Notitia conciliorum Sanctae Ecclesiae, in qua elucidantur exactissimè tùm sacri canones, tùm veteres, nouique Ecclesiae ritus, tùm praecipuae partes ecclesiasticae historiae. Auctore Ioanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1692년

분량: 573페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Notiria conellisaeum Suadetur ut poenitentiam exhibeat, qua soluatur ana themate: ille pertinaciter tacet, & sic e conspectu se

subducit. OIr lNicolaus Papa Photium iam olim in Episcoporum

Concilio damnauerat anathemate, ut violentum sedis Constantinopolitanae in uasorem. Photius vero coacto conciliabulo in Nicolaum anathema regerere ausus

fuerat. Quin etiam non dubitauit Pseudo Synodi suae acta multis suppositis additamentis, & falsis, ementitisque innumeris subscriptionibus aucta transmittere ad Ludovicum Franciae Regem simul , & occidentis Imperatorem, una cum litteris ad uxorem eius Ingerubertam Synodicis illam sollicitantibus, ut coniugi Lu .dovico persuaderet a Nicolao Episc po Romet discessionem, utpote legitime per Catholicam, & Oeeumenicam Synodum cie posito, eumque procul in exilium rei garet . Quae tamen scripta fuerunt intercepta, Nin octauam Synodum ab Imperatore Basilio prodia. cta . Porro huiusce Ludovici Franciae Regis Legati . quemadmodum , 8t Michaelis Bulgarorum Principis actioni nonae Synodi huius interfuisse memorantur , alijs vero actionibus nulla legitur horum mentio . Neque vero a solo Nicolao,sed prs terea ab Adriano Papa in alia Synodo, in qua eadem iterum causa venti. lata fuit,anathemate percussus est Photius, tertiumq, demum anathematis telum in eumdem contorsit haec Oecumenica Synodus. Rem miram perhibet in vita . Ignatij Nicetas , damnationi Photi, subscriptum ab Oecumenicae Synodi patribus fuisse calamis non sola atramento, sed etiam tremendo Christi sanguine tinctis. Simili subscriptione permixti atramento ex saero Calice diuini sanguinis, a Theodoro Papa signata suis se Pyrrhi Monothelitae reIapsi damnationem testatur Theophanes. Octaua hic Synodus aliquot edidit Can. Qui recensentur in Griecis exemplaribus numero Ιε. t vero in Anastasii Latina editione 7. dc ao.

392쪽

Can. I. edicitur soruandas,& tenendas esse Apostori Iicas traditiones non scriptas, perinde ac diuinas seri pluras , & ad hoc firmandum ibidem allegatur illud Pauli ad Thessalollicensest state, & tenete traditiones quas didicistri siue per sermonem, siue per epistolam nostram . Traditionibus vero huiusmodi parem cum diurnis Scripturis adhibendam esse fidem scribunt quoque insignes Graeci Doctores,ac Patres, Ba filius ad Amphisoch. de Spiritu Sancto c. 19. Epiphanius haeresio I. Chrysost. homil. . in x. ad Thessalonicenses epist.

ut Latinos Patres sileam. Can. a. Decernit Saluatoris nostri essigiem eadem cum sacris Euangelijs veneratione colendam esseis .

Quaecumque enim salt) litteris scripturae, eadem c loribus picturae docent, & repraesentant. Adiungitqu. Virginis Dei Genitricis, Sanctorumque imagines esse venerandas, & Αngelorum Dei essigies quales in Ser

pluris repraesentantur.

Canon . Photium declarat nec esse, nec fuisse unquam Episcopum , eo quod prohibeat Apostolus ad Timotheum scribens , fieri quemquam ex Neopbyt

Episcopum: quam rem sequens can. . exponit tam. de

Neophyto in ordine clericorum 1 quam do Neophyto in Christi fide . Idemque declarat de Sacerdotio eorum, quos Photius Ordinarat. Idem can. . in Anastasi, editione addit,Ecclesias iterum dedicari,aut conlacrari debere,quas vel Photius ipse, aut alia ab eo ordinati, prout putabatur, dedicauerant vel consecrauerant .

