장음표시 사용
421쪽
4no Nytitia Contiliorum eo Ecclesiae Romanae iudicio ille damnatus suit irrita
Presbyteris etiam Diaconis,& Subdiaconis, & Monachis concubinas habere, & matrimonia contrahere penitus interdicitur. Contracta quoque ab his matri monia disiungi, & qui contraxerant ad poenitentiam adigi iuxta canonum praescripta decernitur. Eo porro nequitiae sacer Clerus iamdudum redactus erat, ut Saccerdotes connubia passim inirent, conuocatis assinibus, & amicis, de dote & nuptialibus donationibus, similibusque conuentionibus paciscerentur , & conuenta publicis tabulis conscriberent. Ruia vero Leo
IX. alijque Romani Pontifices istas sacrilegas foeditates districte prohibuerant , idcirco magna Cleri pars his inuoluta spurcitijs Antipapis adhaerebat, a quibus
illae approbabantur . In has Clericorum Sacrorum ementitas nuptias acerrime . ut par erat inuehitur
Cardinalis Petrus Damiani , qui temporibus Leonis IX. & Nicolai II. scribebat a Canone huius Concili; secundo sic decernitur: Nullas in Praepositum, nullus in rcbrρresbyterum, nullus tu De-eanum, nisi in Presbyter, nullus in rchidiaconum, uisi Diaconus eligatur. Hunc eundem canonem innovat Innocentius II. in Cone. Romano. Vterque Iegitur canon in decreto dist. 6o. c.nullus, & c. innovamus. Concit. autem Trid. sesi. 22. de reform. cap. q. annum indulget
intra quem it, qui dignitates Ecclesiae, vel beneficiae possident,tenentur ad eum Ordinem promoueri, quem illae praebendae requirunt. Quam eamdem sanctionem ediderat antea sub Clemqnte V. Viennense Conciliu . Clementina ut ij qui diuinis de aetat. & qualita & ore. praeficie n. Is vero indultus annus sumit exordium a
die sumptae poisessionis, dummodo prouisus illam tua fraude non distulerit.
422쪽
CONCI L. OECUMENICVM Mseu Lateranensis secundum iubInnocentio Papa II. ' . . .
Postquam legitimis maioris partis Cardinalium sucta gijs sub lectus fuit Honorio II.Callisti II. successori Innocentius II. reliqua pars Cardinalium PetruLeonis Pseud Pontificem elegit , qui se Anactetum II. dixit.Ιmminente quippe Honorij obitu conuentum inter Cardinales fuerat ut postquam ille excessisset , simul omnes ad S. Marcum conuenirent ut successorem communi consilio eligerent. Caeterum qui familiaritate , & assiduitate propinquiores Honorio fuerant ut refert Sugerius Abbas S Dionysi, in vita Ludo- uici VI. Francorum Regis) statim atq; Pontifex decessit , antequam eius obitus populo innotesceret non ausi ad S. Marcum metu populi tumultuantis conuenire,sine mora Innocentium elegerunt qui ante Gregorius vocabatur Cardinalem diaconum tituli S. Angeli. Reliqui vero Cardinales, & Episcopi, qui cum maiori procerum Romae ciuium parte Petro Leonis adhaerebant Presbytero Cardinali tituli S. Mariae trans Tyb rim,ad S. Marcum eodem quoq;die conuenientes ipsuPetrum in Papam elegerunt. Hic & cognatorum, atq amnium potentia,& procerum,& clientum multitudi. ne, & diuitiarum copia subnixus , ardes Frangi panum obsidet,ad quas se Innocentius receperat. Sed inde rea pulsus prεcipuarum urbis Ecclesiarum thesauros , dcvasa diripit, ut his opibus suas partes promoueret. Sibi etiam Petrus adiunxit Rogerium Calabriae,Aeriliae, de Siciliae ducem , cui primus titulum Regis indulsit. At Innocentius Roma tandem excedere cogitu seque in Galliam recipere. Eum Rex Ludovicus sextua
423쪽
4o Votitia conciliorum, ilcognomento Crassus pedibus eius procumbens honorificentissime excepit. Schismati huic extinguendo S. Bernardus diligentissimam,& utilissimam operam naisuauit apud Reges Franciat,& Angliae, deinde apud Lo tarium Imperatorem. qui etiam pollicitus est se Romam usque Innocentium. cum exercitu deducturum, quod & sedulo praestitit. Innocentius Ecclesiaru Gallicanarum in sui subsidium recepta collatilia pecunia exGallia in Italiam remeat. Lotarius eide se comitem cum exercitu numeroso adiungit in Longobardia , &Romam usq; deducit: ubi & coronam Imperij de manu Innocent ij suscepit, inde qae in Germaniam regrestus est, relicto Romς pro Innoc. tutela prς sidiario milite. Neque solum schismate per id tempus dilacerabatur Ecclesia , sed haeresibus quoque , & seditionibus quas Petrus Bruis , & Axnaldus Brixianus accende in bant: quibus medendis malis Innocentius Concilium illud indixit.
