장음표시 사용
141쪽
3ellaquei : per te curando incumbere fundo Non dubitas. Circum famuli stant ordine longo ICentum qui pomis , centum qui floribus Hortos
Conserere ingentes , & aquas deducere certent: Artificumque vices varias, operumque Iahorem Per medios instans operi partiris , ut agrum Omnia sint, paribus numeris, dimensa per omnem. Ia o Interea tellus placidi te ruris amantem Gratatur , tantoque solum cultore superbum
Plus viget, atque suo se laetum indulget amanti. Sed quid ego haec autem Non hortatoribus istis Tempus eget, quando laus est nunc ista potentum, IasHortorum arboribus sese oblectare colendis. Nec talem fas est te denique spernere curam , Si te ruris amor, sperandaque gaudia villae ,
Atque fruenda suo te partu poma tenebunt: Omnem autem impendas operam nullumque laborem Iao Arboribus , nullos cultus praestare recuses. Nam neque te tantum tellus , nec sidera tantum
Τel iuri per se conspiratura juvabunt :Quantum ipse assiduus cultus , praestandaque iugis Cultura arboribus. Cultu mollite frequenti I 33 Tellurem agricolae , tellus mansuescit arando. Si quid peccabunt soles , caelique maligni Cruda intemperies , si venti imbresque nocebunt: Has cultura vices supolebit, & ipsa coloni Sedulitas. Testis Μarsorum e gente vetusta I ORusticus : is tenuem coleret dum sedulus Hortum
Vicinos inter, cum cetera rura VRcarent,
Unus abundabat pomis, unius in Horto
142쪽
Rumpebant ramos fructus, segetesque nitebant. MI Haec digna invidiae visa est fortuna ferendae. Thessalicas Hortum cultor curare Per ArteS , Et per quaesitas , Marsis in montibus , herbas. Dicitur, ac magicis segetes urgere venenis.
Res delata foro , causam sub judice dicit
IIo Rusticus , ostendit nitidos cum falce ligones , Et solitos usu e longo splendescere rastros. Ecce meum crimen , dixit, mea noxa , Quirites , Splendida de cultu , jugique labore supelleX , Hi magici cantus. Simul haec, simul horrida tendensa II Brachia , monstrabat natam , cum matre Sabella , Duratasque operi, longoque a Sole rubentes. Et causam obtinuit laudata Quiritibus ipsis Sedulitas. Adeo jugis labor utilis arvis. Hinc fruges veniunt nitidae , ramique comantes 16o Arboribus : gaudent ipsae, fetuque beato Luxuriant, splendentque sui per poma colores. Rastri ergo , durusque bidens , forfexque bicornis, Et carri, & marrae , & vectes teretesque cylindri Instrumenta Horti niteant: situs arma tubasque i 61 Inquinet, & galeae campis volvantur inanes :Candida pax agros porro fortunet, & urbes.
Si tamen Hortus opem , cultum si terra recuset, Mitte recusantem , perdat ne Vota colonus , Nec culturam aliis pigeat traducere campis.1 o Nunc Vero, arboribus potior quae forma serendis, Dicendum , coepti pars non postrema laboris. Sit locus in primis omni secretus ab Horto , Spes ubi se generis late numerosa propaget :
143쪽
Et seges arboribus per campum prima paretur , EXultetque solo passim consula juventus : ITIQua poteris lapsae gentis sarcire ruinaS. Ex acinis autem , nucleisque frequentibus , omnis Educenda tui soboles pulcherrima ruris. Hinc indiscretam nullo discrimine prolem , Horti per muros omnes, per & ipsa vireta , ISOSussice. Nam melior , quae primo assuevit ab ortu Terrae ipsi , seu terra suis credatur alumnis AEquior , unde ipsi cognata alimenta capessant: Seu quod opem promptam facilis vicinia praestet, Sedibus & proles melius succedat avitis. I 8 ISed nati in primis generosa e stirpe petendi , Qui patrios referant animos , primumque vigorem. Haec melior tibi planta, frequens cui nodus : at illam Rejice, quae raras , ipso pro cortice , differt Per ramos , & longa per internodia . gemmas. I9O Interea populo sedes statuenda futuro Ad Solem. Sine Sole tuis non poma venirent Arboribus , glebaque solum langueret inerti. Ille & ventorum tempestatumque supremus Arbiter, ingentem lustrat dum lumine mundum , i 9 ICuncta fovet, succisque herbas vitalibus implet:
Et duodena suum dum temperat astra per Orbem , Terrarum , caelique Vices moderatur, & anni. Multum adeo rutili servet qui lumina Solis, Seu quo extrema cadens VariaVerit ora colore , 2oo Sive quibus primos maculis infecerit ortus . Et caelum rite observet, iuvat arva e neque illuni Nequidquam caelo aspiciet Sol magnus ab alto.
