Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ga Notitia Conesiiονum cap. II.Gregorius Papa lib 4. epist. s. ad Mauricium. Statutum in primis est pro inconcusso fundamentos patribus Nicaenis nihil contra fidem ab antiquo traditam, & hactentis in Ecclesiae receptam innovandum esse, ut eo loco testatur Soffomenus Leeta sunt deinde inria scripta, necnon Eusebi, Nieomediensis damnabi.

Iis epistola: dogmata AriJ nefaria cum execratione reisiecta sunt : tandemque conclamatiam est Filium esse Patri coessentialem.&Coaeternum , neque ex nihilo

creatum, sed ex Patris substantia genitum : ideoque suo symbolo Synodus professa est eum esse genitum non factum consubstantialem Patri, Deum verum de Deo vero, Constantinus dum in Concilio disputabatur, attente auscultabat,rumores subnascentes sopiebat,suum modeste sensum insinuabat, singulos suauiter alloqueba tur, ut refert Eusebius i. 3 vitae Constantini c. II .deniq. formuls fidei subscripserunt tum Catholici, tum etiam Ariani,vi Principi complacerent, suosque retinerent Episcopatus. Fusebius tamen Nicomedis & Theognis, quem alij Theogonium dicunt Nicaeae plus allJs repugnarunt . Itaque suis per Concili sententiam desecti sunt sedibus, in quibus constituti sunt Nicomediae quidem Amphion,& Nicaeae Chresius. Attamen Eusebius,& Theognis,ut sedes pristinas recuperarent, Concilio ad extremum subscripserunt, & pro illis intercedente Constantino in pristinum gradum a Concilio restituti

ho tamen Nicamam fidem omni postmodum illudio impugnarunt, eiusque assertores & occultis dolis &apertas viribus insectati sunt. Ipse Arius a fidelium societate diuulsus est Synodali decreto.& a Constantino in exilium pulsus, sed ab eodem ob simulatam resipiscentiam deinde reuocatus postliminio, hac tamen lege, ne Alexandriam ingredi auderet: horum fidem facit Hieronymus dial. aduer. Luciferianos .

52쪽

cintilium ' canum . 3IDe orditae , ct consessu Pagrum tum in Phtaena Unodo , tum

in alijs insequentibus oecumenIcιs.

ΡErtinet haec notitia ad alia quoque Concilia prae sertim generalia . In primis sciendum, delegatos ab Episcopis absentibus eodem sedisse ordine, quo ipsi delegantes Episcopi consedissent . Idcirco in multorum veterum Conciliorum actis permulti Presbyteri, di Diaconi subscribunt supra complures Episcopos. Ex iisdem pariter actis constat Legatos Apostolicae Sedi S utpote vicem gerentes Summi Pontificis, sedisse, de subscripsisse supra quoscumque Patriarchas, fuisseq; 'Concilior Vm praesides . Inductione id patet. In prima Nicaena synodo Legati praefuerunt Sylvestri Pape

Osius Episcopus, Vitus,& Vincentius PrcSbyteris hos sequebantur Alexander Alexandriae, Eustathius Antiochiae, & Macarius Ierosolymorum Patriarchar. Paucis a Nicaena annis praesederunt Synodo Sardicensi nomine Sylvestri Osius Episcopus , Vincentius Capuanus, Cale podius Neapolitanus, deinde sequitur Athanasius Alexandriae. In Concilio Coustantinopolitano primo nulli interfuerunt Apostolici Legati, quia tunc temporis Damasus Papa aliud Romae Concilium Episcoporum Occidentis in eadem causa celebrabat. orientaleS autem, quibus prserat Nectarius Constantinopolis Episcopus sui fle animis cum Damaso coniunctos, docent mutuae litterae Damasi ad Concilium Constantinopolis , &Concilij ad Damasum apud Theodori tum, lib. I. cap.

In Ephesino praefuit Cyrillus Alexandriae Patriar cha ut legatus Coelestini Papae quem tamen Cyrillum, nomine proprio praeesse Asiani Antistites non sustinuissent extra propriae Patriarchiae fines in aliena Dioecesi quam sibi Constantinopolis Episcopus vindicabat ut secundus a Romano Episcopo Patriarcha.

