Hortorum libri IV, et cultura hortensis

발행: 1780년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

QuoVe modo rivos , qua digerat arte colonus , Quo S quibus omnis aquae motus moderetur habenis, *3 y Expediam : te nil horum nescire iuvabit. Mille modis dociles rivos , & mille figuris , Dispensare potes : me discere cuncta magistro Sustineant , veniunt porro quicumque docendi. Ut quaesitarum tibi gratia prosit aquarum , 24. Sunt ad vicinas valles , Hortumque sub ipsum . Arcte includendi latices , plumboque premendi.

Nam nisi pressa diu , & presso glomerata canali,

Non alte erumpit venis bullantibus unda. Multi saepe etiam tubulis utuntur ahenis , 24 Impetus ut rigido Veniat magis acer ab aere , Compressaeque tubis assurgant altius undae. Ne tamen aut plumbi ductu , aut fraenantis alieni, Inclusi caeco luctentur turbine venti , Irrumpantque tubos , & inania claustra pererrent, a I Unde gravi ipsa etiam cum vento eXaestuet unda, Perscindatque sinus omnes, & vincula rumpat: Spiramenta tuos inter miscenda canales , Ut tenues laxet liber se ventus in auras.

Haud aliter quam cum cellis nova vina Falernis , 2Is Spumantique cado infundit, fraenisque coercet Vinitor , Ilignis aperit spiracula costis. Ni faciat, costas violento protinus aestu Quippe omnes rumpat Vinum , solvatque catenas. Ergo cum latices Hortorum in limine primo, 26 o Collectamque jugis partiri coeperis undam :In primis medio fons constituendus in Horto , Per se uber, tubulo qui sursum erumpat ab arcto ,

122쪽

74 HORTORUM

Quasque accepit aquas . caelo ventisque remittat. 2I9 Fontem ipsum amplexus fundo , labroque capaci Circumeat, tumido seu graminis aggere muscus . Sive laborato de marmore conditus orbis. Proque tubo interdum variis simulacra figuris

Imponunt, Phocas alii, Scyllasque biformes ,α7o Infusos alii rigido Tritonas alieno. Ut Lucemburgo qui semifer extat in Horto. Jactum landit aquae Triton delphine superbus e Marmoreoque labri quamvis circumdatus orbe Nobilis Arcolica fons Lucemburgius unda . DI Sanctovio cedat sonti, quo laeta Philippi Tantum Aureliadae jactat se villa, suosque

Undarum egregio lucos commendat honore,

Et pagum domino se principe iactat in omnem , Qui meruit primos populique. & Regis amores. dicto Hinc & aquae jactus vobis eXempla petenda,

Conciliare decus vestro qui quaeritis Horto. Ille alios unus longe supereminet omnes e Cui non Francigenis certet de fontibus ullus , Aut tantum fluere , aut se sic efferre sub auras.

28s Quadri namque Iacus medio de gurgite , plumbum os aperit tumidum lymphis, stridentibus unda Erumpit scatebris , & iter rimata solutum , Turbinis in morem , rapido petit aethera iactit, Ceu rotet undantem , liquidum per inane, sagittam: α o Exultant alti latices, lapsuque sonanti Unda superfusam plaudendo verberat undam , Dum cadit, & labrum rorapti perpluit imbre. At qui primus aquis fuerit salientibus ortus ,

123쪽

LIBER III.

Exponam : dubio ni sit pro teste vetustas. Phasidis ad ripam, lecto cum robore pubis Argolicae , quondam Graia rate claviger ibat Alcides, & parvus Hylas comes ibat eunti. Altus erat sagis, terra in Bithynide , lucus , Ascanium ad fontem , quem praeter Thessala pinus Dum vehitur, placida Minyae potiuntur arena, 3co AEquore de sessos artus in litore ponunt, Ipse autem longe socios praeit impiger omnes , Alcidae dilectus Hylas , sontesque requirit. Ut ventum ad ripam , quam de cervice gerebat, Gramineis urnam ingentem deponit in herbis 3 o sLassus , & extremae sedit sub margine ripae. Tum pater Ascanius, thalamo sub fluminis imo ,

Inachiam pariter matrem , pariterque sorores , Isinque, atque Ephyram, atque Lycaonidem Melaninam , Et quaecumque lacus , Vicinaque rura colebant, 3 Io Indigetes nymphas mensis acceperat altis.