144쪽
Magnum ergo in primis Solem , Solisque sororem. az I Cum qua supremi regnum partitur Olympi ,
Rite omnis tecum pubes respectet agrestis. Ambo honi arboribus, de caelo sidus utrumque Servandum agricolis : signa indubitata sequuntur Et Solem & Lunam. Tu numquam auctoribus istis, aio Discernas si rite suos in utroque coloreS , Diversi incerto caeli terrebere Vultu. Non tamen immodici Soles, de vere, VOVendi, Ne quod restabit frigus, tua vota refutet: Et Solem , arboribus qui fors male faverit ipsis, ars Accuses , si poma suum properata venirent Ante diem : flos ipse licet tibi germine laeto Promittat fructus , flori ne fide caduco , Donec poma coquat maturis solibus aestas. Saepe sthi mendax sperato pignore Pomus aio Defuit, & vano decepit flore colonum. Interdum extremi sub finem veris , ubi annus Intepuit, florentque omnes iam laeta per Hortos Poma , improvisis arbos deprensa procellis Una nocte omnem longi spem perdidit anni: Σ13 Immitesque magis regnant hoc tempore Venti, Et turba Boreas immansuetissimus omni, Magnam Hortis stragem dedit. arboribusque ruinam. Idcirco primi dum florent munere veris, Arborei fetus ; vobis , o rustica pubes lx36Ipsae aurae , & venti, tempestatesque cavendae, Per fastos , precibus praesertim avertite crebris , Noctibus aestivis , tristes a frigore Lunas,
Nubigenasque Notos , & Sithonios Aquilones. Saepe
145쪽
Saepe nocent etiam numquam imprudentibus imbres Provisi satis agricolis : si nubila caelo a 3I: Pendebunt, memor anteveni, & praesagia caeli Observa assiduus , signataque tempora fastis. At cum certa suis diversi mensibus anni Venerit insitio , & ramos includere truncis Tempus erit, sectoque oculos imponere lihro: 24 Si fuerint, ut erunt, tibi tardi poma saporis , Tolle illaudatos fructus , atque elige mites. Vos hinc praecipuam cultores quaerite laudem l I ortorum , vestris hunc addite rebus honorem :Externasque Pyros, peregrinaque poma per Hortum a 4 FAccipiant patrii, fisso sub cortice, trunci. Hinc melior soboles , & justi copia fetus.
Ipsa , quibus careas , praestet vicinia fructus , Et quibus ipsa etiam vicinia forte carebit, Quaere vel extremo studiosus ab orbe petendos. 23o Prima olim terris eduxit Achaia plantas Barbaricis , victrixque suos traduxit in Hortos. Quos etiam toties mutatis fructibus auxit, Quando prisca suas implebat fabula partes. Hinc Moro nova fata, novos lacere colores Pyramus, & Thisbe, magnam Babylonis ad urbem: Quos impermissi deluserat error amoris.
