장음표시 사용
3쪽
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
ACADEΜIAE ED IN BURGENAE PRAEFECTI;
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE decreto:
H1BERNUS. Soc. Med. Reg. Edin. Sod. Soc. Phys. S. H. et Praeses Annuus et Soc. Chir. Med. S. ΕΙ. Ad diem et . Junii, hora locoque solitas
Academiae Typographos. Μ,DCC, LXXX.
5쪽
Patruo suo dilectissimo, Prima haecce in re medica tentamina, Animo beneficiorum haud immemori, Lubentissume consecrat
7쪽
U AE de corde a viris claris proposita sunt, olim consideranti, multa mihi obversabantur in re meis dica momentosa, animoque naturae studioso perdigna; ita me laborem haud inutilem, minime certe injucundum,ma suscepturum existimavi, si, inventis eorum usus, In leges quibus, motibus suis, obtemperat nobile illud viscus, inquirerem, et si exinde, usus quibus in oeconomia animali inservit, indagare aggrederer. Ut melius autem procedat inceptum, necessarium videtur, brevem cordis sistere descriptionem, paucaque de
8쪽
modo, quo, sub ipsa vitae primordia, formatur, deque di. versa ejus, in diversis animalibus, structura, praemittere.
COR humanum quodammodo prae se fert speciem coni, quem sere bipartitur planum ad basin normale.
Ita nascuntur facies convexa et plana anatomicorum: Facies convexa ita inclinatur, Ut, altera Parte, margine obtuso, altera valde acuto, in Planam terminetur: Accuratius inspicienti, apex bicollis est. Conus enim iste ex duobus conis minoribus conflatur, quorum alter, latere compresso, vicino incumbit. Horum uterque cavus est; Cavitas ventriculus vocatur. Duo habet ostia unusquisque ventriculorUm, alterum in canalem, arteriam dictam, alterum in saccum laxum seu sinum, basi cordis adnexum, hiat. Hic in angustiorem finem, aurem quadrupedis re serentem, arctatur: Ad sanguinem capiendum, ita ut pleno flumine in ventriculum immittatur, destinatus est; hinc anterdum atrium nomine venit. Cory
9쪽
Cor, in homine, transverse ponitur ; cavitates igitur apte in anteriores, et posteriores distinguuntur. Antiqui, insectionibus quadrupedum versati, has iuras, illas dextras,
vocabant; nomina, minus idonea pusu invaluere. In describendis cordis partibus, commodum videtur sanguinis cursum sequi. Ille a toto corpore, PUlmoneeXcepto, per Venas cavas defertur ad dextrum cordis atrium. Conflatur hoc ex fibris inuscularibus in ventriculi limen cellulosum defixis, et utrinque membrana sorti coopertis. Auris major es: quam in sinistro, musculisque lacertosis interstincta; margo crenatus; finis obtusior. Ιntus, qua sinistro atrio adjacet, uelis conspicitur ovans, Ventigium foraminis cognominis, et inferius, ad imum sinum, lunata valvula, Eusachii dicta, in foetu integerrima, in adulto interdum reticulata, rarius nulla. Circa ostium ventriculi dextri, coni, in descriptione, compressi, infigitur velum membranaceum, in tres partes inaequales porrectum : Valutigas dicunt triglochines. A simbo hujus membranae oriuntur plurimi funiculi tendinei, qui inseruntur, partim in parietes ipsius Ventriculi, partim in apices musculorum cylindricorum a parietibus germinantium. Hae valvulae, versus atrium retropulsae, impediunt quo minus sanguis, dum systolen patitur ventriculus, in sinum retropellatur. Ne autem nimis laxatae in
10쪽
in atrio suitent, cavent columnae musculosae, quae eodem, quo cor, tempore contrahuntur; per diastolen, parietibus ventriculi adplicatae, liberum concedunt iter sanguini, in cavum irruenti. Sanguis, post contractum ventriculum, qua data porta, in arteriam pulmonalem, prius membrana obtectam, ruit, reditus nescius, ob valvulas se milunares. Harum figura satis apte a nomine designatur, ni si quod mediae curvaturae corpusculum innascitur, Aurantia dictum. Cum arteriae parietibus spatia intercipiunt, caecis Versus cor finibus; tales autem sunt earum mensurae, Ut explicatae ostium cordis perfecte claudant; foraminulam etenim in axi, ob convexitatem relictam, obturant corpuscula. Nullo autem modo resiniunt undae corde expulsae, cum facile ad arteriae parietes applicantur. Sanguis, cursu Per pulmones peracto, defertur Per quatuor plerumque Venarum truncos, in sinum cordis sinistrum, fere cubicum, dextro multo minorem. Μinor quoque est auricula, crenata, et inflexa. Ex atrio
sinistro, sanguis dirigitur in ventriculum sinistrum,
atque inde in Aortam, eodem prorsus artificio ac in dextris cavis, nisi quod, ad ostium ventriculi, duae tantum
numerantur productiones membranaceae, mitrales audiunt. Ex a orta, sanguis in remotissimas partes projicitur,