Grauis & dissicillima hic inuoluitur quaestio,quam e pediam dissertatione huic Synodo subiecta. Can. F. Vt quis ad ulteriorem ordinem promoueatur hoc exigit, ut annum in ossicio Lectoris expleuerit, in Subdiaconi a .in Diaconi in Sacerdotiis. antequaad Episcopi honorem promoueatur. Permittit tam gnavi Episcopi possint ex iusta causa nonnihil ex his temporibus, aciuterstit ijs contrahere, atque in ijs dumta-

393쪽

371 titia concilio I xxi Clericis, qui pie , & diuturno tempore in Craetcorum ordine versati fuerint, dispensare. Conc.postremo Trid. s. a 3. c. II.Constituit annum interstitij,& ministe. xij a susceptione ultimi ex minoribus ordinibus ad Iubdiaconatum, & alterum annum ad diaconatum, . nisi necessitas , aut Eeclesiae utilitas iudicio Episcopi

aliud exposcat. Diitriine autem vetat, duos sacros ordines eidem uno die conferri cap. 13. Can. ii. Anathemati sub ijcit eos, qui in uno eodem que homine plures inesse animas asseuerauerint. Haec fuit veterum quorundam philosophorum , necnon Manichaeorum haeresis,praeter animam rationalem esse insuper in homine animam sensitivam , ex qua sola

pro manent omnes concupiscendi actus, eamquo M . nichaei asseuerabant esse propria natura malam , & a malo principio exortam . Aduersus errorem istum S. Augustinus librum scripsit de duabus animabus contra Manichaeos. Praeclare docet Aristoteles i. I.de an ma tex. 66. & 9 I. unam dumtaxat existere in hominerationalem animam , & hanc esse simul virtute , seu .eminenter sensitivam, & vegetatiuam . Suffragatur. his ratio physica. Alioqui enim homo non esset unum, aliquid per se , sed multa entia aggregata; quomodo

plures simul homines dicuntur unus populus . pluresque arbores vir asylua , & complures lapides unus aceruus . Forma namque ipsa est, quae dat esse rei: sicque multiplices animae , ac formae plura entia constituunt. Ratio etiam Theologica suffragatur. Cum enim omnia Christus habuerit, quae ad humanae substantiae integritatem pertinent , si ad eam distinctae formae vegetans, & sensitiva pertinerent, Verbum incarnatu simul homo esset,& brutum & planta. Deinde in triduo mortis, vel duae istae ultimae animae perijssent, at

quod semel assumpsit Verbum nunquam dimisit vel

mansiisent seorsim a corpore , atque ita duae materia oles formae contra physicam rationem , fuisse at per

394쪽

synodus cinflant. IROeeumex.VIII 3π.se subsistentes ab omni materia remotae. Deinde quoia Ium abiissent φ An ex honoris, at ue obseruantiae ossicio animae rationali se comites adiunxissent, an ver seorsim ab illa divagatae fuissent e Nec a seipso dissidet Aristoteles.dum lib. a. de Eene rat .animal. cap. 3. assirmat embryonem hominis prius vivere vita plantae,deinde vita bruti, & postremo vita hominis. Sanctus quippe Thomas in summa p. I . q. I Iz. art. 2. ad a. mentem hanc esse Aristotelis,ait, formas illas in embryone nunquam simul, sed latcessive inesse , atque abseedente vegetatiua succedere sensitivam, re hac desinente infundi a Deo rationalem,quet simul non quidem formaliter,sed virtute, seu eminenter sit vege tans,& sensitiva. A nonnullis tamen reijeitur illa sensiqtius animi prςcessio : in illo imperfecto humano situ. volunt enim primum animari secundum gradumvege latiuum ,& immediate subsequi animam, seu formam

cationalem, quae tamen operetur, primum secundum facultatem vegetatiuam, & sensitivam,non autem secundum rationalem gradum, nisi post unum, aut altς- rum a natiuitate annum. iCanon Ia, Eorum damnat sententiam, qui sina principum presentia Synodum celebrari posse neganea solamque dicit necestariam praesentiam Episcopo

rum.