Et deserta suo Rhodopeia Phyllis amanti, Littore sub solo , secit de funere plantam In selix, patrio cum creVit Amygdalus Horto. 26 o Et vites Baccho primum , sicusque repertae , Et Cereri inventae fruges , & Oliva Minervae. Quid memorem, ut Tyberim victor Romanus ad altum
146쪽
Saepe triumphatos , peregrino e litore, fructus 263 Attulerit : Cerasos ipsa ut Cerasunte petitas Lucullus patriis primus plantarit in Hortis :Ut sua mala urbi Medus, sua pruna Damascus,
Lydiaque , atque omni cum gente AEgyptus , & Indi . Et Persae , Caresque , securi serique Geloni ,
et o Ac domitae longo portarint agmine gentes. Tum Iunonicolae primum sua rura Falisci Grandibus implerunt, uno non ordine , pomis e Crustumiasque Pyros , Amiterna valle , Sabini Plantarunt, magnumque olea vestire Taburnum 27s Coepere Aurunci agricolae , Bacchoque frequenti et Miratusque novas Anio per litora plantas :Atque suos omnis tum demum anotria tellus Undique fructiferas stirpes induxit in Hortos , Pingui laeta solo, caeloque heata salubri. 28o Cum vero stirpes optaverit insitor omni E gente egregias , emendatique saporis , Et vegetae pubis jam robora lecta pararit,
Discat adoptivos truncis imponere ramos. Nec modus est simpleX, nec res operosa colono , Ligno infelici felicem includere ramum. Namque alii truncos per se capita alta ferentes Exscindunt, ferroque cavant : ceu robora quando
Quadrifidasque sudes findit lignator , & alte
Fit truncum in teretem cuneo via r deinde cacumendi9o Felicis rami robur descendit in imum. Ipso alii geminas inter pro cortice gemmas ,
Incidunt oculos circum , germenque receptum
Uiuo deinde docent paulatim inolescere libro.
147쪽
Verum aliis fissus, tenuis ceu fistula, cortex , Aut arbos scuti in morem dissisia rotundi, a9
Aut solidus ferro truncus terebratus acuto,
Ac ipit immissas , solido sub stipite . plantas.
Sedulus interea conjuncta stirpe putator Obligat incisum sparto septemplice ramum. Aut pice perfundit truncum , cerave liquenti: 3O Ne pateant rimae caeli non mitibus auris , Atque intercluso via dividat aere succum :Et sua deinde neget iam plantae alimenta receptae. Tum si rite omnis res cesserit, ipsaque constet Per sese insitio , si ramum ramus adoptet: 30 Connubio e tali, fuerat quae morihus arbos Ante feris , silvestrem animum deponet, & ipsam Dediscet matrem , succos oblita priores. Duraque tum Cornus , flavensque Cydonia pomis Curvabit ramos hi coloribus. & bona tristes 3Io Pruna ferent Spini, Pyrus emendata nitebit, Inque alio Cerasus florebit adultera trunco :Interdumque arbos ramis diversa sub uno
Stipite poma feret partu spectanda biformi. Nunc quibus expediat varios confundere fructus siue
Foederibus, quales ramis conjungere ramos,
Quae quibus hospitium praestent Virgulta, monebo. Ipsa Pyri solido genus omne Cydonia trunco Suscipit, atque suo Pingit suscepta colore :Nec refugit proprium Pomo miscere saporem 3χα Cana Pyrus , fruticique genus praestare Saligno.
Mutua quin etiam cum Moro foedera Ficus Servabit, tetrum si temperet illa colorem.
