장음표시 사용
41쪽
Istud eoactum est, simulatque morte Maximini existincta est dira in Oriente in Christianos accensa persecutio e prouidet enim circa eos, qui tyrannidis formidine lapii suerant. Elt vero Ancyra Galatiae Metropolis . Synodo isti nonnulli Episcopi interfuerunt , qui deinde subscripti in Nicaena cecum enica leguntur, videtur habita an . Chr. 3 i q. Canon l. Diaconis ipsis permittit uxorum usum , si ante ordinationem Episcopo fuerint protestati se nolle, aut non poste ab uxore continerer citatur a Gratiano c. diaconi dist.28. de coelibatu sacri Clari, consulito inferius annotata ad Nicaeni Concilij can. 3. Canon Ancyranus i3. cauet ne Cliore piscopi Pres. hyteros , aut Diaconos ordinent citra veniam Episcoporum, quibus ipsi Cliore piscopi subsunt. Huc spectae Antiocheni Concilia canon io. solam Chorepiscopis
permittens Exorcistarum, Lectorum,& Subdiaconorum ordinationem; prohibens vero Sacerdotum , dc Diaconorum etiamsi inquit Chorepiscopi ordinationem acceperint viscoporum . Hic porro Antiochenus canon duo circa Chorepiscopos edocet. Primo illos non in ciuitatibus, sed in vicis, & minoribus oppidis consti
Secundo posse contingere, ut Episcopali quoque ordine praefulgeant Chorepiscopi . Quae obteruatio egregie conciliat canonem Λntiochenum cum epistola decretali Papae Damasi negante Chore piscopos ullam habere ordinandi potestatem , eo quod nihil amplius sint quam Presbyteri,nec ullatenus Episcopi. Loquitur namque Damasus de potestate Chore piscopi praecise , quae talis est, non tamen negat fieri posse,ut Episcopus curam subeat Chorepiscopi , aut Chore piscopus in Episcopum consecretur, Sic enim reperimus in priscis
42쪽
concilium Enoranum , Concilijs Episcopos a proprijs Ecclesijs dimotos, per
mitti, ut alicubi Chorepiscoporum fungantur ossicio . Cuius rei exemplum suppeditat Nicaenae Synodi canong. Simile videmus in titularibus Episcopis, qui assignati Ecclesijs in remotioribus infidelium partibus consti tutis, habent quidem ordinem Episcopalem, sed omni iurisdictionis exercitio carent praeter eam, quae ipsis ab alijs Episcopis pro suo libito in proprijs finibus, ac dioecesibus indulgetur. Praeclare vero Damasus in illade Chore piscopis epistola,confert Episcopos qui amore quietis, de otij suum Chore piscopis munus commitistebant cum nefarijs illis meretricibus, quae ut liberius fede libidini indulgeant, sobolis sus curam penes conductas pretio nutri ces abijciunt . Quod idem proh nefas aptari potest quam plurimis huius saeculi Prelatis. C terum illa Damasi constitutio si tamen ipsius est non obstitit, quin extiterint complures deinceps Chore piscopi , quorum mentio in posterioribus Concilijs
SYnodus Neocaesaraeensis Nicaenam praecessit, subscriptus namque Neocaesaraeensi legitur Basilius A malatae Episcopus, qui sub Licinio Martyr occubuit, ut refert Eusebius in Chronico . Est Neocaesariea Ponti in Asia ciuitas. Man. 8. decernit esse sacris ordinibus inhabilem,& tr.
