit cum Paulo aci Galatas scribente, es se Apostolum non ab hominibus , neque per hominem, sed per Iesum Christum ecum perspicuum plane sit non ante coepisse, vel exti . itisse ipsius Apostolatum, nisi ex quo diuinitus directa sors in eum cecidit. Quis vero neget has ipsas scirca duos discipulos sortes. fuisse ab hominibus datasscum id liquido testetur Lucas: Et dederunt non alia sane quam discipuli,qui ipsi homines erant sortes eis. Et tamen sortes hae ab hominibus collatae propius attingunt diuinam illam , & supernaturalem Apostolicae dignitatis collationem , quam istia anterior facta ab eisdem hominibus per suffragia electio. Si ergo sortes ab hominibus collatae nihil obsistunt diuinae huic vocationi, sed potius inseruiunt; multo minus obsistent remotiora illa, & anterius collata communia suffragia,per quae duo discipuli reliquis socijs praelati sunt, necdum tamen constituti Apostoli. Iste nimirum est constans ordo, ac dispositio diui
24쪽
i apostolorum, snae prouidentiae ut causas creatas naturaIes, & humaianas inflectat, dirigat, ordinetque ad sibi propositos
quantumuis supernaturales fines. Exercitium prorsus humanum piscandi contribuit vocationi Petri, & Andreae,& Iacobi, & Ioannis, quatenus hac occasione illos offendit Christus Dominus, dum ambularet secus mare Galilaeae, eosque a piscium captura traducens ad piscationem hominum constituit sibi Socios, &Apostolos Egressio Samaritanae mulieris ad hauriendam aquam in ordine diuinae prouidentiae causa fuit per accidens & externa ad supernaturalem eius,& di Uinam conuersionem. Qir in etiam peccata ipsa seriem ipsam ingrediuntur diuinae prouidentiae ad eliciendos supernaturales effectus, unde a Urmat Petrus . Act. a. Christum definito consilio, & praescientia Dei traditum , per manus iniquorum assigentes interemiItis. Quod perinde est, ac si diceret: Deum usum suisse per consilium altissimae prouidentiae suae impiorum malitia , quam consulto permittebat, ut sic exequerentur mirificum illud humanae Redemptionis opus. Si ergo malorum hominum peruersae machinationes, & flagitia plerumque supernorum consiliorum executioni famulantur, cur non inseruient ad diuina beneficia piorum quoque hominum intentiones, & actus pSed ne extra Sacrarum Synodorum , in quo versa mur, campum diutius diuagetur oratio, ipsi sane Patres,qui in Concilium ad definiendas fidei ambiguitates conueniunt& homines sunt , & humanis rationibus, disputationibus, argumentationibus futurae circa fidem definitioni praesudunt: ut ex veterum,& recenistiGrum Synodorum actis compertum fit . Ipsa tamen fides quae per huiusmodi disceptationes inuestigatur, non syllogismis, non ratiocinationibus,sed reuelatiOne,qua mentes nostrae superne illustrantur, nititur &subsistit. Sane S. Augustinus de Theologia loquens, quae humanis rationibus res fidei inuestigat, & com A 3 FIO-
25쪽
probat, sie ait lib. . de Trinit. cap. I. Huic scientiae triabuitur id quo fides saluberrima gi nitur, nutritur, defendistur . roboraturi. Sanctu S quoque Ambrosius In cap. s.