148쪽
Lauro etiam inseritur Cerasus , partuque coacto 3as Fundit adoptivum per virginis ora ruborem. Ipsaque confusos cum pomis poma sapores Miscebunt, Prunusque pyrum gestabit agrestis , Palladii si dicta fidem meruere magistri. Omnia quae patrios, per longa eXempla, colonos 33 Dedocet ars, aetas quondam quae prisca tenebat. Inserit in salices Pomos Arvernus : at illae , Quamquam poma honum ostendunt speciosa colorem Degenerant, tristemque ferunt, de foedere tali Blanda per eximiae pellis mendacia , gustum. 333 Nunc Variis quae plus caeli natura , solive ,
Conveniat per se plantis , noceatVe , caVendum. Humenti campo Pomus , caeloque tepenti Gaudet : eam si per colles & saxa reponas , Vix poterit fructus vitium excusare caduci. 34 Ipsa genus terrae crudum durare valebit Ficus, Hyperboreo si terga obverterit axi et Persicam arena iuvat, si perluat humor arenam. Plantatae si forte Pyro non largior aura Defuerit ; caeloque tepor contingat aperto ,
t ue Humentique solo tantisper planta juvetur ,
Flores implebunt ramos, fructusque tumebunt. Cunctatrix autem siccam super omnia terram
Morus amat, Moro iugis nocet humor , & ipsum Corrumpit pomi tellus nimis uda saporem. 31o Sed passim Cerasus laetam e radicibus imis Pullulat in prolem , ceu quando a notria tellus Crescentem ostendit sobolem fruticantis Olivae.Τerram optat mitem Citrus , flavensque Cydonis
149쪽
t Austeram e tellus urens non aequa ferendae estri Armeniae : est Cerasis tophus , Fragisque sinister : 3 S IrόSed si telluri mandentur Fraga subactae . Et sulco ex humili, Soli exponantur aprico ,
Implebunt teretes, succo magis ubere, baccaS.
.Quique favent Baccho colles , sunt saepe malignii Et Peponi, & Citro , quae gaudent mitibus auris. 36O. Quando Prunus erit fundum sortita tepentem , Ipsa sui pomis replebit vota coloni. Si qua tuis autem Pomus videatur in Hortis
Languida : per cultus est praemedicanda receptos , Ante gravis truncum morhus quam ceperit omnem. 36 Saepe mali arboribus, cultu telluris iniquae, Intereunt per agros sentes , herbaeque malignae :Unde nocens ramos languor Veniebat in omnes. Cultus & in plantis fructus emendat acerbos.
Ergo , proscisso qui saepius aequore campum 371 Ipsis subjectum arboribus , circumque iacentem Suscitet, & rastro vertat, serroque bidenti , Majores ramis animos , & fructibus addat. Salsus ager plantis , & qui perhibetur amarus , Omnibus infelix : non illum cultus avari 37s Agricolae , non longae hiemes , gelidaeque pruinae ,
Non aurae curant Ventis , pluviaeque frequentes :Nec genus ille suum Pomis , nec servat honorem. Omnia degenerant naturam oblita priorem.
Verum ubi fructiferis sedem delegeris aequam 3 Sol Arboribus , varias plantandi discere formas
Incipe : nam varia pro conditione locorum Sunt variae species. Alios quibus arva patebunt
150쪽
Apricum ad Solem , mitis sub sidere caeli ,38IProceris campum arboribus plantare jubebo: Pumila per dumos aliis arbusta placebunt, Trunco humili, ramoque brevi, cinctuque rotundo: Dum muros alii late digesta per omnes Componunt virgulta , suis retinenda catenis :39 Quae ceu per tonsas alii, longo ordine, se pes Consertis in se ramis , distendere norunt. Omnibus his decor est ruri quaerendus , & Horto Conciliandus honos , quem tot diversa decebunt. Ante tamen , quae per patrios sunt scripta colonos 39I His super observes. Mori nam multa Vetusto , Artibus ut pollens istis, haec addidit aetas ,
Culturae formam longe superavit avitae. Tu campo teneros fructus ne crede patent ,
Quales sunt ipsae ficus , a Sole coquendae 4oo 2Estivo : caelo sed liberiore fruantur G randia Poma, Nuces, Prunt, Cerasique, Pyrique, Quaeque omnes fragilis tolerabit Amygdalus auras. Fructibus & justum si conciliare saporem , Atque boni ingenium succi, moresque benignos os Forte Velis, illos caelo propone patenti. Namque tibi fructus meliores proferet arbos , Quae plenum ad Solem luci se pandit apricae. Seu quod , qui fructus caelo nascuntur aperto , Plus opis accipiant pleni de lumine Solis :.1o Sive quod ingenti trunco procerior arbos Longe plus ipsa petit a tellure vigoris, Et proli interdum plus succi ducit alendae et Seu quod, de media caeli regione sereni,