장음표시 사용
131쪽
Nam neque tam graciles rivi, sontesque placebunt, Quam magni tractus undarum, atque aequora lata. F3 Proinde cavos , seu forte lacus , quadrataque circum Stagna pares , late grandi effodiendus hiatu Alveus , abscissa circum tellure, patenti AEquandus thalamo fluviorum , altaeve paludi. Ipsum autem vallum, circum supraque, quod omnem I 4QContinet amplexu ripam : ne forte sub undis Persidat, quadri fundandum pariete saxi,
Cae mentique solum multa compage tenendum.
Namque ipsi & lapides , ipsa & caementa, fluenti Subsedere & aquae interdum , & secere ruinam. I IErgo ne dubita firmas opponere moles Aggeribus murorum , & aquas sua ripa refraenet. Implebuntque lacus Vacuos , de partihus Horti Diversis, jussi per campum accedere fontes , Et centum rivi, centum de sontibus urnas 33o Replendo numquam cessent invergere stagno.
Ipse suos vidi, qui de torrentibus altis Implevere lacus : & quas ex imbre coacto Per campos passim , Vallis collegerat undas , Urnavere labro ingenti, ripisque receptas. II STale Bavillaeo stagnum memorabile ruri , Nympha loci, domino legum iam praeside major , Fortunaque domus dives meliore paravit. Namque per semirutas prius ibat languida moles Unda, nisi hiberno sorsan gravis imbre tumeret: Scabraque destructae manans per rudera villae ,
Per se fontis inops, & pulverulenta fluebat Hancque Bavilleae, Sanearonidesque juvencae ,
132쪽
Post pastum , cursu in medio , potare solebant : 6I Quam poteram pedes ipse levi transmittere saltu. At Domino cuin venit honos , accessit & ipsi Deinde loco. Nam quae junco male tecta palustri Ibat parva quidem , magnis sed debita fatis , Grandi accepta lacu , jam piscibus unda natatur J7O Dives aquae , plenoque tumet spectabilis alveo :Et videt interdum magni capita alta Senatus , Civiles dominos rerum , legumque magistros , Fessos urbe, suis per gramen ludere ripis. Jactus aquae , stagno in medio , stridentibus undis I 7J Erumpit, totum lapsu qui personat Hortum.
Nec te magnarum miniis oblectabit aquarum Ambitus, excisum gleba ducendus in orbem , Forma decens Hortos : scenis si silva coruscis , Vernantes ripas , ramo pendente , coronet ,3 8O Gramineique tori, purove sedilia saxo. Et seu constet iners, riguus seu profluat humor Silva coronet aquam , praetexens frondibus altis Omne latus , totique loco det frigus , & umbram. Sunt dulces & aquis , & amicae fontibus umbrae.18s At non hic querulae, confuso murmure, ranae Antiquas lites , & jurgia longa recantent: Hinc abige indignas : imo nam gurgite limum Turba maIigna movens , permiscet cunista tumultu , Sed puras late per aquas & flumina, multus 39o Ludat olor, pictique volent per flumina lintres :Et non una tuos perstringat palmula fluctus. Ne tamen ali l nimium ripis ne credite matres. :Perfida vestrarum forsan nescitis aquarum
133쪽
Arbitria. Alcyone miseri post sata mariti Crimen fecit aquis , fecit crudelis Elisae F 'SAnna soror , fecere Viri, fecere puellae. Qui mersi toties altis periere sub undis.
Numen adorandum undarum , nec talia Vestros ,
Cultores florum patiantur fata per Hortos :Hostibus haec potius contingant funera nostris. 6COAt ne discedam longe, aut iam eXorsa relinquam,
Ut tibi & ipsa etiam longis spatiosa fluentis
Arva natent, variis diversi e partibus Idorti Unda omnis collecta , ingentes stringere ripas Gaudeat ipsa ingens , & recto aequabilis alveo. 6CINam non ulla magis riguis aqua fontibus Hortos Commendat, thalamo quam cum praetenditur amplo Uber aquae rivus , villa spectandus ab omni . Nec Vos transierim, valeant modo carmina nobis , Quae Cantilliacis tot nuper magnus in Hortis 6 Io CONDAEUS , postquam toties ferus ense tremendo
Late omnem iusta implevit formidine mundum , Undique ductarum divortia fecit aquarum :Nam nusquam reliquos regni maiore per agros Ars expressit aquas studio, neque prodiga lymphis 6as Natura & studio melius respondit . & arti. Hic & digestos vario discrimine fontes Aspicias duci in praeceps , sursumque reduci . Inqtie omnes motus & in omnes ire figuras. Jugibus hic rivis , salebrisque frequentibus ingens 6ao Cum luco late sonat hortus, & ubere lympha Colle e vicino vallem defusa per imam Praeceps lati fluo praetenditur unda canali 2
134쪽
Et largo insultans per agros se gurgite pandit j623 Tamquam legitimum ripis ac nobile flumen. Nec Praecepta iuvat praeceptis addere longis , Ut si quae fuerint istam monstranda per artem , Praeterea longo durus tibi carmine teX3 Vos alii , si quae super his discenda requirant,63O Vos adeant, domino nuper florente , beataeo valles , videant digestos ordine sontes :Quot constricta solo subter , plumboque fluenta ἔQuique quot in formas fontanam ivere per artem Multifidi fontes , ornataque fontibus antra. 63I Vos adeant, riguis dudum celeberrima Iymphis Rura Liancurti, praetentaque gramina Visant , Et quam mille modis Schombergia duxerit undam , Nympha loci custos , ruri praesecta marito :Teque adeo in primis , quae principe nobiIis unda , 6 o Bellaquei Naias longe o pulcherrima fontis ,
Francia dum regina tenes moderamen aqu3rum.