Eius can. 3. duo circa excommunicatos decernuntur. primum ne a suo praelato Oxcommunicatum alius praelatus, vel absoluere praesumat, vel suscipere citra appellationem. Quod idem statuerat Nicaenus can. s. sub Sylvestro,& Lateranensis can.9 lab Callisto.Sancte praeterea, ut scienter cum excommunicato communi. cantes, eadem ipsi censura innodentur. Hoc tamen duplici moderamine temperarunt posteriora iura primum quidemce ducendo hanc poenam participantium cum excommunicatis ad minorem excommunicationem. Secundo, ut nec ipsa minor excommunicatio locum habeat nisi participando cum publice de nunciatis atque nominatim , aut cum manifestis Clericorum percussoribus iuxta placitum Constantiensis Concili) a Martino V. Pontifice confirmatum . Hac de re plura require superius ad Antiochenum can. a. quo similis fuerat edita constitutio. : Decimus canon prohibet decimas Ecclesie a Laicis
424쪽
conellium III. Lateran. σ seram. XI o possideri,& possessas quam primum restitui iubet. Haisbetur apud Gratianum can decimas I 6. q. T. Can. s. Vim Clerico aut Monacho, Diabolo suadente illatam punit excommunicatione , quam extra
mortis articulum solus Papa soluere possit. Habetuae . si quis suadente. IT. q. Α Generali Conc. subiungitur Innocentij epist. mandans, Ri Petrus Abre lardus huiusque discipulus Arnasedus de Arixia peruersorum dogmatum artifices in lo- eis religiosis separatim includantur , eorumque libri
V Ita functo Adriano III. suceessor electus est ab
uno & ao. Cardinalibus Alexander III. a tribus vero dumtaxat Octavianus Romanus Friderici AEnobarbi studiosus, qui duodeuiginti annos aduersus Alexandrum per omnem Italiam bellum atrocissimum gessit, parte Italorum pro legitimo Pontifiee, parte alia pro Imperatore,& Antipapa dimicante. Tandem bello profligatus Fridericus, & maiori suorum parte, tum apertε deficiente, tum vacillante resipuit, seque Veneti js ad Alexandri pedes abiecit , & ita solutus anathemate fuit. Sedatis belli fluctibus Alexander generale Concilium in Laterano habuit ad prouidendum, ne deinceps Eeclesia simili calamitate conflictaretur. His alia causa Catharorum, seu PeterinoruIria, haeresis accedebat . quae in Aquitania exorta latius in dies propagabatur, & Uasconiam, Albegesium, Tol Osam, finitimasque oras incesserat. Anno itaque I IN. Concilium istud agitatum est . , C e a Cau.
425쪽
Can. I statuit Romanum Pontificem esse posse nemiunem, qui a duabus saltem Cardinalium electorum pariatibus electus non fuerit. Addens nihil per hoc sacris canonibus praeiudicari, qui in alijs quibuscumque electionibus, atque deliberationibus maioris, & sanioris partis consenium ratum habent: quatenus cum in his ire curri possit ad superiore si dubiu occvtrat isti recursui non potest: locus est e in Summi Pontificis electione.