Lucae verba haec Christi ad discipulos in mari Galilae spiscantes: Laxate vestra retia in capturam, sic allegorice exponit. Haec quae postoli iubeatur laxare retia erborum sunt emplexiones, ct diDutationum recesius. quibus fideles quos ceperint non amittant. Quod vero ibi Chrisuis ad Petrum dicit, Duc in altum, idem sic interpretatur Ambrosius, hoc est in profundum disputationum. Recursus porro ad sortes in his discipulis non iure
reprehenditur a Beda Certum namque est non modo fuisse apud Hebraeos frequentem, sed a Deo etiam vel prsscriptum,vel approbatum. Inter duos Hircos, quorum unus erat immolandus , alter in desertum ablegandus,sors praecipiebatur iacienda, Leuit. I 6. Aaron sorte alijs praelatus est ad Summum Sacerdotium ipso Deo sic iubente, Num. II. cuius etiam iussu Samuel Saulem in Regem elegit per sortem I. Reg. IO. Terra Promissionis sorte diuisa est inter Israelitas, Num .as. Sacerdotalia munera sorte obtingebant, I. Paral. 26. Ideoque narrat Lucas sorte obtigisse ut Zacharias Ioannis Pater thura Deo intra Sanctuarium succenderet. Denique ait Augustinus In Psal. Io. conc. a Sors non aliquid mali est , sed in dubitatione humana res est diui nam indicans voluntatem. Et allegatur in decreto Gra
In multis casibus sortis remedium iura ciuilia praescribunt.Nam cohaeredes inter se sortiri possunt apud quem ex ipsis remansurae sint cautiones haereditariae. L. si quae sunt cantiones , Efamiliae erciscundae, & sortitio haereditatem diuidit. L. a. c. quando, & quibus quarta pars debeatur. Et in iudicijs familiae erciscundae, communi diuidundo, & finium regundorum, quibus confines possessores, vel haeredes,vel socio de partitione decertant, si quaeratur litis ordinandae gratiae
26쪽
vter actor sit uter reus, res sortῆ discernitur . L. sed
cum ambo is de iudicijs. Et si plures Legatarij inter se
circa rerum legatarum optionem dilientiant, sorte di rimitur controuersia. ut ad quem sors veniat, illius
sententia in optione praecellar 9. optionis instit. de
mit sors,s inter potentes ut udicat. Denique imum aliae consultiuae sunt quae solae reprobantur. aliae diuisae , aliae electi uete. Harum legitimus est usus saltem quando aliter ambiguitas non potest commode expediri. Secundum Apollo lorum caeterorumque discipulo rum Concilium refertur Act 6. ubi collecto per Apostolos discipulorum grege, electi primum fuere se pintem diaconi communibus suffiagijs . Eccusiastica Hierarchia coelestem Imitatur ut docet Dionysius. Sicut ergo septem Angeli altant ante Deum, Tobiae II.& Apoc. I. similiter in Ecclesia ante Sacrum altare, Eccirca Hierarcha in diuina facientem diaconi septemrquem olim numerum non licebat excedere, ut con
stat ex Neocaesariensis Concili3 can. IS. qui citatur c. diaconi septem, dist. 93.& Cornelius Papa epist. ad Fabium Antiochenum quam refert Eusebius recensens Clerum Romae consilientem, septem numerat diaco nos, totidemque subdiaconos in Concilio quoq. Romano sub Silueltro Inumerantur diaconi in urbe Carindinales septem . Tametsi Diacon successerint in mensarum minusterium , quo viduae olim fungebantur, non tamen in hac mensarum praefectura stat prscipuum eorum munus. Constituti quippe sunt in altaris ministerium , quod eit sublimioris dignitatis. Idque liquido constat. quia per manuum impositionem cum solemnibus orationibus ab Apostolis ordinati sunt. Adt.6. Vie Apostolis costaneus. Ignatius epist .ad Heronem Diaconum, & epist. ad Trallianos tradit ossicium Dia coanorum in eo esse , ut Episcopo & Sacerdotibus sacrifi-
27쪽
s Notitia conciliorum cantibus , & Sacramenta diuina ministrantibus subis
ministrent.Quin etiam in eo versabatur etiam horum officium, ut uiuificum Christi sanguinein communi in Cantib. praeberent, ut testantur Iustinus Martyr Apolog. a. CyprianuS serm. de lapsis et & de Sanctissimo Diacono, & Martyre Laurentio idem scribit Ambro. sius lib. r. Ossiciorum,
Tertium Apostolorum Consilium fusius describitur
Act. L . ubi una conuenerunt Apostoli , &seniores unanimi sensu statuentes esse fideles immunes a iugo circumcisionis, & Mosaicarum cςremoniarum ἔ tantum ut abstinerent ab immolatis simulacrorum , ω sanguine , & suffocato, & fornicatione . Concilium istud Ierosolymae celebratum fuit anno Christi , vesupputat Baronius,quinquagesimo primo. Huic Paulus, & Barnabas interfuerunt ex Antiochia prosecti , anno ab ipsius Pauli conuersione decimo quarto,cum scribat Galat. a. Deinde post annos quatuordecim herum ascendi Ierosobmais cum Barnaba absumpto, Tito.