53쪽

3 Notitia conellimum In huius ergo Synodi actis passim legitur Cyrillo Alexandriae praesiden te, & locum tenente sanctissimi, &religiosissimi Archiepiscopi Romanae Ecclesiae Coeleinstini . Mox subsignant Iuvenalis Ierosolymae Episcopus,Men non Ephesi, Flavianus Uicarius, & locum terinens Rufi Episcopi Thessalonices, Theodotus Ancyrae in Galatia, Firminus Caesaraeae in Cappadocia prima Episcopus In Chalcedonensi Act. r. Pasca sinus,& Lucentius Episscopi,& Bonifacius Presbyter, Legati Sanctissimi, Deoque amantissimi Archiepiscopi Veteris Romet Leonis:

tum Anatolius Sanctissimus Archiepiscopus nouae Romae Constantinopolis, Dioscorus Archiepiscopus Alexandriae, maximus Antiochiae, Iuvenalis Ierosolymae. intilius Heraclaeae Macedoniae locum tenens Anastasij Episcopi Thessalonices,Thalassius Caesarieae Cappadociae , Stephanus Ephesi, Lucianus Bysae locum te nens Cyriaci Episcopi, Heracleae Thraciae, Eusebius Ancyrae Galatiae Episcopus. Haec ita sigillatim recenseo,ut dignoscantur praecipuae Orientis Metropples. In Synodo quae est secunda Constantinopolitana praefuit Eutychius Patriarcha Constantinopolis nouae Romae, approbante Uigilio Papa, ad quem sic scribit Eutychius: Potimus praesidente vestra beatitudine de tribus Capitulis quaeri & conferri r quam epistolam continent istius Synodi acta. Et Zonaras in Iustiniano scribit eius principem fuisse Uigilium Romae veteris Episcopum. Qui etiam, ut Photius scribit tib de Synodis septem, istius acta Concili; confirmauit. In eius actis , & subscriptionibus haec notatur Episcoporum feries: considentibus in Secretario Venerabilibus Eutychio sanctissimo Patriarcha Regiae Constantinopolis Inouae Romae , Apollinario Sanctissimo Archiepiscopo Alexandriae , Domno Sanctissimo Patriarcha Theopoleos , id est Antiochiae , Stephano Episcopo

Raphiae, & Georgio Episcopo Tiberiadis , ti Damia

54쪽

no Episcopo Solytanae vicem agentibus Eustocliij sanctissim, Episcopi Ierosolymitani, Benigno Episcopo.

Heracleae Thraciae, vices agente Eliae Thessalonicensis Episcopo . Theodoro Episcopo Caesaratae primae Cappadociae, Andrea Episcopo Ephesi, &c. In sexta Synodo Constantinopolitana tertia Act. r. sub Constantino Augusto huic erat cognomen POg nato) in Secretario sacri Palatij,quod cognominatur Trullus, conueniente sancta,& uniuersali Synodo, id est Theodoro,& Georgio venerabilibus Presbyteris,&Ioanne vencrabili Diacono vicem agentibus 1anctissinii, & beatissimi Archiepiscopi Romae veteris Agathonis.& Ioanne sanctissimo Λrchiepiscopo magnae Con

stantinopolis nouae Romae,& Petro Presbytero,'& Monacho locum seruante Sed is Λlexandriae Graece, Τοπωτηρητου A λευνδρείας & Macario Λrchiepiscopo Theopo .lis & Georgio Presbytero,& Monacho,& Λpocrisario Theodori venerabilis Vicarij,πποτηρ του,Sedis Ierosolymorum,& Theodoro Episcopo Ephesi . In septima Synodo,quae est Nicaena secunda, Q. r. praesidentibus Petro Archipresbytero Romanae Ecclesiae Sanctorum Petri, & Pauli, & altero Petro Preia bytero Monacho, & Abbate sancti Sabae Romae, Uicarijs sanctissimi Archiepiscopi veteris Romae Adriani. Sequitur Tarasius Archiepiscopus Constantinopolis nouae Romae , Ioannes , & Thomas presbyteri Monachi, & Uicari, Sedium Orientis Patriarchalium Alexandriae, Theopolis, &Ierosolymorum , Agapitus Caesaraeae Cappadociae Episcopus, 1oannes Ephesi

Episcopus.

Octaua Synodus, quq est quarta constantinopolita-na,praemittit Acti, Donatum , & Stephanum Episcopos, & Macarinum Diaconum Lesatos Adriani Papae Secundi: subditque Ignatium Archiepiscopum Constantinopolis nouae Romae. Deindς vicarios sedium Patriarchalium Orientis .