regularem, cuius uxor fuerit adulterata . Citatur in decreto c. si cuius uxorem. dist. 34. Canon s. irregularem dicit respectu sacerdotij:& canon Io. respectu quoque diaconatus , eum qui fuerit aliquando fornicatus, ut si post tale delictum contingat ordinari, sit suspensus ab illius,que ni cepit ordinis. 4 cxeris
43쪽
24 Notitia contiliorum exercitio. Hie non est in usu: Unde colligito quantam
illis temppribus sanctitatem, vitaeque anteactae innocentiam requirebat Ecclesia ad ordinum susceptio nem sacrumque ministerium. Similiter Nicaenus canon
2. viam illi ad sacros ordines praecludit, qui vel semel Peccatum animale commiserit: Quod idem statuitur Eliberim Concilij can. 3O. Can. Ia. Illum a sacerdotio excludit qui aegrotans fuerit illa minatus, idest Baptizatus, eo quod per acediam , & animae suae neglectum ad id tempus Baptitamum distulerit . Eos qui lecto per aegritudinem decumbentes lauacrum regenerationis accepere sanctus Cyprianus per ludibrium clinicos vocat; qui sani, peripateticos, epist.75. ad Magnum . Neque vero hanc prima irregularitatem Synodus Neocaesaraeensis induxit: longe enim antea Cornelius , qui Romae sedebat an. ass. in sua ad Fabium Antiochenum epiliola . quam refert Eusebius lib. 6. hist.Eccl. cap.3 s. diserte asserit Nouatianum non debuisse ordinari Presbyterum
quia non licet in lecto baptigatos sicut Nouatiano
contigerato assumere in Clerum. Canon I s. ita decernit: Diaconi septem esse debent ex canone, etiamsi magna sit Ciuitas: eius autem fidem faeie libre
actorum. Habetur in decreto c.diaconi septem.dist.93. Idque adeo religiose seruabatur, ut neque Romae numerus hic excederetur . Cornelius enim Papa Cleri Romae consistentis numerum ita recenset, Episcopum unum, Presbyteros quadraginta sex, Diaconos septem,
Subdiaconos septem , Acolythos quadraginta duos , Exorcistas , & Lectores cum ostiarijs quinquaainta duos . Haec refert ex Cornelij epistola ad Fabium Ant
ilochiae Episcopum Eusebius. CON
44쪽
aliaque habita tempore constantini Imperatoris in eauis
O Rigo haec fuit in Africa pertinacissimi Donatist
rum schismatis, qualem describunt optatus Mileuitanus, & Augustinus. Lucilla mulier Hispana praepotens, & ambitiosa Carthagine versabatur. Haec a Caeciliano Carthaginis Ecclen, Diacono reprehensa, quod ossa cuiusdam , quem Ecclesia non retulerat in Sanctorum album, deferret, & ante sacram communionem exoscularetur. Illa correctionis impatiens vlciscendi de Caeciliano captabat occasionem et ccmtigie, ut Mensurius Carthaginis Episcopus a tyrannoMaxenrio Romam euocatus, senioribus quibusdam Ecclesiae vasa sacra discessurus commendauerit. Interea peregre moritur Mensurius,atque in huius sedem proin mouetur Caecilianus , qui ex ossicio vasa Ecclesiae re-
Petit. At eorum deposita rij, qui sacrilego ausu illa sibi
retinebant,eius protinus comm uuionem auersantur .