Can .a. Irritas decernit ordinationes antipaseu Octaviani aliorumq; omnium per eum ordinatorum, cunctaque alia per eos gesta. Simile statuerat Concilium Lateranum sub Innocentio II. circa ordinationes a Petro Leonis Pseudo Pontifice factas. Itemque aliud Lateranum sub Callilio II. Concilin m can. 6. circa ordinationes in reliqua gesta Burdini Pseudo papae.
Can. 3. Statuit ne annis triginta minor in Episcopu, aut viginti quinque in Parochum,aut Archidiaconum, aut in aliam dignitatem, vel beneficium animarum cuis
rae annexum eligatur, aut promoueatur. Hanc renouauit sanctionem Synodus Tridentina sess. 2 q. c. a. de reform. Ille Lateranus Can. refertur c. cum in cunctis, de elect. Quo eodem Canone decernitur electum, &confirmatum Episcopum missamque in possessionem bonorum Episcopalium, eo momento pristina sua omnia beneficia per vacatione amittere quo te pus e Xpirat a canonibus pr finitum ad illius consecrationem. Can. s. Altringit Episc. ut vitae necessaria subministret ei, quem sine sufficienti patrimonio, vel tit. ad sacrum ordinem promouit. Refertur in c. Episcopus si alique,&c. non liceat de praeben.Gregorius Turonensis labr. 8.hist. Franc. cap. 2o. Faustimanas inquit)quιs iussu Guid'
baldι Aquensis urbis Episcopus ordinatus uerat, ea condi tione remouetur, ut eum BerctrannusOrestes, O Palladius qui eum benedixerant vicibus pascerent, cem euosque ei aureus annis sit tuis ministrarent. Innocentius Papa III.
c P. 184 regesto II. Episcopum Pictaviensem increpat,
426쪽
eo quod in elusionem Can. quo sine titulo, vel patrimo.nio Clericis ordinatis per ordinatores,aut praesentatores, aut successores eorum iubetur de victu prouideri, iusiurandum recepisset ab ordinandis,quod nullum ubiae subsidium ab ipso unquam petituri essent. Idemque epist .ad Zamorensem Episcop constituit,ut ordinator Episc.ei quem ordiuatione sine titulo consecrauerit , eiusq: succinor compellatnr de victu prouidere donec citulum nanciscatur. Habetur in C. secundum Aposto lum de praeb.Vide huc etiam spectanx c. a eodem titui. In Ecclesia primitiua nemo promouebatur ap ordines , quin simul ascriberetur Ecclesiae , aut Monasteri j ministerio,vi edicitur Can. 6. Concili, Chalcedonensis. legitur ca. I. & a. dist. Io. Capitulare quoque Caroli
Magni lib. I . cap. I s.' assint al0 ab Iolute ordinetur, o sine
pronuntiatione stabaluatis loci ad quem ordiratur. Ea Clerici ad certam Ecclesiam ascriptio dicebatur in titulatio,& ipsa Ecclesia titulus. Postquam vero per ordinationum multitudinem ea consuetudo desin, tum demum requi sinere iura patrimonium Concit. quidem Trid. antiqua i ra instaurans prohibens quemquam ordinari, quin certar Ecclesiae Ministerio alcribatur ses. 23. cap. I 6. non tamen ad hoc astringit, ut Ecclesiae
iuppeditent stipendia Clericis illis ascriptis nisi ratio.
ne benefici j. iCan. 9. Cauet ne praelati per sententiam excommunicent, vel suspendant nisi admonitione praemissa. Et
ne ullus Religiosus a capituli,vel proprij superioris regulari disciplina, vel correctione praesumat appesare. Legitur insertum in c. ad nostram,& c.reprensibilis, de appellat Quod attinet ad praemonitiones hae tantummodo requiruntur, quando decernitur censura circa praesens delictum cum contumacia coniunctum ac Vero quae circa futurum delictum, siue a iure, siue ab homine Praelato decernuntur, non exigunt aliam Iuris formam, quam ut promulgentur.