Et vidit prior Isis Hylam , obstupuitque videndo , Miratur pueri vultus , oculosque nitentes :Iamque fatigato, herbaque in viridante sedenti Et parat insidias, & spe praesumit amantem. 3 1 sIpse autem , dulces ripa dum tollit ab alta Pronus aquas, lapsus seu sorte sesellerit udo Margine pes , pondus sive illum oppresserit urnae, Labitur : Isis adest labenti prompta : sed ille Instantis nymphae auxilium, fluctusque refusos ,1 Dimovet, & nisu per aquas Iuctatur inani:

Adsunt & nymphae comites, puerumque morantem,

Patris ad Ascanii pendentia pumice tecta ,

124쪽

Invitant, harum sit ut his quoque numen aquarum. 32S Dum refugit, nec habent jam brachia lassa vigorem , Fons fit aquae, fontisque Deus : cui nympha repulsa Vindictae indulgens ,& jam crudelis amando, Addidit excelsum ingenium , moresque superbos , Communem contra qui sese tollat aquarum 33OΝaturam, nisuque altum irrequietus anhelo Ne quicquam affectet : sequitur nam iugis euntem Lapsus, & ex ipsa trahit ambitione ruinam. At puer interea, toto sub litore frustra Alcidae quaesitus : eo clamante sonabant 333 Ascanides passim ripae, collesque propinqui: Omnis Hylam rupes, & Hylam nemus omne vocabat. Mutatusque locum primus salientibus undis Fecit Hylas , nymphae durus dum spernit amores

Isidis, & fontes ipsos fugisse laborat.

342 Hinc fallentes aquae celebres quaesita per Hortos , Et virides lucos , una non arte , VoluptaS , Nam varios pariterque modos, pariterque figuras , Addidit artis opus Varium erumpentibus undis. Cuncta Rues laro poteris quae visere ruri: 34I Insignes tot ubi, tam magnis sumptibus , undas Extudit egregii monimentum illustre laboris Richelius , magnis ferret dum pondera rerum Consiliis , regnique ViceS Pro rege teneret.

Hic & digestos , vario discrimine , fontest o Aspicias duci in praeceps , sursumque reduci ;Inque omnes motus , & in omnes ire figuras. Hic & aquae jactum patulo vomit ore chimaera , Horrendum stridens : vasto nam susus ab ore

125쪽

It torrens , spumantque rotati gutture fluctus , Et dum se partes motus draco versat in omnes, 3 S Τerret circumstans violenta aspergine Vulgus. Inde tubi molem incurvi venator ahenus Tendit in excubiis positus , mortemque minatur.

Verum fatifera plumbi pro glande, repentes Eiaculatur aquas, & torto flumine saevit. Frustrati risus vulgi , plaususque sequuntur. Sed quid speluncis memorem quam multa sub altis Ars ludit per aquam , cum desuper intus ab imbre Artifici , scatebrisque frequens stridentibus omnis Perpluitur locus , & latices rumpuntur aquarum , 3 6 Insultantque solo : salientes undique rivi Grandibus humectant guttis pendentia saxa.Sed quos non lusus , antri fontisque magister , Quae non per dociles molitus ludicra lymphas Quamvis ista velint aliis praestare jocoste 3To Naiades , antra levi si quando scrupea tofo Moliri, liquidosque parent inducere fontes Antris , & lapides ipso ex Oriente petitos , Atque Erythraea suae conchylia nectere rupi: AEdificent alii manantia fontibus antra , 3TIPumice multicavo , vel conchis summa lacunent, Quae per diversas concinnent rite figuras ;Cuncta olim melius proavis incognita nostris. Haec inhians oculis quaerat spectacula Vulgus , Quae populo eXhibeat, per tempora certa magister. 3 SoTu grandes prudens & aquas , & seria rerum Semper ama : Iapsus quo sit librandus aquarum Disce modo : labris ut magna capacibus altos