Can. I 3 .Notabilis admodum est in eos, qui Concilia etiam Oecumenica cum Summo Pontifice temere committere, atque in dissidium vocare praesumunt: Si quis cinquit tanta esseratus audacia quemadmodum Photius ,σ Dioscorus siue scripto, siue non scripto, insanius quasdam eoatra cathedram cornbat Apostolorum Petri audeat liactare , eamdem atque illi damnationis sententiam subeat. Si qua vero Oeeumenica Synodo collecta de Romana etiam Ecclesia eontrouersia extiterit, lieebit eum d tanti reuerent ιa de proposita quastisne percontari responsum que admittere,nι utilitatem accipere,vel dare,nou tamen auis c. Α a 3 dacter

395쪽

74 Nothia conciliorum

dacter contra senioris Roma Pontifices fententiam dicere. Can. I 4. Sancimus ut designati ad superbumuralia gestan

da ea vocari pallia Pontificia solento certis illa temporibus f Misique locis ea gestent, ne buiusmodi cultu per fastum ,

aut Iuperbiam abutantur, aut quovis tempore diuini ossis ,re . quacunque Eeclesiastiea functione defeνant. Eos etiam qui Monaem fuerunt, oe ad Episcopatus bonorem sunt prouecti. ut Religiosam vestem suam , habitumque Monasticum seruent , statuimus: Quisd si Episcopus narer designara tempora

humerale ωμοφορον tulerit, aut Monastieam vestem abiecerit,

πιι corrigatur, vel deponatuν . Huic simile postea decreuiti Lateranense Concilium ganerale sub Innocentio III. Can. I 6. Ut viscopι olim regulares Religionis sua babitum retineant. Citatur in cap. Clerici officia, de vita, &honest. Cleric. Quod attinet ad usum pallij, vide in decretalibus tit. de authoritate. & usu palliJ, ubi cap. g. statuitur intra quamlibet Prouinciae tuae Ecclesiam posse Λrchiepiscopum uti pallio. Et cap. non esse quem vocandum Archiepiscopum tametsi consecratum, nisi a Romano Papa susceperit pallium et & conferri per pallium Pastoralis officij plenitudinem cap. . soli Papae licitum esse pallio ubique uti. cap. 6. In qualibet Ecclesia Prouinciae suae posse Archiepiscopum diebus solemnibus missam celebrantem gestare pallium . per quod Pontificij plenitudo designatur.Plura de pallio require superius ad Constantinopolitani Concilij

primi Can . o. I Caeterum anno 878. quo Ignatius Patriarcha migrauit In Coelum , Photius pristinam recuperauit sedem reuocatus ab ipso Imperatore Basilio luasu, & praeiti-giJs Santabareni Monachi Photio coniunctissimi. MONtuo tamen Basilio, filius eius Leo Imperator cognomine Philosophus, quem nebulonis 1llius Theodori Santabareni dolis , & calumnijs in suspicionem adductum pater diu in vinculis detinuerat . hanc vltus est iniuriam in Santabarenum,quem flagro caesum,& ocu Iis

396쪽

Dnodus constant.IU. ecumentea VIII. stis orbatum in exilium trusit: eius vero sodalem Photium Patriarchatu depulit suffecto in eius locum Stephano.

Sciendum est a Gricis schismaticis non admitti synodum istam, quae Basilio regnante, & Adriano Papa II. approbante peracta est. Sed huius loco nomine octauae Synodi Oecumenicae Pseudo Synodum ab ipsis supponi, quam post obitum Ignatij photius Constantinopoli collegit, conatus omnimodo praecedentem .,

qua ipsa iustissime damnatus, & depositus fuerat ab is Iere . Photij causae ad blandiuntur Schismatici Graeci Synodorum compilatores Zonaras,& Balsamon. Nilus quoque libro de Synodis eamdem PseudO-Synodum Octauo collocat loco mendacijs refertam , suppressa priori legitima . In Concilio Florentino sub Eugenio Papa IV. Marcus Ephesinus Pseudo. Episcopus disputat pro expungenda ex Synodorum albo illa, quae Pn tio inuasore pulso Ignatium restituit. Conqueritur vero Baroniουs causam legitim g Synodi non fuisse propugnatam a Iuliano Cgsarino Cardinali, qui munere cum Ephesino disputandi suscepto eius impudentia menis dacia non refellit, sed quali abiecto clypeo visus est in id consantire,ut Ecclesia Catholica tam illustri Synodo Oecumentea, cui Summus Pontifex per suos Legatos praesederat inter Graecos; & cuius authoritate nefa-xium in Ecclesia Constantinopolitana schisma fuerat extinctum, spoliaretur; inque praereptae huius Synodi vicem altera summe exitialis, quam merito Romani Pontifices damnauerant Subrogaretur. octauam legitimam Synodum habemus Grate8, Latineque conscriptam . sed Latinum in Anastasi, exemplar pleraque habet, quae in Graecis codicibus desunt. Neque vero suspecta esse potest Anastasianae fides editionis, cuius au. thor Anastasius Ecclesiae R

manat Bibliothecarius S3modo illi cui ipsi testatuo interfuit , cuius acta, & anones Latinitate donauit.