Ubi i

55쪽

. illa cone illaνum obiter in his inscriptionibus,& subscriptionibus obserua nomen Archiepiscopi pluribus saeculis non fuisse attributum , ut nunc Episcopis Metropolium, sed iis dumtaxat, quibus subiecti erant Metropolitani ipsi .

scilicet Patriarchis,& Primatibus. Decrestente demum& religione, & potentia Graecorum, simulque eorumdem crescente superbia coeptum est nouum in Oriente genus Arctaepiscoporum nomine tenus , qui tametsi nullis praeessent Episcopis , ex rescripto Imperatoris hoc inane nomen adipiscebantur. medi)que erant inter Metropolitas , & csteros inferiores Episcopos . H movissectum est, ut in Leonis Imperatoris δι--μsubiectae Constantinopolitano Patriarchiae recenseantur Metropoles una, re octoginta. Deinde Archiepiscopatus praedicti generis uouem 3e triginta : Et legatur aliquoties apud Neotericos Graecos. Ex Archiepiscopatu ciuitas Metropolis facta eth.

Eusebius Caesariensis, qui in Concilio Nicaeno sedit

l. 3. vitae Constantini,eum qui primus sedebat a dextro latere consessus orationem habuisse refert gratiarum actionis.&laudum Constantini. Theodoritus autem l . et hist. Eccl.c.7. scribit eum,qui orationem pronunciauit gratiarum actionis fuisse Eustathium Episcopum Antiochenum. Attamen cum hic esset ordine, & dignitate inferior Alexandrino,ex ea sessione primae Sed is a dextero latere infert CardinalisBellarminus de Conci- ijs.& Ecclesia l. i. c. is. fuisse in Concilio Nicaeno tres Sedium ordines siue exhedras: Primum in capite Aulae,

ibique edisse Constantinum medium inter Osium, ScAlexandrum lAlexandriae Episcopum . Secundamque exhedram filisse a dextra parte,ubi primus sedit Eulta-thius. In tertia denique ad sinistram tenuisse prunum locum Macarium Ierosolymorum Episcopum. Certe Osium, Ultum, & Uincentium praesedisse per- spicuum est, tum ex Athanasio teste oculato epilh. ad

Solitar. ubi refert Osium fuisse Synodi principem , dc

56쪽

conellium Nicanum. 3πNicene fidei Symbolum composuisse,ium ex ipsius Synodi subscriptionibus: tum dex Photio lib. de septem Synodis r tum ex Gelasio Cyχlceno, qui huius Concilij acta edidit iuxta vetus Dalmatii Episcopi Cyzici exe-plaricuius etiam meminit in sua bibliotheca Photius . Scribit ergo Gelasius t .a c. s. Osium Legatum Synodo pratis disse nomine Sylvestri Papae , adducitque testimonium Eusebi j l. r. viti Constant. c. 7. cuius verba diis serta atque , ut ipse loquitur profert: quam quam in exemplaribus Eusebij hodiernis aliter legitur. Uerum longe maior habenda fides exemplaribus, quae ante annos mille ducentos extabant temporibus Dalmatij, Gelasi)que veterum Grecis Episcoporum , quit in ios, quq nunc temporis circumferuntur a Graecis Schwmaticis accepta , a quibus etiam coni)cere prODum, est fuisse in ijs, qui ad Romans Sed is dignitatem

pertinent, deprauata . Et vero ipse Osius pr sentibus Patriarchis in aliena regione, eaque Orientali, & longissime ab Hispanicis oris dissita prq sidere nullatenus valuisset,nisi titulo cohonestatus Apostolici Legati. Cardinalis Baronius paulo aliter Nicaenorum Pa trum consessum disponit, cuius potior mihi hac parte

vIcletur sententia. utpote conformior posterorumCOnciliorum ordim, ac usui. Censet vero Constantinum in

Capite aulae sed ille humili ac demisso sedili aureo 'ut in

eius vita scribit Eusebius l. 3. c. Io. addens non ante sedi si e quam rogatum a patribus, nec fuisse solito satelli

tio stipatum sed primarijs aulae proceribus. Baron iuvitaque duos tantum fuisse consessus patrum autumat et dextrorsum unum, sinistrorsum alterum, atque in isto

Legatos Romani Papae primos consedisse , sub his

vero assedisse Alexandrinum Episcopum . In dextero autem consessii primum locum tenuisse Eustathium Antiochenum , & sub eo Macarium Ierosolymita. num , aliosque deinceps , hinc inde Episcopos . Id enim confirmant sequentium Synodorum acta, quas