causantes eum non esse Episcopum , quippe qui ordi natus a Felice Apiungitano fuisset, quem illi criminabantur fuisse sub Diocletiani persecutione sacrorum librorum traditorem. His se Lucilla ultro adiunxit, ecquidquid opibus. & autoritate valebat magno studio contulit ad schismatis noui fulcimentum, di propaga tionem . Praecipuus schismatis autor fuit Donatus culcognomen a casis nigris . Hic sceleris sui conscium Maiorinum ordinauit Carthaginis Episcopum . Cui subinde mortuo suffectus est Donatus alter. Donatistae Constantinum primo Imperij post subf xvm Maxentium anno interpellant aduersus Caeciliam
45쪽
'uD. Imperator causam remisit primum quidem tribus Episcopis Gallicanis, Reticio Herduensium, Materno Agrippinensium i& Maino Λ relatensium; deinde Melchiadi Romae Episcopo, qui ad istius causae iu- cicium Romae concilium indixit anno 3i3. cuius sen tentia Caecilianus dictus est legitimus Episcopus , &aduersarios mandaturn, ut se illi subiicerent: At isti m a. iore insolentia per Africam tumultuantur: dumque ianus Africae Proconsul eos in officio continere fluadet, illi ab hoc ad Constantinum prouocant,mamque causam accuratius examinari pollulant quam fecisset
Concilium Romanum , quod sibi suspectum quere
Constantinus nimia ductus erga procacissimos , &sceleratos facilitate , futurumque sperans, ut sic adquietem demum se componerent, procurat nouam, dc confluentium Episcoporum numero ampliorem Synodum Arelatis congregari, ubi caula denuo exactissimὰ discussa iterum condemnatur Donatistς annosi 4. Isti vero intolerabili pervicacia rursus ad Constantinum prouocant, qui eorum deputatos primum Romam,deinde Mediolanum acciuitrubi causa denuo diJudicata nouae condemnationis iudicio succubuerunt. Coeteresin nec sic effracta est eorum contumacia:
sed usque ad Arcad ij, & Honorij tempora omni praecipiti furore tumultuati, grassatique sunt . Atque vix randem magni illius Augustini Episcopi laboribus ases duis,& disputationibas inuictis , praecipue vero Μa cellini Tribuni potentia , & seueris coercitionibus quem ad compescendam Donatistarum vesaniam Honorius Augustus cum amplissima potestate, & c pijs militaribus delegauerat, ipsiusque Honorij poenalibus Edictis domita eli impiorum protervia. in Donatistarum causa mandante Constantino Augusto, & approbante Papa Sylvestro Arelatae Synouus conuenit inultis nominibus ceIebritatem habet :
46쪽
cineilium Arelatem e. quippe in qua Conitantinus per se interfuit, & inna. meri propemodum Episcopi ex uniuersa Gallia , ex Hispania, ex Britanniae, & Hiberniae Intulis, ex Italia , Sicilia, & Africa eo confluxerunt. Interfuere quoque Summi pontificis Legati Claudianus, & Auitus Prenhyeteri, Eugenius. & Quiri acus Diaconi anno Chri itigi . Volusiano, &Aniano Consulibus . Afferit Ado Viennensis in Chronico sexcentos ad hanc Synodum Patres conuenisse. Eiusdem meminit Augustinus lib. i. contra epist. Parmeniani cap.s complectitur vero ea
Canone et decernitur Paschae Domini festum eodem die per uniuersum orbem ce Iebrandum esse e de iuris atque ossici, Romani Episcopi esse,ut iuxta receptam consuetudinem litteras ea de re quotannis ad uniuersas dirigat Ecclesias. Quod idem non musto post ab oecumenica Nicaena Synodo constitutum est . Et olim Papa Uictor coacto Romae Concilio per uniuersum seruari orbem praeceperat sub excommunicationis poena , reclamantibus licet Asianis maxime Polycrate Ephesi Episcopo dissuadente Irenaeo Lugdunensi . quam historiam sese prosequitur Caesariesis Eusebius. Can, s. communione fidelium excIudit Theatricos,& Histriones. Conformatur Eliberino canoni fia. Ius vero ciuile illos infamia notat, qui artis ludicrae pro nunciandive causa tu scenam proderint. l. I. ff. de his qui not.iniam. Can. 9. usum abolet libellorum a Martyribus , &Confessoribus proficiscentium . quorum intuitu , &precibus canonicum poenitentiae tempus ab Episcopis minuebatur, lapsique ante praesinitum tempus reconciliabantur . Eiusmodi libellorum haberi rationem prorsus dudum vetuerat Concilium Eliberinum can. Meminere quoque istiusmodi libellorum nec sine querela, quod per illos Ecclesiasticae disciplinae relaxaretur vigor Tertullianus lib. ad Martyres , & Cy-