Nec sese ulla tibi patriis quae regnet in oris ,
Nympharum anteferat, nec tantum affectet honorem.
Te fontes , patriique Iacus , te Gallica semper 6 1 Flumina, te latis gaudet qui Sequana ripis , Atque Parisiacae jactantior influit urbi , Externique colant fluvii: Mavortia Tybrim Roma , suosque tibi submittat Graecia fluctus. Nam tu dives aquae , & lymphis opulenta beatis ,
6so Una super reliquas tantum memorabere lymphas , Quantum alias inter celebratur Gallia gentes.
Illam N perfunctiis bellis, & pace potitus , Et toties victor Lodoicus grandibus audiit
135쪽
Nuper aquis , scopuloque novos molitus ab alto Undarum lapsus , magnum decus addidit Hortis. Sed quid ego immensos latices , fontesque superbos Commemorem : quanto se porrigat unda canali Unda ingens , immensa , gravi quae fluminis instar, Majestate fluens, it ripis lata profundis. Illa suo toties decerni litore vidit 66o Fortunas populorum , & missos undique ab orbe
Regum Oratores vario, qui supplice cultu , Arbitriumque suum peterent , pacemque rogarent. At non divitias sontis vacat ire per omnes
Bellaquei , nec quos Hortis Lodoicus honores 66 sAddere molitur : nec vos regalia tecta , Tot Regum fundata opibus , luXuque beato , Florentes Hortos iam fas memorare canendo. Nec , si fas esset, me dicere cuncta parantem Jam sinat audiri , quae regia limina circum oomnis fama tubis sonat omnibus. Aspice quali Laetitia , plausuque domus jam serveat omnis :Ex quo aulam partu implevit Lucina verendo , Delphinique sacris totus natalibus orbis
Applaudit , certae portat qui grandia pacis 67 1
Nascendo auguria , & denuntiat otia terris.
Dum sua Nympha domus celebrat jam gaudia ', dumque diagnanimum ingeminat Lodoicum pace sub altae Regnantem , populis & dantem iura quietis ;Ruris opes reliquas , sperandaque dona colono 6 Persequar, atque suis donandos fructibus Hortos.
136쪽
vers. I. Gallia pomariis commoda. ZO. Eorum locus. 39. Culturaque regibus etiam expetitap 86. Plantarii ratio. ITO. Insiationum ara. 238. Varia formae pomiferarum arborum. 38O. Eas muro applicandi
utilitas. 433. Varia species fructuum. 347. Putationis leges. 39J. Arborum morbi. 746. Hortos colendi opportunitas , rege Ludovico XIV, praeside Lamonio. SII.