57쪽

non est dubium, se ad Nicinae exemplum conformasse. Enim vero refertur in Chalcedonensi a eLI.Senatum in medio ante cancellos sacri Presbyterij consedisset a sinistris vero Legatos sanctissimi veteris Romae Archie piscopi Leonis et post hos deinde Anatolium Constantinopolis nouae Romae Archiepiscopum, & Μaximum

Antiochiae . Λ dextero autem Iatere Dioscorum Alexandriae , & Iuuenalem Ierosolymorum Episcopum . Itaque prima dexterae exhedrae Sedes reseruabatur secundo Patriarchae, qualis erat in Nicaena Synodo Antiochenus, in ChaIcedonensi Alexandrinus: quia ianatum Constantinopolis Episcopus sibi primae Sed is post

Romanum Episcopatum vindicarat honorem. Ad haec in sexta Synodo Act. I. refertur sedisse se or- sim Constantinum Augustum cum Patrii ijs, & Consu

libus e ultua autem parte Legatos Apostolicq Sed is rdeinde Vicarium, ac Apocrisarium Episcopi Ierosolymoru, aliosq; deinceps Presules. A dextera vero parte Episcopum Constantinopolis, deinde Theopolis , tertioque loeo Uicarium Episcopi Alexandriae , cur autem Episcopus Ierosolymitanus inferior Alexandrino , ει Antiocheno immediate tamen Legatis Apostolicis assederit, ideo factum, quia cum multi essent Apostolier Legati, quos non erat aequum disiungi ab inuicem, Ierosolymitanus ex consequenti multos ante se habebat Sestores r Antiochenus ex alia parte unicum supra se patiebatur Sessorem Constantinopolitanum. Ideo que Antiochenus Episcopus honoratiorem prae Iero . solymitano locum occupare reputabatur in hac Synodo . Probat rationib. solidis Baronius ad ann. 32 S. m. a. & ad an .a II. n 6. in sacris,&Ecclesiasticis rebus

praecelluisse olim sinistram pret dextera parte tum in Oriente,tum in occidente. Qiri res si comperta fuisse e Damiano Cardinali , dum in tractatu de picturis Apostolorum Petri,& Pauli disceptaret quorsum depingi soleret Petrus ad sinistram,& Paulus ad dexreram, non se

58쪽

concilium V Manum. 39se fatigasset in conquirendis Pauli supra Petrum pret-

Vicariorum Romani Pontifieis disserentia Icariorum Romani Episcopi multiplex discri. V men fuit. Quidam enim dicebantur Legati a latere . ali3 Cognitores, seu Commissarij, alij in dioeceiasibus, aut Paroch ijs Vicari3. Quosdam enim delegabat

Romanus Ponti sex ad Synodos, tum generales , tum particulares, ut illis suo nomine praeessent. Hos vocat Leo Papa epist. I . ad Faustunt, Legatos a Latere. Cum

enim alto propter causam fidei quam Eutyches per

turbare tentauit, de latere meo mitterem, qui defensioni veritatis assisterent. Alij Paps Legati dicebantur μιγνωμονιο sic enim vocat Concilium Sardi cense can. 3.& 3. idest, Cognitores , erantque Commissarii a Papa ad Dioeceses , Prois uincias , aut Parochias delegati, ut causas controueris fas inquirerent, aut iudicarent, aut reuiserent, maxime

in iudici)s appellationum ad supremam Sedem. Terti) Pontificum Legati dicebantur Apocrisari),seu responsales quorum hodie locum , & munus implent Nuncii Apolt. Mittebantur quippe ad Imperatores, vires Ecclesie procurarent, iuraque Rom. Ecclesiae tuerentur . Frequens horum mentio est in epist. Gregorij Pape. Quin & ali; Episcopi suos quum Opus erat, mitistebant Apocrisarios; nam Anatolius, quem Dioscorus Alexandrinus Episc. promouit ad Constantinopolitanam Sedem, fuerani antea ipsius Dioscori in urbe Regia Apocri sarius . Et Georgius Presbyter subscriptus legitur in sexta Synodo cum titulo Apocrisari) Sed is Ierosolymorum. Nec solum ad Principem, sed ad diuersos etiam Episcopatus mitti solebant Apocrisari; , prs sertim ad Patriarchas,ad Exarchas,& ad Metropoli tas, ut fidem facit Iustinianus nouellaci. c. a. circa fin. Ri

