장음표시 사용
151쪽
Purior arboribus summis amabitur aer. Ergo rite omnes primum sunt Poma per Hortos η II Solibus exponenda , quibus percocta saporem Accipiant, atque aestati duranda serendae. Ut Vero prolem teneram tueare benignis Indulgens studiis, majoraque corpora formes , Stringe manu frondes , & acuto decute ferro η ad
Luxuriem nimiam : nec matrem ramus opacet
Ipse suam, nec onus ramo , quod ferre recuset, Imponas. Fetus praesertim tolle caducos , Donec prolem aliam , propria jam mole valentem Videris , atque suo meditantem vivere succo. 42 Sic poteris magnos Pomorum educere fetus. Sed matri blandire , bona quam prolis ademptae Frustratam de parte , tuo solabere cultu. Nec tu, cultori quae forte placebis avaro , Ne numerum iactes arbos secunda nocentem : -3o Ipse nocet numerus e sed ferro cultor adunco, Ut sit honos matri, fetum rescindat inanem.
Quin & nulla diu multos impune per annos Fertilis arbor erit : non est durabilis ulla Fertilitas , fetu nimio laesura parentem. 43 sEt nisi cessando requies alterna levarit
Fecundas, non illae aevum durare valebunt. Prudens cultor eris : si quando hortabere Pomos , Interdum ut cessent : nec si cessare volentes Urgebis cultu : laudemque merebere magnam. 44o
Ipse suburbanos memini vidisse per Hortos, Cultores multos , qui festinata frequenti Poma simo urgerent properato crescere partu t
152쪽
Monstrarentque novos , alieno tempore , fructus. 44I Ne pueri, ne talem Hortis inducite morem, Hi fructus perimunt plantas , uruntque serentes. Ipsa importuno virgulta peresa veterno , Ante diem tristis senserunt damna senectae. Sed sinite, ut justo veniant in tempore fructus. 43o Ne vero immiti, pendent dum poma, colonus Vellat acerba manu , duro ne laedat ab ortu Matrem ipsam istomachumque gravet,ni mitia carpat. At si magna sui teneat te cura coloris Fructibus addendi; muro praetende propinquo 43 1 Pomiseram longo ramorum ex ordine gentem , Cui, medium rapidus cum Sol transcenderit 3Xem , Immineat primumque refleXo ardore calorem
Augeat, & iusti pingant tua poma colores ,
Si murum suerint pulchre digesta per omnem. 6o Quo nunc deinde modo Solis captanda reflexi Gratia , fructus uti sit pictior , inde monendum , Atque ars augendi ad murum monstranda caloris. Principio paries ducendus tramite Iongo , Obversus Solem ad medium : nam Sole petenda est
61 A medio justi potius mensura caloris.
Murum ipsum vivae praetextu perline calcis :Calx omni Solem melius de parte reflectit Laevis , & ingenitos eXurit torrida vermes , Stragem olim arboribus magnam, eXitiumque daturos. 7o Τum serri ad murum series praefigitur unci , Cui contos lath intendunt , cratesve salignas , Virgeus unde omnis ramorum pendeat ordo. Vimineis autem ramos devinciat hamis
153쪽
Villicus, & murum componat rite per omnem. Ast illos alii melius per tortile ferrum η7i Parietibus tendunt longis, nodoque coercent. Ipsum ultro rigidis lenti per tempus habenis Parebunt rami : primis si forte sub annis Ire doces sub vincla, suas ut discere partes A teneris sensim incipiant, longoque subacti 48. Obsequio, toti assuescant insistere muro. Nam quae obduruerint longos Virgulta per annOS , Tendere parietibus studio tentabis inani. Ut partes igitur ramus se liber in omnes Flectat, & imperium facilis promptusque sequatur: 4ῖ
Assuescat sensim obsequio , dum mollior aetas Id sinit, & dociles veniunt ad vincula Virgae. Omnem ergo generis murum plantare sub ipsum Arborei sobolem primis hortabor ab annis ;Paulatim per se vinclis parere docendam. φ9OIpsa etiam ramos non dedecuere fluentes Vincula, si murum justus quadret Ordo per omnem. Femina vittatos ceu cum sub Vincla capillos Ire jubet, crinemque rata sub lege reponit rDum parat ire foras , & se praebere videndam . 49 SCrinem vincla decent, pars est hona laudis in illis. Sic hene digestis , ipso pro pariete , rami S , Quantumvis arbos fuerit captiva, decebit. Si nihil emineant rasis hastilia virgis , Et murum Viridis praetextus vestiat omnem. ue oo Illa decens series pictos imitata tapetas ,