Grauis hic exurgit dissicultas: cum enim hoc ipso Concilio prohibeantur fidelibus carnes idolis immolatae , quae Graece idolothyta dicuntur; nihilominus Paulus aliquanto post scribens primam ad Corinthios
epistolam c. 8. negat eos peccare qui vescuntur idolothytis, nisi vel scandalum ingenerent infirmis, vel erronee credant ipsi se sic faciendo peccare. Huic nodo conuenientem cuaeum adhibet Baronius admonens
preceptum de idolothytis, & sanguine, & suffocato non fuisse ab Apostolis impositum uniuersis fidelibus; sed tantum Ecclesijs Iudaea ,Syriae, Ciliciaeque, in quibus orta erat illa,quae isti Concilio causam dedit,controuersia. Et quidem Synodica epistola, quam refert Lucas, ita inscribitur: Apostoli, ct seniores fratres bis qui sunt Antischia, Syriae, ct Cilicia fratribus ex gentibus. His
ergo, propter Iudaeorum conuersorum multitudinem,
cum quibus cohabitabant, ad eorum offensionem deis
28쪽
clinandam, neue fraterna charitas,& pax interturba. xetur. haec interdicta suerunt , quae coteris fidelibus libera relicta sunt. IV s dNihilominus pretceptum istud a langit ine abstine di in uniuersam Ecclesiam dimanauit, usuq; omnium receptum est ita,ut multis taculis,tam in occidente. quam in Oriente inualuerit; qua de re consulito, quae inferius collegi ad Gangrenus Synodi Canonem a. Chrysostomus homila. in Acta Apost. obseruat in his Concilijs prudentiam , &summam in Petro animi moderationem:, qui cum esset Summus Pontifex . Christique per uniuersam Ecelesiam Vicarius. & Spiritus Sancti luce plenius illustratus; nihil tamen quid quam per seipsum, aut Iure propriae quamuis sacro. sanetae authoritatis,& potestatis decernere voluit rtametsi hoc quoque potuisset , sed Ecclesiae suffragia per istas Synodorum conuocationes exquisiuit.Eam dem animi moderationem , & prudentiam imitati sunt plurimis saeculis Romani Pontifices, quoties grauis aliqua praesertim de fide causa emergebat, ut per spicuum fit ex frequentibus Concilijs esim a Roma nis motificibus conuocatis, quorum ductu & placito commissum sibi dominicum gregem prouidissime regebant , Sic vero loquitur Chrysostomus. ιρα δεπε ρον
Intuere Petrum nihil nisi de. communi fratrum consilio agentem , nihil vero per imperium, nihil ex propria authoritate.