47쪽
-8 Notitia conelliorumprianus epist. Io. II. Ia IA I s. Illa poenitentiae canonicς ad Martyrum preces concedi olim solita mitigatio praeludebat hodiernis indulgentijs, ut ad Cyprianum Scholiastes Pamelius adnotat. Can. i 3. Eos qui sacros libros, aut vasa sacra gentillabus tradiderint, aut nomina fidelium eisdem detulerint amouet a clero. Sic tamen ut si quis ignoranter,&bona uide ordinem a quoquam eorum susceperit, O dine utatur, nec ei sit fraudi talis ordinatio. Caeciliani causa canoni huic praebuit occasionem. In huius Synodi Patrum subscriptione attribuuntur Prouinciae Uiennensi,quae est in Gallia, urbes AreIate, Vienna,Vasio, Arausio,Carpentoractum. Quae quidem attributio conformis est Prouinciarum Gallicanarum distributioni, quam tradunt itinerarium Imperatoris Antonini, & liber notitiae Romanorum . Massiliam quoque Viennensi Prouinciae ascribit Synodus Taurianensis in causa Prochli Massiliensis Episcopi. Amianus quoque Marcellinus l. i . sic ait, Viennensis Prouincia ciuitatum exultat decore multarum , quibus potiores sunt Vienna ipsa, & Arelate. & Valentia, quibus,&Massilia iungitur. Quando istud agebatur Concilium , Arelatensem Ecclesiam Marinus moderabatur. Cum vero Viennensi Prouinciae finitima esset secunda Narbonensis. Mirum est nullum istius Episcopum exprimi: Clim tamen ex Narbonensi prima hic subsignauerint Episcopi Tolosae, & Biterrarum. Insignes prae reliquis hic interfuerunt tres illi Gallicani Episcopi Rheticus Rugustodunensis, Maternus Aggri pinensis , & Marinus Arelatensis , quos primo suo rei cripto Constantinus ab Anulino Proconsule Asticae interpellatus , constituerat solos in ista causa iudices: & quos altero deinde rescripto Romam proficisci iussit , ut Ina cum Melchia de Pontifice Romano , alijsque quindecim Italiae Episcopis iudicium ferrent. Quod, & fa- . .ctum est, habito ab ijsdem Concilio in ipso Palatio
48쪽
conellium 'licanum. Laterano, ut prodit optatus Mileuitanus tib i. contra Parmenianum,& Augustinus in breviculo, & albi Meaena aecumenica prima synodi Historia.
N Vnc tempus agendi de primo Oecumenico Convicillo,cui caulam dedit haeresis Ariana. Arius itaque Presbyter Alexandrinus nouam in Orbem terr rum pestem inuexit, negans Filium Dei Patri esse coaequalem, consubstantialem, & coaeternum, sed eum aD serens a Patre de nihilo in tempore creatum . Huic se pesti in primis opposuit Alexander Episcopus Alexan- . crinus, qui praemomtum Arium, sed indocilem, & ob stinatum anathemate percutit. Arsus ad Eusebium Caesaraeae in Palaestina Episcopum confugit, quem haerens suae socium, & fautorem nactus est cum aliis siniscopis, Paulino Tyri, Patrophilo Scythopoleos, Mari Chalcedonis, Theogna Nicaeae, aliosque Eusebio Nico
, ' autoritas, Omnemque Meletianorum factionem in dogmatis peruersi contagionem attraxit. Serpente latius malo, Arianisque insolentitis in dies tumultuantibus , Alexander encyclicas per uni SViues h ur RΤ ς0'scripsit τ praecipite Veso Ny Iueltrum Romae Episcopum tantae perniciei in ora Hescentis admonuit. Sylvester Osium sapientissimum
TF- - virum Cordubae Episcopum delega
uit ad Constantinum, & ad Alexandrinum Episcopum
49쪽
to Notitia conciliorum Episcopo Niso mediensi delusum et & praeterea quaestionem ii am circa Dei Filium leuem esse , nec ad fidem Catholicam ullo modo vertinere asserit: cum tamen Christianae fidei summa praecipue in Christi diuinitate consistat.