126쪽

Impleat unda lacus , fluvios imitata fluentes , 38yStagnave tranquillae reserens spatiosa paludis. Ipse tuus si forte tubus satis oris habebit , Accipiat fontem largum , longεque remittat. Nam placet ubertas in fontihus, ipsaque semper Copia , quaesiti pars est & magna decoris. 39O Nec simili libranda modo , similique figura Est aqua per jactus , in aquis si ludicra quaeras. Essingunt alii ruptos e fontibus imbres Multifidis , alii radios , & lumina Solis , Emissas alii cornu e stridente sagittas :39I Verum alii rapida fluctus vertigine raptos In praeceps , Siculae seu parva exempla Charybdis ,

Orbis in angusti labro describere tentant. Unda agitata salit : ceu cum crepitantibus ardens Estuat in flammis liquor e Xultantis aheni. oo At de praecipuo latices errare jubebis Fonte redundatos, crebrisque CAcurrere risis, Per campum; ipsi etiam stagnum accipiantur in amplum i Currentes rivi, ne quid perdatur aquarum. Nunc quihus errantem fraenis ars temperet undam,

o 1 Dispensetque omnes , sua per divortia, rivos , Describam. Licet indociles aqua libera per se

Ire vias semper Velit, obsequiumque recuset: Tu tamen ipse potes ri Vis imponere morem , Et certos illis per humum describere cursus , io Erroresque viae ambiguos, flexusque locorum: Quos unda interdum cursu fraudata tenebit

Legitimo. Rivi crebris nam Lepe morandi Flexibus, & jussa per campum ambage tenendi.

127쪽

LIBER III. 79

Talis Amymone per agros errasse Putatur, Neptuni postquam injustos audivit amores. Hi Nam virgo infelix violatae plurima famae Praemetuens , sese cursu vitabat eodem , Atque sequebatur : nondum se forsan amantis ,

Senserat illa Dei factam , de numine , rivum Qui pariter fugiens sese , pariterque secutus , Aro Circuitusque trahens, sua per Vestigia , longos,

Implevit variis Dircaeum erroribus agrum.

Fusi igitur per mille vias fugientibus undis , Undique praecipitent, secto sub gramine , rivi: Pars rapidis passim , loca per praerupta , fluentis χνEXcurrat: qualis multo tumefactus ab imbre Dat sonitum saxis glomerato vortice torrens :Pars timido cursu per humum trepidare laboret obliquam, quaesitus obex eunctetur euntem e Perstrepat ille cavas , arguto murmure, Valles , 432 Insultansque solo tenues assurgere in iras

Discat, & imbelli jam saxa lacessere pulsu ;Jam ripae intentare minas , & litora circum Nequicquam obstrepere, & spumis aspergere truncos. Quique fluit jam parcus aquae, raucoque per herbam yy It strepitu, tenuis sine re, sine nomine rivus , Si quando rivos , Vicina e Valle , minores Accipiat, quondam in magnum se tollere flumen

Audebit, pontesque pati, grandesque phaselos. Persultet mollem laetissimus iste per herbam , 40 Aut musco in viridi : dum silvis ille sub altis Rauca gemit, callesque minis objurgat iniquos rSi quis erit , Varios poterit qui tendere cursus ,

128쪽

8o HORTORUM

Aut tua prata riget lymphis , aut sternat opimo 4I Rura luto , camposque ferax oblimet inertes. Si tamen altus eat, multa est tibi mole docendus Haerere in ripis , & molli parcere prato. Cum vero rivi rumpuntur fonti hus, & cum Vere natant udo valles , atque imbribus atris , IOPrata, nemusque solo contra defende re gesto : Ne campum labes ultro se fundat in omnem. Utque omnes rivos eadem non forma decebit: Sic & diversas rivis intendere ripas , Riparumque toros Vario discrimine disce.

13 Floribus hos , illos herbis , & gramine puro ,

Atque laborati praetende crepidine saxi. Obscenas ripis velet sua canna paludes , Aut celebres fulicis ranisque loquacibus algae. Nulla tuos ornet, puro nisi gramine, rivos 6o Herba, fluat nitidis ubi fons argenteus undis , Aut aequale solum fulva sternatur arena , Quod virides ulmi praetextu frondis opacent. Nam rivi ornandi ripis , cultuque juvandi.