427쪽
os Notitia conciliorum Canon I. Nulla Ecclesiiustica beneficia eu ministersa,vel
Ecclesia alicui tribuatur,sive promittantur,autequam vacent, ne desiderare quis proximι mortem videatur, in cuius lactim,
o beneficium se erediderit successurum. Et subinde ita per git e Cum ver3 praebendas Ecclesia Hicas siue benesic abac ossicia in aliqua Ecclesia vacare contigerit, ulla din maneant in
suspenso, sed infra sex menses personis, qua digηὸ administrare valeant conferantur. Si vero Episcopus ubi ad eum spectat, conferre distulerit, per capitulum ordinetur. Quod se ad lapitulum pertinuerit. σ infra praedictum terminum hoc non fe-eerit, Episcopus fecundum Deum hoc cum Religiosortim homi num Consilio eaequatur, Vel si omnes fortὸ neglexerint, Metropolitauus de ipsis secundum Deum absque illorum contνadictioηedi onat. Habetur in c. nulla de concela. pr ben. Vocatur ius deuoluti occurrens,quando non provide.
inr tempore debito, vel prouidetur quidem,sed de indigna vel incapaci persona. Devoluti ius extenditur pariter ad beneficia nominationi patronorum subiecta. Quoties namque patro innus Ecclesiasticus, aut Collegium Eccle fiasticum , cui ius ad aliquam praebendam nominandi seu praesentan. di competit,neglexerit idoneum Clericum prς sentare collatori post semestre computendum a die notitiae vacationis ius illud suum amittit,idque ad collatorem transfertur, qui potest pro libito conferre cuiuis non incapaci. Idem obtingit post qnadrimestre laico patrono, quo elapso tempore, iure illo suo excidit. quod in collatorem ordinarium deuoluitur . Id tempus patronis praefigitur in c. unico de iure patron. in o. Verumtamen laic us patronus cui minus temporis indulgetur, variare semel potest, atque a prima nominatione in alterius idonee personet fauorem resilire nondum finito quadrimestri ι patronus autem Ecclesiasticus non potest, nisi semel intra suum illud semestre nomi,
nare e. cum autem de iure patron.
Canon I D Decernit bona ex beneficio acquisita non
428쪽
contil. III. Lateranense Oecum. UI. ηο7 posse i Clericis in alios, quam in Ecclesiam trans terri. hui canon: quantumvis male seruetur est perpetuq , ae in dispensabilis obligationis . Sub Ecclesiae nomine pauperes quoque hic comprehenduntur. Require superuis ConciliJ Agathensis canon.q8. cum ijs quae inibi congessimus. Can. I 6. Edicit, ut prqualeat quod fuerit a maiori,&saniori parte capituli constitutum. Habetur c. a.de his quae fiunt a c. malo.par. Et confirmatur per canonem
x. huius ipsius Conci lia. Can. I 8. Mandat in cunctis Cathedralibus Ecclesijsprqbendam erigi prεceptorialem, ut ea prouisus gratis doceat tam eiusdem Ecclesiet Clericos, tum quosvis pauperes Scholasticos . Can. 19. Interdicit sub anathemate potestatibus saeculi onera super Ecclesias vel Clericos imponere , aut Episcoporum iurisdictionem quacumque ratione minuere, sibive usurpare. Permittit nihilominus Episcopis , & Clero subsidia quaedam communitatibus co ferre, dummodo duae interueniant conditiones et Priamo necessitas communis: Secundo ne ulla sit coactionis species,c.non minus, de immunit. Eccles. de exens ptione Clericorum a laicis iudicios, vide Agathensem can. 8. & Cabilonensem II. Can. a T. Anathemate ferit Catharos, & Patare nos
hqreticos, qui in Vasconia, Albegesio, & To lotatum
partibus inualuerant, eorumque laudores, & receptatores. Excitat & cohortatur fideles, ad sacrum aduersus illos bellum et Et id prεstantibus thesauros aperit indulgentiarum. Ab istis fuerat Manichtorum hqresis ab inferis suscitata. Profitebantur enim duos esse Deos alterum bonum,qui sola inuisibilia condidisset, malum
alterum a quo coeli,& terra, di humanum genus,cCeteis raque visibilia condita sint . Omnes etiam veteris testamenti libros auersabantur solis exceptis testimoni)s, quae noui testamenti authoritate firmantur. Alia
429쪽
ηo8 Notitia camiliorum pleraque foeda, delira, & blasphema praedicabant,ques recitantur a Rogerio illius aetatis seriptore in annalibus Anglicanis.