A Constantino digressus osius Alexandriam concessit .eaque in urbe Concilium indixit, cuius meminit inibanasius apologia r. vocatque generale Concilium. Meminit eius etiam Socrates l.3. c. s. ex quorum relatu constat discussam fuisse Aru, & Meletianorum causam: simulque damnatum impij Sabellij dogma diuinarum personarum distinctionem iusiciantis . Addit Athanasius in eadem Synodo Colluthum Presbyterum Alexandrinum , eo quod cum Episcopus non enset, munus tamen Episcodale obire , multosque ordinare clericos attentasset, fuisse ab Osio redactum in
Cum vero Ariani despecta Concilij Alexandrini authoritate se insolentius efferrent,& peruersum dogma propagarent, visum est controuersiam esse scum enica& insigniori Synodo dirimendam. Hanc itaque Sylvester Papa conspirante una Constantino Augusto Nicaeae in Bithynia indixit. Imperator egregium religionis specimen edidit missis in omnem partem cursoribus,& litteris,quibus Episcopos ad Synodii inuitauit reorum pro Dei cultu,ficiei integritate, Ecclesis pace,& dignitate, quam maxime potuit Zelum, ac studium succendit: vecturas itinerum, Omnesque victus impen- fas tam ipsis,quam eos comitantibus clericis, & familiaribus large prouidit. Nicaeam itaque conuenerunt ex diuersis orbis terrarum plagis trecenti dece & octo Episcopi, an . Chr.trecentesimo vigesimo quinto. Concilio praesederunt Romanae sedis legati Osius Cordubae Episcopus, Victor. & Vincenti us Presbyteri Romani, qui ante Patriarchas ipsos consederunt, primique subscripserunt . Intersucrunt Alexauder Ale
50쪽
concilium Isicanum . y rxandris, Eustathius Antiochiae, Macarius Ierosolymorum Patriarchae, ali3que priviles, quorum eximia sarictitas Ecclesiae fastis consignatur, & colitur Nicolaus
Myrte in Lycia Episcopus , Paphnutius d hebarii mi Egypti, Potamon Heracleae, gypti, Spiridion mire. miruntis Cypri his duobus Potamoni , &Spiridioni olim propter fidei consessionem in persecutione Ma. ximini alter oculus fuerat effosus, Paulus etiam Neocaesa rarae Euphratesiae , qui sub Licinio in causa fidei
fuerat candentibus laminis excruciatus, Iacobus Nisi his in Mesopotamia, qui mortuos ut refert Theodori tus in vitam reuocauli, Alexander Constantinopolis , cuius postea precibus Apsus foeda , & inopina morra consumptus ell, Aroiianes quoque in Armenia superiori Episcopus . Denique Magnus Athanasius tutac Ecclesiae Alexandrinae diaconus , quem sibi comitem Alexander Patriarcha delegerar, cuius tre insignis eris ditio,& animi vigor in Sacro Concilio mirifice estui sit contra Arianos disputantis et Unde illorum in se odia infensi inma concitauit.
Verumtamen quod scriptum est in libro Iob hic pa riter contigit: eum venissent silij Dei, ut assuere t coram
Domino, adfuit inter eos etιam Satan . Interfuere namque
cum illis Ariani Episcopi uterque Eusebius Caesar inusis,& Nicomediensis, Paulinus Tyri, Theognis Nicaear, Menophantes Ephesi, Patro phylus Scythopolis, aliique
Praesules Ari3 assectae. Hi prunum calumniosi, accusationibus, di famosis libellis orthodoxos Antillites insectati sunt apud Imperatorem, qui tamen porrecto Asibi libellos legere noluit , sed concremauit, palam professus Episcopos a Deo solo iudicandos: se vero ipsorum iudicio m ijs, quae ad salutem amnis pertiis
nent, subesse . Occultanda esse praeterea sacerdotum delicta, ne inde aliqui ansam arriperent scandali , aue contemptus sacri ministeri), ut scribimi Rufinus lio.