Dumque ibunt juta , loca per declivia , cursu , 61 Vallibus este viae faciles ; nullique morentur , Si properent, lapsi ripa e pendente lapilli.

Fontibus ipsa autem, riVisque frequentibus, omnis Silva sonet : nemorum turbate silentia , fontes , Murmure non uno , turbate silentia rivi :47o Perque omnes luci feXus , aditusque viarum . Undique sint latices, animos qui stirpibus addant, Dumque suis oculosque tuos animumque tenebunt Deliciis rivi, permulcebuntque morantem :

129쪽

47 3

Fors erit, ut vitae subeat mortalis imago , Quae fluit instar aquae : rapidoque obnoxia lato It praeceps : nec fas longam sperare colendo. Et vitae incertos quando meditabere casus: Fors erit ut tecum reputes quo turbine rerum , Qui . quam dissiciles agitent mortalia fluctus. Forte etiam dices , quando te rivus habebit: Sic ibat Simois , sic , tu , Penee , fluebas , Sic Hypanis , sic Volscus aquas Amasenus agebat Partheniusque rapax , & currens lene Melanthus , Atque Borysthenio tumefactus ab amne Dyraspes :Et pater Inachius , cum Naupacteo Acheloo. 48IArs etiam, reliquis cum fontibus , addere & Η orto Magnarum certos lapsus monstravit aquarum :Quales abrupti per summa cacumina Iurae , Perque Alpes ipsas , de rupibus ire videmus , Et sola terrarum per praecipitata refundi. POEt Perhibent , qua parte gravem devergit ad Arcton Americe, duroque rigens pertunditur Euro , Trans magnum Oceanum, ripae Canadensis ad Oram, Inter perpetua nigrantes Abiete lucos , Praecipites altis labi de montibus amnes , Cum sonitu horrendo , tanto perculsa tumultu Ripa omnis gemit , & valles silvaeque profundae. Hosque Ruellaris imitatae Naiades Hortis Undarum casus , alta de rupe , ruentum , Artis opus summae , Virides fecere per Hortos. so Ardua stat coelo rupes , & rupe sub alta . Ingens multavum se copia rumpit aquartam. In Praeceps , crebra spumant aspergine suctus ,

130쪽

81 HORTORVM

Perque gradus fracti certos , & iniqua locorum. ID Fit sonitus : ceu cum torrens infraenis ab alto Monte ruit; terra ingenti gemit icta fragore , Suhstrati silices , rorataque saxa fluentis Planguntur fluctu , toto sonat avia luco Horrendum tellus , longe omnis silva resultat. 1 o Si tibi forte iacens aequali contigit Hortus Terrarum tractu , dorso cui nullus iniquo

Immineat collis , praeruptaVe Vertice rupes , Unde caducarum lapsus modereris aquarum ,

Ipse=reclinato clementis ab aggere clivisa Ordinibus longis lapsuros digere fontes. Undarum lapsus sic est metata suarum Nympha Lian curti: namque Horti margine in ipso , Rivorum longos , herboso ex aggere, lapsus Disposuit , sed non alta de rupe , cadentum. I 2O Par ratio hujus aquae, thalamo quae fusa sub aequo, It laevi de rupe fluens , interque fluendum , Tenditur . attonsis ceu cum mantilia villis , Carbaseive sinus caelo panduntur inani: Sic gracili labens se textilis unda fluento I 23 Explicat, & lato exundans se margine tendit. Non tamen hos lapsus , non haec ludicra requiras, Si latis tibi stagna patent ingentia ripis , Atque effusa labris , thalamisque capacibus unda Ducenda in rivos, & agrum fundenda per omnem. 3 3o Pro qua re terrae ingentes aperire lacunas Extra alios sontes , & in inferioribus Hortis . Praecipio e quo se errantes demittere rivi Assuescant, fontesque omni de parte redundent.

SEARCH

MENU NAVIGATION