Murum omnem,campumque suo commendat honore: Praesertim certos quando variare colores
154쪽
Incepere, suo varii pro tempore, fructus. Tum vero vigili quae non speranda colono Gaudia , pomiferi cum per divortia muri, Livebunt Ficus , & Persica mala rubebunt, CurVabuntque graves late Pomaria ramos Nam quando aestivus Pontis bicoloribus annus IIc Pingitur , omnis opes per sese opulenta beatas Ad murum laetis sub frondi hus explicat arbos. Tum juvat & fructus , & munera divitis Horti,
Et villam lustrare omnem , juvat arva videre , Mirarique suos, per ramea teXid, colores ,
S IEt tempestivos ipsis decerpere fructus Arboribus , plenisque domum portare canistris. Sive autem explores, tua dum pomaria lustras , Quae sint poma bonae stirpis profitenda , quod ipsis Ingenium arbori hus, plantae qui cultus alendae , 32o Quando exultantis reprimenda licentia rami, Quae sit adoptandis plus commoda fructibus arbos , Quatenus incisae servent sua nomina Pomi, Rure tuo superabis opes , fastusque potentum Nec iam te foeda ambitio , urbanique tumultus , sas Non favor instabilis vulgi , non gratia regum ,
Non spes vanae animi, nec inania vota movebunt.
O fortunati quos assicit illa voluptas lNam seu crescentes spectent ex Ordine plantas , Sive laborantes pomorum pondere ramos 33o Sustineant, contoque levent virgulta bifurco. Sive peregrinis ponant nova nomina pomis , Seu gustu exquirant, cujus sint quaeque saporis Pruna , Vel eXportent mensis epulanda secundis ;
155쪽
Quri non , quam laeta formabunt gaudia mente. Tuque adeo . pulchri ducit quem gratia fructus , F 3 SArboribus dispone suas , pro pariete , sedes οῦ
Diversaque memor quamque in statione repone :Cum Cerasis Cerasos , cum Ficuhus insere Ficus , Crustum iam Syriamque Pyrum conjunge Britannae: Nec viridi Pomo , Prunum confunde ruhentem. Igo Gens omnis cognata solo iungatur eodem. Omnes par cultus , par & fortuna manebit: Omnibus & sedes amplas curabis alumni S , Ad murum , strictis si non urgebere rebus . Ne si forte locus non sit satis omnibus aequus , Pabula deficiant, & succum terra recuset. Sed non fructiferis quantum natura , genusque Sit Varium arboribus , facies quam multa, quibusve Cultorum patrios ars fructibus auxerit Hortos , Dicere me speciesque omnes evolvere fando ueso Attinet , aut longo properantem errore teneri. Nam quid ego ipsa olim missas a Perside pomos Quive sapor fructus , quae purpura mixta colori , Commemorem cujus pars ipsis ossibus haeret, Carne magis spissa, pars rarior ossibus ultro 3 IEXuitur , riguoque tumet bene roscida succo :Una super fructus longe laudatior Omnes. Pars carne exili, iaciemque simillima Pruno , Distendit nulla sparsam lanugine pellem. Nec species , formasque omnes , aut nomina dicam 163 Pomorum : seu quae de montibus Armenus olim Attulit ipse suis , nativo picta rubore :Seu quae de grandi ligno plantabat in Hortis
156쪽
Alcinous : dulci seu quae Tiburtia succo I 6I Cedunt Picenis. Quid mala Cydonia jactem ,
Et quae de nullo plus commendantur odore pNec bene vos primis Cerasa acceptissima mensis , Nec vos divino spumantes nectare Ficus
Transierim , quibus eximii pro munere gustus , T. Major venit honos , quam vobis , mitia Poma. Sed numqam plus ipsa sibi natura, suoque Indulsit genio , quam cum tot deinde figuras Impressit brevibusque Pyris, gravibusque Volemis, Et tam diversi secit discrimina succi . 373 Pars Vino propior , rores generosa Falernos Exprimit ad gustum , pars altera mitior ori est , Rore suo musti vires imitata benigni: Pars collo stolide obliquo, absurdeque tumenti,
Crescit in oblongum , non uno tubere , Ventrem.