137쪽
E C te adeo, aestivum flores quae laeta per annum, Non dicam , Pomona : tuis hic omnia quando Muneribus sunt plena , tuoque assurgit honori Autumnus , Viridi praecinctus tempora rRmo. Quae tibi pars etiam nostri spectanda laboris, ILAMONIDE: atque sui dum per te denique venti Aspirant, & te porro ratis auspice , coeptum Tendat iter , pelagoque volans det vela patenti. Et quamquam Vultu leges Astraea severo Imponat per te populis, luxumque refraenet: Io Te tamen & ruris dantem praecepta colendi Vidimus , & morem arbori hus , legesque ferentem. Namque omnes cultus, species, genera omnia fetus Arborei , prostant per te descripta colonis Munere pro tali, sic te tellure benigna isDeinde tuus fortunet ager , sic divite fundo Luxuriosa tui curvent pomaria fructus , Laeta Bavillaei rumpantur ut horrea ruris , Atque tuae numquam desit sua gratia villae. Quamvis non omnis tellus sit idonea plantis a. Omnibus , & certas leges , ac foedera certis Praescribat natura locis , praescriptaque servet: Ilbis Franca tamen non est obnoxia tellus
138쪽
Legibus , eximiae quae sertilis ubere glebae ,
a I Nil fructus non laeta ferat, nil culta recuset, Et quamquam multo generosos palmite colles In primis longo tollat Burgundia tractu , Quamquam pomiferis laetetur Neustria campis , Belsia frumentis sit opima , Bigerra metallis ,3OBenharnus nemorosa , racemiserique Tricasses , 'Nutritor pecorum Biturix , Arvernus equorum et Est tamen omne solum Francae telluris , alendis Hortorum arboribus, rurique insigne colendo. Praesertim riguae tellus vicina Turoni ,33Ver ubi perpetuum, semperque nitentia prata, Et quos lentus Arar, praecepsque Druentia campos Perluit, & pingui vallis rorata Garumnae , Vosque Parisiaci ditissima praedia ruris. Si tamen ipsa tuo tellus optanda patebit o Arbitrio. glebae funius quaerendus opimae. Nam tellus Vitanda , gravi quae ilanguet arena, Necnon quae pressos interjacet infima colles Convallis, cui lenta palus exhalet inerti De fundo terram crassa cum nube Mephitin , 41 Unde gravem referant etiam sua Poma saporem :Et fuge perpetuis eampum qui flatur ab Austris. Optimus ille locus vobis . haec optima sedes . Arho rei fetus . ubi coeli mitibus auris , Declives campi, terra pendente patebunt. o Et licet apricum ad solem , Ventosque tepentes Vergat ager : non ille tamen removendus ab Horto
Florifero,spatio sua sint divortia justo Floribus , & Pomis : sed ferri ingentia claustra
139쪽
Clathrorum ordinibus dirimant pomaria longis , Defendantque aditus , populo pecorique caVendos. I INon jam , telluri qui sit delectus habendae , Hic repetam : moresque ipsos , habitusque locorum, Plantandique modos, & tempora certa serendi : Omnia jam vulgata. Quis ilicet hactenus omnem Monstratum agricolis culturae nesciat usum 3 6o Si vero arboribus per se satis aequus alendis Non sit ager : sossa terram proscinde patenti, Et sterilem late non impiger effode campum ;Proque solo exhausto meliorem sussice terram. Haec melior . graciles quae fundo imitatur arenas , 6 Si tamen illius color est bonus , & bonus humor :Campus alit nimias , si sit nimis humidus , herbas. Et ne planta solo forsan male discrepet ipsi, Quaere prius terram fructus qui quamque decebunt :Vitibus an sit ager magis ingeniosus habendis , ToAn magis arboribus : nam per vim nulla coacti Gratia ruris erit : ne ruri proinde colonus Naturae contra morem ingeniumque coacto Imperet; invitae sit enim violentia terrae.
Cum fuerit jam stratus ager , tellusque parata : TIIn primis ipsum, certo discrimine , campum . Partiri, plantisque ratas describere sedes
Mandabo : & postquam lecta de gente Cydonire
Optaris , decerpe manu, Vel tolle securi Silvestrem ramum , terraeque immitte tepenti: go Nec pigeat scrobibusque manus adhibere cavandis, Sternendoque solo. Te talem impendere curam , Arboribusque tuis primos imponere mores
140쪽
Proderit, & sectos , ipso de corpore matrum , 83 Arboreos fosso ramos deponere cdmpo. Nec fuit indignum quondam , dum prima Vigeret Persarum fortuna , alto de sanguine magni Astyagis Regem campos coluisse superbum. Saepe illum patrios ,. flores & poma , per Hortos 9o Plantantem , manibusque suis plantata rigantemAttonitus Vidit mons vertice Tmolus ab alto 2 Et Regem agricolam longe miratus Orontes. Ipsaque per valles quondam videre Sabinas Deposito fastu trabeatos rura Quirites 93 Et tractare manu rastrum, atque incumbere aratro. Hanc etiam , ut perhibent, sese formabat ad artem, Cum domito Fabius dictator ab hoste redibat, Non veritus , medio dederat qui jura Senatu , Ferre idem arboribusque suis , terraeque colendae , roo Victricesque manus ruri praestare serendo. Ipsa triumphales tellus eXperta colono S , Atque ducum manibus quondam versata suorum , Majores fructus , maiora arbusta ferebat.
Talis foedifragum postquam Masinissa Syphacem Los Et Numidam infidum Poenis fregisset in arvis,
Imperiis terram ipse suis parere docebat, Atque suo cultu Maurum mansuescere caelum. Tu quoque regnando curas dum dividis orbi . Nonnumquam solio, ut perhibent, descendis ab alto, Ho Et quas imperii, quas rerum tendis habenas , Rure tuo , magne interdum L ODOICE , remittis. Nam Sangermani seu te accepere recessiis ,