29쪽
ro Nytitia cineiliorum In primis Asel canorum Episcoporum Concilio , cui praesedit Agrippinus Carthaginis Episcopus, decretum fuit nullum prorsus, & inualidum eiusmodi Baptismum esse: Ideoque ab Ecclesia iterandu Testatur
id Cyprianus epist. 7 3.ad Quintum. Ipse deinde Cyprianus Carthaginis quoque primi,
hoc idem decretum coactis tribus alijs Asticanis Sy nodis confirmauit: dum regeret Stephanus Ecclesiae uniuersae clauu, Imperatoribus Valeriano,& Galieno. Primas harum trium Synodi litteras Synodicas conmscripsit Cyprianus. Vide huius epist 73. ad Iubaianum. Vt vero decretum istud pleniorem sortiretur auctoritatem, plenior quoq; Africanorum Patrum Synodus ab eodem Cypriano indicta est, conuenientibus
uno, & septuaginta Africae,& Numidiae Episcopis,qui
praecedens decretum firmarunt, & innovarunt. Scrip
sitque de eo Cyprianus Synodicam ad Stephanum Pontificem, sub cuius finem ne hac occasione schisma nasceretur, ipse contestatur per istud decretum nihil Iraeiudicari aliorum libertati, ut possint oppositam si
ubet sententiam sequi, sine ulla Ecclesiasticae unitatis labefactatione. His vero acceptis litteris Stephanus Papa Synodi huius sanctionem reprobauit, vetuitque ne quis auderet a contraria Apostolica traditione discedere . Huic Stephani rescripto minime acquievit Cyprianus, sed contra eum plenam querelarum scrip. sit epist. 7 . ad Pompeium qua Stephanum ipsum tum superbiae,tum imperitiae tum imprudentiae insimulate qua in re moderationis limites Cyprianus transiliuit. Quin etiam tertiam sine mora conuocat Afri eanorum Antistitum Synodum,cui ex Astica, Numidia,& Mauritania interfuerunt Episcopi septem& octoginta .
Initio Synodi prsiatur non esse dirimenda ab his quidis entirent communionem,& pacem. Deinde tacito
Stephani nomine, ipsum paulo acrius perstringit his verbi f;neq; enim se quisquam nostram u/bopum vi scopo.
30쪽
rum tonstituit, aut tyrannico tcrrore ad obsequendi nece ital collegas suos adigit, Hoc ex loco, atq; ex Tertulliani libro aduersus Psychicos cap. I. ubi Romanum Pontificem Episcoporum Episcopum nuncupat comJcitur hunc fu ille priscis illis sarculis unum ex titulis eius. istud demum pleniore Concilio praecedentium Conciliorum Africanorum in nouatum fuit decretum . Hac sane in re sanctissimum virum etiamsi ista ex officio agere cre..deret, a noxa non exemerint. Hac in peregrinatione mortali, magna etiam sanctitas non est ab omni culpae labe immunis . A culpa ista Patres Africanos, Scmaxime Cyprianum mox re si hoste produnt H: eronymus contra Luciferianos, & Augustinus lib. a. de Bapti l . contra Donati R. c. q. & epist. 48.
Circa idem tempus altera Synodus hisce Africanis conformis habita est Iconii in Phrygia. conuenientibus eo ex diuersis Asiae Prouincijs, Episcopis praeside Firmiliano Caesareae ita Cappadocia Metropolite z cujus superest inter Cypriani epistolas , ad Cyprianum ipsum epistola 6i., ex qua constat fui sie hanc Alia norum Synodum a Stephano Papa damnatam , eiusquaAssertores a fidelium communione excluso S. in eumdem erroris lapidem impegisse Dionysium Alexandriae Patriarcham refert Eusebius lib 7. hist. Lcia c. 5.
non tamen in hunc', aut in Cyprianum Stephanus hanc exercuit seueritatem , reueritus amborum sanctitatem, eruditionem, & dignitatem.
Ex multiplicibus Synodis hisce Africanis , &Asiani S , quibus tam eximii, & in Ecclesiae coelo quasi primae magnitudi uis sidera prae caeteris Illustris inii Pra, sules interfuerunt , & tamen iure merito reprobati S a Romana Sede , constabili tur illa regula inconcussa , nullam esse cuiuscumque Concilij authoritatem , cui Romanus Episcopus refragetur. QPam rem infra plenius prosequar ad Romanum Concilium sub Dama Pontifice.