D Vae simul exortae fuerunt atrocissimae in Oriente pestes sub Heraclij Imperio , haeresis Monotheli.
rarum,& Mahumetica perfidia . Mahumetes qui exseririli statu, & camelorum custodia sus tandem superistitionis fauore, Arabum princeps euaserativam protinus serro, & flammis exitialem sectam studuit propagare. Igitur cum Saracenis suis non a Sara Abraha mi uxore,ut quidam commenti sunt, ud a Saraca Metropoli Arabiae denominatis, horrendam vastitatenia per vicinas regiones .E yptum .Pals Rinam,totamque Syriam circumtulit. Adeo ut sub ipsius Heraclij Imperio hasce prouincias Saraceni Mahumete Duce longe Iateque oceupauerint et qui ijdem mox in Persidem eruperunt , quam etiam Hormisda Rege profligato, subiugarunt ann.Chr. I o. Insequenti porro anno He ractius vivere desijt. Igitur pluribus saeculis Saraceni nemine obsistente sacra Iudaeae loca,quam vulgus Palestinam dicit,occu pauerunt ad annum usque Io99. quo Godostedus Bullonius sacri belli dux HierosoIymam expugnauit , idemque sociorum suffragi s primus Hierosolymorum Rex est proclamatus . . Ad hanc vero suscitandam expeditionem Urbanus II. Pontifex Oratione commotus Petri Eremitae Galli.
430쪽
coneil. IV.Lateranense secum.XII. Α riui urgendi illius causa ex Iudaea a se lustrata inta
occiduas terrarum partes concesserat,Conc. genera Ie ad Clarammontem Λluernorum oppidum conuocauerat , anno supra Io9S. quo veluti classico exciti
Latini sumptis armis in Asiam transmiserunt traiecto Bosphoto, & Alexium Comnenum Constantinopolis Imperatorem sibi obsistentem, horribili edita Graecorum strage repulerunt, Nicatamque primum in Bithynia,deinde Antiochiam in Syria,potentissimas ciuita-.tes expugnarunt, ipsamque demum Hierosolymam , obsidione ceperunt.. Anno postmodum II s. sub Eugenio papa III. exhortatore S. Bernardo Clarauallensi Abbate sacram alteram in Orientem expeditionem adorti sunt Conradus IlI.Germanorum Imperator, re Ludovicus VII. dictus Iunior Francorum Rex, postquam Saraceni E adessam orientis urbem armis occuparunt. Sed florenistissimi Latinorum exercitus in orientem progressi maxima ex parte perierunt Manuelis Com ni Graecorum Imperatoris execranda perfidia.
Contigit demum ipsam Hierosolymam a Saladino Babylonis AEgypti Sullano, id est Rege, & Calipha id
est Pontifice occupari anno supra millesimum cente- imo octogesimo septimor qua occasione Frideri cus, AEnobarbus Germaniae Imperator , ut Ecclesiae a. illata damna compensaret , cum validissima Latinorum manu sacro se bello accinxit. Hic multis tum iii Thracia , tum in Afia aduersus sibi obsistentem Constantinopolis ImPeratorem Isactum Angelum , & Sa
racenorum in Asia minori regulos fortissime gestis . occupataque ut memorat bius Papa II. in descri- pl. Asiae cap. qq. minori Armenia , amnem perspicuum corporis abluendi causa ingressus, gurgite absorptus disparuit, & inanes esse , vanosque hominum conatus Ostendit , quando res ab eo maximae sperabantur. Nec