59쪽

di cap.2. &nouella ra3- cap. 23. ubi decernit,non posse Apocrssarios validam inire conuentionem ultra Episcopi, vel Ecclesii dolegantis mandatum Scribit S.Gregorius Papa . loralium c. 19. se Apocrisarij munere iubente Pelagio praedecessore functum olim Constantinopoli apud Tiberium Imperatorem. - Quartum Uicariorum Romani Pontificis genus con-mtuebant Primates, quibus tamquam Uicarijs supremae Sed is, conserebatur potestas , & iurisdictio supra plures Metropolitas, hisque subiectos Episcopos . Ita Leo Rapa epist. 84. Anastasium Thessalonices EpiscopuVicarium suum creat per uniuersas Asiae Prouincias raddens 6nastasij pr decessores fuisse similiter praede

gessorum Romanorum Episcoporum Vicarios. Huc reserunt nonnulli causam canonis aci. Concili j Sardicen. sis prohibentis extraneis Clericis diutinam Thessalonice moram' & rationem addunt,quia propter Primaxis Thessalonices residentiam , eo conquere solebant Complures ex uniuersa Asia Clerici, qui saepe numero, vel superuacanea negotiorum apud auditorium Primatis gestione, vel capti ciuitatis ipsius splendore .diutius a proprias Ecclesiijs aberant. In veteribus Concilijs antequam Iustiniano intercedente Vigilius Papa Vicariam ex Thessalonica transtulisset in Acridum , quae Iustiniano Patria fuit,quamque ideo primam Iustinianam vocati edixit, subscribit Thessalonices Episcopus inter primosia Patriarchis , Usuperiori capite mismonstrauimus. Videnda circa rem istam Iustiniani no. . uella H l. c.3. Coelestinus etiam Pontifex in causa Nestorianet hqresis, Cyrillum Alexandrip Episcopum V i.

Carium suum creat, ut Constantinopolis Ecclesiam ro- sat , quam Nestorius devastabat . Supersunt ea de re

litters Coelestini ad Cyrillum ,&Cyrilli ad Clerum, Nplebem Conitantinopolis tom.'. operum Cyrilli,dein.

de Hormisda epist. ad Salustium Hispalis Episcopum constituit ipsum Apostolicum per omnem Betticam, M

60쪽

centilium Ucenum Lusitaniam Vicarium . Idemque Remigio Rhemensi Episcopo eamdem confert potestatem per uniuersuiri Ludovici Regnum, sic enim vocat ClodO Im Francorum Regem. Litteras sileo Pontificum Zosimi, Symmachi, Vigil ij, Gregorij Magni , quibuS promouentri relatenses Episcopos ad Vicariam Apostolicam supra plerasque Galliae Prouincias . Omitto complures lias primatias . quas diuersis temporibus Romani Pontifices, tum in Gallia, tum in Hispania, tum in Germania, tum in Anglia constituerunt.

De Loco Synodi . nonnullarumque aliarum insequentium. MEterum Orientis Conciliorum quaedam conuenerunt in aedibus Imperialibus: atque in primis istud Nicaenum in aula Palatij Constantini,vt fidem facit Eusebius i. s. viis Constantini,c. o. sexta pariter Synodus sub Constantini Pogonati Imperio in ea Regiae Parte, quae Trullus dicebatur. Quo eodem loco habita fuit Synodus Quini sexta sub Iustiniano II.

CCeterq per Orientem cecum enica Synodi intra sacras Basilicas celebratae sunt . Constant in politana . quidem, quae est inter oecum enicas secunda, conuenit intra Oratorium Sanctorum Pantaleonis , & Marini Martyrum , qui sacer locus ex tunc ομονωα, id est con- Cordia nominatus est, propterea quod centum,& quin . quaginta Episcopi in eamdem fidei sententiam conue. nere aduersus Macedoni)dogma, ut scribit in suo sacris Imaginibus Tractatu Ioannes Damascenus, Ephesina quidem intra Beatae Mariae templum, chalce donensis intra Virginis, & Martyris Euphemiae Eccle siam in ipso Sanctuario. Nic 'a altera in templo ante ambonem. Octaua Synodus in aede Sophiae in ipso Ca.

thecum enorum loco, ut earum acta teliantur. Quς duppo trς me pariter asserunt sacros Euangeliorum codi

cescera

SEARCH

MENU NAVIGATION