397쪽

3 6 2btitia conelliorum Sane de Graecorum Sy nodis olim loquens s. Gregor illa

Magnus l. s.ep. I . poitquam exeostulatus est, fuisse ilialas Graecorum fraude vitiatas, ita subiungit: domuuiesdices multo veriores sunt quam Graci, quia nostri sicut non acumina, ita nec impoliaras habent .

RE Ditionis Anastasianae Canon ro. adimit Episcopis

Metropolitanis ius visitandi suffraganeorum. seu comprouincialium Episcoporum Ecclesias . In Occi' dente vero Summi Pontifices,&Concilia visitationum totius Prouinciae iura Metropolitis asieruerunt, ut ex multis rescriptis pcrspicuum fit . Quale est Luci; I1Ι. ad Archiepiscopum, Rauennae visitantem Dioecesim . Bononiensem c. sopitae. de censib.& Innocentio IU. c. de censibus in o. & ante hunc InnocentiJ III. ee 8 .ro- gesti is . qui idem in c. cum ossiciJ I6. de praescrip t.comdemnat Abbatem S. Magloria ad soluendum procura tionis ius Archiepiscopo Senonensi Abbatiam visitanti: illa vero Abbatia est in suburbio Parisiensi. Episcopus vero Parisiensis nondum Archiepiscopali dignitate praefulgebat. sed tum suberat Metropolitano Senonensi. Similiter Bononiensis Ecclesia nondum fuerat, ut postmodo contigit in Metropolin eredia. Quia tamen admodum erat procliue nasci rixas,& simultates occasione Visitationum inter locorum Episcopos , &Metropoliten, uno reprobante, aut abrogante , quod alter probauerat, aut statuerac, & quia impensae, ac onera parochiarum multiplici visitatione augebantur; idcirco demum sancitum a Conc. Trid. fuit sest .a . cap. 3. non posse ab Archiepiscopo suffraganeorum

398쪽

De veter. impedimentis ordinum tr Dioeeeses visitari, nisi ex causis in Synodo Prouinciali in causis approbatis. Denique Anastasianus Canon a a. occasione in trir- sonis Photia per Imperialem authoritatem, prohibet sub anathemate Laicis princibus , alit potentibus in saeculo, aut horitatem sibi in Episcoporum promotio ne arrogare et sed Ecclesiam relinqui praecipit debitae sibi libertati . Hoc deinde Canone Summi Pontifices usi sunt contra Episcopatuum inuestituras , quas sibi arrogabant Occidentis Imperatores,& citatur a Gratiano dist. 63. cap. I. Graecae autem editionis huiusco S. Synodi Canon quinto , de Neophytis ad Episcopa tum non uligendis postquam decretum fecit, ira per

pellimus , si per regiam intrusus fuerit potestatem . Quod sane in causa Pilo iij adnitente Caesare Bardae

contigerat.

Dissertatis eirea q4aedirer impedimenta ordinum dirimentia

apud veteres, qua nunc temporis mIm-

DIsquisitionem istam loco appendicis, hic lusero,

quia haec Synodus S. Photium dicit nec esse , nec fuisse umquam Episcopum , atque ordinatos ab illo,negat ordines habere , consecratasque ab eo Ecclesias rubet de nouo consecrari. Canon. q. Praeterea haec eadem Synodus ast 6. ita distinguit inrer ordinationes ab haereticis factas, qui fuerant canonice ordinati Episcopi , & eas quae fiunt a non canon ita ordi natis , ut primas quidem affirmet validas , eaque ratione admissos ab Eeclesia fuisse ordinatos ab Λc cio , & Petro Moggo haereticis r secus autem iudicet de secundis . ideoque secundam Synodum oecum

niis

399쪽

37s Nolitia conelliorumnicam reiecisse quotquot a Maximo Cynico contria

canonum praescri pra promoto fuerant ordinati. Hic

se aperit ingens difficultatum campus a paucis hactenus accurate lustratus.