38o Ipse etiam prunis suus est honor, & suus uvis , Praesertim adverso jungit quas pertica muro. Et quae purpureae Vites , Apianaque vina Rite suas obeunt, ipso pro pariete , partes. Forte etiam Peponis blandum fragrantis odorem 181 Et quas praedulci succo natura rubentes Implevit costas , & humi repentia fraga , Ni nimis urgeret res jam properanda, referrem. Muro intendendae cum dant praecepta coloni Arboris , aut palmae, mandant, fundatur apertae 3 9oIn morem , passis uno non stipite ramis , Aut spinae in speciem ductae de tergore piscis , Cui spissi trunco rami fruticentur ab uno. Mos ut uterque bonis jam magnum auctoribus usum
157쪽
obtinuit , te neutrum Ηortis adhibere Velabo. Esse autem arboribus momentum grande putandis, I9IEt moneo, & creber repetens, repetensque moneb . Namque suum ramis caedendo imponere morem Ipse potes, quos tu porro in quamcumque Vocaris,
Per serrum , faciles ibunt, docilesque figuram.
Arboreum cultro genus omne colonus adunco 6Oo Informet ramum attondens, fingatque putando , Cum sua iam ramis accessit fortibus aetas. At cum caesa suo de vulnere pullulet arbos , Spemque novae iaciat virgae percepta cicatri X :
Ne dubita ferro durum exercere frequenti 6C IImperium : arboribus facies formanda putando est. Omnis & ut primis aetas est saepe sub annis Fetibus imprudens, atque inconsulta serendo e Has tenerae partes per se juvet ipse putator Arboris , & ferro ramos compescat inanes. 6 Io Ipsaque sub vestras veniat lascivia leges , O famuli : prima luxum emendate juventa ,
Et ramos tondete , nocet clementia ramis.
Sed quo quique modo, qua sint de parte putandi, Tu per sollertes prudens eXquire magistros. 6I 3Parcendum semper primoribus , unde futuri Spes fetus tibi certa , atque eXpectanda propago. His autem studiis si fors respondeat annus , Protinus aspicies pomosos crescere fetus Per murum , & pulchro dives laetabere fructu. 62o Nam neque plus molis, neque plus hahitura coloris Poma putes, quam quae Soli percocta reflerio , Ostendunt longo digestos ordine textus.
158쪽
Et cultu e tali poterit qui plurimus esse
62I Fructus, erit. Tu morent alium ne quaere doceri. Et licet hanc artem per sese deinde repertam 2Etas nostra serat, fructusque calore coquendos Monstrarit, per vim Solis vi parietis auctam , Hanc tamen antiquis ohscurus rumor ab anni S63ODeducit magnoque valens pro teste vetus dS. Et si vera fides , longo quae Venit ab aeVO , Alcinous, rex idem hominum , cultorque perituSHortorum , talem primus Phaeacibus agris Dicitur arboreos fetus coluisse per artem.