Difficultatis in eo versatur cardo, quatenus EccIesia ipsa contrarium a multis iam inde faeculis tenere, di docere videtur: ordinationes nimirum Omnes,atque adeo caetera quaevis sacramenta . etsi contra cavi non es, aut prohibitiones in Ecclesia receptas conferantur,dum haec tria interueniant, quae a Synodis Florentina, Tridentinaque exiguntur materia, forma, reminister c nserre intendens, conferri sane illicite, sed tamen valide. Ex quibus consequens est, ut si ordinatio Sacerdotalis, de Episcopalis a Photio suscepta trihus illis constabat. ipse ordinum horum characterem vere susceperit: Vnde,& alterum consequitur,ordines sic ab eo susceptos validos extitisse, eosque pariter,

quos Photius alijs post suam consecrationem contulit . Et tamen sacra Synodus nullum circa haec tria requisita defectum in Photio arguit , sed tres illos, quod

Neophytus ordinatus sit , quod alienam sedem violentus inuaserit, quod interltitia ordinum praescripta non seruauerit. Quς omnia graue delictum inuoluunt, non tamen Sacramenti nullitatem . Quartum defectum adiungit Nicolaus Papa I. epist. . ad Michaelem Imperatorem , quod eius ordinator Gregorius Syr cusanus Episcopus, iam ante fuerat in Synodo depositus, 3c anathematizatus, ideoque nihil Photio contulisse. R Photium propterea nec Sacerdotem esse,nec Episcopum asseuerat. Nec vero in sola Photij causa ita statutum est in octaua Synodo . verum etiam alias plerumque in similibus causis paria decreta edita ab Ecclesia sunt. Constantinus Romanae sedis inuasor paulo ante laucus, de tumultuarie nullis seruatis interstitias ordina

tus, non tantum legitimo Concilio depositus est, sed etiam

400쪽

De verre. impedimentis ordinam . 3 7st etiam iudicarus omnis Ecclesiastici ordinis expers . perinde ac ante ordinationem illam illegitimam : eo quod Neophytus contra canonum praescripta fuisse eordinatus in i peciem,& apparenter dumtaxat,& eius alijs collatae ordinationes quasi mere Laici pronuntiatae sunt irritae. Nihil de Formoso Papa loquor,quem qui ei successit Stephanus VII. collecta Synodo iudia

cauit non valuisse quemquam ordinare . eo quod a pristino Episcopatu Portuensi contra veteres canones , & contra proprium iussurandum ab eo extortum in Romanam sedem commigrasset . Nec tamen duis

hium saltem esse poterat retinuisse ordinem anteriorem , atque characterem Episcopalem, ex quo suerat in Portuensem Episcopatum euectus . Decreuit nihilominus in Episcoporum Synodo Stephanus Papa, ut omnes a Formoso post eius degradationem ordinati. se iterum ordinandos sisterent sub anathematis pqna. Cum vero istam erroneam Synodum Ioannes lx. me. Iiore indicio in Rauennate postmodum Synodo damnasset,insequimis Papa Sergius III. alia coacta Synodo Rauennatem rescidit , prioremque sub Stephano ratam esse iussit . His ergo non immoror in quibus non ratio, non ius ullum, sed Stephani. tk Sergia perditissi,ma nequitia, & foedissima inferiorum Episcoporum adulatio praeualuit. Quantas porro excivit in Ecclesia tragoedias contentionum Ebbonis Remensium Episcopi causa e Ille cum alijs quibusdam praesulibus sollicitatus a Ludovi. ci pij Imperatoris liberis in optimum parentem rebel.

libus, eumdem in Concilio abdicauit Imperio, transtulitque in rebelles ex priore uxore liberos , Lotarium Ludovicum , & Pipinum: uxorem vero secundi

Tori Iuditham tribus priuignis inuisam, compulit iaMonasterium . Caeterum haud multo post Ebbo ipse Remensis,& Abogardus Lugdunensis Episcopus nefariae illius conspirationis praecipua capita meliore Synodo

SEARCH

MENU NAVIGATION