63 I Regia more suo rumpebant horrea fructus Immensi : viridis se spes ubi prodidit anni,
Contigit ut, foedam spirans de turbine brumam Per noctem , Boreas omnem populaverit Hortum. Si qua autem tanta forsan de clade superstes 64o Arbor erat, laeta per agros quae fronde vireret: Fetu immaturo partus edebat acerbos
Ante diem , caeli vitio , Solisque maligni. Quin etiam, caelo illustri, de nube serena , Non semel auditi, sudum per inane , fragores :6 1 Sed tamen istius pars maxima cladis ad Hortos
Pertinuit: saevis pomaria perdita Ventis. Rex autem attonitus monstris , vocat undique vates Quid portenta velint, rogat & consulta requirit, Clade super tanta. Memorat pars multa repulsum
sue o Zethen , & Calaim qui sese Aquilone creatos
Iactabant, dum regales peterent hymenaeos. Spem dabat ambobus mater , non ipsa negahat
Filia , sed neuter Regi, populoque placebat.
159쪽
Quod Boreas animo sorte indignatus iniquo , Per coniuratos molitus talia fratres: 633Dum vindicta omnem tum demum expleverit iram. Pars Circen causatur , Atlantiademque Calypsum , Utramque infestam regi. Nam prima Calypso , Se memorans indigne habitam Phaeacibus ipsis, Pro Laertiade accepto , quem Nympha ferebat 66o Esse suum , sese passuram impune negabat. Verum aliis suspectum odium , & vicinia Circes ,
Quae poterat Lunae ipsius confundere vultum Carminibus , purique auras corrumpere caeli.
At honus Eurymedon, vates Phoebique sacerdos , 663 Externas , inquit, cladis ne quaerite causas :Nos ipsi sontes sumus : & simul alta repressit ora silens, maestusque : jubet rex ipse silentem Effari, quid deinde Velit, quae crimina pandat. Ille autem : non verba sibi jam multa requirit 67o Ipsa rei gravitas , quando pejora timentur,
Et locus est .votis , crimen per vota piandum est. Namque graves magni eXercent nos numinis irae.
Regia quod multi replerent horrea fructus , Ipse suae Alcinous curae tribuebat, & arti, 6 1 Demens i qui divos non respiciebat agrestes rNec Solem aurarum tempestatumque potentem , Nec ventos, ipsumque Iovem placare solebat. Tum sese Alcinous coepit sentire nocentem , Incusans durumque animum , fastusque superbos. Itur ad Hesperidem,silva in Phaeacide,nympham, Quae responsa deum luco reddebat ab alto, Et vox ser lucum non longe audita silentem.
160쪽
Ite , Iovi magno hi siex mactate juvencos , ΟΘΙ Εt totidem Soli , numen violastis utrumque:
.Proveniunt omnes utriusque a numine fructus.
Ibant, & Soli tauros , magnoque tonanti , Machabant : quae sacra pater facienda quotannis Imperat Eurymedon , servanda nepotibus ipsis. 69o Interea murum Pomaria plantat ad altum
Alcinous , contra Boream , ventosque nocentes,
De nymphae ipsius monitu , captatque refleXi Vim Solis, si non aequos daret ille calores. Hinc mos plantandi natus, pro pariete, rami, 69s Quem licet Hesperiis aetas aboleverit oris , Illum Neustriacus , sero post tempore, pastor Restituit, docuitque suos , quod Neustria justi Solis egens , per se non fructibus apta coquendis Esse queat, ni Solis opem petat ipsa reflexi.7Oo Inde Parisiacum mos is deductus in agrum ,
Per totum coepit late increbrescere regnum , Atque omnes demum se commendare per Hortos. Quique meos audis monitus , hac parte decorem Ruri quaere tuo : nec te protendere murum
Ios Poeniteat , viridis quem vestiat ordine longo Textus , & assiduo insistens ne parce labori. Et dum fructiferam lustras per singula pubem , Pomososque satus , & frondea texta pererras :Si quis luxus erit, si quae petulantia ramis , Io Falce seca, lignique animos compesce protervi. Utilis est Horto domini manus , utilis ipsis Arboribus : qui , si muro non haereat arhos , Aut resoluta suo laxet se pergula Versu ,